Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/50

Unchecked
E Wikisource
 Colloquium XLIX Colloquium LI 

Personae:

Montanus, Eusebius.

M.
Quot annos habes?

E.
Tredecim, ut a matre accepi: tu vero?

M.
Equidem non tot habeo.

E.
Quot igitur?

M.
Deest unus.

E.
Sunt ergo duodecim.

M.
In promptu est ratio.

E.
Sed frater tuus quotum agit annum?

M.
Quintum.

E.
Quid vis? iam Latine loquitur.

M.
Quid miraris? semper habemus domi paedagogum et doctum et diligentem: is semper nos Latine loqui docet; nihil Anglicum effert, nisi aliquid declarandi causa: quin etiam patrem non audemus nisi Latine alloqui.

E.
Nunquam igitur Anglice loquimini?

M.
Solum cum matre, idque certa quadam hora, cum illa nos ad se vocari iubet.

E.
Quid agitis cum familia?

M.
Cum familia rarus est nobis sermo, et quidem tantum in transitu; et tamen famuli ipsi nos Latine alloquuntur.

E.
Quid ancillae?

M.
Si quando usus postulat ut eas alloquamur, utimur sermone vernaculo, ut solemus cum ipsa matre.

E.
O vos felices, qui tam diligenter docemini!

M.
Est Deo gratia, cuius dono patrem habemus qui curet nos tam accurate erudiendos.

E.
Certe eius rei laus et honor unico coelesti Patri debetur.

M.
Sed quid agimus? iam audio recitari catalogos.

E.
Ergo festinemus.