Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/51

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium LI
1563

 Colloquium L Colloquium LII 

Personae:

Sylvius, Ludovicus.

S.
Quid tristis es, Ludovice?

L.
Aegroto.

S.
Quid morbi est?

L.
Nescio.

S.
Sed tamen estne gravis morbus?

L.
Non admodum, gratia Deo.

S.
Quidnam tibi dolet?

L.
Caput.

S.
Quid? totumne caput?

L.
Non certe.

S.
Quid ergo? utrum sinciput, an occiput?

L.
Haec pars anterior.

S.
Est ergo sinciput.

L.
Quid igitur faciam?

S.
Quiesce; bene mox sanus eris. Sic enim a matre accepi, Nullum esse praesentius remedium capitis doloribus quam quietem.

L.
Atqui sunt varii morbi capitis.

S.
Et varia fortasse remedia: sed quid est facilius quam id tentare quod dixi tibi?

L.
Experiri quidem nihil (ut spero) nocebit: sed ubi quiescam?

S.
Domi vestrae, in lecto.

L.
Mater non sinet.

S.
Imo, si dixeris te aegrotare.

L.
Atqui me putabit simulare.

S.
Fieri potest: sed quid dubitas periculum facere?

L.
Bonum consilium.

S.
Utere, si vis.

L.
Faciam profecto.

S.
Enimvero, si sapis.

L.
Sed unum restat.

S.
Quid est?

L.
Impetranda a praeceptore venia.

S.
Adi, et pete.

L.
Quid si nolit dare?

S.
Imo facillime.

L.
Qui scis istud?

S.
Quia satis est credulus nobis, nisi qui aliquoties illum fefellerunt.

L.
Nunquam sciens illum fefelli.

S.
Ito igitur fidenter.

L.
Nunc eo.

S.
Sed heus, prius meditare quid sis dicturus, ne forte loquendo haereas.

L.
Bene mones; non accedam imparatus.