Colloquium XXXIX | Colloquium XLI |
Personae:
D., O..
D.
Licetne abesse hora secunda?
O.
Quid habes negotii?
D.
Pater eget opera mea.
O.
Qua in re?
D.
Ut sibi aliquid scribam.
O.
Sed interim non reddes quae praescripta sunt vobis.
D.
Iam edidici.
O.
O factum bene!
D.
Placetne tibi audire me?
O.
Cras audiam, cum licebit per otium.
D.
Permittisne igitur ut absim, praeceptor?
O.
Age, permitto; sed ita ut crastino die scriptum adferas testimonium.
D.
Ego semper tibi adfero aut a patre scriptum, aut a nostro famulo, patris nomine.
O.
Recte facit Pater. Sunt enim multi qui me pascunt mendaciis. Nunc abi, et patri dic salutem verbis meis.
D.
Faciam, praeceptor.