Jump to content

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus)/11

Checked
E Wikisource


 10 12 

LIBER UNDECIMUS.

[recensere]

405-406 Undecimus in Ezechielem explanationum liber in extrema sui parte contra Gog et Magog vaticinium continebit, et usque ad exordium civitatis in monte positae, et templi in ea siti veniet. Quem si, adjuvante Domino, et sua mysteria disserente, potuero ad calcem usque perducere, diu mihi erit multumque dubitandum, utrum ad spiritale templum debeam mittere manus, an aperte ignorantiam confiteri: praesertim cum et apud Judaeos, et apud nos super interpretatione ejus grande silentium sit: aliis in futuro tempore exstruendum esse censentibus: aliis bono quidem animo, sed imperito, scientibus spiritualia esse quae dicuntur, et tamen ipsa spiritualia, quomodo disseri debeant, nescientibus. Et interim, ut praesentis operis cura nos teneat, scias, o virgo Christi Eustochium, orandum tibi esse pro nobis. In prophetia difficillima illud breviter admoneo, quod vir nostrae aetatis haud ignobilis, ad Imperatorem scribens, super hac natione dixerit: Gog iste, Gothus est; cui qua ratione possint omnia quae in ea scripta sunt coaptari, non est meum, sed eorum qui hoc putant, disserere.

(CAP. XXXIV) (Cap. XXXIV.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta de pastoribus (sive ad pastores) Israel, propheta, et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos. (Sive: O pastores Israel, numquid pascunt pastores semetipsos?) Nonne greges pascuntur a pastoribus? (Sive nonne oves pascunt pastores?) Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non solidastis (sive confortastis): et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum, non alligastis, et quod abjectum erat (sive errabat) non reduxistis; quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (sive quod forte erat, afflixistis labore). Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor (sive pastores), et factae sunt in devorationem omnibus bestiis agri, et dispersae sunt. Erraverant greges mei (sive oves) in cunctis montibus, et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei (sive oves) et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret (sive qui reduceret). Propterea, o pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei (sive oves) in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (sive pastores): neque enim quaesierunt pastores [Vulg. addit mei] gregem meum, sed pascebant 407 pastores semetipsos, et greges meos non pascebant. Propterea, pastores, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum [Vulg. tacet meum]; nec pascant amplius pastores semetipsos (sive oves), et liberabo gregem meum (sive oves) de ore eorum, et non erunt ultra eis in escam. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum (sive quando fuerit caligo, et nubes in medio ovium suarum separatarum): sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas (sive eos) de populis (sive de gentibus), et congregabo eas (sive eos) de terris (sive regionibus), et inducam eas (sive eos) in terram suam, et pascam eas (sive eos) in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae. In pascuis uberrimis pascam eas (sive eos), et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum (sive ovilia eorum): ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam (sive requiescere), dicit Dominus Deus. Quod perierat, requiram, et quod abjectum erat (sive erraverat) reducam: et quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum erat, consolidabo (sive confortabo): et quod pingue et forte, custodiam, et pascam illas in judicio (sive cum judicio). Vos autem, greges mei (sive oves meae), haec dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus, et pecus, arietum et hircorum. Nonne satis vobis erat pascua bona [Vulg. pascuam bonam] depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcabatis [Vulg. conculcastis] pedibus vestris, et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis [Al. turbastis]. Et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos [Vulg. vos]: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue, et macilentum (sive inter pecus forte et infirmum): pro eo quod lateribus, et humeris vestris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras. Salvabo gregem meum, 408 et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus (sive inter arietem et arietem). Et suscitabo super eas [Vulg. ea hic atque infra] (sive eos) pastorem unum qui pascat eas (sive eos), servum meum David: ipse pascet eas (sive eos): et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. Et faciam cum eis pactum (sive testamentum) pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra, et qui habitabant [Vulg. habitant] in deserto securi dormient in saltibus. Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam (sive dabo) imbrem in tempore suo, pluviae benedictionis erunt. Et dabit lignum agri (sive dabunt ligna camporum) fructum suum, et terra dabit germen suum (sive fortitudinem): et erunt (sive habitabunt) in terra sua absque timore (sive in spe pacis): et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas (sive torquem) jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi (sive servire eos facientium). Et non erunt ultra in rapinam gentibus: neque bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter (sive in spe) absque ullo terrore. Et suscitabo eis germen nominatum (sive plantationem pacis: et non erunt ultra imminuti (sive pereuntes) fame in terra, neque portabunt amplius opprobria gentium. Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus. Vos autem greges mei, grex [Vulg. greges] pascuae meae (sive oves) homines estis, et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. Saepe commonui editionem me utramque miscere, ut librorum vitem magnitudinem, in his dumtaxat, quae non multum a se in translatione discordant. Post captam Jerusalem, postquam annuntiavit in Babylone qui fugerat, locutus est de his qui habitabant in ruinosis Jerusalem, et deinde ad eos qui in captivitate positi, nihilominus perseverabant in malitia, prophetae verba audire nolentes: nunc ad pastores, id est, ad principes sermonem dirigit, quorum vitio oves, id est, populi dissipati sunt. Et hoc notandum, quod a duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis transmigrationis, sive captivitatis Jechoniae, et qui cum eo capti fuerant, usque ad vicesimum et quintum annum, quando 409 super montem urbis aedificatae templum exstruitur, et incredibilia Ecclesiae sacramenta panduntur, nullus in medio annus, nullumque tempus est positum; sed simpliciter dicitur: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere ad illas et ad illos, ut intelligere debeamus omnia quae leguntur tredecim annis, diversis dicta temporibus; et tamen certa inter se spatia temporum non habere. Ad pastores autem Israel sermo dirigitur, quos vel reges, vel principes, Scribas et Pharisaeos, ac magistros Judaici populi debemus accipere. Vel certe in Evangelico populo, episcopos, presbyteros, et diaconos: aut juxta mysticos intellectus, Angelos singularum Ecclesiarum, ad quos scripsit Joannes in Apocalypsi sua (Apocal. I), et quorum Angeli quotidie vident faciem Dei (Matth. XVIII). Primumque dicitur: Vae pastoribus Israel, qui cum gregem Domini pascere debeant, et saluti illius providere, pro sua festinant luxuria. Unde magnopere cavendum est, et observanda illa praecepta: Ne quaeras judex fieri, ne forte non possis auferre iniquitates (Eccli. VII, 6). Et iterum: Quanto major es, tanto magis te humilia, et in conspectu Domini invenies gratiam (Ibid. III, 29). Et rursum: Ducem te constituerunt, ne eleveris: sed esto inter eos quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). Unde et Apostolus, quasi parvulum atque lactentem inter discipulos esse se dicit (I Cor. III). Quodque sequitur: Lac comedebatis, et lanis operiebamini, per metaphoram pastorum ad principes loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: Qui devorant plebem meam sicut escam panis (Ps. LII, 5). In lacte omnes escas intellige: in lanis, multiplicem vestium varietatem. Quod autem dicitur: Et quod crassum erat, occidebatis, de divitibus populi loquitur, quos mali principes in Ecclesiis jugulare narrantur, dum eos [ Al. eis] praedicant, et vitia eorum increpare non audent. De quibus et propheta dicit: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitam pedum vestrorum supplantant (Isa. III, 12). De quibus et Jacobus loquitur (Jacob. II, 3), quod cum ingressi fuerint ad eos pretiosis circumdati vestibus, et annulo aureo, honorantur ab eis, et sanctis pauperibus dicitur: Tu vero sede in scabello, sive in terra, aut sta. Isti quod infirmum est, non confortant, sive consolidant. Unde et Paulus loquitur: Suscipite infirmos (Rom. XIV, 1). Et: infirmum 410 in fide assumite. Et: Multi inter vos infirmi, et aegrotantas. Ad quos mittitur sermo divinus, de quo scriptum est in Psalmis: Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de corruptionibus eorum (Ps. CV, 10). Et quod fractum est, ait, non alligant: nequaquam mortalia in populis considerantes vulnera, qualis est adulter, homicida, sacrilegus. Et quod abjectum est, sive quod errare viderint, non reducunt, permittentes eos ab haereticis decipi. Et quod perierit, non requirunt, non tam perditos salvare cupientes, quam eos, qui sunt in Ecclesiis devorare: sed cum austeritate imperantes eis, et cum potentia, quod proprie ad supercilium episcoporum pertinet, eorum videlicet, qui operibus dedecorant nominis dignitatem, et pro humilitate assumunt superbiam, ut honorem se putent consecutos, non onus: et quoscumque in Ecclesia viderint praepotentes, et Dei habere sermonem, opprimere nituntur. Unde juxta Septuaginta scriptum est: Et quod forte erat, affligebatis labore. Et dispersus est populus Dei, vel vitiis, vel errore haereticorum: eo quod non esset pastor bonus, qui poneret animam suam pro ovibus: sed omnes mercenarii, qui lucra tantum de gregibus considerant, et cum lupum viderint, fugiunt. Quorum negligentia, grex Domini devoratur a bestiis agri, de quibus scriptum est: Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae agri, catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi (Ps. CIII, 20, 21). Et disperguntur, et errant in cunctis montibus, qui elevantur contra scientiam Dei, et universo colle excelso, qui per haereticam superbiam, Ecclesiasticam despiciunt simplicitatem. Et super omnem faciem terrae disperguntur; terrena, non coelestia requirentes. Et non erat qui requireret, nec qui reduceret: quia deliciis occupati, gregis Domini [ Al. dominici] damna non curant. Unde ad malos pastores sermo fit Domini, quia ista, et ista fecistis, quae supra exposui, et quae secundo enumerat: Ecce ego ipse ad pastores veniam, et requiram gregem meum de manu eorum, quibus expedit, ut mola asinaria alligetur ad collum (Matth. XVIII), quam ut minimum scandalizent de populo meo. Et haec erit eorum poena vel maxima, ut ultra non pascant gregem meum: ne sub occasione 411 ovium seipsos pascant, et opes congregent: Et liberabo populum meum de ore eorum. Requiram, inquit, de manu, et liberabo de ore, quod avidis faucibus devoratur. Cum autem requisierit oves, visitat eas quasi aegrotantes atque macilentas, et pastorum negligentia dissipatas: et liberabit de omnibus locis in die nubis, et caliginis, de qua loquitur et Joel: Adest dies Domini, et prope est dies tenebrarum et caliginis, et dies nubis, et nebulae (Joel. II, 1, 2). Tunc educentur de terris, ut inducantur in terram suam, quae est terra viventium: et ipse eas pascet in montibus Israel, de quibus loquitur David: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Ps. CXX, 1). Et non solum in montibus, sed in rivis, et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis, et in monte excelso, de quo Isaias, et Michaeas plenius vaticinantur (Isa. II; Mich. IV, VII): sive in montibus excelsis Israel. Ibi requiescent in herbis virentibus, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit: Super aquas refectionis educavit me (Ps. XXII, 1, 2). Et pascentur in pascuis pinguissimis super montes Israel. Est infinita promissio, spesque beatitudinis, quando ipse Dominus pollicetur dicens: Ego pascam oves meas; et nequaquam eas committam malis pastoribus, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus, ut requiescant in sinu Abraham, Isaac et Jacob. Tunc quod perierat in gentium populis, requiretur: et quod erraverat in haereticorum persuasione, reducetur: et quod confractum fuerat, alligabitur: et quod contritum, atque infirmum, consolidabitur; ut impleatur quod scriptum est: Qui sanat infirmitates eorum, et alligat contritiones eorum (Ps. CII, 3). Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Unde et sanctus loquitur: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea (Psal. VI, 2). Et in tricesimo septimo Psalmo (Vers. 4) poenitens: Non est, inquit, pax ossibus meis a facie peccatorum meorum: et quod pingue, ait, et forte, custodiam: ne voretur a bestiis. Et pascet oves suas in judicio, sciens cui ovi quae pascua debeantur. Diversae enim sunt mansiones apud Patrem (Joan. XIV). Et: Non judicat Pater quemquam: sed omne judicium dedit Filio (Ibid., V). Haec autem adversum pastores locutus est: nunc loquitur ad oves, id est, ad populum: et ad utriusque pecoris gregem, id est, ovium 412 et caprarum: et non solum ad oves et capras, sed et ad arietes et hircos, qui sunt in gregibus principes, quibus ait: Nonne vobis satis erat, quod bonis Scripturarum pascuis vescebamini? sed insuper reliquias pascuarum vestrarum conculcabatis [conculcabitis] pedibus. Et cum aquam eloquiorum Dei purissimam biberetis, reliquas aquas pedibus turbabatis, ut populus meus conculcata a vobis pascua, et turbidas aquas manducaret et biberet, et vestro vitio, quod per se bonum erat, corruptum violatumque susciperent. Quod et omnes quidem haeretici faciunt, ut carpant eloquia Scripturarum, et quantum in se est, maculent. Sed et ecclesiastici viri qui dogmatum non custodiunt veritatem, sed de suo corde confingunt, magistramque habent praesumptionem suam, simili errore retinentur. Qui cum populo persuaserint vera esse quae fingunt, et in theatralem modum plausus concitaverint et clamores, immemores fiunt imperitiae suae, et adducto supercilio, libratisque sermonibus, atque trutinatis, magistrorum sibi assumunt auctoritatem. Videamus igitur, quod sit judicium inter pecus et pecus: et quo judicio judicet eos bonus pastor et verus, qui accepit omne judicium a Patre. Ecce, inquit, ipse ego judico inter pecus pingue et macilentum, sive inter forte et infirmum. Fortes enim lateribus, et humeris suis impingunt atque collidunt infirma pecora, et cornibus ventilant, nescientes in lege taurum cornupetam debere puniri (Exod. XXI). Impingebant autem lateribus, et cornibus ventilabant, donec dispergerent, et ejicerent oves foras. Superbia enim majorum, et praepositorum iniquitate, frequenter pelluntur de Ecclesia: ut dispergantur a Domino, quos ipse salvavit. Sed non dimittet eos ultra Dominus in rapinam, et judicabit inter pecus et pecus: non inter nomina dignitatum, quibus tument praepositi; sed inter hominem et hominem, juxta id quod uterque servus est Domini. Tunc suscitabit pastorem unum, qui dicit in Evangelio: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11); servum suum David secundum id quod formam servi dignatus est assumere (Philip. II); qui David interpretatur, manu fortis. Ipse pascet eos, et Dominus erit eis in Deum, vel Filius et Pater, vel certe pastor juxta assumptam carnem: 413 Dominus autem, et Deus, juxta Verbum quod erat in principio apud Deum. Qui David, proficientibus pecudibus in rationale animal, nequaquam pastor vocabitur, sed princeps in medio eorum, de quo scriptum est: Medius autem vestrum stat, quem vos ignoratis (Joan. I, 26). Tunc ponet cum eis pactum pacis, nequaquam bellorum, atque discordiae, quia factus est in pace locus ejus (Psalm. LXXV), sed pacis Christi, quae exsuperat omnem sensum (Philip. IV), qui dicit: Pacem meam de vobis: pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et cessare faciet bestias pessimas de terra, vitia, vel perturbationes, quibus animae vexantur humanae: vel adversarias potestates, a quibus impugnantur. Et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Dominus enim revelabit condensa silvarum, et in templo ejus omnes dicent gloriam (Psal. XXVIII, 9). Ejectis autem bestiis, et redacta terra in solitudinem, ab istiusmodi animantibus securi dormient, et dicent: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo (Psal. XXVI, 1)? Et ponet eos, qui securi dormient in circuitu montis, vel collis sui, et erunt benedictio. Tunc dabit imbrem in tempore suo, et pluviae benedictionis erunt, quas in Deuteronomii benedictionibus pollicetur (Deut. XXVIII). Et dabit, inquit, lignum vitae, de quo in Genesi scriptum est (Genes. II): lignumque sapientiae, de quo dicitur, Lignum vitae est omnibus qui assumunt eam (Prov. III, 18). Dabit autem fructum suum, quando et terra dederit fructum suum: sive ligna regionum, sanctorum plurima multitudo. Et terra dabit germen suum: Veritas enim de terra orta est (Ps. LXXXIV, 12). Et erunt in terra sua absque timore, sive in spe pacis, in terra viventium, in terra mansuetorum, de qua scriptum est: Beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4): ut rerum omnium felicitate cognoscant quod ipse sit Dominus: quando contriverit catenas, vel circulum ferreum jugi eorum, quo quasi gravissimo premebantur imperio, et eruerit eos de manu imperantium, sive servitute affligentium eos. Servus est enim unusquisque ejus a quo vincitur. Et nequaquam erunt ultra in rapinam daemoniacis gentibus; nec bestiae terrae devorabunt eos de quibus diximus: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore, juxta superiorem expositionem. Et suscitabo, inquit, eis germen nominatum, sive plantationem pacis, 414 quae loquitur in Evangelio: Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1). Et non erunt ultra imminuti fame in terra. Ergo fames in terrenis est: fames autem audiendi sermonem Dei, quae sub pastore bono, et germine nominato, atque omnium sermone celebrato, et plantatione pacis, nequaquam erit in terra; neque amplius opprobriis gentium subjacebunt, ut dicant: Ubi est Dominus Deus eorum (Psal. CXIII, 10)? Et scient post haec omnia, quod non solum ipse sit Dominus, quod et supra quoque dixerat; sed cum additamento, quod Dominus omnium proprie Deus eorum sit cum eis, qui dicit in Evangelio ad Apostolos: Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Cum autem fuerit ipse Dominus Deus eorum, tunc et ipsi erunt populus ejus, non quilibet, sed qui meruerint appellari domus Israel. Ac ne putaremus universa quae dicta sunt, ad pastores, et oves hircosque et arietes pertinere, solvit aenigma, immo metaphoram, et ponit manifestius: Vos autem oves meae, et oves pascuae meae homines estis. Omnis igitur sermo divinus de hominibus est, ad quos dicit: Ego sum Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. (CAP. XXXV) (Cap. XXXV.) Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone (sive converte) faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo (sive ad eum) et dices illi, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum, atque desertum. Urbes tuas demoliar (sive in urbibus tuis faciam solitudinem): et tu desertus eris, et scies, quia ego sim [Vulg. tacet sim] Dominus: eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manu [Al. manus] gladii (sive et assederis domui Israel fraudulenter in manu gladii), in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te (sive quoniam in sanguine peccasti) et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. Et dabo montem Seir desolatum et desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem (sive homines et jumenta). Et implebo montes ejus occisorum suorum (sive vulneratorum): in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque torrentibus interfecti gladio cadent. In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis (sive scies ) 415 quoniam ego sum Dominus [Vulg. addit Deus]: eo quod dixeris: duae gentes et duae terrae (sive regiones) meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quia faciam juxta iram (sive inimicitiam) tuam: et secundum zelum tuum, quem fecisti, odio habens eos, et notus efficiar tibi [Vulg. per eos] cum judicavero te, et scies quia ego sum Dominus. Audivi universa opprobria tua (sive vocem blasphemiarum tuarum) quae locutus es, (sive quia locutus es) de montibus Israel, dicens, deserti nobis dati sunt ad devorandum, et insurrexistis [Vulg. surrexistis] super me ore vestro (sive magnifice locutus es super me ore tuo): et derogastis adversum me (sive vociferati estis contra me) verba vestra: ego audivi. Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam: sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, eo quod fuerit dissipata; sic faciam tibi: Dissipatus (sive desertus) eris, mons Seir: et omnis Idumaea, et scient, quia ego sum Dominus. Illud autem quod in LXX additum est, et consumentur, in Hebraico non habetur. Si semper in prophetis esset sermo Dei, et juge in pectore eorum haberet hospitium, numquam tam crebro Ezechiel poneret: Et factus est sermo Domini ad me dicens. Sed quia ob humanam fragilitatem, et vitae hujus necessitates, interdum recedebat ab eis, propterea Joannes Baptista loquitur: Qui misit me baptizare, ipse dixit mihi: Super quem videris Spiritum sanctum in specie columbae descendentem et manentem in eo, ipse est (Joan. I, 33). Numquam enim proprium esset in Christo quod additur, et manentem in eo, nisi ab aliis nonnumquam recederet. Alioquin et ad Moysen loquitur Deus: Auferam de spiritu qui est in te (Num. XI, 17): quem utique non haberet, nisi ad eum a Domino descendisset. Omnis autem istius capituli prophetia est contra montem Seir, filiorum videlicet Esau et Edom, qui Graeca et nostra lingua appellantur Idumaei, eo quod tempore necessitatis et angustiae, quando Judas capiebatur a Babyloniis, insultaverint eis, et ejecto populo Judaeorum, sibi putaverint terram traditam ad possidendum, et non solum non susceperint 416 fratres suos, filios videlicet Jacob; sed persecuti sint, et concluserint in manus gladii. Unde manifestius interpretatus est Symmachus, Sanguinem tuum odisti, et sanguis persequetur te. Prophetatur autem quod et ipse capiendus sit, et redigendus in solitudines sempiternas, et rerum fine cognoscat esse judicem Deum, eo quod dixerit: Duae gentes, et duae regiones meae sunt; vel Idumaeorum et Judaeorum, vel certe Judae et Israel, duarum videlicet et decem tribuum. Et locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti nobis dati sunt ad devorandum, non considerans quod haec contra Deum blasphemia redundaret. Unde sequitur: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam. Et est sensus: cum omnis terra Judaea receperit pristinum statum, tu permanebis in solitudine sempiterna: Quodque infertur: Sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi, in LXX non habetur, sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est. Omnis autem ira Dei illuc proficit contra montem Seir, ut cum fuerit dissipatus, et ipse, et universa Idumaea cognoscant, quia ipse sit Dominus. Haec juxta historiam, et sensum magis quam verba cursim dixerim. Transibo ad anagogen, et studio brevitatis pauca perstringam. Pone, inquit, sive converte faciem tuam adversum montem Seir. Et significanter ait, converte, ab alia prophetia ad aliam prophetiam. Faciem autem non corporis, sed animi, de qua dicit et Apostolus: Nos autem omnes revelata facie, gloriam Domini contemplantes (II Cor. III, 18). Mons autem Seir, qui interpretatur hispidus et pilosus, contraria fortitudo accipienda est, quae praesidebat genti filiorum Esau, et se contra populum Juda, id est, confessionis et verae fidei erexerat. Quod si prudens lector opposuerit, quomodo in isto loco Seir, hoc est, hispidus et pilosus, intelligatur in malam partem, cum Elias quoque vir pilosus dictus sit (IV Reg. I): breviter respondebo, de Esau scriptum esse, quod rufus fuerit, et quasi pellis hispidus (Genes. XXV): de Elia vero quod vir tantum pilosus. In Esau qui sanguinarius et cruentus, pelli hispidae 417 comparatur, mortalium operum, et ipsius mortis indicium est, in Elia virilitatis argumentum. Quamobrem et habitatio ejus in solitudine et conversationis austeritas, non solum virum, sed et virum fortissimum demonstrabat. Porro Jacob qui supplantaverat Esau, et primogenita ejus acceperat (Genes., X), quia simpliciter habitabat domi, et non erat venator, sicut gigas Nemrod: idcirco levis appellatur et nitidus. Videamus ergo quid dici praecipiat Deus ad montem, sive contra montem Seir. Ecce ego ad te, mons Seir, non mittam Angelos, nec aliis utar ministris, sed ipse ad te veniam, et extendam manum meam super te, et habitum percutientis assumam, et dabo te desolatum atque desertum, ut qui male habitabaris, et plurimos habebas impietatis tuae socios, intantum ut et urbes exstrueres, imperiumque tibi proprium vendicares: nunc desolatus cum urbibus tuis, quas et Jeremias destruere jubetur atque suffodere (Jerem. I, LI), ut bonas pro eis exstruat civitates, in eo proficies, ut scias quod ego sim Dominus, quem ante solitudinem tui nosse non poteras. Omnis autem causa peccati est, quod fueris inimicus sempiternus. Unde dicit et psalmus: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5), ut cito conciliemur inimicis, et odia charitate mutemus. Sed non talis mons Seir, qui super inimicitias sempiternas conclusit, sive obsedit filios Israel dolo in manu gladii. Ex quo intelligimus, quod quicumque gladium arripuerit contra filios Dei, et dolose aliquid egerit, et obsederit eos, tradatur in manus gladii, sicut mons Seir in tempore iniquitatis extremae, quando dies pessimi sunt, et mundus in maligno positus est (I Joan. V), et multiplicata iniquitate, refrigescit charitas multorum. Est autem et aliud peccatum montis Seir: ut quoniam oderat sanguinem justorum, quem singulis persecutionibus cupiebat effundere, ab ipso sanguine sustineat persecutionem. Unde et sub altari sanctorum animae clamitant, et ultionem a Domino sui sanguinis deprecantur (Apoc. VI). Et auferuntur de monte Seir, euntes et redeuntes, id est, omnis habitator, sive homines et jumenta quae salvantur in Ecclesia, de quibus scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 5). Quod in monte Seir utrumque deletur, 418 ut et hi qui videntur aliquid habere rationis; et illi qui simplici fide contenti sunt, Deo jubente, dispereant. Et implentur montes ejus vulneratorum et occisorum. Et non solum montes, qui ad impietatis verticem pervenerunt: sed colles quoque, hoc est, inferiores discipuli montis Seir, et valles quae in ima depressae sunt, sive torrentes, qui turbidas habent aquas, et hinc inde collectas, venientesque de superbia, vel, juxta LXX, campi [ Al. campos], qui medii inter colles et valles sunt. Hi omnes interfecti cadent gladio Domini, et extentae manus ejus, atque percutientis, ut redigantur in solitudines sempiternas; et si quae erant civitates, hoc est, conciliabula malae habitationis, et ipsae dispereant, et desinant in malam partem habere consensum, et dividantur linguae eorum (Genes. XI), ne turrem blasphemiae contra Deum possint exstruere; et redactae in solitudinem atque desertum, cognoscant quod ipse sit Dominus. Nec sufficit monti Seir tanta dixisse, quae praeteritus sermo narravit: sed hoc quoque per superbiam locutus est: Duae gentes, et duae terrae, sive regiones meae sunt, Idumea videlicet et Judaea, et haereticos, et Ecclesiasticos possidebo pariter. Et hoc, inquit, dixisti, cum Dominus esset ibi, qui suo populo praesidebat. Propterea jurat Dominus, et dicit: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quod juxta iram tuam, qua saeviebas in populum Dei, et zelum tuum quo persequebaris Christi familiam, odio habens eos quos possidere cupiebas, cum te percussero et judicavero, tunc tibi notus efficiar, et scies quod opprobria tua et blasphemias non alio referente, cognoverim: sed ipse audierim quae locutus es contra montes Israel, dicens: Deserti nobis dati sunt ad devorandum. Montes Israel, Moysen, prophetas et apostolos debemus accipere, quos haeretici et haereticorum princeps diabolus sibi putant traditos ad devorandum: quando aut rarus, aut nullus in Ecclesia reperitur, qui possit pugnare pro montibus Domini, et eorum lacerationem sua voce defendere. Et insurrexistis, inquit, super me ore vestro, sive magnifice locuti estis, non ut putatis contra montes, sed per illos adversum me, et rogastis [ Al. derogastis], sive clamastis adversum me. 419 Omnes enim preces vestrae, o mons Seir, et socii montis Seir, de quibus supra dictum est ( Supra, eod.): Implebo montes ejus, et colles, et valles, et campos, sive torrentes, fuerunt adversum me: nequaquam preces, et orationes, ut putatis ad Deum, sed clamores, vociferationes, atque blasphemiae. Unde et Dominus comminatur, et dicit: Sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, quando tuis persecutionibus dissipata est, atque lacerata et in toto orbe dispersa: sic faciam tibi. Laetante enim universa terra viventium, terraque sanctorum, et omnibus conversis ad servitutem Dei, tu dissipatus eris, mons hispide, mons pilose, et omnis Idumaea, opera videlicet terrena, et cruori et sanguini dedita, ut tunc cognoscas quod ipse sim Dominus, qui alibi sum locutus: Ego sum Dominus Deus vester. (CAP. XXXVI) (Cap. XXXVI.