Jump to content

Colloquia scholastica/Liber III/35

Unchecked
E Wikisource
Liber III, Colloquium XXXV
1563

 Colloquium XXXIV Colloquium XXXVI 

Personae:

Praeceptor, Olivarius.

P.
Dic Latine, ‘ A book ’.

O.
‘Liber’.

P.
‘Liber’, cuius generis?

O.
Masculini.

P.
Qui scis?

O.
Ex bene loquendi usu et consuetudine.

P.
Ostende usum.

O.
Nam quotidie loquentes, sic dicimus, ‘Hic liber cuius est’? Dicimus item saepenumero ‘Liber meus, liber tuus, bonus liber’, et similia.

P.
Bene respondisti; sed quis loquendi usum te docuit?

O.
Tu ipse, praeceptor.

P.
Ergone tenes omnem usum linguae Latinae?

O.
Si tenerem, non essem discipulus.

P.
Quid igitur?

O.
Magister fortasse.

P.
Abi, responso tuo contentus sum.

O.
Gaudeo sane.

P.
Age gratias Deo, qui tibi dedit ingenium et mentem bonam.

O.
Utinam semper agnoscam eius in me beneficia!

P.
Utinam ille favore suo tua studia prosequatur! Quid hoc sibi vult, Olivari?

O.
Quod mihi bene precaris.

P.
Ergo tu quoque memento bene ex animo precari omnibus, praecipue vero condiscipulis tuis.

O.
Meminero, praeceptor.

P.
Addendum fuerat, Deo iuvante.

O.
Oblitus sum, fateor.