Jump to content

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus)/6

Checked
E Wikisource


 5 7 


LIBER SEXTUS.

[recensere]

197-198 Putabam quod, medio serpente confosso, non reviviscerent hydrae novella plantaria, et juxta fabulas poetarum, Scylla mortua, nequaquam in me Scyllaei saevirent canes, qui latrare non cessant: et haereticis Dei percussis manu, ne tentarentur, si fieri potest, etiam electi Dei (Matth. XXIV), haeresis ipsa non moritur, haereditariis contra nos odiorum suorum catulis derelictis, qui nostra simulantes, genitricis antiquae, et pellacis Ulyssis venena non deserunt: labiaque tantum melle circumlinunt; et juxta eloquia Scripturarum (Ps. LIV), mollierunt verba sua super oleum: ipsi autem sunt jacula, et jacula ignita, quae scuto fidei repellenda simul et exstinguenda sunt. Haec dixi, filia Eustochium, ut laborantem me in opere prophetali, et haereticis resistentem, orationibus juves, et sextum volumen Explanationum in Ezechiel, meo ore, suo sensu Dominus explicet; ejusdemque Spiritus gratia, quo prophetis revelata sunt quae scripta legimus, nobis quoque disserentibus revelentur, ut possimus dicere: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131).

(CAP. XVIII) (Cap. XVIII.--Vers. 1, 2.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt [Vulg. obstupescunt]? LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: ÷ Fili hominis ⁑ quae est parabola haec in filios Israel, dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Hoc quod Septuaginta dixerunt, fili hominis, in Hebraico non habetur. Monet autem divina Scriptura illud quod in Exodo dictum est: Ego sum Dominus Deus tuus. Deus aemulator, qui reddo peccata patrum super filios, usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea (Exod. X, 5; Deut. V, 9, 10). Et iterum: Descendit Dominus in nube et astitit juxta Moysen, et invocavit Moyses nomen Domini, et transiit Dominus ante faciem ejus, et invocavit eum, dicens: Domine Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et verax, et justitiam servans, et misericordiam in millia, auferens iniquitates, et injustitias, et peccata: et non emundabit 199 iniquitates patrum super filios et super filios filiorum, in tertiam et quartam generationem (Exod. XXXIV, 5 seq.), sic accipi debere, quasi proverbium, et parabolam, ut aliud in verbis sonet, aliud in sensu teneat; quod in parabola quoque duarum aquilarum supra diximus. Unde et Dominus in septuagesimo septimo psalmo: Aperiam, inquit, in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio (Ps. LXXVII, 15). Et in Evangelio parabolam sementis, et lolii, et sinapis, quod cum sit minimum omnium seminum, in magnam consurgit arborem (Matth. XIII), ita proponit, ut aliud praetendat in verbis, aliud in sensibus teneat. Et nos usque in praesentem diem putabamus duo testimonia Exodi, quae supra (Isa. XXIX) posuimus non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam. Et quamquam non auderemus quidpiam dicere, nec vas fictile loqui contra figulum, quare ita, vel ita me fecisti: tamen scandalum patiebamur occultum, quod injustitia videretur Dei, alium peccare, et alium luere peccata. Si enim reddit peccata patrum super filios in tertiam et quartam generationem, injustum videtur ut alius peccet, et alius puniatur. Sed ex eo quod sequitur: his qui me oderunt, comminationis, sive praecepti scandalum solvitur. Non enim ideo puniuntur in tertia et quarta generatione, quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius qui fuerunt peccatores puniri debuerint; sed quia patrum exstiterunt aemulatores, et oderunt Deum haereditario malo, et impietate in ramos quoque de radice crescente. Solent in hoc loco haeretici, qui vetus non recipiunt Instrumentum, contra creatorem dicere: Quam bonus et justus Deus Legis et Prophetarum, qui quiescens, et silens ad peccata patrum, reddit his qui non peccaverunt; immo quanta in eo crudelitas, ut iram suam usque ad tertiam et quartam extendat generationem! Quibus nos respondebimus, et in hoc Dei Creatoris clementiam demonstrari. Non enim truculentiae est, et severitatis, iram tenere usque ad tertiam et quartam generationem, sed signum misericordiae poenam differre