Colloquium VI | Colloquium VIII |
Personae:
Nomenclator, Puer.
N.
Ubi est frater tuus?
P.
Modo ivit domum.
N.
Quid eo?
P.
Petitum nobis opsonium.
N.
Quid nunc opus est opsonio?
P.
In merendam.
N.
Annon habetis in arca vestra?
P.
Non.
N.
Quid ita non?
P.
Quia mater non solet nobis dare opsonium, nisi in praesens tempus.
N.
Nempe quia novit vos esse gulosos.
P.
Quomodo gulosi sumus?
N.
Quia fortasse uno convictu devoratis quod in tres datum fuerit.
P.
Tace.
N.
Ego dicam praeceptori, fratrem tuum nihil aliud quam discurrere.
P.
Atqui prodire non solet, nisi cum bona venia praeceptoris.
N.
Atqui praeceptorem fallit.
P.
Quomodo fallit eum?
N.
Non enim mens est praeceptoris, ut ter quotidie prodeat.
P.
Sine illum venire, videbis quid tibi respondeat.
N.
Imo videat quid praeceptori respondeat.