Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/45

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium XLV
1563

 Colloquium XLIV Colloquium XLVI 

Personae:

Rolandus, Languinus.

R.
Quid ais de scalpello quod emeram tibi nudiustertius? estne satis bonum?

L.
Imo vero est optimum; sed (me miserum!) parum abfuit quin perdideram.

R.
Eho, quid ais? quomodo id accidit?

L.
Cum redirem foris, exciderat mihi in vico.

R.
Unde exciderat?

L.
E theca mea, quam imprudenter apertam reliqueram.

R.
Quomodo recuperasti?

L.
Affixeram statim chartulam valvis ianuae: post prandium quidam puer sextae classis mihi retulit.

R.
Utinam omnes tam fideles essent, qui res amissas reperiunt.

L.
Profecto pauci sunt qui restituant, si modo sit res alicuius pretii.

R.
Et tamen id verbe Dei nominatim praecipitur.

L.
Quidni? Est enim furti species, si quis rem alienam inventam retineat, modo sciat cui reddenda fit.

R.
At plerique putant se iure possidere quicquid amissum invenerint.

L.
Errant illi quidem gravissime.

R.
Verum (ut redeamus ad inceptum sermonem) quid dedisti puero qui scalpellum tuum invenerat?

L.
Dedi sextantem, et nuces aliquot iuglandes; laudavi praeterea, et paucis admonui idem semper esse faciendum.

R.
Recte fecisti; sic enim libentius reddet alias si quid repererit. Sed quid si perdidisses?

L.
Aequo animo tulissem, et mihi emissem aliud.

R.
Itane aequo tulisses animo?

L.
Certe non sine aliqua molestia.

R.
Non igitur aequo animo; sed nolo te arctius urgere.

L.
Non sumus Theologi.

R.
Quid ergo?

L.
Grammaticuli.

R.
Et quidem imperiti.

L.
Tanto diligentius Deum precari debemus, ut per Evangelium suum nos liberet ab ignorantiae tenebris, in quibus versati sumus, et adhuc versamur.

R.
Id vero faciemus, si sanctis admonitionibus pareamus, quas audimus quotidie a praeceptore, et saepe a concionatoribus, divini verbi administris.

L.
Vide quantum profuerit nobis scalpelli mei amissio.

R.
Ob eam rem tibi dupliciter gratulor: primum, quod tibi recte emerim; deinde, quod amissum recuperaveris.

L.
Habeo tibi gratiam, mi Rolande.

R.
Quin Patri nostro coelesti sit laus, et gratiarum actio.

L.
Amen.