--Vers. 1 seqq.) « Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus, eo quod dixerit inimicus de vobis, euge, altitudines ( sive solitudines) sempiternae in possessionem [ Vulg. haereditatem] datae sunt nobis, propterea vaticinare, et dic: haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum ( sive pro eo quod dispersi estis ab his qui in circuitu vestro sunt), et facti in haereditatem ( sive in possessionem) reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae, et opprobrium populis [ Vulg. populi] (sive gentibus). Propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis parietinis ( sive dissipatis) et urbibus derelict quae depopulatae sunt, et subsannatae ( sive conculcatae) a [ Al. et] reliquis gentibus per circuitum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, qui [ Vulg. quae] dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio [ Al. gladio], et toto corde, et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent ( sive cum odio despicientes animas, ut subverterent eas in vastatione). Idcirco ait [ Vulg. tacet ait], vaticinare super terram Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem ( sive opprobria) gentium sustinueritis. Idcirco haec dicit 420 Dominus Deus ( sive Adonai Dominus): Ego levavi ( sive levabo) manum meam: ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem ( sive ignominiam) suam portent. Vos autem, montes Israel, ramos vestros ( sive uvas vestras) germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope est enim ut veniat. Quoniam ecce ego ad vos, et convertar ad vos ( sive respiciam vos), et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel, et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur ( sive deserta aedificabuntur). Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent, et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego sum Dominus. Et adducam ( sive generabo) super vos homines, populum meum Israel, et haereditate possidebunt te ( sive vos), et eris ( sive eritis) in possessionem [ Vulg. haereditatem], et non addes ultra, ut absque eis sis ( sive et non addetis ultra, ut absque liberis vos faciant). Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt de vobis ( sive tibi), devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus: nec auditam faciam in te ( sive in vobis) amplius confusionem ( vel ignominiam) gentium, et opprobria populorum nequaquam portabis ( sive portabitis), et gentem tuam non amittes amplius ( sive gens tua absque liberis ultra non erit), dicit Dominus Deus. » Supra ponitur prophetae facies, sive convertitur adversum montem Seir: hic filius hominis loquitur ad montes, sive super montes Israel, qui jubentur Dei audire sermonem. Et ut parumper differam tropologiam, totius ad montes Israel prophetiae breviter hic sensus est: Quia insultavit vobis inimicus, hoc est, mons Seir, et putavit quod in perpetuum ipse vos possideret, et altitudines quondam Domini nunc desertas cessisse sibi in haereditatem, et non solum dixit, sed et aliquanto tempore vos possedit: intantum ut superbe loqueretur contra vos, quod opprobrium essetis cunctis gentibus: propterea haec dicit Dominus Deus, non solum monti Seir, sed et montibus ejus et collibus, torrentibus, vallibusque, 421 et desertis atque vastatis, et urbibus derelictis: quoniam igne zeli sui, et adversum omnes quidem gentes, sed praecipue contra Idumaeam locutus sit, quae cum caeteris, inquit, gentibus tenuit terram meam in possessionem, et possedit gladio, et toto corde possedit, ut ejiceret habitatores de ea, terramque vastaret. Propterea loquere, ait, propheta, super terram Israel, et dices montibus, et collibus, et jugis (pro quibus Septuaginta ταῖς νάπαις interpretati sunt, quae nos nemorosa intelligimus loca ) et vallibus. Haec dicit Dominus Deus: in zelo, et in furore meo, opprobrii vestri ultor existam, et levabo manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ignominiam et confusionem suam portent: vos autem, o montes Israel, secundum pristinum statum germinetis virgulta, ramosque mittatis, sive, juxta LXX, afferatis uvas, quibus populus meus saturetur Israel. Quod non putetis post longum tempus futurum, prope est, instat, et veniet tempus. Ac ne vobis videatur hoc esse difficile, ipse ego veniam ad vos, et qui a vobis recesseram, convertar ad vos, ut pristinam culturam recipiatis, et semente omnia compleantur, ita ut multi in vobis sint homines, et habitentur civitates, quae prius destructae fuerant. Et non solum homines multiplicabo: sed et jumenta aeque multiplicabuntur et crescent, et habitare [ Al. habitari] vos faciam sicut a principio, quando Moyse duce, trans Jordanem duae et semis tribus acceperunt possessionem, trans Jordanem (Num. XXXII), et sub Jesu filio Nave, aliae novem et semis tribus terram Judaeam possederunt (Jos. I, et XIII): bonisque vos donabo multo majoribus, quam habuistis ab initio priusquam captivitates varias sentiretis. Et cum hoc vobis fecero, tunc cognoscetis quod ego sim Dominus. Et impleberis, inquit, o terra Israel, populo meo, qui te haereditate tenturus est, et eris eis possessio, et non addes ultra, ut absque filiis sis. Cum autem multiplicatus fuerit vester habitator, o montes Israel, tunc nequaquam dicent inimici vestri, contra vos, quod homines devoretis, et absque liberis sit vestra possessio; sed e contrario multiplicetis 422 homines: et largissimam prolem vestra posteritas germinet. Nec audies, inquit, amplius, nec sustinebis confusionem gentium, sed nec amittes gentem tuam, ut aliquando sustineas captivitatem, quia Dominus locutus est. Haec παραφραστικῶς more Judaico dixerimus, quae illi exspectant in mille annorum regno, quando civitatem Jerusalem asserunt exstruendam, et templum, quod in fine hujus voluminis describitur, et rerum omnium felicitatem, quorum nonnulli arbitrantur sub Zorobabel haec fuisse completa. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur: Et habitare [ Al. habitari] vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis ab initio? Sub Zorobabel enim, Ezra, et Nehemia pauci de populo sunt reducti, et ipsi obedientes Medis ac Persis, et deinceps Macedonibus et Aegyptiis atque Romanis, usque ad Titum et Vespasianum diversarum gentium regibus servierunt, et usque hodie serviunt: ut stare omnino non possit hoc quod in extrema dicitur prophetia: Et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius. Et quia longum est nunc adversum dogma Judaicum, et beatitudinem ventri, et gutturi Judaico servientem, qui omnia terrena desiderant, et dicunt: Manducemus et bibamus, de quibus et Apostolus loquitur: Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13), in brevi explanatione dicere: nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus, juxta quam et Isaiae extremas partes interpretati sumus. Neque enim juxta Judaicas fabulas, quas illi δευτερώσεις appellant, gemmatam, et auream de coelo exspectamus Jerusalem: nec rursum passuri circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbati otio dormiemus. Quod et multi nostrorum, et praecipue Tertulliani liber, qui inscribitur, de Spe fidelium, et Lactantii Institutionum volumen septimum pollicetur, et Victorini Petabionensis episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in dialogo cui Gallo nomen imposuit. Et ut Graecos nominem, et primum extremumque conjungam, Irenaeus et Apollinarius. 423 Nos ergo montes Israel, prophetas et apostolos esse dicemus, qui audiunt verbum Dei, et quibus diabolus insultavit inimicus dicens: Euge, excelsi quondam montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Ps. CXXIV, 2), mihi dati sunt in possessionem, quando persecutionis angustiis desolati sunt, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ab omnibus blasphemati. Propterea loquitur Dominus conculcatis montibus et desolatis, et non solum montibus, sed et inferioribus ac per singulos gradus in terra Judaea, hoc est, in monte Ecclesiae constitutis, de qua scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V, 14); et collibus atque torrentibus, quorum hyeme persecutionum, et tempestate pressurae augetur fides. Vallibus quoque his qui in humilitate depressi sunt, et desertis Ecclesiis, et parietinis, atque in toto orbe Ecclesiarum conciliabulis derelictis: qualis sub Diocletiano et Maximiano in toto orbe persecutio fuit, per quam proscriptae sunt Ecclesiae atque vastatae: quando subsannaverunt Ecclesiam omnes gentilium, et haereticorum gentes per circuitum, quod in igne zeli furoris sui locutus sit, et proprie adversum Idumaeam quae terrenis operibus volebat omnes, deposita imagine coelestis, portare imaginem terreni (I Cor. XV). Illi enim dederunt terram Dei sibi in haereditatem, et ex toto corde atque ex animo Ecclesiam Domini persecuti sunt, et ejecerunt eam de sedibus suis, et vastaverunt. Sed quid profuit nationibus, quid juvit haereticorum gentes insultasse terrae Domini: cum Dominus loquatur ad eam, et montibus illius collibusque ac jugis, sive nemorosis locis, quae amoenitate virebant paradisi: et collibus, de quibus supra diximus, in zelo et in furore suo locutus sit: et pro opprobrio gentium levet manum suam contra adversarios, qui Ecclesiam persecuti sunt, ut portent confusionem et ignominiam suam? Tunc persecutoribus interfectis, et pace Ecclesiae reddita, montes Israel, Apostoli videlicet et Apostolici viri, germinabunt arbores suas, et extendent ramos, uvasque afferent calcandas in praelo Domini, de quibus musta funduntur, quae inebrient credentium 424 populos, et exprimitur vinum quod laetificat cor hominis (Psal. CIII): ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis de coelo descendens, comedatur a populo Dei Israel. Et ne forsitan desperemus in persecutionibus, additur: Prope est tempus ut veniat. Veniens enim veniet, et non tardabit (Abac. II, 3). Unde suum ad montes, et ad eos qui in tribulationibus perduraverunt, pollicetur adventum, atque promittit quod post persecutionis ardorem exerceatur terra prius decerpta Christi vomere, et omnem virtutum sementem recipiat, de qua nascantur et multiplicentur homines, et omnis domus Israel. Cumque civitates, hoc est, Ecclesiae credentium fuerint inhabitatae redeuntibus turbis, tunc nequaquam solum homines qui pollebant [ Al. pollebunt] scientia Scripturarum: sed et jumenta, simplices quique credentium, multiplicabuntur atque succrescent, et habitabuntur Ecclesiae sicut a principio, hoc est, priusquam esset persecutio: bonisque florebunt majoribus, quam habuerunt ab initio, martyrum victoriis coronatae. Et tunc scient quod ipse sit Dominus, qui restituit plebem suam pristino statui, quae possideat Ecclesias, et ipsa sit Ecclesiarum haereditas, et nequaquam ultra absque liberis sit, quos in persecutione perdiderat. Unde jubetur prophetae, ut loquatur ad terram mansuetorum, terramque viventium, sive ad montes Israel, et dicat: Persecutorum ultra non patieris opprobrium, nec insultabunt jugulatum populum tuum, sicut oves occisionis. Pace enim reddita, opprobria universa cessabunt, nec sustinebis confusionem, et ignominiam inter diversas in circuitu nationes, sed gentem tuam habebis et populum, quia veritas promissionis, Domino loquente, firmata est. (Vers. 16 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt (sive habitavit) in terra sua, et polluerunt eam in viis suis, et in studiis (sive idolis) suis: juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. Et effudi indignationem meam (sive furorem meum) super eos, pro sanguine quem fuderunt super terram: in idolis suis polluerunt eam, et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt (sive ventilavi eos) in terras (sive regiones) juxta vias eorum, et adinventiones (sive peccata) eorum judicavi 425 eos, et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis, Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. Et peperci nomini meo sancto (sive peperci eis propter nomen meum sanctum) quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. Idcirco dices domui Israel, haec dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel: sed propter nomen meum sanctum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant [Vulg. addit. gentes], quia ego sum Dominus, dicit Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo [Vulg. addit vos] de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et effundam (sive aspergam) super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri (sive dabo vobis) et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum meum ponam in medio vestri (sive dabo vobis) et faciam ut in praeceptis meis (sive justificationibus meis) ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini (sive faciatis) ea [Vulg. tacet ea]. Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Et salvos vos [Al. salvabo vos] faciam ex universis inquinamentis (sive immunditiis) vestris, et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, et non imponam (sive dabo) vobis famem, et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae, et scelera vestra. Non propter vos faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis. Confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. Haec dicit Dominus Deus: In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et habitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, dicent: Terra illa inculta (sive deserta) facta est ut hortus voluptatis, et civitates desertae, 426 et destitutae atque [Vulg. quaecumque] suffossae, munitae sederunt. Et scient gentes quae derelictae fuerunt in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, et plantavi inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim. Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc inveniet me domus Israel (sive quaerar domui Israel) ut faciam eis [Vulg. in eis]. Multiplicabo eos sicut gregem hominum (sive ut oves homines) ut gregem sanctum (sive ut oves sanctas) ut gregem (sive oves) Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertae, plenae gregibus (sive ovibus) hominum, et scient quia ego Dominus. Perspicua sunt quae dicuntur, et omnis sensus montium Israel, qui prius deserti fuerant, et postea restituti, nunc manifestius ponitur. Redditque causas Deus quare populum Israel captivitati tradiderit, et propter suam clementiam pollicetur reducturum se eos in terram Judaeam, et multo ampliora tributurum, quam abstulerat. Quod quidam Judaeorum referunt ad Zorobabel tempora, quando, Cyro rege Persarum laxante captivitatem eorum, de tribu Juda, et Benjamin plurimi reducti sunt in Judaeam. Alii vero ad mille annorum regnum referunt, quando sub Christo, quem putant esse venturum, ut civitas exstruatur Jerusalem, et aedificetur templum, de quo in ultima parte hujus prophetiae dicturi sumus. Et interim, ut Judaicas fabulas relinquamus, et interminabiles genealogias, juxta consuetudinem nostram, breviter περικοπὴν hujus capituli percurramus, et quid nobis videatur, juxta ecclesiasticam intelligentiam disseramus. Domus Israel, hoc est, populus Judaeorum habitavit quondam in terra sua, hoc est, in terra Judaeae, quando educta est de Aegypto; sed polluerunt eam in viis et in studiis, sive idolis suis, et intantum exstitere polluti, ut immunditiae mulieris menstruatae comparati sint. Propter quod Deus effudit indignationem suam super eos, pro sanguine prophetarum atque justorum, quem fuderant super terram, dicente in Evangelio Salvatore: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt (Matth. XXIII, 37). Et iterum (Vers. 35): Amen, amen dico vobis: requiretur sanguis qui 427 effusus est a generatione hac a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem effuderunt inter altare et templum. Non solum autem effuderunt sanguinem, sed et polluerunt terram sceleribus suis (II Paral. XXIV). Quamobrem dispersit eos, vel sub Babylonia captivitate, vel sub Romana: quando vere effuderunt sanguinem Christi, et ventilati sunt in terras, quomodo paleae ventilantur, et juxta vias suas, et inventiones pessimas judicati, ita ut in gentibus quoque ad quas captivi ducti fuerant, polluerent nomen sanctum Dei: eo quod per irrisionem dicerent universae nationes: Ecce populus Dei iste est, qui se jactabat proprie nosse cultum Dei. Quod cum vidissem, ait, non propter eos, sed propter nomen meum sanctum (Creator enim omnium sum) peperci eis, et sanctificavi illos, et gloriae pristinae restitui, ita ut super credentes, et ab errore conversos, effunderem aquam mundam Baptismi salutaris, et mundarem eos ab abominationibus suis, et ab universis erroribus, quibus fuerant occupati, et darem eis cor novum, ut crederent in Filium Dei, et spiritum novum, de quibus David loquitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 21). Et considerandum, quod cor novum, et spiritus novus detur per effusionem et aspersionem aquae. Quando autem cor novum datum fuerit et spiritus novus, tunc auferetur de corde Judaico omnis duritia, quae lapidi comparatur, ut pro lapideo corde sit cor carneum, molle et tenerum, quod spiritum Dei in se possit recipere, et inscribi litteris salutaribus. Tunc ambulabunt in praeceptis Domini, et custodient judicia ejus, et habitabunt in terra confessionis, quam dederat patribus eorum Abraham, Isaac, et Jacob, et cunctis sanctis ac prophetis, et erunt in populum Dei, et Dominus erit eis in Deum, quod praesenti tempore comprobatur. Cumque salvati fuerint, vocabit Dominus frumentum, et multiplicabit illud. Nisi enim granum tritici cadens in terra, mertuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24). Et nequaquam patientur famem (Amos. VIII, 11): non famem panis et sitim aquae, sed famem audiendi sermonem Dei, quam passus est ille qui a Patre profectus, omnem quam acceperat substantiam, dissipavit: quando 428 famis necessitate cogente, porcorum pastus est siliquis (Luc. XV). Tunc multiplicabitur fructus ligni, hoc est, sapientiae, de quo scriptum est: Lignum vitae est omnibus qui requirunt eam (Prov. III, 18): et genimina agri in similitudinem Jacob, cujus odor erat quasi odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Genes. XXVII, 27). Nec ultra portabunt opprobrium famis in gentibus, quod hodieque Judaeorum patitur incredulitas: sed postquam beatitudinem fuerint consecuti, imitabuntur Apostolum qui dicit: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Et recordabuntur viarum suarum pessimarum, et studiorum non bonorum, quibus offenderant Deum: et displicebunt eis iniquitates suae, et scelera sua quibus prius erraverant. Haec autem omnia tributurus est Dominus, non propter eos qui proprio errore perierunt; sed propter nomen sanctum suum. Unde provocat domum Israel, ut confundatur et erubescat super prioribus vitiis, et suum intelligat Creatorem. Postquam autem mundaverit credentium ex Judaeis populum ab iniquitatibus suis, et habitari fecerit urbes Ecclesiae, et instauraverit ruinosa quae in synagogis conciderant, et terra confessionis fuerit exculta caeremoniis Dei, quae quondam visa est desolata omnibus sanctis, qui terrenae conversationis opera praetereunt: tunc omnes dicent: Quomodo terra Judaea quae quondam fuerat inculta, nunc habet similitudinem paradisi Dei; et civitates Judaeae, quae desertae fuerant et destitutae, et sua incredulitate suffossae, nunc erectae et munitae sunt in confessione, et nomine Domini Salvatoris? ita ut omnis creatura cognoscat, et multitudines Angelorum, quae terram ambiunt Israel, quod Dominus dissipatas aedificaverit civitates, et incultas plantaverit regiones, et quod pollicitus fuerat per prophetas, opere compleverit. Nec hoc erit liberalitatis suae in populum quem salvaverit contentus munere; sed multo majora praestabit. Invenietur enim a domo Israel, qui multo tempore quaesitus fuerat, et non inventus. Et postquam invenerit eum, multiplicabit eos sicut oves: non brutorum animantium, sed oves hominum, quae rationis confessionisque sunt plenae, sicut oves sanctas et greges Jerusalem, in qua proprie Dei cultus, et visio pacis est, in solemnitatibus ejus 429 quando comedimus azyma sinceritatis et veritatis (I Cor. V), et Agni carnibus vescimur et cruore potamur, et in septem hebdomadibus, et in tabernaculis hujus saeculi Dominica festa celebramus, ut civitates quondam desertae plenae fiant gregibus hominum, et hac ratione cognoscant, quod ipse sit Dominus, qui cuncta praestiterit. Haec juxta historiae veritatem, immo juxta prophetiae fidem: quomodo populus Israel restituatur in integrum statum, et reliquiae populi Judaeorum, Apostolo Paulo docente (Rom. IX, 11), salvae sint in Apostolo, et in omnibus qui ex Judaeis in principio crediderunt, et usque hodie redeunt ad Ecclesiam, breviter dixisse sufficiat. Nunc tropologiae eadem brevitate aperiendus est sensus. Quicumque de domo est Israel, et cernit pacem Christi, quae exsuperat omnem sensum, habitat in terra sua, hoc est, Ecclesia, vel in carnis hospitio, quod ei a Deo traditum est. Sin autem polluerit utramque terram in viis suis pessimis, et immunditiae mulieris menstruatae fuerit comparatus: effundit Deus indignationem suam super eum, pro sanguine, vel suo, vel eorum, quos scandalizaverit, et effuderit super terram, et perversis cogitationibus quibus polluit eam. Tunc dispergetur in gentes, ut incredulis coaequetur, et ventilabitur in terra instar palearum, ut a frumento Ecclesiae separetur, et judicetur secundum vias suas. Quod si nec sic senserit peccatum suum, sed polluerit nomen sanctum ejus, dicent omnes inter quos habitarit: Ecce populus Dei, ecce qui egressus est de terra ejus, immo projectus. Sin autem egerint poenitentiam, et sanctificatus fuero in medio eorum, tunc omnis gentilium turba cognoscet, quod ego eos tollam de terris, in quas dispersi erant, et reducam in terram Ecclesiae, et effundam super illos nequaquam aquas Baptismi salutaris, sed aquas doctrinae et sermonis Dei: et mundabo illos ab omnibus inquinamentis suis, et ab universis idolis atque erroribus quae in suo corde simulaverant. Et dabo, inquit, eis cor novum, quod per peccatum perdiderant, et spiritum rectum innovabo in cordibus eorum. Et auferam cor lapideum, cor videlicet incredulum; et dabo cor carneum, molle, et tenerum; quod Dei praecepta suscipiat; 430 ita ut ambulent in praeceptis meis, et faciant judicia; quae prius neglexerant, et habitent in terra quam dederam patribus eorum, magistris videlicet atque doctoribus: et rursum sit populus Dei, et Dominus eis vertatur in Deum, quem prius offenderant. Tunc salvabuntur ab universis inquinamentis suis, et multiplicabitur eis frumentum, de quo efficitur coelestis panis; et non patientur ultra famem sermonis Dei; et multiplicabitur in eis lignum sapientiae, et genimina in eorum pectore complebuntur. Nec erunt ultra opprobrium in gentibus; sed postquam misertus fuerit eorum Deus, recordabuntur viarum suarum pessimarum, et scient ubi fuerint, et displicebunt sibi in inquitatibus suis. Quod dicit Dominus, non propter illos, sed propter suam se facere clementiam. Unde et cohortatur errantes, ut confundantur, et erubescant in viis suis, et restituantur in urbes Ecclesiae, quae rursum habitentur ab eis, et omnia quae in eis corruerant, aedificentur: et ad pristinas redeant caeremonias, et terra quondam deserta, quae accolis et peregrinis, et mundi hujus conversationem transeuntibus visa fuerat desolata, revertatur in pristinum statum; omnesque mirentur, et dicant: Terra illa inculta, terra deserta, in qua omnes quondam periere virtutes, nunc facta est quasi hortus voluptatis et paradisus Dei; et civitates quondam desertae, quae Deum hospitem non habebant, et destitutae erant a Spiritu sancto, et suffossae credulitate, munitae erunt fide Christi: ut sciant omnes in circuitu, quod Dominus aedificaverit animas dissipatas, et plantaverit in eis, atque conseverit cunctarum virtutum arbores; et ipse rebus praestiterit, quae sermone promisit. Rursumque cohortatur sermo propheticus poenitentes, ut etiam cum regressi fuerint in Ecclesia, semper requirant Dominum, et inveniant cum: ut multiplicentur redeuntium turbis greges Domini: non jumentorum et brutorum animantium, sed greges hominum, qui fidei rationisque sint pleni, greges sancti, greges urbis Jerusalem, in cunctis solemnitatibus, quas Dei clementia receperunt; ut postquam civitates Domini hujuscemodi gregum multitudo compleverit, tunc sciant omnes, quod ipse sit Dominus. (CAP. XXXVII) (Cap. XXXVII.--Vers. 1 seqq.) 431 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in gyrum [Vulg. in gyro]. Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vivent ossa ista? Et dixi, Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis: et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus. Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factusque est [Vulg. factus est autem] sonitus, prophetante me, et ecce commotio, et accesserunt ossa ad ossa: unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: Vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. Propterea vaticinare, et dices ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel: et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. LXX: Et facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et posuit me in medio campi, et hic erat plenus ossium hominum, et circumduxit me super ea per gyrum in circuitu, et ecce multa nimis super faciem campi et arida vehementer, et dixit ad me: Fili hominis, si vivent ossa haec? Et dixi: Unde, Domine, Domine, tu nosti haec. Et dixit ad me: Fili hominis, propheta super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus ossibus istis: 432 Ecce ego adducam super vos spiritum vitae: et dabo super vos nervos, et inducam super vos carnes, et extendam super vos pellem, et dabo spiritum meum super vos, et vivetis: et cognoscetis quoniam ego sum Dominus. Et prophetavi sicut praecepit mihi: et facta est vox cum ego prophetarem, et ecce commotio, et accedebant ossa ad ossa ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes oriebantur, et ascendebant super ea pelles desuper, et spiritus non erat in eis. Et dixit ad me: Propheta, fili hominis, propheta super spiritum, et dic spiritui: haec dicit Dominus Deus: A quatuor spiritibus veni, spiritus, et insuffla super mortuos istos et vivant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in eos spiritus, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis: congregatio multa vehementer nimis. Et locutus est Dominus ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra: periit spes nostra, desperavimus: propterea vaticinare, et dic ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam memorias vestras, et reducam vos de sepulcris vestris, populus meus, et introducam vos in terram Israel, et cognoscetis quoniam ego sum Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, ut educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et ponam vos super terram vestram, et cognoscetis quia ego sum Dominus: locutus sum et faciam, dicit Dominus Deus. Famosa est visio, et omnium Ecclesiarum Christi lectione celebrata: ob quam vel maxime causam utramque editionem ex integro posui; ne qua nobis ab Hebraeis calumnia fieret, si saltem in verbis aliquid discreparent. Solent enim ridere de nobis, et attollere supercilium et inflatis buccis ructare scientiam Scripturarum, si non dicam sensuum discrepantiam (quae si fuerit, jure reprehenditur), si verborum dissonantiam in nostris codicibus potuerint demonstrare. Qui ergo putant de resurrectione, quae ab omnibus et Judaeis, et Christianis creditur, Dei esse sermonem, haec solent dicere: Facta est super prophetam manus Domini, hoc est, Dominus, atque Salvator, per quem Pater cuncta operatus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Et eduxit me, 433 inquit, in spiritu Domini, subauditur, manus Domini. Eduxit autem eum in spiritu: non in corpore, sed extra corpus, et posuit illum, sive dimisit in medio campi, qui plenus erat humanis ossibus: nec eum est passa requiescere, sed fecit ossa omnia circuire, quae non erant operta humo, sed super campum jacentia: nec solum multa, sed multa nimis, et propter temporis vetustatem arida siccaque vehementer, et nihil in se humoris habentia. Cumque interrogasset eum sermo divinus, utrum aestimaret haec ossa posse vivere? respondit: Domine Deus, tu nosti, qui plenam habes scientiam futurorum. Dixitque ad eum Dominus: Vaticinare de ossibus, sive super ossa haec, et dices ad ea: Ossa arida, audite verbum Domini. In quo mirandum quomodo ad ossa arida sit