11 | 13 |
LIBER DUODECIMUS.
[recensere]Trepidationem meam in explanatione templi Ezechiel, immo tacendi perseverantiam, tuae, filia Eustochium, preces et Domini promissa superarunt, dicentis: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis (Matt. VII, 7). Et qua nos excusatione usi sumus, ut in calce anterioris voluminis diceremus, melius est nihil, quam parum dicere; tu eam vertisti in contrarium, ut referre putes saltem parum, quam nihil dicere: quia in altero voluntas prompta, in altero totius operis desperatio est: naturamque hujuscemodi hominum esse commemoras, ut non tantam gratiam habeant pro his quae tribueris, quantum dolorem super his, quae negaveris. Minore enim studio virtutes laudamus, quam vitia reprehendimus: et quamvis pulchra sint corpora, unius pravitate ac deformitate membri insigniora fiunt. Obsequar igitur voluntati tuae, et flante Spiritu sancto, vela suspendam, ignorans ad quae sim littora perventurus, et cum hoc eodem propheta clamitans, A quatuor ventis veni, spiritus; fastidiosoque lectori, immo animo perduelli nostra lecturo, illud in explanatione templi tota libertate denuntio, ut si veritatem desiderat, quaerat eam ab aliis. Nos autem ea, quae in opere difficillimo possumus suspicari, simpliciter confitemur atque dictamus, gratias acturi Domino, si non in omnibus, quod impossibile est, sed in plerisque nobis aperuerit fores scientiae. Prima enim, ut ait sublimis orator, « Quaeque sectanti, honestum est etiam in secundis tertiisve consistere. »
(CAP. XL) (CAP. XL.--Vers. 1 seq.) « In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae (sive captivitatis) in exordio anni (sive in primo mense) decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa (sive capta) est civitas: in ipsa hac die (sive in die illa) facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. In visionibus (sive in visione) Dei, adduxit 463 me in terram Israel, et dimisit (sive posuit) me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis, vergentis ad Austrum (sive e regione). Et introduxit me illuc: et ecce vir, cujus erat species quasi species aeris (sive aeris splendentis); et funiculus lineus (sive caementariorum) in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus. Stabat autem in porta: et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi: et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi (sive pone in cor tuum omnia, quae ostendero tibi): quia ut ostendantur tibi adductus (sive ingressus) es huc: et annuntia (sive monstrabis) omnia, quae tu vides domui Israel. » Si quinto anno captivitatis, sive transmigrationis regis Joachin, in quarto mense, in quinta mensis aperti sunt coeli Ezechiel prophetae, juxta fluvium Chobar, et vidit visiones Dei, nunc autem dicitur, quod in vicesimo et quinto anno transmigrationis ejusdem Jechoniae in exordio anni, decima mensis facta sit super eum manus Domini, adductusque in terram Israel, et positus super montem excelsum nimis, ut videret aedificium civitatis vergentis ad Austrum, nulli dubium est, quin decem et novem annis, novemque mensibus et quinque diebus anni vicesimi completis, omnis illius prophetia contexta sit. Quod si juxta Theodotionem, qui in eo loco ubi nos posuimus, in exordio anni, interpretatus est, in novo anno, decima mensis (novus autem annus apud Hebraeos vocatur mensis septimus, qui apud eos habet vocabulum THESRI ( ), ut Kalendis mensis septimi, sit tubarum clangor, et decima dies ejusdem mensis, dies jejunii et placationis; quinta decima vero quando totus lunae orbis expletur, dies scenopegiarum) datur intelligi, quod decima die placationis Dominicae monstratum ferat Ezechieli aedificium civitatis. Et quomodo restitutionem populi, immo vivificationem in ossibus campi sub resurrectionis imagine demonstravit: sic nunc instaurationem urbis quae Babylonio fuerat ante annos quatuordecim igne deleta, sub descriptione ejus Dominus pollicetur, ut sicut captivitatem et eversionem, ollae succensae a facie Aquilonis monstraverat typus, et prophetiae veritas opere comprobata est: ita ex praeteritorum fide, futurae aedificationis veritas vaticinio probaretur. 464 Nec hoc de illo tempore dicitur, quod quidam imperiti Judaeorum volunt, quando sub Zorobabel et sub Jesu, filio Josedec, sacerdote magno, templum exstructum est, prophetantibus Aggaeo et Zacharia. Hoc enim templum quod nunc describitur, et ordo sacerdotii, terraeque divisio et fertilitas, multo augustius est, quam fuit quod Salomon exstruxerat. Illud autem quod aedificatum est sub Zorobabel, in tantum parvum erat, et prioris comparatione nihili: ut qui prius templum viderant, et postea hoc aspiciebant, ejularent, doloremque suum lacrymis testarentur, et multo major esset clamor ululantium, quam clangor tubarum. Lege Ezrae librum. Porro quod additur, quarto decimo anno postquam percussa (sive capta ) est civitas (III Esdr. V), juxta mysticos intellectus quatuordecim significat generationes: quibus completis a David usque ad nativitatem Christi, urbis restitutio promittitur ab eo, de quo scriptum est: Ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet (Isa. XLV, 13). Et iterum: Venit ut praedicaret captivis remissionem, et caecis visum: dicens his qui erant in vinculis, exite, et qui erant in tenebris, revelamini (Ibid., LXI, 1). Fit autem super eum manus Domini, ut juxta carnem in Babylone positus, in spiritu ad terram veniret Israel: et nequaquam in visione, sed in visionibus Dei poneretur super montem excelsum nimis, de quo Isaias et Michaeas vaticinantur: Venite, ascendamus in montem Domini, ad domum Dei Jacob (Isa. II, 3; Mich. IV, 2). Qui mons excelsus est nimis, ad comparationem montium caeterorum, de quibus propheta testatur, dicens: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Ps. CXX, 1). Et in alio loco: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Ps. CXXIV, 2). De quo et Isaiae dicitur: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isa. XL, 9). Super hunc montem ostenditur aedificium civitatis, juxta LXX et Aquilam, e regione, et ex adverso Aquilonis, unde ad terram Israel propheta veniebat; juxta Theodotionem vero et Symmachum, vergentis ad Austrum, ubi plenum lumen est, et sol justitiae in summo coeli vertice positus. Unde et in Cantico dicitur Canticorum: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius (Cant. IV, 16). Fugatur enim de horto Domini Aquilo ventus durissimus, ne refrigeretur 465 dilectionis calor, floresque marcescant. Quando autem dicitur: Quasi aedificium civitatis, non vere civitas, sed civitatis similitudo monstratur, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Ps. LXXXVI, 2): quae est Jerusalem aedificata ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum, et in qua magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Ps. XLVII). Et in turribus civitatis istius Deus cognoscitur, quando suscipiet eam. De qua et alibi: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 4). Et: Non potest abscondi civitas super montem posita (Matt. V, 14), quae loquitur in Isaia: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isa. XXIII). Non dixit quae expugnatur, sed oppugnatur: quae aedificata est super petram, et nulla tempestate concutitur. Sequitur: Et introduxit me illuc, subauditur, manus Dei. Illuc autem, hoc est, quasi ad aedificium civitatis, ut mihi cuncta quae erant intrinsecus demonstraret. Et ecce, inquit, vir, cujus erat species sive visio, quasi species aeris fulgentis, ille videlicet, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Habebat autem speciem nequaquam electri, ut in principio hujus voluminis dicitur, neque accinctus erat zona aurea, ut in Joannis Apocalypsi continetur (Apoc. I): sed habebat speciem juxta Hebraicum quasi aeris. Haec enim materia cunctis metallis vocalior est, et tinnitu longe resonat. Unde et in Daniel, in imagine quae erat ex auro, argento, aere, ferroque compacta, regnum Alexandri atque Graecorum in aeris similitudine demonstratur (Daniel. II); ut Graecae linguae eloquentia signaretur: per quam manifestum est, adhuc eos indigere doctrina, qui templi spiritualiter aedificandi necdum plene novere mysteria. Funiculus quoque erat lineus, sive caementariorum in manu ejus, de quo in Zacharia scriptum est (Zach. II), quod funiculum habuerit geometricum, ut latitudinem et longitudinem urbis metiretur. Caementariorum autem, vel angelorum qui Dei imperio ministrabant, vel Moysi, et omnium prophetarum, atque apostolorum, qui aedificant civitatem Dei, et adjutores vel ministri sunt Dominicae voluntatis. Unde et Paulus apostolus loquebatur: Dei agricultura, Dei aedificatio sumus (I Cor. III, 9). Quodque sequitur: 466 Et calamus mensurae in manu ejus, designat gratiam prophetalem, de qua scriptum est in quadragesimo quarto psalmo: Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). Et de Joanne propheta atque baptista: Quid existis in desertum videre, calamum vento agitari (Matt. XI, 7)? Quem calamum imitari cupiunt, qui scribentes scribunt iniquitatem, et quibus imprecatur propheta: Increpa feras calami (Ps. LXVII, 31). Stabat autem in porta; quia per ipsum ad Patrem ingredimur, et sine ipso civitatem Dei intrare non possumus, ut dignos suscipiat, indignos abjiciat. In porta quoque judicium est. Unde et propheta dicit: Oderunt arguentes in porta (Isa. XXIX, 21). Et in alio loco: Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta (Ps. CXXVI, 5). Hic vir locutus est ad prophetam, in cujus manu erat funiculus, et cujus erat species quasi aeris, et qui calamum tenebat manu. Locutus est ad Ezechielem verus architectus, quem imitabatur et Paulus apostolus, dicens: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10). Sapientem autem vocat architectum, ad distinctionem illius qui stultus est, et in Zacharia pastor insipiens appellatur; locutus est autem quae sequuntur: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi (Zach. XI): non oculis carnis, sed spiritus; nec auribus corporis, sed animae. Levate, inquit, oculos vestros, et videte, quia messes jam albae sunt ad metendum (Joan. IV, 35). Et: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Videtur autem aedificatio civitatis, et auditur ordo caeremoniarum et sacerdotum, terraeque descriptio. Nec sufficit praecepisse ut cerneret oculis, et audiret auribus; sed adjecit: Et pone cor tuum in omnia; sive, et pone in corde tuo omnia quae ego ostendam tibi. Nihil enim prodest vidisse et audisse, nisi ea quae videris et audieris, in memoriae reposueris thesauro. Quando autem dicit, omnia quae ego ostendam tibi, intentum facit auditorem, facit et cordis oculis praeparatum, ut memoriter teneat quae sibi ostendenda sunt, quia ut omnia ostendantur tibi, adductus es huc. Quo dicto ostendit specialiter nihil theoria et scientia dulcius, quam propheta desiderat, dicens: Unam petivi a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Ut videam voluptatem Domini, et visitem 467 templum ejus (Psal. XXVI, 4, 5). Unde jungit, et loquitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Annuntia, inquit, omnia quae tu vides domui Israel, ut qui per se videre non possunt, per te discant, quae tibi a Domino demonstrantur. Domui autem Israel his, qui mente conspiciunt Deum, de quibus erat et Nathanael, qui Christum studiosissime requirebat, et meruit audire: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). (Vers. 5 seqq.) « Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo, et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Et venit ad portam quae respiciebat viam Orientalem, et ascendit per gradus ejus, et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine, et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos, et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. Porro thalami portae ad viam Orientalem, tres hinc et tres inde, mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. Et marginem ante thalamos cubiti unius, et cubitus unus finis utrinque: thalami autem sex cubitorum erant hinc, et inde. Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium. LXX: Et ecce murus extra domum per gyrum, et in manu viri calamus mensurae cubitorum sex, et palaestes, et murum mensus est, latitudinem aequalem calamo, et altitudinem ejus mensurae. Et ingressus est portam, quae respiciebat Orientem, septem gradibus, et mensus est thee ÷ sex hinc, et sex inde ⁑ aelam portae aequalem calamo longitudine, et aequalem calamo in latitudine, et aelam in medio theelath cubitorum sex, et thee secundum aequalem calamo in latitudine, et aequalem calamo in longitudine, et aelam cubitorum quinque. Et thee tertium aequalem calamo in latitudine trium, et aequalem calamo in longitudine trium, et aelam portae qui juxta aelam portae octo cubitorum, et aelam duorum cubitorum, et aelam portae intrinsecus, et thee portae e 468 regione, tres hinc, et tres inde, et mensura una trium: mensura una aelam hinc et inde. Mensus est latitudinem introitus portae decem cubitorum, et latitudinem portae cubitorum tredecim, et cubitus unus redigebatur in conspectu theeri cubiti unius, et cubiti unius terminus hinc inde, et thee cubitorum sex hinc, et cubitorum sex inde. Et mensus est portam a muro thee, usque ad parietem thee, latitudinem viginti quinque cubitorum. Haec porta contra portam. » Dum essem Romae puer, et liberalibus studiis erudirer, solebam cum caeteris ejusdem aetatis et propositi, diebus Dominicis sepulcra apostolorum et martyrum circuire; crebroque cryptas ingredi, quae in terrarum profunda defossae, ex utraque parte ingredientium per parietes habent corpora sepultorum, et ita obscura sunt omnia, ut propemodum illud propheticum compleatur: Descendant ad infernum viventes (Ps. LIV, 16): et raro desuper lumen admissum, horrorem temperet tenebrarum, ut non tam fenestram, quam foramen demissi luminis putes: rursumque pedetentim acceditur, et caeca nocte circumdatis illud Virgilianum proponitur (Aeneid. lib. II): Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. Hoc mihi dictum sit, ut prudens lector intelligat, quam habeam sententiam super explanatione templi Dei in Ezechiel, de quo scriptum est: Nubes et caligo sub pedibus ejus (Ps. XCVI, 2). Et rursum: Tenebrae latibulum ejus (Ps. XVII, 12): Unde et Moyses nubem ingressus est et caliginem, ut posset Domini mysteria contemplari, quae populus longe positus, et deorsum manens, videre non poterat (Exod. XXIV et XXXIV). Denique post quadraginta dies, vultum Moysi vulgus ignobile, caligantibus oculis, non videbat, quia glorificata erat, sive ut in Hebraico continetur, cornuta facies Moysi. Ita et mihi legenti descriptionem templi mystici (quod Judaei secundum litteram in adventu Christi sui, quem nos esse Antichristum comprobamus, putant aedificandum, et nos ad Christi referimus Ecclesiam, et quotidie in sanctis ejus aedificari cernimus) accidit, ubicumque oculus cordis aperitur, et me aliquid videre aestimavero et tenere sponsum, et gaudens dixere: Inveni quem quaesivit anima mea, tenebo eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4); rursum me deserit sermo divinus, fugitque sponsus e manibus, et 469 clauduntur oculi caecitate, ita ut cogar dicere: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrustabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. XI, 33)! Et quod alibi scriptum est: Judicia Domini abyssus multa (Ps. XXXV, 7). Et: De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam (Ps. CXXIX, 1): et illud Elisaei, qui raptum a se magistrum cordis oculis sequebatur, dicens: Pater, pater: currus Israel et auriga ejus (IV Reg. II, 12). Simpliciter igitur est fatendum me templum beati Ezechielis, quod saecula cuncta tacuerunt, non temeritate velle disserere, sed fide et timore Dei, conjecturam animi mei cupere legentibus demonstrare; ut si ego in tabernaculum Dei pelles caprarum pilosque obtulero, unde peccatorum spinae et aculei protegantur, et arceantur pluviae et tempestates: alius qui dives est, pro qualitate meritorum, vel ferrum, vel aes, vel argentum, aurumque et pretiosissimos lapides offerat, et non nostra, quia sunt minora, contemnat; sed propriis gaudeat opibus. Nisi enim ima fuerint, summa esse non poterunt: et ut majora laudentur, minorum comparatione succrescunt. Videamus igitur, quid ingressus Ezechiel aedificium civitatis vergentis ad Austrum primum viderit, deinde audierit: Et ecce, inquit, murus forinsecus in circuitu domus undique. Pro muro, quem Aquila et Theodotio interpretati sunt, Symmachus et Septuaginta posuere περίβολον. Murus ergo, sive περίβολος, ex omni parte domum, hoc est, templum Domini circumdabat, habebatque vir, cujus erat species quasi species aeris, non solum funiculum geometricum et caementariorum, sed et calamum tenebat in manu, cujus supra mensura tacita est, et nunc ponitur cubitorum sex et palmo, qui rectius Graece dicitur παλαιστή, et est sexta pars cubiti. Alioquin palmus σπιθαμὴν sonat, quam nonnulli pro distinctione palmam: porro παλαιστὴν, palmum appellare consueverunt. Hoc igitur calamo mensus est latitudinem et altitudinem muri, et utrumque, hoc est, latitudo et altitudo uno fuere calamo, hoc est, senis cubitis et palmo uno. Cumque essent portae plurimae, noluit per alias intrare portas, sed per eam, 470 quae respiciebat ad Orientalem plagam. Et quia non erat aequalis locus, et murus enim per circuitum, et ipsa aedes Dei in excelsioribus locis aedificata erat, propterea per gradus ingreditur, immo conscendit: quos soli LXX septem nominant, cum et in Hebraeo, et in caeteris translatoribus gradus tantum absque numero legerimus. Ingressusque portam, statim mensus est limen portae, quod LXX θεὲ nominant: pro quo in Hebraeo scriptum est SEPH. Et diligentem et studiosum lectorem admonendum puto: si tamen scientia Scripturarum, et non vanis oratorum declamationibus ducitur, ut sciat omnia prope verba Hebraica, et nomina, quae in Graeca et Latina translatione sunt posita, nimia vetustate corrupta, scriptorumque vitio depravata, et dum de inemendatis scribuntur inemendatiora, de verbis Hebraicis facta esse Sarmatica, immo nullius gentis, dum et Hebraea esse desierint, et aliena esse non coeperint. Limen igitur portae, sive θεὲ, immo seph, quod Symmachus οὐδὸν: Aquila et Theodotio πρόθυρον interpretati sunt, habebat calamum unum, hoc est, sex cubitos et palmum in latitudine: pro quo nescio quid volentes LXX addidere de suo, sex hinc et sex inde. Post limen autem portae, juxta Hebraicum, mensus est thalamum sive cubiculum, ut Symmachus transtulit, παραστάδας, id est, postes ex utraque parte calamo uno, tam in longum, quam in latum. Quod et ipsum LXX aelam ( αἰλὰμ) transtulerunt, quod in consequentibus Symmachus anteliminare interpretatus est. Inter thalamos autem duos, sive cubicula, et παραστάδας erant quinque cubiti, et aliud prolimen portae juxta vestibulum intrinsecus calamo uno. Tertium quoque vestibulum portae octo habebat cubitos, et in fronte ejusdem, sive in marginibus duos cubitos. Quod vestibulum ne quis putet idem esse quod supra, addidit: Vestibulum autem erat portae interioris: pro quibus LXX primum, et secundum, et tertium vestibulum transtulerunt. Thalami autem, id est, cubicula, quae post portam Orientalem erant aedificata in vestibulis, respiciebant ad viam Orientalem. Et ut sciamus quot fuerint 471 thalami, jungitur, tres hinc, et tres inde: ad Septentrionem videlicet et ad Meridiem respicientes, et ad Orientalem viam: unaque mensura frontium erat ex utraque parte. Mensus est quoque mensuram in latum liminis portae, et reperit decem cubita, et in longum tredecim cubita, et in unum cubitum arctabantur extrema thalamorum, vel ut Symmachus transtulit, παραστάδων, et utraque frons singulos habebat cubitos. Thalami autem, sive παραστάδες, et ut LXX de suo posuere θεηλὰθ, ex utraque parte sena habebant cubita. Mensusque est portam a tecto thalami, sive παραστάδος, usque ad tectum sive ad parietem ejus, et invenit inter tectum et tectum, latitudinis viginti et quinque cubita. Tantum enim erat spatii inter ostium et ostium, sive inter portam et portam. Haec breviter divinantis magis, quam explanantis animo dixerimus, volentes juxta litteram obscuram, et pene non apparentem adumbrare picturam. Caeterum pauca, quae possumus suspicari, strictim, dubitantesque [ Vulg. dubitanterque] ponemus. Apostolus Paulus volens Ephesios (Cap. III) sacratiora cognoscere, imprecatur eis, ut repleantur sapientia et charitate Domini, ut radicati atque fundati, scire valeant, et comprehendere quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum divitiarum ejus, et ad eosdem loquitur: Ergo nequaquam estis peregrini, sed cives sanctorum, et domestici Dei, aedificati supra fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso angulari lapide Jesu Christo, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino: in quo et vos superaedificati estis [ Al. coaedificamini] in habitaculum Dei et in Spiritu sancto (Ephes. III, 2). Petrus quoque apostolus eisdem pene verbis, quia eodem spiritu, in Epistola loquitur: Si quidem credidistis quoniam bonus Dominus, ad quem accedentes lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honoratum, et ipsi ut lapides viventes aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas acceptabiles Deo per Jesum Christum (I Petr. II, 3 seqq.). Ex quo perspicuum est, Dominum Salvatorem, qui verus architectus est, probare lapides qui possint poni in templi fundamentis, qui in medio, qui in superioribus locis, et inferioris 472 mensurae, vel non tam solidae firmitatis in muro, et extra templum in circuitu τοῦ περιβόλου collocari. Non est enim parvi roboris nec minimae firmitatis, impositos desuper lapides sustinere. Unde scribit Apostolus ad credentes: Invicem onera vestra portantes (Galat. VI, 2). Et in alio loco scriptum est: non debere nos pondus assumere, quod ferre non possumus. Calamus autem mensurae, qui habebat sex cubita, et palmum unum, illud significat, notam esse Deo conversationem nostram, quae in sex diebus in quibus mundus factus est continetur, et notam esse rationem operum singulorum, ut aliud ad opera pertineat, aliud ad mentem. Unde et latitudo aequa est altitudini: quorum latitudo ad opera, ut diximus; altitudo refertur ad animum, qui ad alta festinat. Illud autem semel monuisse sufficiat: nosse me cubitum, et cubita neutrali appellari genere, sed pro simplicitate, et facilitate intelligentiae, vulgique consuetudine, ponere et genere masculino. Non enim curae nobis est vitare sermonum vitia, sed Scripturae sanctae obscuritatem quibuscumque verbis disserere. Ingreditur igitur vir, cui Oriens nomen est, per portam Orientalem, ut illuminet eos, quos in prima vestibuli fronte repererit, sive in ipso introitu portae: non per unum, sed per plures gradus, quorum siletur numerus, ut ascensionis appareat difficultas, et quotcumque gradus tibi proposueris, scias minus esse ab eo, quod dubium derelinquitur. Istam arbitror portam, de qua et in Psalmis canitur: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Ps. CXVII, 20). Mensusque est limen portae, ut scire valeamus omnia patere notitiae Dei. Quod limen in latitudine unius dicitur calami, et de altitudine