Colloquium IV | Colloquium VI |
Personae:
Castrensis, Richardus.
C.
Quid consilii tractabas modo cum praeceptore?
R.
Si scire cupis, illum percontare.
C.
Cur me celas?
R.
Ut ne palam facias.
C.
Non ideo (crede mihi) te rogo, ut id proferam: quid enim proficerem?
R.
Quamobrem igitur tam cupide rogas?
C.
Nimirum, ut mecum tacitus gaudeam, si quid boni audieris
R.
Itane paratus advenis, ut a me extorqueas quod mihi uni, idque a praeceptore, creditum est?
C.
Quod mihi dixeris, surdo et muto dictum puta.
R.
Egone tergum meum in fidem tuam committam?
C.
Id profecto potes, et quidem sine periculo.
R.
Nunquam dices sat commode, ut istud mihi persuadeas.
C.
Dabo fidem me taciturum.
R.
Etiamsi ter quaterve sanctissime iuraveris, Non prodam. Proinde tu desine percontari.
C.
Hem! Ubi est illa nostra amicitia?
R.
Nescis illud dictum Sapientis, ‘Quod tacitum esse vis, nemini dixeris’?
C.
Audivi aliquoties; sed ‘quod amico dictum sit, nemini dictum videtur’. ‘Est’ enim ‘amicus quasi alter idem’.
R.
Eadem tibi dicet qui scire ex te volet, et item alius, qui ex illo; atque ita ad aures omnium perveniet. Itaque si me tibi posthac vis amicum esse, me missum facito.
C.
Non sum Imperator, ut te missum faciam.
R.
Pergin' molestus esse?
C.
Abire malim, quam tibi molestiam exhibere.