Jump to content

Colloquia scholastica/Liber III/34

Unchecked
E Wikisource
Liber III, Colloquium XXXIV
1563

 Colloquium XXXIII Colloquium XXXV 

Personae:

Buchodus, Ludimagister.

B.
Praeceptor, licetne pauca?

L.
Dic libere.

B.
Cur non dicimus ‘hic arbor’, sicut ‘hic labor’? Item cur Genitivum arboris non proferimus penultima longa, ut fere in caeteris nominibus terminationis eiusdem?

L.
Quia loquendi usus aliter probavit. Nec enim locum habet analogia: sed, ubi ea deficit, sequendus est eorum usus qui recte et pure loquuti sunt. Nam ipsa Latinitas usu et auctoritate magis quam ratione constat.

B.
Da igitur auctoritatem de nomine ‘arbos’.

L.
‘Arboris exosae truncus’, apud Virgilium. Nonne hic manifeste vides et genus et accentum?

B.
Video praeceptor. Sed suntne alia eodem accentu?

L.
Inprimis Graeca omnia, ut ‘Castor, Castoris’: sic ‘Hector, Nestor,’ et similia. Item haec duo neutrius generis, ‘aequor, aequoris; marmor, marmoris’. Sunt et Adiectiva quaedam, ut ‘memor, memoris’, et ex eo compositum immemor. Talia quoque sunt ex ‘decus’ et ‘corpus’ composita, ut, ‘indecor, indecoris’; ‘tricorpus, tricorporis’. Sed haec apud Grammaticos annotata facile per te invenies. Nam ista aetas tua maiorem indies requirit diligentiam. Huc accedit, quod haec ipsa, quae tuo labore et diligentia inveneris, firmiore tenebis memoria.

B.
Ago tibi gratias, humanissime praeceptor, quod me tanta humanitate non solum doces, sed etiam admones.

L.
Bene facis; sed interim volo memineris, soli Deo acceptum referre quicquid boni ex labore meo in te proficiscitur. Frustra enim docendo laboramus, nisi laboribus nostris divinus favor accesserit. Nosti illud Apostoli; ‘Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed, qui dat incrementum, Deus.’

B.
Essemus profecto plumbo stupidiores, si ista ignoraremus, quae nobis tam saepe inculcas, tamque diligenter.

L.
Tanto diligentius vos oportet tum meminisse tum recordari.

B.
Sed iam tempus est, ut ad quotidianum pensum te referas. Ego vero interea me abdo in musaeolum.