Colloquium XVI | Colloquium XVIII |
Personae:
Eustathius, Boscobellus.
E.
Audivi patrem tuum venisse hodie in Gymnasium.
B.
Verum audivisti.
E.
Qua venerat gratia?
B.
Ut pro meis alimentis praeceptori numeraret pecuniam, simul ut me illi commendaret.
E.
Nunquamne te commendarat?
B.
Imo saepissime.
E.
Quid sibi vult ista commendatione tam frequenti?
B.
Amore vero me prosequitur.
E.
Quid tum?
B.
Ideo cupit me diligenter erudiri.
E.
Quid si commendet, ut saepius vapules?
B.
Ea est fortasse causa: sed quid inde? non propterea me diligit minus.
E.
Unde istud colligis?
B.
Quia ‘puero tam necessaria est correctio quam alimentum’.
E.
Verum quidem dicis, sed pauci ita iudicant. Nemo enim est quin penariam quam virgam malit.
B.
Illud est naturale omnibus; quis negat? ‘sed tamen patienter ferenda est poena, praesertim iusta’.
E.
Haec habetur in libello morali sententia; ‘Quod merito patiris patienter ferre memento’. Sed, quid si poena sit iniusta?
B.
Ea quoque patienda est nihilominus.
E.
Cuius causa?
B.
Propter Iesnm Christum, qui mortem iniustissimam, eamque acerbissimam tulit pro peccatis nostris.
E.
Utinam id nobis in mentem veniret quoties aliquid patimur!
B.
Praeceptor id nos saepe monet, quoties occurrit occasio: sed ‘surdis narratur fabula’, ut est in proverbio.
E.
Ergo demus operam, ut simus posthac diligentiores.
B.
Ita faxit Deus.