Colloquia scholastica/Liber IV/18

E Wikisource
Liber IV, Colloquium XVIII
1563

 Colloquium XVII Colloquium XIX 

Personae:

Grandinus, Thomas.

G.
Cur non interfuisti hodiernae concioni?

T.
Occupatus eram in scribendis literis.

G.
Non poteras differre negotium?

T.
Urgebat tabellarii festinatio.

G.
Atqui praeceptor docet nos, omnia postponenda esse Dei negotiis.

T.
Docet quidem, neque id mihi dubium est; sed nunquam sumus adeo perfecti quin saepe Deum terrenis istis postponamus.

G.
Istud malum est.

T.
Pessimum vero; semper homines sumus, nisi Deus nos Spiritu suo immutaverit. Sed dic, quaeso, fuitne frequens auditorium?

G.
Non admodum; pro more solito.

T.
Unde fit istud?

G.
Ignoras populum nunc esse occupatum in vendemiis?

T.
Non ignoro; sed non possunt homines divinis rebus unicam horam impendere?

G.
De hoc non est meum tibi reddere rationem; hoc tantum dico, ‘Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum’.

T.
Papae! quantum colaphum impegisti mihi! Vale: verbum non amplius addam.

G.
Esto igitur alias prudentior.