siletur ac longitudine. Via enim est et introitus, et per eam ad interiora pergendum est (licet in hoc loco Septuaginta superflue longitudinem, vel, ut in plerisque codicibus continetur, altitudinem dixerint); cubicula autem, id est, thalami et παραστάδες tam in longum, quam in latum singulos habeant calamos, sed inter thalamum et thalamum, quinque tantum sunt cubita, ut interiora cubiculorum plenam habeant mensuram calami, id est, sex cubitorum, et palmi unius, dum opera 473 pariter ratioque consentiunt. Ea vero quae extrinsecus sunt, hoc est, inter thalamum et thalamum, quinque cubita; necdum enim Christi secreta penetrarunt, nec possunt dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Et alibi: Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Ps. XLIV, 14). Sed discipulis cum Christo domi commorantibus, mysteria ejus audire non possunt, et foras ad se cupiunt Dei exire sermonem, et propterea quinque cubitorum mensura in eis ponitur, ut ad sensus quinque omnia referre doceantur. Limen quoque alterius portae, sive ut in Septuaginta continetur, secundi vestibuli et tertii, ejusdem calami unius mensurae est. Post quod vestibulum ejus, hoc est, limen portae, in introitu octo ponuntur cubita, ut interiora vestibuli nequaquam septenarium numerum, et sex cubita, et palmum unum, sed octonarium teneant, qui ad resurrectionis et diei Dominicae pertinent sacramentum. Et in fronte, inquit, ejusdem vestibuli duo erant cubita, quae vel ad utrumque pertinent Instrumentum, vel ad litteram, et spiritum, vel ad mysterium forcipis, qua in Isaia de altari carbo comprehenditur, et defertur ad prophetae labia purganda. Et ut sciamus, quod sit hoc vestibulum, quod octo et duobus cubitis terminatur, ponit manifestius: Vestibulum autem portae erat intrinsecus, per quod pervenimus ad templum Dei. Thalami quoque, et cubicula quae erant ad viam portae Orientalis, pro quibus Septuaginta Elau scribunt, tres erant hinc, et tres inde, mensurae unius, id est, calamo uno, qui sex cubita, et unum palmum habebat, de quibus supra dictum est: Et αἰλὰμ uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos. Ne igitur putaremus duos tantum esse thalamos, ternos ex utraque parte posuit: ut senarium numerum demonstraret, qui et in hydriis Evangelii indicatur (Joan. VIII), in quibus aquae in vina mutatae sunt, et quotidie Judaici latices vertuntur in vinum, quod laetificat cor hominis: et Christi cruore fit dulcius. Mensus est quoque latitudinem liminis [ Al. limitis] portae decem cubitorum, qui perfectus est 474 numerus, et vel Decalogo continetur, vel Evangeliorum quatuor sacramento. Qui ab uno incipiens, ita ad quatuor pervenit, ut denarium impleat numerum. Cujus longitudo habebat tredecim cubitos: pro qua in Septuaginta rursum ponitur latitudo, quod mihi videtur scriptorum negligentia depravatum. Neque enim in uno loco latitudinem, et rursum latitudinem decem, vel tredecim cubitorum Scriptura dixisset. Potest autem porta liminis, in quo sacratus est numerus veteris et novi Testamenti, vel ipse Dominus intelligi, qui dicit: Ego sum ostium (Joan. X, 9); vel certe omnes sancti, per quos ingredimur ad notitiam Dei, quorum apostolus Paulus loquebatur: Os meum patet ad vos, o Corinthii; et: Dilatamini et vos (II Cor. VI, 11). Tredecim autem cubiti post octonarium numerum, librorum Moysi continent sacramentum, qui et in quinque monstrantur panibus (Matth. XIV), et in Samaritana Evangelii (Joan. IV), quae arguitur quod quinque habuerit viros, et sextum quem se putabat habere, non habebat: et tamen octonarius, et quinarius numerus, uno cubito, id est, quarto [ Al. tertio] decimo consummatur: quia in Christo recapitulantur omnia. Unde dicitur: Et cubitus unus finis utrinque: dum et vetus et novum Testamentum una Christi mensura complectitur, et altitudinem triginta cubitorum arcae Noe unus cubitus includit. Thalami autem, inquit, sive ut Septuaginta posuere thau, vel thee, vertentes atque mutantes per singula loca, ut voluerunt Hebraica nomina, sex cubitorum erant ex utraque parte, quod dicitur, hinc et inde, et nequaquam habebant palmum nec rationem desuper additam, quae praesentem conversationem ad futuram beatitudinem provocaret, sed tantum sex cubita. Unde sequitur: Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum, sive parietem ejus: et invenit latitudinis viginti et quinque cubita; qui et ipse numerus, licet quadrus sit, tamen refertur ad sensus. Si enim quinos cubitos contra se quinquies ordinaveris, vicesimum et quintum numerum efficies: qui est inter tectum thalamorum et tectum; et tamen utrumque e regione sui positum, 475 a summis partibus habet ostium contra ostium. Haec non frivola videantur esse lectori, licet et mihi ipsi qui dico displiceant, sentiens me clausam pulsare januam; sed legenda cum venia sunt: alioquin potui simpliciter ignorantiam confiteri, et omne studiosorum amputare desiderium. Sicut enim a perfecta scientia procul sumus, levioris culpae arbitramur saltem parum, quam omnino nihil dicere. (Vers. 14 seqq.) « Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum. Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos, et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum. Similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus: et ante frontes pictura palmarum. LXX: Et sub divo aelam portae sexaginta cubitis, et theim atrii portae per circuitum. Et sub divo atrii extrinsecus aelam portae interioris quinquaginta cubitis: et fenestrae absconditae super theim, et super aelam intra portam atrii per circuitum. Et similiter elamoth, et fenestrae in circuitu intrinsecus, et super aelam palmae hinc et inde. » Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Et fecit περιστάσεις, quas nos circumstantias possumus dicere: pro quibus in Hebraico habet ELIM ( ), quae Aquila interpretatus est, κρίωμα, et nos in frontes vertimus. Rursum ubi Septuaginta posuere theim atrii, in Hebraico habet EL ( ) numero singulari, quod Symmachus prope atrium, Aquila κρίωμα, id est frontem atrii, transtulerunt. Sub divo quoque aelam portae, Aquila, ante faciem postium portae: Symmachus, contra faciem vestibuli portae, interpretati sunt. Fenestras absconditus quae Hebraice appellantur ATEMOTH , Symmachus, τοξικὰς transtulit. Et ubi dixere Septuaginta, super theim, et super aelam, idem Symmachus postes posuit, et circumstantias; Aquila, thalamos, et frontes eorum: pro quibus in Hebraico scriptum est THEIM et ELE . Porro ELAMOTH, quod Septuaginta et Theodotio similiter transtulerunt; Symmachus circumstantias, Aquila frontes, interpretati sunt. Aelam autem, pro quo in Hebraeo scriptum est EL [ Mss. UL], ostium vel porticus appellatur. Pro palmis quoque in Hebraico scriptum est THAMARIM , numero plurali: quia singularis numerus, palmam, THAMAR vocat. 476 Haec fastidioso lectori scio molesta fore: sed volui breviter ostendere, quantum temporis longitudine, immo scriptorum vitio, et ut apertius loquar, imperitia ab Hebraica veritate discrepet antiqua translatio: praecipueque in Hebraicis nominibus, quae nos de aliorum editionibus in Latinum sermonem expressimus, non tam explanationem dictionum, quam suspicionem nostram simpliciter indicantes. Puto autem inter murum templi extrinsecus per circuitum, et ipsam aedem in atrio, hoc est, in medio, quaedam fuisse propter ornatum posita, quae Symmachus interpretatur circumstantias, id est, stantia quaedam, et de terrae solo erecta in sublime, et haec sexaginta cubitorum obtinere spatium. Rursumque egredientibus de porta interiori ad faciem vestibuli, quod respiciebat portam exteriorem, quinquaginta cubitos obtinuisse locum, in quibus fenestrae erant obliquae, quas Septuaginta absconditas, Symmachus τοξικὰς vocat. Et hac fenestrae erant in thalamis, hoc est, in cubiculis singulis, et porticibus quae ante cubicula tendebantur, obtinentes cubitos quinquaginta. Quae fenestrae obliquae sive τοξικαὶ, idcirco a sagittis vocabulum perceperunt, quod instar sagittarum angustum in aedes lumen immittant, et intrinsecus dilatentur: omniaque per circuitum plena erant hujuscemodi fenestris. Et ante frontes, inquit, porticuum, pictura sive caelatura palmarum: per quae ostenditur in introitu portae, statimque ingredientibus murum, sexaginta occurrere cubita cum variis ornamentis, quae referuntur ad conditionem mundi, ut ex creaturis Creator intelligatur: et omnia ordine, et ratione currentia, ostendant mundi varietatem, qui apud Graecos κόσμος, ab ornatu nomen accepit: et in sex diebus factus est, ut per singulos dies, decades singulae supputentur, quem perfectum numerum supra diximus. Post haec ingredientibus nobis atrium interius, occurrunt ante ipsum vestibulum portae interioris thalami cum obliquis fenestris, quinquaginta cubitorum tenentes spatium, qui et ipse sacratus est numerus. Et post septem hebdomadas plenas festivitatis et gaudii, Ogdoadis prima incipit dies, quae est resurrectionis, et introducit nos ad viciniam templi. Cum enim omnia fecerimus, 477 agentes prioris erroris poenitentiam: tunc vicini et proximi efficimur Deo, ut in exteriori atrio, notitiam Creatoris creaturarum ordo nos doceat atque constantia, et in interiori verus jubilaeus, in quo omnia nobis debita dimittuntur, instruat θεολογίαν, et introducat ad Sancta sanctorum. Notandum quoque quod interius atrium plures fenestras habeat, non directas et aequales, sed obliquas, et angustas exterius, et se intrinsecus dilatantes, ut per parva quaedam foramina possimus ad interiora penetrare, et ad clarissimi luminis, quod versatur in templo, plenitudinem pervenire. Denique post sexaginta et quinquaginta cubitos, et thalamos, et porticus, et frontes porticuum, et fenestras plurimas per circuitum, palmarum nobis caelatura vel pictura monstratur, ut de mundo victoriam possidentes, digni efficiamur palmas videre virtutum. (Vers. 17 seqq.) « Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius. Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem. LXX: Et introduxit me in atrium interius, et ecce thalami, et intercolumnia atrii per circuitum, triginta thalami per columnas, et porticus post januas in longitudinem januarum ante columnas inferius. Et mensus est latitudinem atrii ab eo loco qui erat sub divo portae exterioris usque ad interius: sub divo portae interioris quae respiciebat exteriora, cubitos centum, et vergebat ad Orientem. » Pro thalamis triginta, quos vertere Septuaginta, sive gazophylaciis atque cellariis, ut interpretatus est Aquila, Symmachus posuit ἐξέδρας. Et pro centum cubitis exterioris spatii, qui tendebant usque ad portam Orientalem, in Hebraico idem cubitorum numerus, et ad Aquilonem tendere dicitur: in Septuaginta vero nomen Aquilonis ablatum est. Vir ergo ille qui habebat funiculum caementariorum in manu, et calamum mensurae, et stabat in porta, inter caetera quae prophetae monstrabat aspectui, post atrium sexaginta cubitorum, et aliud vestibulum portae interioris quod tenebat quinquaginta cubitos, eduxit 478 prophetam ad atrium exterius, sive ut in Septuaginta continetur, introduxit ad atrium interius. Satisque miror juxta litteram et Septuaginta, quomodo post exteriora atrii, sexaginta et quinquaginta cubitos tenentia, interius sit atrium, quod in latitudine centum cubitorum tendatur spatiis: nisi forte juxta mysticos intellectus, et profectus ingredientium, quae interiora in doctrinis fuerint, latiora sint. Introductus autem in atrium interius, sive ductus ad exterius atrium, ut in Hebraico continetur, statim intuitus est triginta thalamos vel gazophylacia, sive ut Symmachus interpretatus est, exedras, quae habitationi Levitarum atque sacerdotum fuerant praeparatae, et pavimentum vivis stratum lapidibus sive intercolumnia [ Al. intercolumnas], ut ostendatur interius atrium vel exterius habere ante fores ordinem columnarum, et pavimentum in fronte portarum, sive porticus post tergum portarum. In quibus porticibus puto columnas ordine fuisse dispositas, ut ante gazophylacia essent porticus, et in frontibus porticuum columnae porticus sustinentes. Pavimentum autem quod stratum erat lapidibus, et ante porticus atrii tendebatur, inferius erat in ascensione porticuum, et eamdem habebat longitudinem quam thalamorum aedificatio possidebat. Mensusque est idem vir, in cujus manu erat funiculus et calamus, a facie portae inferioris, sive ut Septuaginta volunt, exterioris, usque ad frontem atrii vel portae interioris, centum cubitos ad Orientem, et ut in Hebraico dicitur, et ad Aquilonem. Ex quibus intelligimus illud Evangelicum quod a Salvatore narratur (Matth. XV), missae in agrum sementis in terram bonam, quae multiplicet fruges pro varietate virtutum in tricenarium, et in sexagenarium, et centenarium numerum, hujus loci vaticinio convenire. Et hic enim tricesimus, et sexagesimus, et centesimus numerus ponitur, ut his quasi gradibus ad perfectam scientiam pervenire valeamus; ita dumtaxat ut ad interiora Ecclesiae quinquagenarius nos perducat numerus, qui finito septem hebdomadarum sabbato, in diem resurrectionis erupit. Gazophylacia autem appellantur quae plena sunt spiritualibus divitiis, de quibus scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8). Super quibus et Paulus apostolus gratulatur 479 discipulis suis, quod pleni sint omni verbo et omni scientia (Philipp. I). Gaza autem lingua Persarum divitiae nuncupantur. Vel certe thalami, qui Graece dicuntur παστοφόρια, ostendunt sponsi adventui cubicula praeparata, quae fuere triginta numero, ut perfectam aetatem habitantium demonstrarent. Et pavimentum stratum erat lapide: ne luto, et terra, et pulvere peccatorum habitantium polluerentur vestigia; sed ut super vivos incederent lapides, quibus aedificatur templum Dei: Sive intercolumnia erant ante thalamorum fores, quae impositum desuper aedificium sustentarent. Istae sunt columnae, de quibus et Paulus apostolus scribit: Dexteras dederunt mihi et Barnabae, Petrus et Joannes qui videbantur columnae esse (Gal. II, 9). Et in alio loco: Columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). Et in Joannis Apocalypsi legimus: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius (Apoc. III, 12). Pavimentum ergo quod erat in fronte portarum, de quo jam diximus, sive porticus post tergum portarum, quae habitatores thalamorum ab imbribus defendebant, erat inferius. Semper enim quae inferiora sunt in altioribus collocantur, ut ad mystica atque secreta, et plena divitiis spiritualibus, ascensu et gradibus pervenire possimus. Plenusque numerus atque perfectus in decem decadarum numero est, qui et sementem Isaac centena fruge multiplicat (Gen. XXVI). Sed quia in terra erat, et adhuc dicere poterat: Advena ego sum, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13), hordeum sevisse, et centesimam frugem messuisse narratur. Necdum enim granum tritici mortuum fuerat in terra, quod multas fruges faceret (Matth. XIII, Joan. XII), et famem Judaici populi audiendi sermonis Dei, saturaret eo pane qui de coelo descendit (Amos VIII, Joan. VI). Quomodo autem centum cubiti non solum ad portam Orientalem fuerint, sed et ad portam Aquilonis, sequens testimonium demonstrabit. (Vers. 20, 21.) « Portam quoque, quae respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris mensus est, tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos ejus tres hinc, et tres inde, et frontem ejus, et vestibulum ejus, secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum 480 longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae, secundum mensuram portae quae respiciebat ad Orientem. Septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem. Et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. LXX: Et introduxit me ad Aquilonem, et ecce porta respiciens atrium exterius. Et mensus est eam in longitudine, et in latitudine, et thee ejus tres hinc, et tres inde, et elau, et elamoth (quod in Hebraico non habetur, et palma ejus): et factum est secundum mensuram portae, quae respicit Orientem: quinquaginta cubitorum longitudo ejus, et latitudo ejus viginti quinque cubitorum. Et fenestrae ejus, et elamoth et palmae ejus sicut in porta quae respiciebat Orientem; et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et elamoth intrinsecus, et porta atrii interioris respiciens ad portam Aquilonis (et quod in Hebraico non habetur, sicut porta quae respicit ad Orientem). Et mensus est atrium a porta usque ad portam centum cubitorum: » Quid significent verba Hebraica thee , et elau et elamoth , supra plenius diximus: sed et in praesentiarum collatione sui docebit nostra translatio. Mensus est autem vir cujus funiculus in manu erat, portam quoque Aquilonis atrii exterioris, sive introduxit prophetam per portam Aquilonis ad atrium exterius. In quo considerandum, quod primum introducatur per portam Aquilonis; secundo, per portam Austri; tertio, per portam Orientalem. Ab Aquilone enim exardescunt mala super habitatores terrae (Jerem. I, 14). Pulchreque qui habitator terrae est, et non advena atque peregrinus, patet jaculis ejus qui venit ab Aquilone, cujus ignita sunt jacula, quae juxta Apostolum scuto fidei restinguuntur (Ephes. VI). Et ad Aquilonem exterius atrium nominatur: ad meridiem vero, hoc est, ad Austrum, non exterius, sed interius. Dicit enim Scriptura: Et introduxit me ad atrium interius ad portam Australem, quod et in Orientali atrio scriptum similiter invenitur. Primus enim ad virtutem ingressus est, Aquilonem calcare pedibus, et per quinquagenarium, 481 et vicesimum et quintum numerum, ad summitatem centenarii pervenire: deinde introduci ad Australem plagam, et Aquilonis frigus expellere: et tunc ad perfectam venire virtutem, id est, ad portam Orientalem, in qua oritur sol justitiae, et per quam solus ingreditur pontifex. Et hoc observandum, quod cum quatuor plagae sint, de Occidentali porta taceatur de qua in principio sexagesimi septimi psalmi scriptum est: Iter facite ei qui ascendit super Occidentem, Dominus nomen ejus (Psal. VII, 5); ut postquam nobis praeparantibus iter Domino, et illud implentibus quod Joannes Baptista clamat in eremo: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3), possimus audire quod in extrema parte ejusdem psalmi dicitur: Cantate Deo, psallite Domino, qui ascendit super coelum coeli ad Orientem (Ps. LXVII, 33). Quod autem dicuntur thalami tres hinc, et tres inde, hoc docet, quod tam littera quam spiritus, et utraque intelligentia, et historiae et tropologiae, ad Trinitatis sacramenta pertineant. Illudque quod dicitur: Et frontem ejus, et vestibulum secundum mensuram portae prioris, Orientalem portam significat, quae prior non ordine, sed merito nuncupatur. Et habebat, inquit, quinquaginta cubitos in longitudine, et viginti quinque in latitudine; ut in quinquaginta post septem hebdomadas aeterna requies demonstretur: tendens per diem resurrectionis ad regna coelorum, in quibus vera requies est. In viginti quinque autem, de quo numero ante jam diximus, quinque sensuum per quinque ordines quadranguli mensura servetur, quorum alterum longitudini, alterum latitudini coaptatur; ut in longitudine requies, et delectatio sacratioris scientiae: in latitudine praesentium quae ad sensus pertinet, ratio demonstretur. Quodque infertur: Et fenestrae ejus, et vestibula, et sculpturae, sive ut Septuaginta addidere, palmae erant juxta mensuram portae quae respiciebat ad Orientem, hoc subtiliter indicatur, quod quicumque in introitu virtutum positus, tres et tres thalamos fuerit ingressus, frontemque et vestibulum mensurae portae prioris agnoverit, ad ea parveniat, illaque 482 conspiciat, quae et in porta Orientali plenissime suscepturus est. Porro quod sequitur: Et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam, sive interius, hunc habet sensum, quod per septem gradus hebdomadis, et ollae quae a facie Aquilonis accenditur, et caeremonias Judaeorum quibus dedit Deus praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivant in eis, scandamus ad altiora et ad vestibulum ejus, id est, portae, pro quo Septuaginta elamoth transtulerunt. Quod vestibulum ante portam est, sive interius. Nec solum una porta est Aquilonis, quae supra porta appellatur exterior: sed et altera interior, quae habet similitudinem portae Orientalis, ut manifestius dixere Septuaginta. Et porta atrii interior respiciens portam Aquilonis, sicut erat porta quae respiciebat ad Orientem. Mensusque est a porta exteriori Aquilonis usque ad portam ejusdem Aquilonis interiorem centum cubitos: ut his quasi gradibus atque mensuris, recedentes a porta exteriori, ad interiorem pervenire valeamus, de cujus numeri sacramento supra dictum est. (Vers 24 seqq.) « Et eduxit me ad viam Australem, et ecce porta quae respiciebat ad Austrum. Et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores, et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras caeteras: in qua erat quinquaginta cubitorum longitudo, et latitudo viginti quinque, et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus, et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte ejus. Et porta atrii interioris in via Australi, et mensus est a porta usque ad portam in via Australi, centum cubitos. Et introduxit me in atrium interius ad portam Australem, et mensus est portam juxta mensuras superiores, thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, eisdem mensuris, et fenestras vestibulorum in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. Et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte, et octo gradus ejus erant, quibus ascendebatur ad eam. » 483 Septuaginta in eadem verba consentiunt, praeter thee , et elau , et elamoth , et elam , pro quo in Hebraeo positum est ulam. Thee autem interpretatur limen, sive frons; elau, circa eum, sive sustentacula; elamoth, propyla, sive vestibula; ulam πρόπυλον, id est, ante fores. Illud autem quod juxta Hebraicum posuimus: Et vestibulum, sive, πρόπυλον, in circuitu per gyrum longitudinis viginti quinque cubitorum, et latitudinis per quinque cubitos, in Septuaginta non habetur. Sed et hoc notandum, quod in Australi porta juxta Septuaginta non dicatur via, sed simpliciter: et eduxit me ad Austrum, et ecce porta quae respiciebat ad Austrum. Per singulos igitur introitus Ezechiel, quem confortavit Deus, hoc enim nomen ejus sonat, ducitur, et de porta Aquilonis transit ad portam Australem, cujus frontes, et limina τροπύλαια, sive vestibula fenestraeque per circuitum similes habebant mensuras, quinquaginta cubitorum longitudinem, et viginti quinque cubitorum latitudinem, et per gradus septem ascendebatur ad eam, id est, ad portam Australem, et vestibulum ejus, hoc est, elamoth, ante fores ejus: duae quoque palmae caelatae, de quibus in Septentrionalis plagae porta diximus. Et hoc tantum admonuisse sufficiat, quod quaecumque ibi ponuntur, juxta intelligentiam viliorem, hoc est, juxta litteram, in meridiana porta intelligimus juxta spiritualem sensum. Eisdem enim lineis, et historia currit et tropologia: sed illa humilior est, ista sublimior: illa haeret terrae, ista ad coelestia subvolat. Et in circuitu per fenestras cuncta plena erant luminis. Singula enim προβλήματα habent terminos suos, et proprium per illa