Colloquium ΧXXIII | Colloquium XXXV |
Personae:
A., B..
A.
Miror ego quid tibi velis; tu fere semper es otiosus, aut garris, aut ineptis.
B.
Quid vis faciam?
A.
Ut studeas diligenter.
B.
Cur meistud mones?
A.
Pro meo in te amore, tuaque utilitate.
B.
Frustra mones.
A.
Quid ita?
B.
Quia non est mihi animus in literis.
A.
Quid ergo velles?
B.
Discere aliquam artem aptam ingenio meo.
A.
Iamne cogitasti quaenam ars tibi placeat potissimum?
B.
Iampridem.
A.
Cur ergo patrem non admones?
B.
Nunquam ausus sum.
A.
Cur non?
B.
Vereor ut mihi irascatur.
A.
Roga praeceptorem, ut illi dicat.
B.
Imo te oro, dic tu ipse praeceptori meis verbis: nam verecundia me impedit. Faciesne quod rogo?
A.
Faciam certe, idque libentissime. Valde enim taedet me videre te adeo remissum.
B.
O quam mihi gratum feceris!
A.
Sed praeceptor te appellabit.
B.
Quid tum? Oblata occasio me audacem reddet ad mentem meam libere aperiendam.
A.
Recte iudicas.
B.
Tu igitur fac promissi memineris: deinde renuncia mihi quid ille responderit.
A.
Alioquin essem tibi nuncius inutilis.