Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/62

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium LXII
1563

 Colloquium LXI Colloquium LXIII 

Personae:

Paedagogus, Puer.

Pae.
Ades, Carole?

Pu.
Adsum, praeceptor.

Pae.
Quid agunt duo condiscipuli tui?

Pu.
Adhuc docentur a subdoctore.

Pae.
Tu vero iamne pronunciasti contextum praelectionis in crastinum mane?

Pu.
Pronunciavi.

Pae.
Satisne recte?

Pu.
Satis, gratia Deo.

Pae.
Quis te audivit?

Pu.
Ludimagister.

Pae.
Bene habet; sed est quod monere te velim.

Pu.
Ego istud audire percupio.

Pae.
Saepenumero cogitandum tibi est, quantum debeas bonorum omnium largitori Deo, qui et ingenium et memoriam tam felicem tibi dederit.

Pu.
Quid illi non debeam, qui mihi dedit omnia?

Pae.
Dic aliquot eius beneficia praecipua, quemadmodum docui te aliquando.

Pu.
Dedit mihi coelestis ille Pater corpus, animam, vitam, mentem bonam, parentes bonos, locupletes, nobiles, bene erga me affectos, et qui non modo suppeditant mihi copiose omnia ad hanc vitam necessaria, sed etiam (quod est longe maximum) me bonis literis bonisque moribus tam diligenter instituendum curant, ut nihil sit praeterea requirendum.

Pae.
Vere omnia ista dixisti, sed unum praetermisisti, quod est singulare Dei beneficium. Scin tu quid sit?

Pu.
Sine me paulisper cogitare.

Pae.
Otiose cogita.

Pu.
Nunc ego reminiscor; sed pro magnitudine rei, nescio quibus verbis id possum exprimere.

Pae.
Dic tamen quo poteris modo.

Pu.
Cogito etiam atque etiam.

Pae.
Dic tandem.

Pu.
Innumerabilia sunt Dei optimi maximi erga me beneficia, in corpore, in animo, in externis rebus; sed nullum maius nec dici nec cogitari potest, quam quod Filium suum unicum gratis mihi dederit, qui me miserrimum peccatorem, et sub Satanae tyrannide captivum, ac morti aeternae destinatum, redemit, idque morte sua, omnium crudelissima et maxime ignominiosa.

Pae.
Satis apte dixisti, et totidem fere verbis quot alias te docueram. Sed numquid Deus tibi uni hoc tantum beneficium praestitit?

Pu.
Minime vero.

Pae.
Quibus praeterea?

Pu.
Omnibus quotquot Evangelio fideliter ac vere crediderint.

Pae.
Age, profer locum ex. Ioannis Evangelio in eam sententiam.

Pu.
‘Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut condemmet mundum, sed ut servetur mundus per eum. Qui credit in eum, non condemnatur; qui vero non credit, iam condemnatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei. Haec est autem’ --

Pae.
Hactenus satis: sed cuius sunt verba ista?

Pu.
Ipsius Christi de seipso loquentis.

Pae.
Quem alloquitur?

Pu.
Nicodemum, qui ad eum nocte venerat.

Pae.
Faxit ipse Christus, unicus Servator noster, ut magis ac magis in ipsius cognitione proficias.

Pu.
Faciet, spero.

Pae.
Perge igitur, ut coepisti, alacriter; quod bene vertat Deus in gloriam sui nominis.

Pu.
Ita precor.

Pae.
Eamus coenatum.