Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/8

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium VIIΙ
1563

 Colloquium VIΙ Colloquium ΙΧ 

Personae:

Pastor, Languinus.

P.
Frater tuus venitne Lugduno?

L.
Iam venit heri ante meridiem.

P.
Nihilne literarum tibi attulit?

L.
Nihil.

P.
Quid igitur nunciavit?

L.
Prospera omnia.

P.
De patre quid narrat potissimum?

L.
Ait illum, Dei beneficio, iam plane febri carere, et paulatim convalescere.

P.
Gaudeo sane; Deumque precor, ut pristinam valetudinem brevi recuperet: sed cur ille (ut solet) nihil ad te scripsit?

L.
Negat frater eum potuisse scribere.

P.
Quamobrem?

L.
Quia nondum satis erat confirmatus.

P.
Nihil mirum, cum tamdiu tam graviter aegrotaverit: sed ille nihil ad te misit?

L.
Imo pecuniam.

P.
Euge; nullus est iucundior nuncius.

L.
Ita aiunt.

P.
Tu vero sic respondes, quasi fabulam audias.

L.
Quin peius audio.

P.
Quidnam?

L.
Merum mendacium.

P.
Egone mentitus fum?

L.
Non dico te esse mentitum: sed falsum dixisti.

P.
Ego quid dicas non intelligo.

L.
Dabo operam ut intelligas.

P.
Obsecro te.

L.
Si nullus est iucundior nuncius, quam de allata nobis pecunia, quid ergo est Evangelium Christi? quis est iucundior nuncius quam gratia Dei, quam Christus attulit nobis per Evangelium?

P.
Fateor nihil esse iucundius Evangelio, iis duntaxat qui credunt ei, et ex animo amplectuntur.

L.
Equidem sic intelligo.

P.
At ego loquebar de humanis et terrenis rebus, tu vero ad coelum statim ascendisti.

L.
Ita solent boni concionatores.

P.
Non putabam te esse Theologum maturum.

L.
Nihil dixi nisi quod est tritum et in medio positum.

P.
Utinam illud adeo vulgare et protritum foret, ut omnes in Christum crederent.

L.
Nunquam credent omnes.

P.
Quid prohibet?

L.
‘Quia multi sunt vocati, pauci vero electi’, sicut Christus ipse testatur.

P.
Sed ne te diutius teneam, potesne facere ut fratrem tuum paucis conveniam?

L.
Vix possum.

P.
Quid ita?

L.
Nam habet a patre nostro mandata plurima, in quibus curandis totus est occupatus.

P.
Nonne coenabit domi apud vos?

L.
Coenabit, opinor.

P.
Ibo igitur sub horam coenae.

L.
Veni, precor, et eadem opera nobiscum coenabis.

P.
Non recuso.

L.
Interim vale; sed fac memineris adesse tempori.

P.
Quota hora?

L.
Ante sextam.

P.
Hora est mihi commodissima.