Colloquium XXXVIII | Colloquium XL |
Personae:
Hypodidascalus, Michael.
H.
Cur non venisti citius?
M.
Expectabam fratrem.
H.
Ubi est?
M.
Restitit in foro.
H.
Cur eum non adduxisti?
M.
Volebat emere atramentum.
H.
Imo pyra, mala, aut aliquid e caeteris fructibus.
M.
Nescio, tamen illud dicebat.
H.
Cum sitis fratres cur non habetis domi commune atramentum in ampulla?
M.
Frater nihil vult habere communi mecum.
H.
Vult igitur omina sibi propria?
M.
Illud est.
H.
Admone me, cum venerit, ego illum docebo quid sit fraternitas.
M.
Faciam, Praeceptor.
H.
Abi in locum tuum.