Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/6

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium VI
1563

 Colloquium V Colloquium VII 

Personae:

D., N..

D.
Quando vis adire domum?

N.
Nescio. Ubi Deo visum fuerit. Id enim pendet ex voluntate eius, non mea.

D.
Quid si te accersat pater?

N.
Tunc intelligam Deum sic velle, ideoque parebo.

D.
Quid si alia fuerit Dei, alia patris tui voluntas?

N.
De hoc non est meum disputare, sed, ut confido, pater non temere me accerset.

D.
Ego quoque non aliter sentio; sed volui tantisper tecum fabulari.

N.
Gaudeo hunc nostrum sermonem non fuisse fabulosum.

D.
Utinam in Scholis frequentiores essent sermones eiusmodi!

N.
Tum erunt, cum Deus ipse puerorum animos timore sui affecerit.

D.
Ergo precemur eum, ut id brevi contingat.