ad animam credentis lumen ingreditur: praesertim si longitudo vitae ejus quinquagenarii anni, hoc est, jubilaei mysterio fuerit protelata, et ad divinioris sensus latitudinem potuerit pervenire. In qua latitudine et plateis agit sapientia confidenter, et cum sublimi voce clamitat: septemque gradibus ingreditur, ut perveniat ad vestibulum, et per palmas propositi sui atque conatus, victoriam teneat sempiternam. Et ne putaremus unum esse ad Australem partem atrium, de secundo dicitur atrio: Et porta atrii interioris in via 484 Australi: et mensus est a porta usque ad portam in via Australi centum cubitos; ut post hebdomadis et Instrumenti veteris sacramenta, ad terram bonam et Evangelii gratiam perveniret. Nec solum in porta Australi secundum atrium est; sed tertium, de quo nunc dicitur: Et introduxit me in atrium interius ad portam Australem, et mensus est portam juxta mensuras superiores, etc. Singula enim atria habent mensuras, et ordines suos, et in eisdem mensuris diversa gratia est, dum easdem res aliter in principio, aliter in profectu, aliter in fine cognoscimus. Hoc vero quod in Septuaginta non habetur, et vestibulum, sive πρόπυλον, per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum, videtur facere quaestionem, propter quod in veteri interpretatione non positum est, quomodo post profectum tertii gradus viginti quinque cubiti, et quinque ponantur. Sed tollit ambiguitatem illud quod sequitur: Et vestibulum ejus ad atrium exterius: et palmas ejus in fronte; ut scilicet hoc atrium quod habebat in longitudine viginti quinque cubitos, et in latitudine quinque, non interioris, sed exterioris atrii sit, ut prioris atrii latitudinem, hoc est, viginti quinque cubitos, exterioris atrii possideat longitudo, et in latitudine quinque cubitos teneat. Quas mensuras, id est, viginti quinque et quinque, ad eosdem sensus referimus, visum videlicet, et auditum, gustum, et odoratum, et tactum, quas si ad altiora conscendimus, quinquies duplicamus, et de carnalibus sensibus facimus spirituales, ut est illud: Levate oculus vestros, et videte, quoniam jam messes albae sunt ad metendum (Joan. IV, 35), Et: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Et: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 8). Et: Christi bonus odor sumus Deo in his qui credunt (II Cor. II, 15). Et in Joannis Epistola dicitur: Quod audivimus et vidimus, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae (I Joan. I, 1). Et ad extremum nequaquam ut in septentrionali plaga septem tantum gradus sufficiunt: sed post septem octonarius ponitur numerus, ut de Synagoga ad Ecclesiam, de veteri instrumento ad novum, de terrenis ad coelestia transeamus. (Vers. 28 seqq.) Et introduxit me in atrium interius per viam Orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores; thalamum « ejus, 485 et frontem ejus, et vestibulum ejus sicut supra, et fenestras ejus et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris » (pro quo Septuaginta et Symmachus, interiorem, posuerunt); « et palmae caelatae in frontem illius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus ejus. » De Septentrionali plaga, in cujus atrium septem tantum ascendebatur gradibus, transit ad Australem portam et atrium ejusdem plagae, ad quod non solum septem, ut supra, sed octo gradibus ascenditur: videlicet ut per vetera transeamus ad nova; et ut loquar manifestius, per patriarchas et prophetas, veniamus ad apostolos: ut in altero hebdomas, in altero ogdoas sit. Nunc autem venit ad ultimum, immo ad summum, et introducit prophetam per viam portae interioris, sive per atrium, ad quod itur per viam Orientalem. Via juxta Septuaginta in hoc tantum habetur loco; in Septentrionali, et Australi plaga omnino tacita est, ut possimus intelligere in Orientali tantum porta illam intelligendam viam, quae dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Per ipsum enim venimus ad Patrem, et de ipso scriptum est: Beati immaculati in via (Psal. CXVIII, 1), qui nihil de Christo sinistrum sapiunt, sed fides eorum pura est, et nequaquam haereticorum sorde polluta. Idemque numerus thalamorum, frontium et vestibulorum, et fenestrarum, et luminis earum, et eadem mensura longitudinis, et latitudinis: quinquaginta videlicet, et viginti quinque cubitorum sacramenta conservans, et vestibulum ejus portae sive atrii interioris, quod juxta Hebraicum exterius ponitur, ut Orientali lumine omnia teneantur inclusa, secundum illud quod scriptum est: Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Sin autem et exterius, et interius accipimus atrium: sic intelligendum est, quod Deus et circumfusus sit et infusus, dicens per prophetam: Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo (Isa. XL, 12): ut omnia ab illo videantur includi. Et rursum: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI, 1), ut intra omnia esse credendus sit: juxta illud Virgilianum (Aeneid. lib. VI): 486 Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque Astra, Spiritus intus alit: totamque infusa per artus, Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Cumque per arma justitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignominiam, per bonam et malam famam, per laudes et vituperationes, victoriam de isto saeculo ceperimus (II Cor. VI): tunc palmae nobis dantur ex utroque latere, quos nec gaudia mutavere, nec moeror, nec prospera, nec adversa superarunt: et nequaquam per septem [ Al. octo] gradus, sicut in Aquilonis plaga, nec per septem et octo, sicut in meridie continetur: sed per octo ( Al. septem) tantum gradus ad summa conscendimus: eo quod sufficiat nobis octonarii numeri, id est, Evangelicum sacramentum; ut possimus juxta Apostolum dicere: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus eum (II Cor. V, 16), subauditur juxta carnem.
(Vers. 35 seqq.) « Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad Aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores, thalamum ejus, frontem ejus, vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum: longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Vestibulum ejus respiciebat in atrium exterius, et caelatura palmarum in fronte illius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus ejus. Et per singula gazophylacia ostium in foribus ( Vulg. frontibus) portarum: ibi lavabunt holocaustum. Et investibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae, et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde: per latera portae, octo mensae erant, super quas immolabunt ( Vulg. immolabant): quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius, super quas ponent ( Vulg. ponant) vasa in quibus immolatur holocaustum et victimae. Et labia eorum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas 487 autem carnes oblationis. » Multum in hoc testimonio Hebraica Veritas a Septuaginta Interpretum editione discordat. Hoc enim quod diximus: Ibi lavabunt holocaustum, et in vestibulo portae duae mensae hinc, et rursum: Ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato, in Septuaginta non habetur: sed in plerisque codicibus de Theodotione additum est. Rursum ubi nos diximus: Et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum, Septuaginta transtulerunt, et gisum palmi habentes dolatum intrinsecus per circuitum. Quod verbum, utrum Hebraerum, an Graecum sit, scire non possumus, nisi hoc tantum quod pro giso, Symmachus et Theodotio, labia, Aquilae prima editio ἐπιστάσεις, numero plurali; secunda, labia transtulerunt: pro quo in Hebraeo habetur ASEPHATHAIM ( ). Et ubi nos diximus, super mensas autem carnes oblationis, Septuaginta posuere de suo, et in mensis desuper tecta, ut operiantur a pluvia et siccitate. Illud autem quod Hebraeis nominibus ediderunt, Thee, et Elau, et Elalamoth, et Aelam, quid significet, et supra admonuimus, et e regione ostendere potest nostra translatio: nec necesse est super hoc saepe admonere lectorem, et prudentiae ejus studioque diffidere. Introducitur ergo rursum ad portam quae respiciebat ad Aquilonem: sed nequaquam ut supra ad atrium exterius, sed interius. In eo enim quod in consequentibus dicitur: Vestibulum ejus respiciebat in atrium exterius, ostenditur hoc atrium fuisse intrinsecus. Per quae profectus ingredientis ostenditur; dum in singulis locis nomina mensuraeque sunt propriae, et fenestrae per circuitum luminis plena scientiae universa monstrantes, et per quinquaginta, et viginti quinque cubita remissionis divinorumque sensuum sacramenta sunt posita, ut in vestibulo atrii interioris positi, exteriora 488 videamus: praeteritorum et praesentium notitiam contemplantes, per quam veniamus ad duplices palmas atque victorias, et octo graduum mysteria cognoscamus, introgessi gazophylacia, in quibus templi divitiae continentur, et lavantur orationes nostrae ab omni sorde peccati: mensaeque ex utraque parte binae sunt positae, ut primum immoletur holocaustum, Armenti vigilem patrio de more sequuntur, Gesaque, latratorque Sydon, etc. quod totum sacer ignis assumat, deinde pro peccato, et ad extremum pro ignorantia: quod vel scientes commisimus, vel ignorantes. Ad latus quoque exterius juxta Septuaginta erat rivus fabrefactus, qui holocaustorum cineres, et carnium virulentias ( Al. jurulentias) efferebat exterius: sive erant duae mensae, et ad latus alterum vestibuli ejusdem portae duae mensae, id est, ex utraque parte quaternae, quatuor hinc, et quatuor inde, et post tergum, sive ad latus earum aliae octo mensae: ut simul faciant mensas sedecim: quo numero prophetarum mysteria demonstrantur: ut quidquid per Evangelicam offerimus dignationem, praedictum eorum vaticinationibus approbemus. Quodque inferuntur quatuor mensae de lapidibus quadris exstructae, et hae ipsae ad sacrificium et holocaustum ( Al. holocaustorum), isti sunt vivi lapides qui volvuntur super terram, et habent secum angularem lapidem, quo veteris, et novi Instrumenti parietes continentur. Quatuor autem numerus Evangelica sacramenta demonstrat, longitudine et latitudine habens unum cubitum et dimidium, id est, per quadrum, quae simul juncta tres cubitos faciunt, qui tres cubiti habent in altitudine cubitum unum; ut mysteria Trinitatis unius cubiti, hoc est divinae majestatis mensura conservet, dicente Domino ad discipulos: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Nomen autem Dei, quasi unius ( Al. unus) altitudinis cubitus est, qui 489 tres complectitur proprietates, et holocausta oblationum nostrarum semper assumit. Super ipsas autem quatuor mensas holocaustorum vivis lapidibus exstructas, quarum longitudo, et latitudo, et altitudo descripta est, ponuntur vasa in quibus immolatur holocaustum martyrum, de quibus dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 5); et eorum victimae, qui continentia, et corporis sanctitate, animas suas immolant Domino. Mensarumque istarum nomine, puto in Matthaeo, et Luca, Marco et Joanne apostolis contineri: quarum corona desuper flexa intrinsecus, per circuitum margines ambiebat, ut holocausta contineret intrinsecus, et non passim fluere permitteret, teneretque carnes oblationis, sive ut LXX transtulerunt: Et ipsae mensae tectae erant desuper, propter imbrium violentiam, et aestivi solis nimiam siccitatem: ut carnes desuper positae, possint dicere cum propheta: Per diem sol non uret nos, neque luna per noctem (Ps. CXX, 6). Quorum alterum, nimiis pluviis, et tempestatibus tribulationum dissolvit oblationes; alterum vehementi aestu persecutionum arefacit quidquid oblatum est. Ignosce, lector, difficultati locorum: aut si melius quid invenire potes, doce: libenter discimus quod nescimus. (Vers. 44 seqq.) « Et extra portam anteriorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis Aquilonem, et facies eorum contra viam Australem: una ex latere portae Orientalis, quae respiciebat ad viam Aquilonis. Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam sacerdotum [ Vulg. addit erit], qui excubant in custodiis templi. Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris: Isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei. Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum, et altare ante faciem templi. Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde, et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam, et columnae earum [Sic. mss. Vulg. erant ], in frontibus, una hinc, et altera inde. » 490 Pro gazophylaciis, Septuaginta exedras transtulerunt. Illudque quod nos diximus exedrae, sive gazophylacia cantorum, ab eis praetermissum est. Rursumque post mensuram vestibuli quinque cubitorum hinc, et quinque cubitorum inde, addidere de suo, et latitudo portae cubitorum quatuordecim, cum in Hebraeo tantum positum sit, et latitudo portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Haec lectorem admonui, ne translationum diversitate turbetur, sed ut in praesenti loco, et maxime in mensuris templi, Hebraica veritate contentus sit. Igitur post murum, quem περίβολον Septuaginta transtulerunt, qui totum templum per quadrum ambiebat in circuitu, introductum prophetam legimus in atrium interius, et deinde ad Aquilonem, et ad Austrum, et ad portam Orientalem, et rursum ad Aquilonem: de quibus, ut potuimus, diximus, et in quorum diversitatibus, vel nominum, vel mensurarum, quid nobis videretur, praeteritus sermo monstravit: quorum sensum testimonium Salvatoris breviter ostendit dicentis: In domo Patris mei multae sunt mansiones (Joan. XIV, 2). Quibus expletis, ingreditur templum, hoc est, Sancta sanctorum, de quibus nunc dicitur, et intra portam interiorem, gazophylacia, sive exedrae cantorum. Ad quos illud imperium est. Cantate Domino canticum novum (Ps. XCV, 1). Qui cum Angelis clamitant: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quod atrium interius erat situm in latere portae, quae respiciebat ad Aquilonem, et ad Austrum, et ad Orientem; ut semper meminerint cantores Domini, et qui angelorum officio detinentur, per quos gradus ad summa pervenerint; et mysteria singulorum locorum diligenter agnoscant. Denique vir ille cujus calamus, et funiculus erat in manu, introducto propheta in atrium interius quod respiciebat viam meridianam, haec locutus est, Hoc est gazophylacium sive exedra; et ut Theodotio posuit, thalamus, qui habitationi sacerdotum separatus est, observantium in excubiis templi. Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. In quo notandum, quod sacerdotes quibus custodiae templi delegatae sunt, habitant 491 in gazophylacio, quod respicit ad viam meridianam, in qua lux plenissima est. Hi autem qui excubant ad ministerium altaris, in quo offeruntur victimae pro peccato, in gazophylacio sint quod respicit viam Aquilonis, eos qui ab Aquilone veniunt, et offerunt victimas pro peccatis, suscipere et salvare cupientes. Qui utrique pro officiis suis Domino servientes, appellantur filii Sadoc, qui interpretatur justus, sive justificans, omnipotens videlicet Deus, de quo scriptum est: Justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus (Ps. X, 8). Isti autem filii Sadoc de filiis Levi, qui interpretatur assumptus: et ipsi assumuntur a Domino, ut accedant ad eum, et nequaquam de solo dicatur Moyse: Moyses accedebat ad Dominum; alii vero non accedebant (Exod. XIX); sed et omnes qui serviunt ei, et ministrant, Domino appropinquare dicuntur. Iste autem vir qui introduxit Ezechielem in atrium interius, et ut ita loquar, ad Sancta sanctorum, mensus est ipsum atrium, in quo erant duae exedrae sive gazophylacia custodum templi, sive altaris habitaculis delegata, et reperit longitudinis, et latitudinis per quadrum centenos cubitos: ut Sacerdotes Dei ministerio servientes, qui per arctam, et angustam viam intraverant, habeant deambulacra latissima, et in perfecto consummatoque virtutum numero commorentur. Et in ipso atrio erat altare ante faciem templi: ut numquam sanctorum ad Deum cesset oratio. Supradictus quoque vir introduxit Ezechielem in vestibulum, sive πρόπυλον templi, quod mensus est quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: quoniam qui introductus est, divinis sensibus fuerat eruditus, et nec dexteram noverant, nec sinistram, sed via regia ingrediebatur. Latitudo autem ipsius portae, per quam introitus erat ad vestibulum templi, habebat ternos cubitos hinc et inde. In quo Scripturae sanctae observanda elegantia: quod non dixerit a dextera et sinistra, ne videretur in Sanctis sanctorum sinistrum aliquid 492 nominare; sed hinc et inde, id est, ex utraque parte. Statimque prudens lector intelligit, trinum numerum ad Trinitatis mysterium pertinere, quae porta est ingredientium ad Deum, dum et Pater in Filio est, et Filius in Patre, et in utroque Spiritus sanctus. Qui ternus numerus, una porta est eorum qui post baptismum Trinitatis perveniunt ad salutem. Quod autem sequitur: Longitudo vestibuli viginti cubitorum, et latitudo undecim cubitorum, videtur facere questionem, quomodo dualis numerus qui refertur ad duas decadas, et undecimus qui unum videtur habere minus, ut sacrum numerum expleat duodecimum, in vestibulo templi esse dicatur. Quod plerique sic solvunt: Quamvis sancti sint sacerdotes et in templi ministeriis collocati, et quotidie victimas offerant Christo: tamen quia in hoc mortali fragilique corpusculo, et aegrotationibus vitiisque subjecto commorantur, vicenarium habent numerum et undecimum. Unde dicebat et Apostolus: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Non quod juxta saevissimam haeresim, abolenda corpora esse credamus; sed quod voti nostri sit supervestiri, non spoliari, et mortale hoc accipere immortalitatem, et corruptivum induere incorruptionem. Illud autem quod sequitur: Et octo gradibus ascendebatur ad eam (I Cor. XV), id est, ad portam interiorem, scientibus Hebraeam linguam, facit magnam difficultatem. Denique Symmachus, quem in hoc loco secuti sumus, octo gradus posuit: Septuaginta, decem; Theodotio et Aquilae secunda editio, undecim; prima autem nullum numerum posuit, sed absolute ait, et gradibus in quibus ascendebatur ad eam: ut vel juxta consuetudinem priorum portarum, octo intelligamus gradus, sicut intellexit et Symmachus, vel certe quos habebat porta interior, quorum numerum Scriptura non dixit (pro quo in Hebraeo positum est, UROB ( ), id est et latitudo, ASTE ( ), ESRE ( ). Quod si ita legatur, undecim significat: 493 sin autem pro ESRE, hoc est, decem, legamus ESER ( ), non significat decem, sed pronomen qui ). Haec Hebraei sermonis expertibus deliramenta videantur: sed nunc non controversias scribimus, aut orationes, in quibus ludi solet compositione verborum, sed explanationes, et commentarios Hebraeorum voluminum. Verum redeamus ad coeptum. Octo sive decem gradibus qui perfectus est numerus, aut undecim, de quo jam diximus, ascenditur ad portam sanctorum, in cujus frontibus columnae erant, una hinc, et altera inde. Non dixit, duae, ne in dualem incurreret numerum, sed una et una, qui perfectus est numerus, et unione sui imitatur Deum. Istae autem erant columnae duae, de quibus et in Apocalypsi dicitur: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur (Apoc. III, 12). Et Petrus ac Joannes columnae appellantur Ecclesiae (Galat. II), per quos ingredimur ad Sancta sanctorum, et quorum doctrina, ad Christum noster introitus est. (CAP. XLI) (Cap. XLI.--Vers. 1 seqq.) « Et introduxit me in templum, et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera ( sive humeri) portae quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde. Et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. » Post multa mysteria, variosque introitus, et locorum singulorum proprietates, tandem aliquando vir, cujus funiculus caementariorum, et mensurae calamus in manu erat, Ezechielem prophetam introducit in templum, et mensus est frontem templi: pro quo aelam, Septuaginta; et aelim Theodotio; et in circuitu Symmachus transtulerunt. Et ex utraque parte latitudo tabernaculi senum cubitorum erat, sacramentum creaturarum omnium continens: in sex enim diebus mundus est consummatus. Per quorum notitiam causasque conditionis atque rationem intramus ad templum Dei, et ex creaturarum ordine atque constantia cognoscimus Creatorem. Latitudo autem portae templi erat decem cubitorum, qui sacratus et perfectus est numerus, et in quo mense septimo, die decima mensis, jejunium et propitiatio est. Decima autem die mensis primi, qui appellatur Nisan, ad immolationem, 494 et praeparationem Paschae agnus assumitur. Septimo igitur mense, decimae offeruntur in Dei horrea, sive, ut Scriptura appellare consuevit, torcularia. Unde dicit et Apostolus: Difatamini et vos (II Cor. VI); ut postquam per decem portae cubitos templum quis fuerit [ Al. qui fuerat] ingressus, ex utraque parte portae ipsius latera, sive ut proprie in Hebraico dicitur, humeri mensurentur qui semper referuntur ad opera. Unde et Isachar desideravit bonum (Gen. XLIX), requiescens inter medios cleros, vidensque requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis, supposuit humerum ad laborandum, et factus est vir agricola. Et in veste pontificis, humerale cum rationale stringitur, ut rationi opera copulentur, et possit dicere vir Ecclesiasticus: A mandatis tuis intellexi (Ps. CXVIII, 104). Qui humeri portae, ex utraque parte, quinas habebant porticus, ut per terrenos sensus atque divinos, super quorum differentia saepe scripsimus, ingrediamur adyta templi, cujus mensus est vir ille, qui ductor prophetae erat, longitudinem quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum, sive ut melius est, portae longitudinem ac latitudinem: quia supra tantum de latitudine, et humeris ejus dixerat. Quod autem vicies quadraginta octingentesimum numerum faciat, qui vicinus est octonario, nulli dubium est. Unde in Ecclesiaste praecipitur: Da partes septem: da et octo (Eccl. XI, 2). De cujus numeri sacramento crebro disputasse me novi, sive quia per tribulationes, et angustias hujus saeculi intramus ad sanctuarium [ Al. sanctum atrium] Domini: idcirco longitudo portae habebat cubitos quadraginta, qui numerus semper in labore positus est. Unde et Moyses, et Elias quadraginta diebus non comedunt panem, et aquam non bibunt (Deut. IX; III Reg. XIX; Deut. XXIX): et annis quadraginta populus Israel vexatur et probatur in solitudine, et per multos labores terram repromissionis ingreditur: et Dominus atque Salvator secundum assumpti corporis fragilitatem quadraginta diebus tentatur in solitudine, ut post victoriam accedant angeli, et ministrent ei (Matth. IV): Cum autem per tribulationes, et angustias poterimus dicere illud Apostolicum: In omnibus tribulati, sed non coangustati (II Cor. IV, 8), atque illud propheticum: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 1), tunc nobis latissimus aperitur introitus, qui viginti cubitorum habet 495 latitudinem, ut superatis mundi certaminibus atque terrenis, qui et ipse dualis est numerus, ingrediamur templi penetralia, et audiamus imperantem discipulis Dominum: Confidite: ego vici mundum (Joan. XVI, 34). (Vers. 3, 4.) « Et ingressus intrinsecus ( sive in atrium interius) mensus est in fronte ( sive aelam) portae duos cubitos, et portam sex [ Al. decem] cubitorum, et latitudinem