locutus, quae ante nervos, carnes, et cutem, et spiritum vivificantem, Dei possent audire sermonem. Primumque ossa cum aliis ossibus nervorum vinculis colligantur: deinde implentur carnibus, et desuper ob pulchritudinem extenditur cutis, quae nudarum carnium operiat foeditatem; et tunc accipiunt spiritum, qui vivere ea faciat, et postquam vixerint, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus. Dicente itaque propheta quod ei fuerat imperatum, statim est facta commotio, ossaque in suam sunt applicata compagem, astricta nervis, plena carnibus, pelle cooperta: jacebantque humana corpora spiritum non habentia. Idcirco propheta vaticinatur ad spiritum, et ait: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus: a quatuor videlicet mundi plagis, ut quomodo in prima conditione hominis, insufflavit Deus in faciem ejus, et factus est in animam viventem (Genes. II, 7): sic et secunda conditio, id est, resurrectio mortuorum, insufflante spiritu, vivificetur: qui ingressus est humana 434 corpora, statimque vixerunt, steteruntque super pedes suos. Unde et resurrectio dicitur mortuorum, congregatio, sive Ecclesia multa (Psal. CIII, 30), et ut in Hebraeo habetur, grandis exercitus; eoque completur tempore: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Quod autem sequitur: Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus est Israel, videtur facere quaestionem, eo quod non de generali resurrectione, sed proprie de resurrectione dicatur domus Israel, quae dicat: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus a terra nostra, sive omnino desperavimus: quibus ista dicentibus, tertio Ezechiel prophetare compellitur, et dicere ossibus aridis: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros. In quo quaeritur: Si aperit tumulos, quomodo supra dixerit: Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et educam, inquit, vos de sepulcris vestris, populus meus, secundum illud, quod scriptum est in Evangelio: Venit hora; quando qui in sepulcris sunt, audient vocem Filii Dei, et exibunt qui bona egerunt in resurrectionem vitae (Joann. V, 2). Et iterum: Qui audierint vivent (Ibid.). Et si, sicut ( Al. ut) nonnulli arbitrantur, de generali resurrectione dicit sermo divinus, quid necesse fuit specialiter dici: Et inducam vos in terram Israel, cum in omni orbe terrarum resurgere debeant mortui ex his locis in quibus sepulti sunt? Cumque, ait, eduxero vos de tumulis vestris, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, tunc requiescere vos faciam super humum vestram; ut postquam requieveritis in terra Israel, tunc cognoscatis, quod ipse sim Dominus, qui promissa mea opere compleverim. Qui ergo de generali resurrectione haec dicta intelligunt, illud quod videtur facere quaestionem: Ossa haec universa domus est Israel, ad sanctorum resurrectionem referunt, de qua 435 et Apostolus Joannes in Apocalypsi loquitur: Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima, super eum secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX, 6): quod videlicet alia sanctorum, alia peccatorum sit resurrectio. Unde et in psalmo primo dicitur: Non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Terram autem Israel quam resurgentibus Dominus pollicetur, illam esse confirmant, de qua scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Matth. V, 4). Et: Placebo Domino in regione viventium (Ps. CXIV, 9). Haec loquuntur, qui de generali, ut diximus, resurrectione Ezechielem scripsisse autumant. Qui autem taliter interpretantur ista, non debent nobis facere invidiam, quod istum locum aliter exponentes, resurrectionem negare videamur. Scimus enim multo robustiora testimonia, et in quibus nulla sit dubitatio, in Scripturis sanctis reperiri, ut est illud Job: Suscitabit ( Al. suscitabis) pellem meam, quae ista sustinet (Job. XIX). Et in Daniel: Multi qui dormiunt in terrae pulvere, resurgent; isti in vitam aeternam, et isti in opprobrium, et in confusionem aeternam (Dan. XII, 2). Et in Evangelio: Nolite timere eos, qui corpus interficiunt, animam autem non possunt occidere; timete autem eum magis, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Et apostolus Paulus: Qui vivificabit mortalia vestra corpora propter inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11), et multa alia. Ex quo perspicuum est, non nos resurrectionem negare, sed haec non scripta de resurrectione contendere, et per resurrectionis parabolam, de restitutione Israel prophetari qui eo tempore captivus erat in Babylone. Nec statim haereticis occasionem dabimus, si haec de resurrectione communi intelligi denegemus. Numquam enim poneretur similitudo resurrectionis ad restitutionem Israelitici populi significandam, nisi staret ipsa resurrectio, et futura crederetur: quia nemo de rebus non exstantibus incerta confirmat. Totaque nostra illo tendit assertio, quod quomodo videtur incredulum, quod ossibus aridis, et multa vetustate confectis, futura resurrectio promittatur: et tamen futurum est quod promittitur; sic et restitutio populi Israel, qui ductus est in captivitatem, 436 et in toto orbe dispersus, videtur quidem incredibilis his qui Dei non norunt potentiam, sed tamen futura est: quia ego, inquit, Dominus locutus sum, et faciam sicut pollicitus sum. Denique et in anteriori prophetia, in qua montibus Israel antiquus repromittitur status, dicit ad eos Dominus: Et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel (Supra XXXVI, 9, 10): et rursum, quod domus Israel habitatura sit in terra sua, quae quondam inculta, postea futura sit quasi hortus voluntatis, et civitates desertae, et destitutae muniantur; et multiplicetur in eis domus Israel, sicut grex ovium, et caetera quae sequuntur ad eumdem sensum pertinere, qui nunc sub tropologia et parabola dicitur aridorum ossium, et penitus nullum humorem vitae habentium, impleto illo quod in Evangelio scriptum est: Quae apud homines impossibilia videntur, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX, 26). Ejecti sunt autem de sepulcris suis, de sepulcris captivitatis, et vinculis quibus servitute Babylonia tenebantur astricti. Sed haec omnia Judaei, vel sub Zorobabel, ut prius dixi, expleta confirmant, quando magna est facta commotio; et regnum Chaldaeorum in Medos, Persasque translatum: vel in praesentia Christi sui, quem putant esse venturum. Nos autem spiritaliter post crucem Domini Salvatoris completa memoramus; et quotidie fieri in his vel maxime, qui instar Lazari peccatorum suorum fasciis colligati, ad vocem Domini suscitantur (Joan. XI); et vere sunt domus Israel, arens quondam, et nullam spem habens salutis: sed intrante in se spiritu gratiae, et porrigente Domino manum, de profundo inferi liberentur: et qui prius dixerant: Domine Deus, tu nosti haec, postea audiant liberati: Modicae fidei, quare dubitastis (Matth. XIV, 31)? (Vers. 15, seq.) « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Judae, et filiorum Israel sociorum ejus, et tolle lignum alterum, et scribe super illud Joseph lignum Ephraim, et omnis domus Israel, sociorum ejus. Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; 437 et erunt in unione in manu tua. Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? Loqueris ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim; et tribus Israel, quae junctae sunt ei: et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas [ Vulg. addit in] lignum unum, et erunt unum in manus ejus. Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam, et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans. Et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis, et in abominationibus [ Vulg. addit suis], et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus [ Vulg. in populum], et ego ero eis Deus [Vulg. in Deum ]. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea. Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Jacob: in qua habitaverunt patres vestri, et habitabunt super eam ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum: et David servus meus, princeps eorum in perpetuum. Et percutiam illis foedus pacis: pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos, et multiplicabo eos [ Vulg. tacet eos], et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. Et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, assume tibi virgam unam, et scribe super eam Judam, et filios Israel qui appositi sunt ei, et virgam secundam assumes tibi, et scribes super eam Joseph, virgam Ephraim, et omnes filios Israel qui appositi sunt ei, et conjunges eas invicem tibi in virgam unam, ut copules eas, et erunt in manu tua. Et erit quando dixerint tibi filii Israel loquentes: Non indicas nobis quid sint ista tibi? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam in tribum 438 Joseph per manum Ephraim tribus Israel, quae adjunctae sunt ei, et dabo eos omnes super tribum Juda, et erunt in virgam unam, et erunt una in manu Juda. Et erunt virgae quas inscripsisti sic in manu tua coram eis: et dices eis, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam omnem domum Israel de medio gentium, ad quas ingressi sunt: et congregabo eos ex omnibus qui in circuitu ejus sunt, et inducam eos in terram Israel, et dabo eos in gentem unam in terra mea in montibus Israel, et princeps unus erit omnium istorum in regem. Et non erunt ultra in duas gentes: nec dividentur ultra in duo regna, ut non polluantur ultra in idolis suis et in offendiculis suis, et in omnibus impietatibus suis. Et eruam eos ex omnibus iniquitatibus eorum, in quibus peccaverunt, et mundabo eos et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et servus meus David princeps in medio eorum, et pastor unus erit omnium istorum, quia in praeceptis meis ambulabunt, et judicia mea custodient, et facient ea. Et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob, ubi habitaverunt patres eorum, et habitabunt in ea ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum. Et David servus meus, princeps eorum erit in perpetuum. Et disponam eis testamentum pacis, testamentum sempiternum erit cum eis: et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sancta mea in medio eorum in perpetuum, et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes quia ego sum Dominus qui sanctifico eos, cum fuerint sancta mea in medio eorum in perpetuum. » Regum narrat historia (III Reg. XII), sub Roboam filio Salomonis duodecim tribus fuisse divisas, et duas, hoc est, Judam et Benjamin cum Levitis ac sacerdotibus secutas esse Roboam, qui regnavit in Jerusalem, et regnum ejus appellatum est Juda. Alias vero decem tribus quae dixerunt: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Sai [ Al. Jesse], Jeroboam filio Nabath de tribu Ephraim, qui fuit filius Joseph, submisisse cervices, et servisse ei: appellatasque ex magna parte populi antiquo nomine Israel; et multo tempore regnum Juda et Israel adversum se habuisse certamina, propriisque paruisse regibus (IV Reg. XXV): primasque decem tribus captas ab Assyriis, 439 et post aliquantum temporis eas quae appellabantur Juda, a Chaldaeis in Babylonem ductas esse captivas, et tribum Juda post annos septuaginta, antiquae terrae redditam: decem autem tribus quae vocabantur Israel, usque hodie in montibus, urbibusque Medorum servire captivas (IV Reg. XXV). Praesens igitur prophetia haec ex ore Domini pollicetur, quod utrumque sibi jungatur imperium, hoc est, regnum Judae, et regnum Israel; tollaturque virga Ephraim, qui de Joseph stirpe generatus est, cum reliquis tribubus, quae ei sociatae sunt, et jungatur virgae Juda, ut nequaquam vocetur Juda, et Israel, sed uno nomine appellentur Juda: et sub figura prophetae, qui praecedit in typo Domini Salvatoris, nequaquam duabus manibus, sed una Christi teneantur manu. Dicit enim se assumere filios Israel de medio nationum, ad quas captivi ducti sunt, et reducturum eos in terram et in montes Israel, de quibus supra legimus: et appellandam unam gentem, uniusque regis regendam imperio: ut ultra non polluantur in idolis, et abominationibus suis; sed cum fuerint de captivitatis sedibus liberati, in quibus peccaverunt, omnibus vitiis esse mundandos, et futuros populum Dei, ita ut Dominus sit Deus eorum. Et servus, inquit, meus David rex super eos (Luc. I). De quo et Angelus loquitur in Evangelio, quod regnaturus sit super domum Jacob, et regni ejus non sit finis: tantaeque erit clementiae, ut non solum rex, sed et pastor appelletur, eo quod superbum nomen [ Al. vocabulum] imperii, pastoris vocabulo mitiget. Qui postquam fuerint in gentem unam, et in terra Israel, ac montibus habitaverint, ambulaturi sint in omnibus judiciis Domini, et praecepta illius custodituri; habitaturi autem non in alia terra, sed in ea quam dedit servo suo Jacob, in qua habitaverunt patres eorum, Abraham, Isaac, et Jacob, et reliqui sancti, et non solum ipsi habitaturi sint, sed et filii eorum ac nepotes juxta illud Virgilianum (Aeneid. lib. IV): Et nati natorum, et qui nascentur ab illis: habitentque non ad breve tempus, sed in perpetuum. Vultis autem, ait, scire quis sit iste rex et pastor? Ipse est de quo supra dixi, servus meus David. Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo; sed se exinanivit, formam servi 440 accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6 seq.). Cumque sub tali rege fuerint, percutiam illis foedus pacis: nequaquam ut in veteri Testamento certaminum atque bellorum, sed pactum pacis, quae exsuperat omnem sensum, de qua Salvator loquitur ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et propheta dicit: Factus est in pace locus ejus (Ps. LXXV, 2). Quos cum in Ecclesia fundaverit, et stabilierit, ita ut possint dicere: Statuit supra petram pedes meos (Ps. XXXIX, 3): tunc multiplicabuntur vel credentium numero, vel multiplicatione virtutum. Et dabo, inquit, sanctificationem meam, sive sanctuarium in medio eorum in perpetuum, quod Judaei de templo interpretantur, quod sub Zorobabel exstructum est. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur, in perpe tuum: cum templum illud quod a Zorobabel exstructum est et postea a multis instauratum, Romano igne succensum sit? Quae omnia referenda sunt ad Ecclesiam, et ad tempora Salvatoris, quando tabernaculum ejus positum est in Ecclesia: ubi factus est Deus noster, et nos populus ejus. Profectusque omnium est, ut sciant quod ipse sit Dominus, et ipse sanctificet Israel, non juxta carnem, sed juxta spiritum: quando sanctificatio ejus in medio credentium facta est in perpetuum. Quo autem Dominus abjecerit tribum Ephraim, et elegerit tribum Juda, et in Psalmis legimus, in quibus scriptum est: Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit; sed elegit tribum Juda (Ps. LXXVII, 67, 68), de qua scriptum est: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Vere enim in adventu Domini Salvatoris, duae virgae, et ut in Hebraico positum est, duo ligna in unum juncta sunt sceptrum, et in baptismate Christi dudum separata sociantur: ut fiant in unum novum hominem, et in unam gentem, neque polluantur ultra in idolis et abominationibus; sed mundi lavacro, sint populus Dei, et imperet eis Christus, et habitent super terram mitium, terram viventium, quam dederat servo suo Jacob, qui populum Israel in matris utero supplantavit. Sin autem voluerimus juxta prophetiam Osee, 441 quae pene omnis ad decem tribus dirigitur, id est, ad Joseph et Ephraim, et Samariam, et Israel, intelligere falsi nominis scientiam, et diversas turbas haereticorum, hoc dicemus, quod in ultimo tempore quando subintraverit plenitudo gentium, et omnis Israel salvus fuerit (Rom. XI), tunc etiam adversarii populi, qui contra domum Judae et confessionem Ecclesiae pugnaverunt, tradant se ecclesiasticae fidei, et universis erroribus derelictis, et principibus mundi istius qui destruuntur [ Al. destruantur], et patriarchis suis, qui eos in blasphemiarum barathrum deduxerunt, consurgant, et relinquant idola sua, et abominationes suas, quas de suo corde confinxerant, et de cunctis sedibus suis, in quibus peccaverunt, transeant ad ecclesiasticam fidem, et mundentur, et sint populus Christi, et ipse sit Deus eorum: quae plenius in Osee propheta dictasse me novi. Quod si Judaei et Christiani Judaizantes, haec ad mille annorum voluerint referre regnum, necessitate coguntur, ut suscipiant omnes qui salvi fuerint habitaturos in terra Israel, aedificandam Jerusalem, exstruendum templum, cunctas Legis caeremonias exercendas, observandum sabbatum, accipiendam circumcisionis injuriam, manducandum et bibendum, et divitiarum abundantiam pro summa beatitudine et cunctis opibus aestimandam, cum Apostolus dicat: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI, 13). Quomodo autem in typo resurrectionis superior sermo propheticus resurrectionem Judaici populi demonstravit, non carnalem, sed spiritualem: sic et ista prophetia nequaquam ad carnis, sed ad animae pertinet felicitatem, et ad Christi fidem, qua mundamur in baptismate, cujus regnum in perpetuum est, ut non exspectemus ventura quae transacta sunt, et quotidie transigi novimus. (CAP. XXXVIII) (Cap. XXXVIII.) « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis ( sive ros) Mosoch, et Thubal, et vaticinare de eo. Et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Gog principem capitis ( sive ros) Mosoch, 442 et Thubal, et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis, et educam ( sive congregabo) te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium, et gladium ( sive peltas et galeas, et gladios): Persae, Aethiopes, et Libyes, cum eis omnes scutati et galeati: Gomer, et universa agmina ejus: domus Thogorma, latera Aquilonis ( sive ab extremis Aquilonis), et totum robur ejus, populique ( sive gentes) multae tecum. Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te, et esto eis in praeceptum ( sive et eris mihi in custodiam). Post dies multos visitaberis: in novissimo [ Al. novissimis] annorum venies ad terram quae reversa ( sive perversa) est a gladio: et congregata est de populis multis ad montem [ Al. montes] ( sive terram) Israel, qui fuerunt deserti jugiter: haec de populis educta est et habitabunt [ Al. habitaverunt in ea confidenter universi. Ascendens autem quas tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu et omnia agmina tua, et populi ( sive gentes) multi tecum. Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam, et dices: Ascendam ad terram ( sive super terram) absque muro ( sive abjectam): veniam ad quiescentes habitantesque secure ( sive in pace): omnes [ Vulg. addit hi] habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis: ut diripias spolia, et invadas praedam: ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit, et esse habitator umbilici terrae. Saba et Dedan, et negotiatores Tharsis ( sive Carthaginenses et omnes leones villae) ejus dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? Ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israel confidenter ( sive in pace) scies ( sive consurges)? Et venies de loco tuo a lateribus ( sive a novissimis) Aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, 443 coetus magnus, et exercitus vehemens. Et ascendens super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris ( sive erit) et adducam te super terram meam: ut sciant omnes [ Vulg. tacet omnes] gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illis atque temporibus [ Vulg. illorum temporum] ( sive annis): ut adducerem te super eos? Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus: ascendet indignatio mea in furore meo. Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israel, et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri ( sive campi), et omne reptile quod movetur super humum: cunctique homines qui sunt super faciem terrae, et subvertentur ( sive scindentur montes, et cadent sepes ( sive valles): et omnis murus in terram corruet. Et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ( sive omnem formidinem gladii): dicit Dominus Deus. Gladius uniuscujusque ( sive hominis) in fratrem suum dirigetur. Et judicabo eum peste ( sive morte) et sanguine, et imbre vehementi et lapidibus immensis ( sive grandinis). Ignem et sulphur pluam super eum, et per exercitum ejus ( sive super omnes qui cum eo sunt), et super populos multos qui sunt cum eo. Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in conspectu [ Vulg. oculis] gentium multarum, et scient quia ego sum Dominus. » Primum historiae fundamenta jacienda sunt, sciendumque quod ad Ezechielem prophetam iste extremus sermo sit Domini. Neque enim post hunc simile quid possumus invenire, praeter illud quod in vicesimo quinto anno scriptum est transimigrationis Jechoniae: Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc, hoc est in terram Israel, quando aedificatio templi describitur, et caeremoniarum ejus ordo narratur. Deinde observandum est, quod ponitur, sive obfirmatur facies prophetae contra Gog terram, sive terram Magog. Obfirmatione enim 444 et multa consideratione vultus opus est, ut quae dicuntur, nosse possimus secundum illud Apostolicum: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem reformamur, a gloria in gloriam quasi a Domini spiritu (I Cor. III, 18) Igitur Judaei et nostri Judaizantes putant Gog gentes esse Scythicas, immanes et innumerabiles, quae trans Caucasum montem, et Maeotidem paludem, et prope Caspium mare ad Indiam usque tendantur; et has post mille annorum regnum esse diabolo commovendas, quae veniant in terram Israel, ut pugnent contra sanctos, multis secum gentibus congregatis. Primum, Mosoch, quos Josephus interpretatur Cappadocas, deinde Thubal, quos idem Iberos, vel Hispanos, Hebraei Italos suspicantur, habentes secum in exercitu Persas, Aethiopas, et Libyas: Gomer quoque et Thogorma, quos Galatas et Phrygas interpretantur: Sabaeos quoque et Dedan, et Carthaginenses, sive Tharsis, et hoc est, quod Joannes quoque in sua ponit Apocalypsi: « Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de custodia sua, et egredietur ut seducat gentes in quatuor angulis terrae, Gog, et Magog, ut congreget eos ad bellum, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos: et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi erat bestia et pseudopropheta: et cruciabuntur diebus et noctibus in saecula saeculorum (Apoc. X, 7 seqq.). » non intelligentes totum volumen Joannis, quod Revelationis titulo praenotatur, esse mysticum, et revelatione nos indigere, ut possimus cum propheta dicere: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18). Alii vero terrenum sensum relinquentes, et judaicas atque aniles fabulas quae noxiae sunt (I Tim. IV), et acquiescentes sibi, detrahunt in profundum, nimium ad alta conscendunt, et multo pejores fingunt, ut in coelesti Jerusalem, diaboli et omnis exercitus ejus bella describant, et sub τοπολογίαις [ Al. etymologiis] gentium singularum interpretantur spiritalia nequitiae in coelestibus. Quae nos 445 omnia lectoris arbitrio concedentes, non tam aliena damnare, quam ecclesiasticam explanationem affirmare conabimur. A Gog Graeco sermone δόμα, Latino tectum dicitur. Porro Magog interpretatur, detecto. Omnis igitur superbia et falsi nominis scientia, quae erigit se contra notitiam veritatis, his nominibus demonstratur. Ista sunt tecta, de quibus et Isaias loquitur in visione contra vallem Sion: Quid tibi factum est nunc, quoniam ascendistis omnes in tecta vana (Isa. XXII, 1)? Tectumque interpretabimur haereticorum principes: et de tecto eos, qui illorum suscepere doctrinas. Et pulchre post multas et mysticas in hoc volumine prophetias, extremum vaticinium est contra Gog et Magog. Si enim tempus judicii est, juxta Petrum, ut incipiat a domo Dei, et juxta hunc eumdem Ezechielem, qui ait: Et a sanctis meis incipite (Supra IX, 6), et novissimus inimicus destruetur mors (I Petr. IV): in Isaia quoque primus sermo fit contra Judaeam, in qua confessio Domini est, et extremus contra quadrupedes, quae in deserto sunt (Isa. II): recte et hic novissimus sermo fit contra Gog et Magog, qui oppugnant civitatem Dei, quam fluminis impetus laetificat (Psal. XLV). Et quae in Isaia dicit: Ego civitas prima, quae oppugnatur (Isa. XXVII, 10). Et de qua in Evangelio scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V, 14). Et plenius in psalmo: Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI, 3). Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 1). Porro quod in exercitu Gog, sive Magog, qui juxta Septuaginta, Symmachum, et Theodotionem, princeps est Ros, Mosoch, et Thubal: primam gentem Ros, Aquila interpretatur caput, quem et nos secuti sumus, ut sit sensus: Principem capitis Mosoch, et Thubal. Et revera, nec in Genesi, nec in alio Scripturae loco, nec in Josepho quidem, qui omnia Hebraicarum gentium in primo Antiquitatum libro exponit nomina, hanc gentem potuimus invenire. Ex quo manifestum est, Ros non gemtem significare, sed caput. Illud quoque breviter annotandum, 446 quod in Ezechiel Gog, princeps terrae Magog esse dicatur. Apocalypsis vero et Gog et Magog nationes esse commemoret (Apoc. X), quae egrediuntur de quatuor angulis terrae. Et quomodo a Jacob qui postea appellatus est Israel, omnis populus Hebraeorum Israel sortitus est nomen (Genes. XXXII), et ab Aram Syria, a Mesraim Aegyptus, quorum in Genesi scripta sunt nomina (Ibid., X): sic et a principe Gog omnes qui ei subditi sunt, Magog appellantur. Mosoch autem interpretatur, amentia: et Thubal, tota vel omnia. Princeps igitur et caput superbientis amentiae, et omnium malorum, juxta illud quod scriptum est: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19), Gog et Magog appellantur. Quae gentes inimicae adversariaeque sanctorum, egrediuntur ab angulis terrae, rectam lineam relinquentes, et dispositionem castrorum Dei; quae narratur in Numeris, et illud testimonium nescientes: Multi de Oriente, et Occidente, et Septentrione, et Meridie venient, et discumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno Dei (Matth. VIII, 11). Et in alio loco: Dicam Aquiloni, affer; et Africo, noli prohibere. Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas ab extremo terrae, omnes qui vocati sunt nomine meo (Isa. XLIII, 6). Sed non tales anguli terrae, de quibus egrediuntur Gog et Magog: juxta quos angulos stat meretrix in Proverbiis (Prov. XXIII), quae praetereuntes stultos juvenes per plateas, per latam videlicet et spatiosam viam quae ducit ad mortem, decipere festinat. Scribae quoque et Pharisaei orant in angulis platearum, ut ab hominibus videantur, qui receperunt mercedem suam (Matth. VI). Quae est igitur contra Gog comminatio? Circumagam te sive convertam, et ponam frenum in maxillis tuis. Primum, a sententia tua fluctuare te faciam atque converti. Et ponam frenum in maxillis tuis, de quo scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Ps. XXXI, 9); ut indomitus equus atque lasciviens et corruens per praecipitia, freno Domini subjugetur: ad quem propheta dicit: 447 Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8). Et ad Job per nubem et turbinem dicitur: Tu circumdedisti equo fortitudinem (Job. XXXIX, 19)? Tales erant equi et equites; quorum multitudinem Joannes vidit in coelo (Apoc. VI). Dicit ergo ad Gog: Educam, sive congregabo te, et omnem exercitum, vel fortitudinem tuam. Qui educitur, et de dispersione congregatur, retrahitur ad salutem, juxta illud quod in lege promittitur: Si fuerit dispersio tua a summitate coeli usque ad summitatem ejus, inde congregabo te (Deut. XXX, 3). Equos quoque ejus et equites vestitos loricis, qui imitantur armaturam Apostoli, et loricas justitiae habere se jactant (Ephes. VI): multitudo nimia est, omnesque arripiunt contra Ecclesiam clypeum et gladium, et sunt gentes saevissimae et inimicae Israel, Persae, Aethiopes, et Libyes: quorum adversum populum Dei in Scripturis sanctis bella narrantur Gomer quoque et domus Thogorma, qui veniunt de lateribus Aquilonis, qui est ventus frigidissimus, et nomine Dexter vocatur, totumque robur Magog, et omnes qui subjecti sunt ei populi, venient cum illo ad praelium. Cui dicitur per ironiam: praepara te, instrue, et omnem multitudinem tuam quae tuis paret imperiis coacerva ad te; et scito quod post dies multos visitaberis, juxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum (Ps. LXXXVIII, 33). In novissimo, inquit, annorum venies. Unde et Joannes loquitur: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II, 18). Et populus gentium hora undecima ad operandam conducitur vineam (Matth. XX), ad quorum terram, id est, terram mitium, terramque sanctorum, quae affert centenos, et sexagenos, et tricenos fructus, venit Gog expugnandam, quae reversa est, sive aversa a gladio. Scit enim scriptum: Dissipa, Domine, gentes quae bella volunt (Ps. LXVII, 32). Et in pace consistit, et congregata est de populis et gentibus multis; ut nationum errore contempto, veniret ad montes Israel, patriarchas videlicet et prophetas, qui fuerunt quondam deserti jugiter sine lege et praeceptis Dei: cui postea dicitur: Plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV, 1). Ista sunt deserta et inaquosa, in quibus diabolus locum 448 invenire non poterat, quia vocati fuerant ad salutem, et postea assumptis aliis septem daemonibus nequioribus se, reversus est in domum suam (Matth. XI), ad gentem videlicet Israel. Haec, inquit, de populis educta est, subauditur terra; sive hic de gentibus eductus est, ut intelligatur credentium populus qui habitavit in pace, et confidit in Domino. Ascendens autem Gog cum omni exercitu suo, quasi tempestas veniet, et quasi nubes, ut operiat terram credentium. Quis enim haereticorum, quorum princeps diabolus est, non quasi tempestas venit contra Ecclesiam, et nube verborum suorum, simplices quosque credentium opprimere et operire festinat? Unde dicitur ad eum: Quantum in te est, cuncta operies tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Pulchreque ascendens Gog non habet pluviam voluntariam, non imbrem temporaneum et serotinum, qui arentia arva laetificet, sed tempestatem et caliginem, ut cuncta tenebris et errore confundat. Propterea haec ei loquitur Dominus Deus: In illo tempore, hoc est, in diebus novissimis, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam, Scriptura dicente: Si spiritus potestatem habentis ascendere voluerit super te, locum tuum ne derelinquas (Eccle. X, 4). E contrario autem in sancti cor ascendit Deus, de quo scriptum est: Ascensiones in corde suo disposuit (Ps. LXXXIII, 6). Dicitque Gog: Ascendam ad terram absque muro, sive projectam, hoc est, quae Dei auxilio destituta est, nec dialecticorum argumentatione munita; veniam ad quiescentes, habitantesque secure, sive in pace. Rex enim noster pacificus est, et in pace locus ejus (Psal. LXXV). Omnes, inquit, habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis. Hoc diabolus princeps haereticorum loquitur, quod nulla habeat munimenta Ecclesia; nec sapientiam saecularem, quae apud Deum stultitia est, ut diripiat spolia, et invadat praedam Ecclesiae, et inferat manum suam super eos qui deserti fuerant, quando Dei notitiam non habebant: et postea restituti per Christum, veniant ad Patrem, cui loquitur in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). 449 Et ut sciamus populum qui desertus fuerat, et postea restitutus, significare populum Christianum, sequitur: Et super populum qui est congregatus ex gentibus (Ps. LXXIII, 12). Qui populus possidere coepit haereditatem Christi, et esse habitator umbilici terrae, de qua scriptum est: Operatus est salutem in medio terrae. Veritas enim de terra orta est (Ibid. LXXXIV, 1); quae dicit in Evangelio: Ego sum via et vita, et veritas (Jean. XIV, 6). Haec illo cogitante, atque dicente, et possessionem Ecclesiae rapere festinante, gentes quae ab errore pristino conversae fuerant ad salutem, Saba et Dedan, et negotiatores Tharsis, Carthaginis, sive maris qui inter saeculi hujus fluctus bonis operibus quaerunt mercimonia, et omnes villae earum, sive leones, aut catuli leonum ut in Hebraico continetur, loquentur ei quae sequuntur. Ut autem pro catulis leonum, qui Hebraice dicuntur CAPHIR ( ), Septuaginta et Theodotio ponerent villas, error perspicuus est. Si enim per chi litteram scribas, appellatur catulus leonis: sin autem per ce, quae Hebraice dicitur COPH, ager appellatur et villa. Unde et Capharnaum, ager pulcherrimus dicitur. Dicent ergo Saba et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes sancti, qui leonum catuli nuncupantur, vel certe villae habitationesque credentium: O Gog, numquid idcirco venis ut spolia rapias Ecclesiae, et ideo multitudinem congregasti, ut Christi possessio tua fiat haereditas? Aut putas te argentum et aurum, quod in eloquio sensuque intelligitur, Ecclesiae possessurum, ut auferas supellectilem omnemque substantiam, et diripias manubias infinitas, Christi victoriis congregatas? Propterea, o Propheta Ezechiel, qui in typo Christi appellaris filius hominis, loquere ad Gog, et dic ei: Haec dicit Dominus Deus, quando totius mundi errore sublato, populus meus Israel qui mente cernit Deum, habitaverit 450 in Ecclesia confidenter, sive in pace: tunc scies, sive consurges, et venies de loco tuo. Qui sit autem locus haereticae pravitatis, sequens sermo demonstrat: A lateribus Aquilonis, qui omnem calorem credentium refrigerare conatur. Venientque cum eo populi multi, omnes ascensores equorum, de quibus scriptum est: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1): coetus magnus et exercitus vehemens, cum quibus ascendens, ait, super populum meum Israel quasi nubes et caligo, ut operias terram meam, de qua supra dictum est: In novissimis diebus eris, quando Evangelica praedicatio: et adducam te super terram meam. Oportet enim haereses esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI, 19), et Dei voluntate ἀγωνιστὴς diabolus et omnia perversitatis dogmata derelicta sunt: ut sciant omnes gentes, et intelligant me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog, hoc est, cum poenis tuis me intellexerint judicem. Et facit apostropham ad ipsum Gog; Nonne tu ille es de quo locutus sum in diebus antiquis, in manibus servorum meorum prophetarum Israel? Moysi videlicet, qui ait in Numerorum libro, dumtaxat juxta LXX: Egredietur homo de semine ejus, et dominabitur gentium plurimarum, et elevabitur Gog regnum ejus, et crescet regnum illius (Num. XXIV, 7). Caeterum juxta Hebraicum ita scriptum reperi: Tolletur propterea Agag [ Vulg. Gog] rex ejus, et auferetur regnum illius: eo quod regnum Israel in Saule propter Agag regem Amalech destructum sit. Et in alio loco: Mundabit terram populi sui (Joel. III). Joel quoque in valle Josaphat, hoc est, judicii Dei, describit populos congregandos. Et Isaias omnesque prophetae, in quorum manibus, et bonis operibus sermo fit Domini. Cum igitur veneris super terram Israel, ascendet indignatio mea in furore meo contra te, et in zelo meo pro populo 451 meo. In igne irae meae locutus sum, qui omnia vitiorum tuorum ligna consumat. Illo, inquit, tempore erit magna commotio super terram Israel. Immittente enim diabolo, crebra contra Ecclesiam persecutio fiet: quae quando sopita fuerit, et Dei victa praesidio, tunc commovebuntur a facie ejus pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri, et omne reptile, quod movetur super terram, cunctique homines qui sunt super faciem terrae. Quod manifeste de habitatoribus Ecclesiae demonstratur: quorum alii, ut pisces maris; alii, ut volucres coeli; alii, ut bestiae agri, et omnia reptilia, quae moventur super terram; alii, ut retinentes hominis dignitatem, habitant super faciem terrae. Quod autem morum diversitas, variis signetur nominibus, et Apostolus scribit ad Corinthios, qui alia corpora post resurrectionem dicit esse coelestia, alia terrena (I Cor. XV); et aliud corpus piscis, aliud volucris, aliud bestiarum, aliud reptilium, et aliud hominum, qui nomen pristinum servaverunt. In actibus quoque apostolorum linteum illud, quod quatuor principiis tertio Petro apostolo demonstratur (Act. X), varietatem credentium significat, quae in Arca quoque diluvii continetur. Tunc autem a facie Domini, et a conspectu majestatis ejus subvertentur montes, qui se elevabant contra scientiam Dei: et cadent sepes sive valles, quae vel humilitate sensus ad ima demersae sunt; vel certe munitiones, quae aliquid pollicentur, ut imitentur Ecclesiam Dei, de cujus sepibus dicitur: Qui destruit sepem, mordebit eum coluber (Eccli. X, 8). Et omnes muri in terram corruent. Cum enim Ecclesiastici sermonis apparuerit fortitudo, omnia haereticorum corruent munimenta. Et vocabo, inquit, eum adversum illum, hoc est, haereticorum principem Gog, in cunctis montibus ejus gladium, ut principes exercitus ejus gladio Domini conficiantur. Tunc haeresis dimicabit adversum haeresim, quarum inter se compugnatio, nostra victoria est. Et judicabo, inquit, eum morte, vel peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis, sive grandinis [ Al. grandinibus]. Judicatur autem 452 Gog morte sua, et sanguine quem effudit, et imbre vehementi, sermonibus eruditi et perfecti viri, et lapidibus immensis, qui eum obruant testimoniis Scripturarum, sive grandinis, qui calorem illius faciant refrigescere: Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Osee VII, 4). Ignem, inquit, et sulphur pluam super eum: per quae demonstratur poena judicii sempiterni. Et non solum super eum, qui auctor perversitatis fuit, sed et super omnem exercitum et multitudinem ejus, et super populos multos, qui sunt cum eo. Plures enim habent haeretici socios, immo diabolus princeps eorum infinita multitudine circumdatur. Omnique errore sublato, et punitis atque destructis haereticorum principibus, magnificatur Dominus, et sanctificatur in credentibus, et notus fit in oculis gentium multarum, quae illius fidei crediderunt: et tam ex beatitudine sui, quam ex adversariorum poenis scient, atque cognoscent, quod ipse sit Dominus. Haec ut potuimus interpretati sumus, obedientes illi praecepto: Neque ad dexteram, neque ad sinistram declinabis, sed via regia ingredieris (Deut. XXVIII, 14). Si quis autem nostra reprehendit: aut meliora proferat, quae sequamur, aut si nihil voluerit dicere, perfectam Deo scientiam derelinquat; dum tamen sciat nequaquam in nobis vires, sed animum judicandum. (CAP. XXXIX) (CAP. XXXIX.--Vers. 1 seq.) « Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis (sive Ros), Mosoch et Thubal; et circumagam (sive congregabo) te; et reducam (sive deducam) te; et ascendere [ Vulg. addit te] faciam de lateribus (sive de novissimis) Aquilonis; et adducam te super montes Israel. Et percutiam (sive perdam) arcum tuum in manu (sive de manu) sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua; et dejiciam te super montes Israel, et cades tu et omnia agmina tua, et populi (sive gentes) quae tecum sunt. Feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te devorandum. Super faciem agri (sive campi) cades: quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. Et emittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter (sive et habitabuntur 453 insulae in pace): et scient quia ego Dominus. Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam (sive non polluetur) nomen sanctum meum amplius; et scient gentes quoniam ego sum Dominus sanctus Israel. Ecce venit, et factum est (sive et scies quoniam erit), dicit Dominus [ Vulg. addit Deus]: haec est dies de qua locutus sum. Et egredientur habitatores urbium [ Vulg. de civitatibus] Israel, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas (sive peltas et contos), arcum et sagittas, baculos manuum [ Vulg. manus]: et contos (sive lanceas): et succendent ea igni septem annis. Et non portabunt (sive non assument) ligna de regionibus (sive de campis), neque succident de saltibus: quoniam arma succedent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant; et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. Et erit in die illa, dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel; vallem viatorum ad Orientem maris, quae obstupescere facit [ Vulg. faciet] praetereuntes (sive πολυάνδριον eorum qui venerint ad mare, et aedificabunt per circuitum os vallis; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem ejus; et vocabitur vallis (sive GE ) multitudinis Gog. Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram (sive ut mundetur terra) septem mensibus. Sepeliet autem eos [ Vulg. tacet eos] omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. Et viros jugiter constituent, lustrantes (sive circumeuntes) terram, qui sepeliant, et requirant eos, qui remanserint [ Vulg. remanserant] super faciem terrae, ut emundent eam: post menses autem septem quaerere incipient. Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle (sive GE ) multitudinis Gog. Nomen autem civitatis Amona (sive Polyandrion): et mundabunt terram (sive mundabitur terra). » Et haec Judaicae traditionis haeredes, et discipuli interminabilium fabularum, post mille annorum regnum futura contendunt: interficiendumque Gog principem Ros, Mosoch, et Thubal in finibus Israel; et ab omnibus volatilibus, et bestiis devorandum: et habitatores urbium Israel septem annis lignorum usum nequaquam habituros de succisione silvarum, sed de armis Gog, scutis videlicet et hastis, sagittisque et baculis sive contis: ipsum autem Gog sepeliendum in valle, quae Hebraice dicitur GE ( ), et nomen sepulcri illius appellandum 454 polyandrion; ubi scilicet multitudo hominum sit sepulta. Septem autem mensibus eum sepeliendum a domo Israel, ut terra mundetur: et inclytam futuram diem, quando interfectus sit Gog, constituendosque qui ossa diligenter inquirant et sepeliant, quo scilicet nihil in terra remaneat insepultum. Post menses autem, sive in mensibus septem peragrandam terram; et sicubi os hominis jacere perspexerint, titulo prope posito demonstrandum, ut postea sepeliant illud, qui huic operi praepositi sunt: nomen autem civitatis appellari Amona, quae Graece dicitur πολυάνδριον, hoc est, multitudo hominum sepultorum; et sic terram esse mundam. Hoc illi dixerint. Nos autem coeptae explanationis sensum tenentes, singula quae proposuimus, disseramus. Habet Gog et ipse trinitatem suam: Ros, Mosoch, et Thubal; caput, videlicet, et insaniam, et universa; ut nullum sit vitium, quod non in Gog possessione consistat. Iste educetur, sive circumagetur, et palpabitur, sive lactabitur: ut sperans victoriam, occidendus ducatur ad praelium. Et ascendet de lateribus, sive de novissimis Aquilonis, ex quo exardescunt mala super omnem terram (Jerem. I). Et ab eo ipso adducetur super montes Israel: quos apostolos et apostolicos viros, atque ecclesiasticos intelligere debemus, ut postquam adductus fuerit ad montes Israel, tunc percutiatur arcus, qui est in manu sinistra ejus, et sagittae, quae manu tenentur dextera. Et ipse enim imitatur ad interficiendos eos quos deceperit, habere arma a sinistris et dextris, per bonam et malam famam. Istae sagittae sunt, et haec jacula, de quibus et Psalmista loquitur: Ecce enim peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 2). Quae ignita diaboli jacula scuto fidei restinguenda sunt (Ephes. VI). Dejicietur autem, sive cadet Gog, qui ascenderat super montes Israel, in ipsis montibus cum omni exercitu suo cunctisque agminibus; et erit in escam feris, avibus, omnibusque volatilibus et bestiis terrae: adversariis videlicet potestatibus, quae juxta viam comedere sementem, et sanguinariis bestiis. Quomodo enim scriptum est de dracone: Dedisti eum escam populis Aethiopum (Ps. LXXIII, 14); sic decepti quique ab haereticis, daemonum cibi sunt. Cadet autem Gog, vel in campi latitudine, 455 vel in agro, qui cultus est a Dei agricolis. Neque enim fieri potest, ut Domini verba sint irrita. Tunc mittetur ignis in Magog, in eos videlicet qui Gog suscepere doctrinam, et in eos qui ad similitudinem insularum saeculi fluctibus verberantur, et putant se debere esse securos: ille ignis de quo Dominus loquitur: Ignem veni mittere super terram; et quam [ Al. quem] volo ut ardeat (Luc. XII, 49); ut sciant omnes et intelligant quod ego sim Dominus, et nomen sanctum meum notum fiat in medio populi mei, qui nequaquam Gog auctoritate seductus est: neque ultra per occasionem falsi nominis scientiae polluatur nomen meum in haereticis; et sciant gentes, quae in circuitu sunt, quod ego sim Dominus. Quod autem sequitur: Ecce venit, et factum est, de judicio Christi dicitur: Qui veniens veniet, et non tardabit (Abac. II, 3). Et ipsa est dies poenarum atque vindictae, de qua per omnes prophetas locutus est Dominus. Et egredientur habitatores urbium Israel, credentium populi: urbes autem Israel intelligimus Ecclesias rectae fidei. Et succendent, et comburent arma, de quibus et in alio loco scriptum est: Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni (Ps. XLIII, 10), clypeos et hastas, arcum et sagittas, baculos manus, in quibus perversum Pascha celebrabant: lanceas, sive contos, quibus lata et insanabilia inferebant vulnera doctrinarum: clypeosque, arcus et sagittas, de quibus supra dictum est. Quodque sequitur: Et succendent ea igni septem annis, de Exodo et Levitico exponendum est (Exod. XXI; Levit. XXV), in quibus Lege praecipitur, ut septimo anno remissionis, quando servis Hebraeis libertas redditur, et debita cuncta solvuntur, et ad dominos redit antiqua possessio, et quies terrae tribuitur, et omnes fruges pauperibus condonantur, quo scilicet in septem annis numero sacrato atque perfecto haereticorum armatura dispereat, et ecclesiastici viri nequaquam ligna succidant de campis et regionibus, silvisque et saltibus gentium, quos magis salvare cupiunt quam perdere; sed de haereticorum, quos vicerint, clypeis, hastis, sagittis, baculis, contisque et lanceis. Habent enim et ipsi ad impugnandum Ecclesiam Christi tela diversa, quae ab eruditis hominibus igne sancti Spiritus succendenda sunt; sermone 456 videlicet ecclesiastico, quem qui habuerit, poterit dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Jesus Scripturas (Luc. XXIV, 12)? Nec possumus plenam habere pacem, et habitationis confidentiam, nisi cunctam adversariorum supellectilum depraedemur: ut pereant omnia, et in cinerem concrementur; et depraedemur eos qui nos fuerant ante praedati, et vastemus illos qui vastaverunt prius Ecclesiam. In die illa, in claro praedicationis lumine: Dabo, inquit, Gog locum nominatum sepulcrum in Israel; juxta Hebraicum, vallem viatorum ad Orientem maris, quae obstupescere facit praetereuntes. Cujus sermonis hic sensus est: Sepulcrum Gog non erit in montibus, sed in depressis vallibus, et in confragosis locis, quae Hebraice appellantur GE ( ), quae haeretici, cum in Occidente sint, Orientis loca esse confingunt; ut decipiant viatores, eos videlicet qui saeculum istud pertranseunt, et non sunt habitatores, sed peregrini, dicentes illud propheticum: Advena sum ego, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 12). Quis enim praetereuntium, de quibus scriptum est: Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos (Ps. CXXVIII, 8), non admiratur et obstupescit cum vallem viderit viatorum, quae viatoribus vallis, habitatoribus mons videtur? Hoc juxta Hebraicum. Caeterum Septuaginta transtulerunt, polyandrion eorum qui venerint ad mare; et aedificabunt in circuitu introitum vallis. Labor enim est eorum qui egrediuntur de urbibus Israel, ut omnem introitum et exitum haereticae pravitatis qui venerant ad mare, et amaritudine illius delectabantur, undarumque molibus et crudelitate naufragii, claudant et circumaedificent, et in voraginibus terrae sepeliant, ne ultra exire valeant, et aliquos sua fraude decipere. Ibi ergo sepelient Gog, et omnem multitudinem ejus, qua semper haeretici delectantur. Et vocabitur nomen vallis illius, in qua Gog sepultus est, multitudinis ge, sive πολυάνδριον, hoc est, sepulcrum plurimae multitudinis. Et quomodo supra diximus, per septem annos adversariorum arma succendi: sic per septem menses sordibus haereticorum terra mundabitur. A primo enim mense, quando pascha Domini celebramus, et exterminatorem Aegypti, agni in postibus nostris cruore, 457 vitamus, usque ad exitum anni, hoc est, usque ad septimum mensem, quando tabernacula figimus, et inter caeteras frondes palmarum quoque ramis protegimur: ut perfecta contra hostes victoria demonstretur: festivitates omnes complemus in populis: nec solum magistri, sed et omnis populus hoc certatim faciet, ut sepeliat Gog, et terra operiat; et nequaquam aerem liberum capere permittat. Post necem autem et interfectionem, sive sepulcrum Gog, eligentur viri Ecclesiastici, qui hoc habeant studii, ne quid in terra Israel maneat sordium pristinarum, ne quid morticinum; qui lustrent terram, et requirant mortuos, et sepeliant, ut videlicet mundetur terra Ecclesiae. Sin autem post septem menses, quando debent esse cuncta purgata, hi qui terram peragrant atque circumeunt, in aliquo os hominis, hoc est, duritiam haereticae pravitatis, sive morticinum quid doctrinae pristinae viderint remansisse, ponent juxta illud, sive aedificabunt, titulum: ut postquam notati fuerint, qui hujuscemodi sunt: tunc vel emundentur, vel sepeliantur cum Gog, et in tumba [ Al. turba] sepulturae illius retrudantur. Nomen autem civitatis, ubi servorum Domini victoria est, et jacent adversarii, et omnis inimicorum ejus multitudo prostrata est, appellabitur amona, sive polyandrion: ut finis omnium, restitutio puritatis sit. Denique sequitur: Et mundabunt terram; haud dubium quin hi de quibus supra scriptum est: Quaerere incipient, et circuibunt peragrantes terram. (Vers. 17 seqq.) « Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus: dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri (sive campi): Convenite et properate: concurrite undique (sive per circuitum) ad victimam meam quam ego immolavi [ Vulg. immolo] vobis, victimam grandem super montes [ Vulg. montem] Israel, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. Carnes fortium (sive gigantium) comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis: arietum, agnorum, et hircorum, taurorumque altilium et pinguium omnium. Et comedetis adipem in saturitate, et bibetis sanguinem in ebrietate, de victima quam ego immolavi [ Vulg. immolabo] vobis. Et saturabimini super mensam meam de equo, et de equite forti (sive gigante): et de universis viris 458 bellatoribus, ait Dominus Deus. Et ponam (sive dabo) gloriam meam in gentibus (sive in vobis): et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim (sive induxerim) super eos. Et scient domus Israel, quia ego sum Dominus Deus eorum a die illa et deinceps. Et scient omnes [ Vulg. tacet omnes] gentes quoniam propter iniquitates suas capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim (sive averterim) faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium (sive inimicorum eorum) et ceciderint in gladio universi. Juxta immunditias eorum et scelera (sive iniquitates) eorum feci eis, et abscondi (sive averti) faciem meam ab illis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omni domui Israel: et assumam zelum pro nomine meo sancto, et portabunt confusionem (sive ignominiam) suam, et omnem praevaricationem, qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter (sive in pace), neminem formidantes, et reduxero eos de populis (sive gentibus); et congregavero de terris inimicorum suorum (sive de regionibus gentium), et sanctificatus fuero in eis in oculis (sive in conspectu) gentium plurimarum. Et scient, quia ego sum Dominus Deus eorum, cum [ Vulg. eo quod] transtulerim eos in nationes (sive cum apparuero eis in gentibus): et congregavero [ Vulg. congregaverim] eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. Et non abscondam (sive avertam) ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum (sive furorem) meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus. » Hoc quod transtulimus juxta Hebraeos, et congregabo eos super terram suam, et non derelinquam quemquam ex eis ibi, in LXX non habetur. Rursumque, quod juxta Hebraeos pro benedictione in ultimo ponitur, eo quod effuderim spiritum meum, LXX transtulerunt, furorem, qui ad iram pertinet, praesertim cum in Hebraeo RUHI ( ) positum sit: quod proprie sonat, spiritum meum, et nequaquam furorem meum. Omnia autem usque ad eum locum, in quo succedit templi aedificatio, hi quos supra diximus Judaeos, et nostros judaizantes ad ultimum tempus referunt: quod carnibus Gog cunctique ejus exercitus, quasi pinguissimis hostiis volucres bestiaeque 459 saturandae sint: et restituatur Israel in pristinum statum, et nequaquam ultra a gentibus expugnetur, sed effundat spiritum suum super eos Deus, ut habitent in terra sua: non omnes gentes, sed proprie domus Israel. Nos autem coeptam tropologiam sequentes, hoc dicemus, quod omnes volucres et universas bestias convocet Dominus, ut tradat eis haereticorum principes, quasi pinguissimas hostias, devorandos. Volucres autem et bestiae, vel propter celeritatem in omnia discurrendi, vel propter feritatem et crudelitatem appellantur, quibus traduntur adversarii in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat, et discant non blasphemare (I Tim. I). Comedent autem grandem et pinguissimam victimam; non alibi, sed super montes Israel, quos prophetas et apostolos, et sanctos viros intelligere debemus. In illis enim contrariorum dogmatum magistri corruunt, et ab ipsis pereunt vulnerati, super quos aedificatur Ecclesia: et ut verius dicam, super montium montem, de quo Isaias loquitur et Michaeas: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis vias suas (Isa. II, 3; Mich. IV, 2). Istae autem aves et istae bestiae celeres atque crudeles comedent carnes et bibent sanguinem, quae regnum Dei possidere non possunt: carnes fortium, sive gigantium, qui contra Dei scientiam rebellabant, et sanguinem principum, non coeli, sed terrae bibent, qui cuncta terrena sapuerunt: sanguinem arietum, et agnorum, et hircorum, sive juxta Septuaginta, arietum, vitulorum, et hircorum, ut tria significent animantia, quae in Dei victimis immolantur. Imitantur enim et haeretici ecclesiasticam mansuetudinem, sed oblatio eorum non in Dei cultum, sed in daemonum cibum proficit, quae est pinguissima hostia eorum, et quasi adipe saturantur, et bibunt sanguinem deceptorum usque in ebrietatem. Hanc autem victimam Deus immolat per ecclesiasticos viros, ut multitudine deceptorum saturentur convivae pessimi, et bibant usque ad vomitum et ebrietatem. Quando videris sanctos viros, et Scripturis divinis eruditos truncare equos haereticorum et ascensores, de quibus scriptum est: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1), et omnes rebelles et gigantes suo mucrone concidere, et cunctorum 460 bellatorum falsi nominis scientiae sanguinem fundere: tunc scito mensam Domini praeparatam, ut ponat gloriam suam in cunctis gentibus, quae illius credunt nomini, et intelligant Ecclesiae sanctorum illius judicium, quod fecerint super adversarios, et manum fortem qua eos percusserit: et sciant domus Israel atque cognoscant, quod ipse sit Dominus Deus eorum, qui locutus est: Ego sum Dominus Deus vester, a die victoriae Domini usque in perpetuum: et recogitent idcirco captam esse quondam ab haereticis domum Israel, et in toto perversorum dogmatum orbe dispersam, quod reliquerint eum, qui parumper abscondit, sive avertit faciem suam ab eis, et tradiderit eos in manu haereticorum, et ceciderunt illorum mucrone confossi, propter immunditias et iniquitates suas: quae causa exstitit, ut absconderet et averteret faciem suam ab eis. Expositis autem rationibus, secundum illud quod scriptum est: Oportet et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI, 19), captivitatis Israel, videlicet Ecclesiae, in qua habitant cernentes Deum: nunc pollicetur, quod reducat in Ecclesiam captivitatem Jacob, qui Judaicum populum supplantarat, et postea haereticorum fraudibus supplantatus est: et misereatur omni domui Israel, non juxta carnem, sed juxta spiritum. Et assumam, inquit, zelum meum pro nomine sancto meo, quod blasphemabatur in gentibus propter haereticos: ut postquam eos liberaverim, erubescant et confundantur, quare fide Ecclesiastica derelicta, praevaricati sint in me. Confundantur autem et erubescant valde velociter, cum habitaverint in terra sua, terra mitium, terraque sanctorum, et habitaverint confidenter, sive in pace, nequaquam haereticorum insidias formidantes (Psal. VI). Tunc reducentur de populis, et congregabuntur de terris inimicorum suorum in terram suam, et sanctificabitur Dominus in eis in conspectu gentium plurimarum, quae et ipsae crediturae sunt Domino: finisque sit beatitudinis, scire atque cognoscere, quod ipse sit Dominus Deus eorum: eo quod apparuerit eis in gentibus, sive transtulerit eos de nationibus, et congregaverit super terram suam, terram Judaeam, terram confessionis, terram mitium, terramque 461 viventium, et ne unum quidem reliquerit haereticae pravitati: et ultra non abscondat faciem suam ab eis, nec aversetur illos, eo quod effuderit spiritum gratiae suae, de quo et Joel propheta loquitur: In novissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28): effuderit autem super omnem domum Israel. Sin autem pro spiritu, juxta LXX, furorem legerimus, qui in Hebraico non habetur, sic sentiendum est, quod ultra non abscondat faciem suam ab eis, in quos furorem suum ante effuderat. Hucusque in Ezechiel prophetam, Deo, ut optamus et credimus, auxiliante et 462 aperiente os nostrum, locuti sumus: non aliorum, si qui scripserunt, vel deinceps, si scripturi sunt, sententiam destruentes; sed asserentes qualiacumque sunt nostra. In aedificatione autem templi, et ordine sacerdotum, terraeque sanctae divisione et flumine egrediente de templo, et de arboribus ex utraque ripa semper virentibus, et per singulos menses afferentibus fructum, et reliquis quae usque ad finem prophetico volumine continentur, aperte imperitiam confitemur: melius arbitrantes interim nihil, quam parum dicere.