peccati. Quando enim dicit: Domine Deus miserator, et misericors, patiens et multae miserationis; et infert: 200 reddens iniquitatem patrum super filios, et filios filiorum, hoc indicat, quod tantae misericordiae sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Sin autem vindicta peccantium differtur in tertiam et in quartam generationem, cum justis sanctisque quid amplius facit. Sequitur: Et servans justitiam et misericordiam in multa millia, his qui custodiunt mandata ejus, et faciunt praecepta illius. Scriptum est in Proverbiis: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis: sic iniquitas his qui utuntur ea (Prov. X, 26). Ex quo perspicuum est, non aliorum dolere dentes et obstupescere, sed eorum qui uvam acerbam comederint. Est autem loci istius hic sensus: quomodo si quis velit dicere: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt, ridiculum est, et nullam habens consequentiam: sic iniquum est atque perversum peccare patres, et filios nepotesque cruciari. Sunt qui hoc quod in Exodo scriptum est: Reddens iniquitates patrum super filios in tertiam et quartam generationem, ita edisserant, ut ad animam humanam sententiam referant, patrem in nobis levem [ Al. lenem] punctum sensuum et incentiva vitiorum esse dicentes; filium vero, si cogitatio peccatum conceperit; nepotes, si quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetraveris; pronepotem autem, hoc est, quartam generationem, si non solum feceris quod malum est et scelestum, sed in tuis sceleribus glorieris, secundum illud quod scriptum est (Ibid., XVIII, 3): Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit [Al. contemnet]. Deus igitur primos et secundos stimulos cogitationum, quas Graeci προπαθείας vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, nequaquam punit; sed si cogitata quis facere decreverit, aut ipsa quae fecerit, noluerit corrigere poenitentia. Unde scriptum est: Nullus hominum sine peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus. Numerabiles autem anni vitae illius (Prov. XX, 9). Et in alio loco: Quis gloriabitur castum se habere cor? Et rursum: Astra quoque non sunt munda in conspectu ejus: et adversus Angelos suos perversum quid excogitavit (Job XXV, 5). Sin autem sublimis illa natura peccato non caret, quid dicendum est de hominibus, qui fragili carne circumdati, debent loqui cum Apostolo: 201 Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et illud, ut cum omnia fecerimus, debeamus dicere: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Et: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam: nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1, 2). Ad probationem autem hujus rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationis, immo parvus mentis instinctus puniatur a Deo, sed si quod mente conceperis, opere consumes, illud de Genesi proferendum est: Cham peccavit, irridens nuditatem patris; et sententiam non ipse qui risit, sed filius ejus suscepit Chanaam: Maledictus, ait, Chanaan; servus erit fratrum suorum (Genes. IX). Quae enim justitia est, ut pater peccaverit, et in filium sententia proferatur? Necnon quod in contrariam partem ponit Apostolus (I Tim. II), salvam esse mulierem, si filii ejus permanserint in fide, et sanctitate, et pudicitia, videtur sententia justitiam non habere, ut si filii boni fuerint et nepotes, salventur parentes. Quanti enim parentes sancti sunt, et malos habent filios: et e contrario quanti parentes peccatores, justos et sanctos filios generant? Ergo secundum hunc sensum cuncta accipienda quae supra diximus, peccata parentum atque generantium, in ramis, non in radice puniri. Hoc interim de proverbio sive parabola dixisse sufficiat: quod Lex et Prophetae, hoc est, Exodus et Ezechiel, immo ipse Deus qui et hic et ibi locutus est, nequaquam in sententiis discrepare videatur, aut hic corrigere, quod ibi male dixerit. Si quis autem vel meliorem, vel alterum sensum potuerit reperire, qui contrariorum inter se testimoniorum scandalum tollat, illius magis acquiescendum sententiae est. (Vers. 3, 4.) Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. LXX: Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si fuerit ultra, ut dicatur haec parabola in Israel: quia omnes animae meae sunt. Quomodo anima patris, ita anima filii 202 mea est. Anima quae peccaverit ipsa morietur. Quid significet, Vivo ego, dicit Dominus, et parabola, vel proverbium, supra plenius diximus: quae nequaquam dicetur in Israel, sed in his qui Dei notitiam non habent, nec possunt perspicere veritatem. Omnes, inquit, animae meae sunt; juxta creaturam, non juxta meritum: ut Moyses appellabatur homo Dei, de quo scriptum est: Oratio Moysi hominis Dei (Deut. XXXIII, 1). Et Elias qui ad quinquaginta militum principem loquebator: Et si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo super te, et super quinquaginta viros (IV Reg. I, 12). Homo vero peccati et filius iniquitatis, non vocatur homo Dei, sicut servus et famulus Dei hi appellantur, de quibus dici non potest: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Et iterum: A quo enim quis vincitur, ejus et servus est (II Petr. II, 19). Sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum ad filios non redundant; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur: non abolitione substantiae, sed ex ejus consortio, qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Et alibi loquitur: Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Ibid. XI, 26). Et: Amen, amen dico vobis: qui sermonem meum custodierit, mortem non videbit in sempiternum. Vita enim nostra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid. VIII, 51): quia [ Al. qua] victuri sumus quando Christus apparuerit vita nostra in gloria (Coloss. III, 3); et implebitur illud quod scriptum est: Amen amen dico vobis: qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam: et in judicium non venit, sed transibit de morte in vitam (Joan. V, 24). Illud autem quod a Balam dicitur: Moriatur anima mea in animabus justorum (Num. XXIII, 10): hunc habet sensum, ut cupiat mori saeculo atque peccato, ac vivere cum justorum animabus, quorum vita Christus est, et possunt canere: Placebo Domino in regione viventium (Ps. CXIV, 9). Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32). Et si Balaam, ut verisimile est, in linguam nostram translatum, vanum populum sonat: perspicuum est quod vanus prius gentium populus desideret habere consortium cum animabus justorum, Abraham, Isaac et Jacob, qui εὐθεῖς, id est, recti et 203 justi nuncupantur. Unde et Geneseos liber, ex eorum vocabulo nomen accepit. (Vers. 5, 6 seq.) Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam; in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel; et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit; et hominem non contristaverit; pignus debitori reddiderit; per vim nihil rapuerit; panem suum esurienti dederit; et nudum operuerit vestimento; et ad usuram non commodaverit; et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam; judicium verum fecerit inter virum et virum; in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est, vita vivet, dicit Dominus Deus. LXX; Homo autem qui fuerit justus, qui facit judicium et justitiam; super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad cogitationes domus Israel; et uxorem proximi sui non contaminaverit, et ad mulierem fluentem sanguine non accesserit; et hominem non oppresserit; pignus debitori reddiderit; et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit; et nudum operuerit vestimento; et pecuniam suam ad usuram non dederit; et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam; justum judicium fecerit inter virum et inter proximum ejus; in praeceptis meis ambulaverit, justificationes meas custodierit, ut faciat eas: hic justus est, vita vivet, dicit Adonai Dominus. Vultis, ait, scire hoc quod dictum est: Peccata patrum reddam in tertiam et quartam generationem (Deut. V, 9), non id sonare quod plerique existimant; nec esse simile huic sententiae: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jerem. XXXI, 29): audite quae illaturus sum: si fuerit pater justus, qui haec fecerit, et illa non fecerit, et habuerit filium pessimum, qui, desertis virtutibus patris, se flagitiis manciparit; nonne et iste vita vivet quia justus est; et ille morte morietur, quia omnia perpetrarit, quae pater