Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/63

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium LXIII
1563

 Colloquium LXII Colloquium LXIV 

Personae:

Observator, Puer.

O.
Tu nunquam studes; quando eris doctus?

P.
Id fiet progressu temporis, Deo iuvante.

O.
Recte dicis; sed interim laborandum tibi est.

P.
Atqui ego non sum arator.

O.
Etiam rides? quasi laborare idem sit quod arare.

P.
Scio non idem esse.

O.
Cur ergo sic respondisti? nonne istud ridere est?

P.
Et ridere non est malum, cum sit naturale omnibus hominibus.

O.
Pergin' tu nugas dicere?

P.
Quod dixi verum est, et verum dicere non est nugari. Cur me immerito reprehendis?

O.
Iure te arguo.

P.
Quo iure?

O.
Quia non ignoras ridere pro irridere usitatum esse; et tamen sic accepisti quasi de risu sum loquutus.

P.
Si defendo causam meam, quid mali facio?

O.
Pergis igitur esse pertinax? Profecto serio notaberis.

P.
Ne, quaeso, mihi irascaris, mi Martine.

O.
Non irascor: sed officium meum facio.

P.
Sed audi, quaeso.

O.
Quid audiam? tuas nugas?

P.
Audi, inquam; nihil mentiar.

O.
Dic breviter: est mihi alibi negotium.

P.
Inprimis, cum tu me monuisti, non eram otiosus.

O.
Quid ergo? si nihil faciebas, nonne otiosus eras?

P.
Non eram; pace tua dixerim.

O.
Qui potest illud fieri?

P.
Dicam tibi, etsi tute melius hoc intelligis quam ego: Nihil faciebam, ut apparebat; sed tamen cogitabam aliquid boni.

O.
Declara istud mihi.

P.
Cum tu facis versus, saepe meditaris diu, quasi sis otiosus, quamvis nunquam sis minus otiosus.

O.
Pro ista aetate nimis acutus es. Etiamsi tibi (ut ais) otiosus non eras, tamen qui te viderent possent aliter iudicare.

P.
At solus eram.

O.
Verum: sed poterant aliqui intervenire. Denique, non fateris culpam.

P.
Siqua fuit culpa, in eo fuit, quod primo aspectu videbar tibi esse in otio, cum revera non essem.

O.
In eo nihil requiro: sed de irrisione quid respondes?

P.
Certe nihil dixi irridendi animo.

O.
Quid igitur?

P.
Iocabar, crede mihi.

O.
Quorsum?

P.
Ut paucis verbis fabulando, aliquid ex te addiscerem.

O.
Non is sum a quo multa doceri queas.

P.
Imo tecum multum boni saepe didici.

O.
Quid tandem vis concludere?

P.
Ut mihi ignoscas; quando, ut vides, malo animo nihil peccavi, quod equidem sciam.

O.
Age, ignosco, quia videris mihi candidus et apertus, neque adhuc vidi te mendacem esse.

P.
Ago tibi gratias, Martine suavissime.