Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/46

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium XLVI
1563

 Colloquium XLV Colloquium XLVII 

Personae:

Mercarius, Calvinus.

M.
Mihi non videris nimis occupatus.

C.
Mediocriter.

M.
Quid si mihi exacuas duas aut tres pennas?

C.
Satis sit tibi, si unam acuero in praesentia. Suntne novae?

M.
Novae quidem; sed para te usque dum acuantur: iam enim laevigavi, caudam rescidi, detraxi plumulas.

C.
Ostende: profecto sunt optimae, et ad scribendum aptissimae.

M.
Unde istud nosti?

C.
Quia sunt caule amplo, firmo, et nitido: nam molles, et quae caulem breviorem habent, parum sunt ad scribendi usum habiles.

M.
Gaudeo me utiliter emisse.

C.
Non abs re; sed quanti?

M.
Pro his tribus dedi quadrantes duos.

C.
Singulas igitur binis emisti denariolis.

M.
Res apparet.

C.
Est vile pretium pro rei bonitate: de quo emisti?

M.
De quodam circumforaneo.

C.
Apud huius oppidi mercatores singulae, et quidem minus bonae, venduntur sextantibus.

M.
Et tamen audent interdum dicere, pluris sibi constare Londini.

C.
Ea fere est mercatorum consuetudo; ‘Nihil enim proficiunt, nisi admodum mentiantur’, ut ait Cicero.

M.
Sed age, ne te diutius remorer, agamus quod instat.

C.
Cito expediero: aspice me diligenter, ut discas aliquando.

M.
Aspicio intentis oculis; sed mihi opus esset spatio paulo longiore.

C.
Istud ergo fiet in cubiculo, si quando me velis invisere.

M.
Quo tempore?

C.
Post scholae missionem, hoc est, hora nona matutina, vel quarta pomeridiana. Nunc habes pennas duas, recte (ni fallor) in usum tuum accommodatas. Hanc tertiam in aliud tempus tibi integram servabis.

M.
Accipe tibi, si placet.

C.
Quin tibi serva; domo adferuntur mihi satis multae.

M.
Ago tibi quantas possum gratias: vale.

C.
Incolumem te conservet Deus. Sed heus, ne parcas unquam labori meo.

M.
Tu quoque et me et rebus meis vicissim utere, si quid opus fuerit. Iterum vale.