Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/23

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium XXIII
1563

 Colloquium XXII Colloquium XXIV 

Personae:

Pastorculus, Poesatus.

Pa.
Tityte qui patulae resides sub tegmine mori:
Tunc hic solus eris, tam laetus tamque supinus?

P.
O Meliboe, Deus nobis haec otia fecit;
Ille Deus magnus, qui nostrum fecit in usum
Omnia, dans pro** iam cunctis animalibus escam:
Qui mare, qui terras, et quod tegit omnia coelum
Condidit, ille opifex rerum, qui summus habetur.

Pa.
Carmina mitte loqui, nunc me liquere Gamoenae:
Est mihi mens alibi, cupio certare merenda:

P.
Sed tamen hac mecum poteris residere sub umbra:
Namque hic (ut cernis) locus est satis amplus utrique.

Pa.
Mittamus ergo versiculos, et merendas nostras conferamus.

P.
Per me non stabit; scrutemur peras; age, explica tuam.

Pa.
Expecta parumper; dic mihi prius quid habes in merendam?

P.
Panem.

Pa.
Quasi vero sine pane merenda esse soleat.

P.
Ne panem quidem pauperes semper habent.

Pa.
In tempore admones, ponendae erunt reliquiae nostrae in eorum corbulam.

P.
Quid si reliquiarum nihil fuerit?

Pa.
Saltem restabit panis, et hoc satis erit. Sed dic tandem, nunquid habes obsonii?

P.
Etiam dubitas? Mater mea nunquam committeret, ut me in Scholam mitteret sine aliquo obsonio,

Pa.
Dic ergo quid est?

P.
Divina.

Pa.
Non sum vates, nec velim hanc merendae horam in nugis terere.

P.
Saltem periculum facies quam valeas coniecturis; qua de re iam aliquid in Rhetoricis audivimus.

Pa.
Aut caseus, aut caro est residua ex prandio. Neutrum.

Pa.
Dic sodes, ut accingamus nos operi.

P.
Ne te diutius torqueam, sunt pyra praecocia.

Pa.
Ain'tu? Res nova; nondum hoc anno videram.

P.
Vide nunc.

Pa.
Quam matura sunt!

P.
Cur non addis etiam, Quam bona!

Pa.
Sed nondum gustavi.

P.
Satis acute me reprehendis. Accipe, et gusta.

Pa.
Papae! quam mitia! quam boni succi.

P.
Nonne merito maximas gratias agere debemus Deo nostro, tam benigno Patri, qui nobis indignis tot bona, tamque varia largitur?

Pa.
Qui non facit, is profecto est ingratissimus.

P.
Agedum, vescamur bonis eius cum gaudio et gratiarum actione.

Pa.
Iamdudum esurio.

P.
Sed tu nullum habes opsonium?

Pa.
Vide frustum crassum vetusti casei.

P.
Edamus primum pira, caseo claudemus stomachum.

Pa.
Sed maturemus, ne forte hora nos opprimat.

P.
Neutrum cessare video; certe quod ad me pertinet, non queo comesse citius.

Pa.
Ne tamen ita devores, porcorum more. Ecquid pudet?

P.
Quia dicebas esse festinandum.

Pa.
‘Maturemus’ dixeram, non autem ‘festinemus’.

P.
Ego non adeo scrupulose inter haec verba discrimen facio.

Pa.
Vult tamen praeceptor, ut proprie loquamur, quantum per ingenii captum licebit. Nam bene loquendo bene etiam scribere condiscimus.

P.
Contra diligenter scribendo consuescimus etiam recte loqui.

Pa.
Haec duo inter se coniuncta sunt. Sed, heus! otiose (inquam) edamus; satis habemus temporis.

P.
Nonne tota haec hora ad merendam libera est?

Pa.
Hodie quidem libera; sed tamen desinamus, ne panis deficiat nos, et nihil reliqui fiat pauperibus.

P.
Eamus ergo ad puteum, ut aliquantum potemus.

Pa.
Hem! verborum proprietate semper abuteris; istud bibere est, non potare.

P.
Quod mihi non parcas, habeo sane gratiam. Ex prava institutione prima haec vitia contraxi.

Pa.
Verissime igitur Quintilianus dixit, ‘Haec ipsa magis pertinaciter haerent, quae deteriorae sunt’; meministin'?

P.
Memini; sed interim iuva me, ut hauriamus aquam e puteo.

Pa.
Enitere validius, nimium me laborare sinis.

P.
Tanto bibes iucundius.

Pa.
Bibitum satis est; recipiamus nos in aulam, ne precationi desimus, et actioni gratiarum.

P.
Tu praecede, dum urinam illuc eo redditum.