portae septem cubitorum ( sive et humeros portae septem cubitis hinc, et septem cubitis inde). Et mensus est longitudinem ejus ( sive ostiorum) viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum. » Quantumvis proficiamus, semper nobis major profectus aperitur. Unde post introitum templi rursum ingredimur intrinsecus, sive ut Septuaginta transtulerunt, interius atrium, in cujus fronte, sive AEL, pro quo Symmachus, circa portam, Theodotio AELAM, Hebraicum UL ( ), Aquila ostium, nos frontem interpretati sumus, duo erant cubiti: ut juxta superiorem sensum per dualem numerum ingrediamur ad eum locum, ubi sunt Sancta sanctorum. Unde et ipsa porta sex cubitorum erat, per quam ingressi, aeternam requiem possidemus, quae in septenario numero demonstratur. Pro quo Septuaginta transtulerunt, et latitudinem portae septem cubitorum hinc, et septem cubitorum inde, in Hebraeo et caeteris editionibus semel tantum septem cubiti, in latitudine portae, positi sunt. Quod autem sequitur: Et mensus est longitudinem ejus, sive ut Septuaginta transtulerunt, ostiorum viginti cubitorum, pro quo in plerisque codicibus juxta Septuaginta quadraginta continentur, latitudinem quoque viginti cubitorum ante faciem templi, illud significat, quod ante templi faciem, et introitum ejus, praeteriti laboris atque certaminis nobis mensura semper occurrat. Quam enim rationem in singulis numeris duplex numerus possidet, eamdem duae habent decades. Et hoc considerandum, quod ingressus intrinsecus per portam duorum in fronte cubitorum, et sex habentem cubitos, septemque in latitudine ex utraque parte, et viginti cubitos in longitudine, 496 totidemque in ipsis templi foribus, doceatur propheta qui sit ille locus, vel quo appelletur vocabulo. Dixit enim, inquit, mihi: Hoc est Sanctum sanctorum. Sin autem ante templum, sive ut Scriptura cognominat, ante faciem templi Sanctum sanctorum est, quantam beatitudinem in templi adytis, et in interioribus ejus existimare debemus! De qua propheta loquitur: Hoc labor est in conspectu meo, donec ingrediar in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Ps. LXXVII, 16, 17). Sed et hoc notandum, quod in descriptione tabernaculi dicuntur Sancta sanctorum, plurali numero; hic autem Sanctum sanctorum, numero singulari, ut post sancta veniamus ad sanctum: quomodo post multa cantica pervenimus ad Canticum canticorum, quod omnium carminum carmen est, et quod canentes, sponsi copulamur amplexibus. (Vers. 5 seqq.) Et mensus est parietem domus sex cubitorum, et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem latus ad latus, his triginta trium [ Vulg. tria], et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. Et platea erat in rotundum ascendens: sursum per cochleam et in coenaculum templi deferebat per gyrum. Idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium + et de mediis ad tristega et Thrael * » Quod autem in LXX ponitur, Et de mediis ad tristega, id est, ad tria coenacula, et Thrael, in Hebraico non habetur. Pro Thrael quoque (quod nescio quid significet; neque enim habetur in Hebraeo) legitur apud illos URAITHI ( ), quod et nos, et caeteri transtulerunt, et vidi, ut sequatur ordo testimonii. (Vers. 8 seqq.) « Et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami, sex cubitorum spatio, et latitudinem per parietem lateris forinsecus, quinque cubitorum, et interior domus in lateribus domus, et inter gazophylacia latitudine viginti cubitorum in circuitu domus undique. Et ostium lateris ad orationem (quod in Septuaginta non habetur), ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem, 497 et latitudinem loci ad orationem » (quod et ipsum Septuaginta non transtulerunt), « quinque cubitorum in circuitu. Et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo ejus nonaginta cubitis » . Postquam pervenit ad Sanctum sanctorum, de quo supra diximus, vir ille venerabilis mensus est Sancti sanctorum parietem, qui propter fabricam mundi, et omnem visibilem creaturam, quae in sex diebus condita est, sex habebat cubita, et latitudinem unius lateris quatuor cubitorum: non ex uno latere, sed per circuitum. Quatuor autem cubita tenebat per circuitum domus latitudo, ut quatuor elementa monstraret, ex quibus universa compacta sunt, et maxime humana corpora, contra quae sancti dimicantes, et subjicientes se animae potestati, interiora merentur intrare, et Domini arcana cognoscere. Ipsa autem latera quae in circuitu domus erant, et quatuor cubitorum spatio a templi parietibus separabantur, juncta sibi erant: ita ut unum latus aliud latus contingeret, et haberet in longitudine non triginta et tres cubitos, sed bis triginta tres, hoc est, sexaginta sex. Vetus in Levitico loquitur Testamentum, in ortu maris post unam hebdomadam, et illam quae genuit, et illum qui genitus est, triginta tres explere dies, ut veniant ad purificationem (Levit. XII). Porro si genuerit feminam, duplicem observari numerum, id est, sexaginta sex. Et quia, ut veniamus ad sancta sanctorum, non solum prima indigemus nativitate, sed et secunda, ut nati in carne, renascamur in spiritu: idcirco non sexaginta sex, sed bis triginta, et trium ponitur numerus: ut utraque nativitas Deo auctori debeatur illiusque clementiae, et duplici muro circumeant latera domus quae templi fulciunt aedificium. Quodque sequitur juxta Hebraicum: « Et erant quaedam eminentia, quae egrederentur per parietem domus per latera in circuitu, ut continerent, et non attingerent parietem templi, » illud significat: quod sancti viri in multitudine credentium erumpant per parietem templi, per omnia videlicet latera in circuitu, et contineant Ecclesiae fundamenta, et tamen non tangant parietem templi: 498 tantum vidisse contenti, et de longe inenarrabilia adorasse mysteria. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate, et plenissimam tangere atque comprehendere non possumus veritatem. Quod autem platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: et idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora, et medium: puto perspicuum esse lectori, semper angustiora esse quae deorsum sunt in jejuniis, χαμευνίαις, et victus continentia, paulatimque dum ad summa conscendimus, latiorem nobis aperiri viam, et impleri quod scriptum est: in tribulatione dilatasti mihi (Ps. IV, 1). Per rotundum autem et per cochleam ascendimus templi coenaculum, quae figura inter omnia σχήματα a philosophis quoque hujus saeculi pulchrior approbatur: dum et coelum, et sol, et luna, et astra caetera, et punctum terrae, in corporibus quoque humanis, oculi, quasi altera sidera, et figura capitis, quod omnium sensuum receptaculum est, teretesque digiti, et femina, et brachia hanc praeferunt rotunditatem. Porro coenaculum templi, ad quod de angustioribus ad altiora conscendimus, illud puto esse, quod in regum volumine Elias habuit, et Elisaeus, et in apostolorum Actibus, Tabitha, id est, δόρκας et damula nostra possedit, quae bonis operibus ad summa conscenderat (III Reg. XVII; IV Reg. IV; Act. IX; Act. X). Apostolus autem Petrus, super quem Dominus Ecclesiae fundamenta solidavit, transcendit coenaculum, et venit ad tectum, quod significantius Graece δῶμα dicitur, id est, tecti solarium: et incognita prius saeculo Ecclesiae sacramenta cognovit. Salvator quoque generis humani pascha fecit in coenaculo, et magno latoque coenaculo, atque omni sorde purgato stratoque, et ad spirituale convivium praeparato, ubi mysterium corporis et sanguinis suis tradidit discipulis, et aeternam nobis agni immaculati reliquit festivitatem. Quodque addidit: Et de mediis ad tristega, id est, tertia coenacula et Thrael, videtur mihi obelo praenotandum. Quid enim necesse est dubia, et non scripta disserere: cum in ea quae Hebraeorum tenentur libris debeamus incumbere? Sequitur: « Et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata 499 latera ad mensuram calami, sex cubitorum spatio: et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum, et inter gazophylacia » (quae Symmachus ἐξέδρας vocat) « latitudinem cubitorum viginti per circuitum domus. Quibus numeris ostenditur, quod de mundo hoc, et de terrenis sensibus, et de duali duarum decadarum numero, qui refertur ad viginti, non solum in sancta sanctorum, sed et in coenacula eorum mereamur ascendere, et semper habere in memoria, quod per sex dies conditionis nostrae, et per quinque sensus, et per viginti cubita latitudinis ascenderimus ad coenaculum templi, et terrenam humilitatem, sensumque litterae relinquentes, transierimus ad summitatem Ecclesiae, Spiritusque Sancti consortio gaudeamus. Et ostium, inquit, lateris ad orationem contra viam Aquilonis (Jer. I, 14), a quo exardescunt mala super omnem terram, et quem Dominus abacturum se a nobis pollicetur, dicens: Et eum qui ab Aquilone est, abigam a vobis (I Joel. II, 20). Pulchreque in ostio contra Aquilonem locus orationis est, ut secundum Apostolum (I Thess. V), oremus sine cessatione, et dicamus cum Jeremia: Non sileat pupilla oculi mei (Thren. II, 18), vel praesentia mala vitare cupientes, vel agentes gratias pro praeteritis. Quamdiu enim in tabernaculo corporis hujus sumus, ingemiscimus, dicimusque: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Sed et ad viam Australem erat ostium, et ipsum juxta Hebraicum habens locum orationis et quinque tendens cubitis per circuitum. Post frigus enim Aquilonis ad Australem transimus calorem, et tamen rursum orationis quaerimus locum, in Aquilonis ostio, ut evadamus pericula: in Australi, ut agamus gratias pro praeteritis, et sit nobis victoriae secura possessio. Quinque autem cubiti, et in hoc loco divinos indicant sensus, per quos de terrenis ad altiora conscendimus. Et aedificium, inquit, quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: ut post labores, et pericula, et saeculi istius fluctus atque naufragia, et annos septuaginta, de quibus Jeremias scribit, et Daniel, et Zacharias (Jer. XXV et XXIX; Dan. IX, Zach. IX); verum et legitimum septem decadarum sabbatum 500 consequamur: ut sit nobis aeterna requies, et per quinque cubitorum latitudinem veniamus ad longitudinem nonaginta cubitorum: in qua aetate de repromissione filium Sara generavit, quae nonaginta annorum, id est, novem decadarum, peperit Isaac, juncta Abraham centenario (Gen. XXI), id est, decem decadarum habenti mysterium. Qui numerus quid significet, sequens Scriptura monstrabit. « (Vers. 13 seqq.) Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum. Et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus longitudinis centum cubitorum. Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum. Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum. ΕΚΘΕΤΑϞ ( id est, eminentia) ex utraque parte centum cubitorum: Et templum interius, et vestibula atrii. Limina et fenestras obliquas ΕΚΘΕΤΑϞ, in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem erat usque ad fenestras: Et fenestrae clausae. Super ostia, et usque ad domum interiorem: Et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus: Et forinsecus ad mensuram. Et fabrefacta Cherubim et palmae: Et palma inter Cherub et Cherub: duasque facies habebat Cherub: faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte; expressam per omnem domum in circuitu. De terra usque ad superiora portae Cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi. Limen quadrangulum erat: Et facies sanctuarii aspectus contra aspectum altaris lignei, trium cubitorum altitudo ejus: Et longitudo ejus duorum cubitorum: Et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. LXX: Et mensus est ÷ contra ** domum longitudinem cubitorum centum: et reliqua et separantia et parietes ejus, in longitudinem cubitorum centum: Et latitudinem contra faciem templi, et reliqua econtra cubitorum centum. Et mensus est longitudinem separantis contra faciem reliquorum, quae erant post tergum domus illius, et reliqua hinc et inde cubitorum centum longitudinem. Et templum et anguli, et Aelam exterius strata ligno, et fenestrae in modum retis factae tres, ad lucendum, ut prospiceretur per eas. Et domus, et ea quae proxima erant, strata ligno per circuitum: Et pavimentum, 501 et de pavimento usque ad fenestras. Et fenestrae aperiebantur tripliciter, ut prospiceretur per eas: et usque ad domum interiorem, et exteriorem, et per omnem parietem in circuitu intrinsecus et extrinsecus mensura, et caelata Cherubim, et palmae inter Cherub et Cherub. Duae facies Cherub: facies hominis ad palmam hinc, et facies leonis ad palmam inde: caelatus omnis paries per circuitum a pavimento usque ad laquearia Cherubim, et palmae caelatae. Et sanctuarium et templum aperiebatur per quatuor angulos contra faciem sanctorum: visio quasi species altaris lignei: trium cubitorum altitudo ejus, et longitudo cubitorum duorum: et latitudo cubitorum duorum: et cornua habebat, bases quoque et parietes ejus lignei. » Verbum contra, quod LXX transtulerunt in principio testimonii, ubi scriptum est: Et mensus est contra domum, in Hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est: ut sit rectius et verius, et mensus est domum longitudine cubitorum centum, et reliqua. Describuntur autem Sancta sanctorum et templum interius, quod post nonaginta cubitos, ex tribus partibus centenos cubitos habere dicatur, perfectum videlicet numerum decadarum decem: ut et mente, et sermone, et operibus Domino serviamus, recordantes illius Apostolici exempli in quo ait: Ut scire possimus quae sit latitudo, et longitudo, et profundum, et altitudo (Ephes. III, 18). Quod autem in Hebraico dicitur, aedificium separatum et parietes ejus, LXX reliqua interpretantur et separantia, quae non haereant parietibus templi, sed propinquos et suos habeant parietes. Ipsum quoque templum et anguli ejus, et Aelam, id est, πρόπυλον, sive vestibulum, exterius erant strata ligno, sapientia videlicet, quod lignum vitae situm in paradiso Scriptura commemorat (Genes. II). Fenestrae quoque erant factae in modum retis, instar cancellorum: ut non speculari lapide, nec vitro, sed lignis interrasilibus et vermiculatis clauderentur: pro quibus in Hebraico obliquas fenestras habet, quae in tribus tantum erant partibus templi, ad dexteram videlicet et sinistram, et post tergum, id est, ad Meridiem, et ad Aquilonem, et ad Occidentem. Orientalis autem pars non habebat fenestras, quia ipse introitus clarum immittebat lumen intrinsecus, et cuncta interiora templi, januarum lumine 502 complebantur, ita ut per singulas fenestras et cancellorum foramina intro quis posset aspicere. Et non solum exteriora erant strata ligno, sed tanta erat lignorum copia per circuitum, ut et pavimentum et de pavimento usque ad fenestras, lignis omnia jungerentur. Quae fenestrae juxta Septuaginta aperiebantur tripliciter: ut apertis eis, triplex in templo Dei intelligentia monstraretur, juxta illud quod alibi dicitur: Tu autem describe ea tripliciter (Prov. XXII, 20). Prospicitur autem per eas non solum interius, sed et exterius: ut quae interiora sunt, invisibilia; quae exteriora, visibilia cognoscamus: ut aliud mentem, aliud carnem, aliud spiritualem intelligentiam, aliud simplicem monstret historiam, et per omnes parietes in circuitu, tam intrinsecus, quam extrinsecus, erant mensurae suae. Nihil enim absque ratione et mensura in templo Dei, et maxime in sancto [ Al. sancta] sanctorum a Deo factum est. Caelata quoque erant Cherubim, haud dubium quin in lignis, de pavimento usque ad fenestras pertingentibus, et tam fabrefactae erant caelaturae, ut non sculptae, sed appositae viderentur. Cherubim interpretantur scientiae multitudo. Igitur intrinsecus in interioribus templi post scientiae multitudinem caelantur et palmae, in quibus signum victoriae est, dicente Apostolo: Persequor autem ad statutum bravium supernae vocationis Dei, in Christo Jesu (Philip. III, 14). Quae palmae erant inter Cherub et Cherub, ut unum Cherub duarum palmarum lateribus vallaretur: quod Cherub nequaquam, ut in principio hujus prophetae legimus, quatuor habebat facies, hominis scilicet, et leonis, et vituli, et aquilae; sed tantum duas, hoc est, hominis et leonis, quorum primum ad rationem pertinet, sequens ad furorem, qui significantius Graece θυμὸς appellatur. Furorem autem dicimus, non eum qui perturbationi, et vitio proximus est: sed qui mentis consolidat mollitiem, et fortiorem facit animum dimicantis. In principio enim subjacemus concupiscentiae, quae refertur ad vitulum, propter terrena opera; et alia sunt carnalia, alia spiritualia, quorum extremum aquilae deputatur. Cum autem intraverimus sancta sanctorum, et interiora templi possederimus, nequaquam alia re indigemus, nisi ratione atque fortitudine, 503 quorum alterum ad sensum atque prudentiam, alterum refertur ad animi perseverantiam. Omnis igitur paries per circuitum templi a pavimento usque ad laquearia, Cherubim habebat, et palmas mira arte caelatas: post quae aperiebatur sanctuarium et templum per quatuor angulos contra faciem sanctorum. Prius enim habemus scientiae multitudinem, per quam victoriam de hoste consequimur, et postea nobis sanctuarium aperitur et templum, quod habet quatuor angulos, et stationem firmissimam, et quae in nullam partem declivior sit. Hanc enim habet naturam mensura quadranguli, ut stabili consistat basi, et in mystico numero, qui prudenti lectori perspicuus est, elementa quatuor, ex quibus constant omnia, solida perpetuaque possideat. Et cuncta contra faciem sanctuarii aspiciebant: ante quod sanctuarium, sive in quo sanctuario erat species altaris lignei trium cubitorum altitudine, et longitudine cubitorum duorum, latitudine cubitorum duorum, qui juncti faciunt septem cubitos. Quod altare habebat cornua; et tam bases quam parietes ejus, hoc est, latera erant lignea, in quo Scripturae sanctae mysteria, humanus sermo non potest explicare: quomodo altare, in quo ignis succendendus erat, mensa videlicet thymiamatis nihil ab igne patiatur, sed ut ita dicam, igne purius fiat. Sicut enim sanctorum opera, de quibus scribit Apostolus: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13), non pereunt, sed per ignem puriora monstrantur, ita et altaris ligna quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne vicino, sed puriora redduntur. Nec mirum hoc de sanctuario, et de interioribus templi et altari thymiamatis credere, cum etiam ἀμίαντον, quod lini genus est, vel lini habens similitudinem, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur. Ignosce, lector, difficultati, et veniam tribue pauperi intelligentiae. Per fenestras enim obliquas et in modum retis factas, et quae semper clausae sunt, vix usque ad interiorem domum cordis nostri oculum possumus intromittere, ut omnia quae cernimus, in umbra videamus et in imagine, et cum 504 Apostolo clamemus: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. XI, 13)! Et: Quis cognovit sensum Dei (Isai. XL, 13), nisi ille qui est magni consilii angelus, et sua potest dignis aperire mysteria? ἐκθέτας autem Romae appellant solaria de coenaculorum parietibus eminentia, sive Meniana ab eo qui ea primus invenit, quae nonnulli Graecorum ἐξώστρας vocant.
(Vers. 23 seqq.) Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino, et duo ostia erant in templo et in sanctuario, et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur. Bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum, et caelata erant in ipsis ostiis templi Cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant. Quamobrem et crassiora [Vulg. grossiora] erant ligna in vestibuli fronte forinsecus: super quae fenestrae erant obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus latitudinemque parietum. Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica veritate discordat. Unde hoc solum admonebo quod pro crassioribus lignis, σπουδαῖα, hoc est, necessaria, sive cura digna transtulerint, et pro obliquis fenestris, absconditas, et quod in fine testimonii positum est: et mensus est hinc et inde laquearia superliminaris, sive vestibuli, et [Al. per] latera domus compacta, sive conjuncta, quae illi dixerunt, ἐζυγωμένα, pro quibus possumus aequi ponderis vertere. Vir ergo ille qui prophetam in abdita templi introduxerat, et inter caetera ostenderat ei altare ligneum, quod et angulos et cornua juxta LXX, et parietes habebat ligneos, dixit ei: Hoc altare quod respicis, ipsa est mensa coram Domino, quae in similitudine rubi ardet, et non comburitur; de qua sanctus loquitur ad Deum: Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Ps. XXII, 5). Duo quoque ostia erant in templo et in ipso sanctuario, per quae utriusque instrumenti sacramenta monstrantur, et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: ut et in historia spiritualem habeas intelligentiam, et in tropologia historiae veritatem, quorum utrumque altero indiget, 505 et si unum defuerit, perfecta caret scientia. Quod autem sequitur: Bina erant ostia ex utraque parte ostiorum, juxta litteram perspicuum est. Solent enim in majoribus tricliniis bina sibi haerere atque conjungi: ut major introitus nequaquam duobus et ingentibus, sed quatuor minoribus claudatur, vel aperiatur foribus. In quibus ostiis templi, sive sancti sanctorum caelata erant Cherubim, de quibus supra diximus, et sculpturae palmarum, ut post scientiae multitudinem, victoria intrantibus praeberetur. Quae sculptura palmarum in omnibus quoque parietibus Templi erat. Redditque causas quare caelatae [ Al. caelata] fuerint Cherubim in ipsis ostiis, et palmarum expressae similitudines. Unde et crassiora [ Al. grossiora] erant ligna in vestibulo portae forinsecus: ut et firmitatem haberent, et caelaturam possent recipere. Pulchreque juxta intelligentiam spiritualem, firmiora et caelata sunt ostia, ut et firmitatem habeant et pulchritudinem, ne quis in sancta sanctorum similis Oziae possit irrumpere, et sibi sacerdotium vendicare (II Par. XXVI). Super quae ostia erant fenestrae obliquae, sive absconditae, ut ipsum quoque lumen quod praebebatur intrinsecus, non haberet perfectam scientiam, nec clarum lumen et cunctis patens: sed plerisque 506 ex parte esset absconditum. Nunc enim videmus in aenigmate (I Cor. XIII, 12); et nec dum novimus sicut oportet nos scire: cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte fuerat, destruetur. Et erat similitudo palmarum hinc atque inde. Eleganter in interioribus Templi, et in sanctis sanctorum non posuit dexteram et sinistram: ne quid sinistrum in his quae magna sunt et arcana dicere videretur; sed hinc atque inde, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39). Numquid dicere non potuit, et sinistram? Sed quando percutitur dextra, praebetur altera dextra: quia in sancto viro utrumque dextrum, utrumque perfectum est. Et in humerulis vestibuli secundum latera domus, latitudinemque parietum: pro quo LXX transtulerunt, in laquearibus Aelam, hoc est, propyli [ Al. προπύλου], et latera domus, aequalis ponderis, sive mensurae: per quae latenter ostenditur, et postes superliminaris, sive vestibuli (hoc enim humeruli videntur significare) et latera domus, et latitudinem parietum, cuncta rationis plena esse atque mensurae, et nihil in templo Domini reperiri quod absque mensura et sapientia constitutum sit.