Colloquium V | Colloquium VII |
Personae:
Observator, Pueri garrientes.
O.
At at! ecce nunc capti estis: non fatemini?
P.
Quidam puer. Certe fatemur ingenue: sed non dicebamus mala verba. Quaeso te, mi Nicolae, ne velis notare nos.
O.
Quid garriebatis? audivi nescio quid de ientaculo.
P.
Illud est; loquebamur de ientaculo matutino, quia famulus non dederat nobis in tempore.
O.
Puto id fuisse; nec certe est valde magnum malum, nisi quod sunt otiosa verba.
P.
Sed Latine loquebamur.
O.
Audivi; sed non erat fabulandi locus. Nam (ut scitis) hoc pusillum temporis a merenda debet vobis esse valde pretiosum, cum sit dicatum studio; scilicet ut se diligenter quisque praeparet ad reddenda magistris ea quae praescripserint: nonne verum dico?
P.
Certe verum dicis; debuissemus legere simul de Testamento quae mox oportebit reddere: sed ignosce, precor, suavissime Nicolae: posthac erimus prudentiores, et officium nostrum diligenter faciemus.
O.
Si sic feceritis, Praeceptor vos amabit, tanquam minuta sua intestina. Nonne videtis quemadmodum diligit bonos pueros et studiosos? nec amat solum, sed etiam laudat et praemiolis afficit.
P.
Ista scimus, et quotidie experimur.
O.
Ergo mementote, et promissa facite.
P.
Tacebis igitur hanc culpam?
O.
Tacebo; sed ea lege, ut caveatis recidere.
P.
Cavebimus, Christo favente.