Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/35

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium XXXV
1563

 Colloquium XXXIV Colloquium XXXVI 

Personae:

Michael, Frisius.

M.
Salve, Frisi.

F.
Tu quoque salvus sis, Michael. Quota est hora?

M.
Mox audies sonum semihorae post quintam.

F.
Bene habet, mature satis aderimus.

M.
Gaudeo me tibi occurrisse, ut euntes Latine tantisper colloquamur.

F.
Ea sane est utilis et iucunda exercitatio.

M.
Quoties incido in aliquem ex istis dissolutis nebulonibus, mallem rhedarium offendisse. Non enim per eos mihi licet aliquid in via meditari, adeo mihi sunt eorum mores odiosi.

F.
Nihil mirum: nam fere sunt eiusmodi, ut neque loqui velint quidpiam boni, neque audire sustineant.

M.
Quid cum illis agas, quibus nihil est curae, nisi ut suas libidines expleant?

F.
Nihil aliud crepant, nisi suas cupedias, et meras compotationes in secretis cauponulis.

M.
Etiam nos irrident plenis buccis, quod Latine per vicos loquamur. Illud vero est omnium pessimum, quod nusquam se patiuntur admoneri.

F.
Quia scilicet (ut ait Propheta) ‘Non est timor Dei ante oculos eorum’.

M.
Si quid occeperis amice commonere, statim audies, Tace, concionator, obtundis me. Quod si dixeris, Deferam te ad praeceptorem, aut ad observatorem: Oh, egone curo? inquiunt: tu non auderes. Nam si me accusares, non feres impune.

F.
Imo vero te continuo verberabunt, silocus erit semotus ab arbitris.

M.
Profecto, cum quidam eorum me nuper offendisset in quodam recessu, impegit mihi in utramque malam duos ingentes colaphos, et aufugit continuo.

F.
Quid tu, quaeso, interea?

M.
Quid istud quaeris? tam istud subitum fit, ut vix hominem aspicere potuerim.

F.
Sed qui tam cito et sensim ad scholam pervenimus?

M.
Sic fere confabulantibus usu venire solet.

F.
Age, ingrediamur sine murmure et strepitu, ne studentes offendamus.