vitando justus effectus est? Videamus catalogum virtutum patris, quae mihi videntur in decem et septem partes dividi. Quarum primum est, fecisse judicium; secundum huic simile, judicio copulasse justitiam; tertium, non comedisse in montibus; 204 quartum, oculos non levasse ad idola, sive ut LXX transtulerunt, ad cogitationes domus Israel; quintum, uxorem proximi sui non violasse. Sextum, menstruatae uxoris vitasse complexus. Septimum, hominem non contristasse, sive, ut LXX ediderunt, oppressisse per potentiam; octavum, pignus debitori reddidisse; nonum, per vim nihil rapuisse, vel, juxta LXX, rapinam non rapuisse; decimum, panem suum esurienti dedisse; undecimum, nudum operuisse vestimento; duodecimum, ad usuram pecuniam non dedisse; tertium decimum, nihil ex his quae dederit amplius accepisse; decimum quartum, ab iniquitate avertisse manum suam; decimum quintum, quod simile videtur primo, sed in parte diversum est, judicium verum fecisse inter virum et virum, sive proximum suum; decimum sextum, in praeceptis Domini ambulasse; decimum septimum, judicia et justificationes illius custodisse. Quorum singula quid velint, dicemus in consequentibus. Si fuerit, ait, vir justus et fecerit judicium. Scriptum est in Proverbiis: Cogitationes justorum judicia (Prov. XII, 5). Qui hanc virtutem possederit, ut nihil sine ratione faciat et judicio, potest illud propheticum dicere: Judicia Domini vera, justificata in semetipsis (Ps. XVIII, 10), et cum recte omnia judicarit, ut non accipiat personam pauperis in judicio, implebit praeceptum Domini: Sicut minorem, sic et majorem judicabis (Prov. XVIII), audacter dicens: Desideravit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore (Ps. CXVIII, 10). Et iterum: Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus (Vers. 30). Et in eodem psalmo: Cognovi quia justitia [Al. justa] judicia tua (Vers. 75); et in tantam proficiet beatitudinem, ut intelligat judicia Domini, quae sunt abyssus multa; et dicat cum Apostolo: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. II, 33). Et in oratione commemoret: Quoniam judicia tua jucunda (Psal. CXVIII, 39). Post judicium sequitur justitia, quam qui habuerit, Christum liquido possidebit, qui juxta Apostolum factus est nobis justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I); ut faciat justitiam veram, nec personas recipiat in judicio; sed de sua sciat in aliorum judicio justitia judicandum. 205 Tertium est in montibus non comedere, quod Judaei existimant ad idololatriae pertinere peccatum. Crebro enim legimus in Regum et Paralipomenon libris: Verumtamen ab excelsis non recessit. Adhuc populus immolabat in excelsis, et adolebat incensum in sublimibus (III Reg. XV, 22; Paral. XX), hoc Scriptura significante, quod in montibus lucisque, idolis hostias immolaverint, et thura succenderint. Nos autem dicemus comedere eum in montibus, qui dicit cum Pharisaeo: Gratias ago tibi, Deus, quod non sum huic similis publicano: jejuno bis in sabbato: decimas do omnis substantiae meae (Luc. XVIII, 12), etc. Et e contrario Publicanus audiens eum, qui dixerat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XII, 29), percutiebat pectus suum manu, hoc est, pessimarum cogitationum thesaurum, et oculos ad coelum non audebat extollere. Sed et illud quod alibi dicitur: Majora te non requiras, et fortiora te non scruteris (Eccli. III, 22), omnes haereticos arguit in montibus comedere superbiae, et Ecclesiasticam despicere simplicitatem, et nescire de se scriptum: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6). Quarto loco ponitur, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, pro quibus Septuaginta cogitationes transtulerunt. Idola autem, id est, simulacra quae de suo corde finxerunt, omnes haeretici faciunt, ad quae levant cordis oculos, qui falsitatem eorum atque mendacium putaverint veritatem. Domus autem Israel simulacra dicuntur, quae reperiuntur in Ecclesia; et per occasionem falsi nominis scientiae, simplices quosque seducunt, ut philosophorum dogmata introducant in domum Israel, eorum scilicet qui Deum mente conspiciunt. Quinto loco ponitur: et uxorem proximi sui non violaverit, sive contaminaverit, quod aperte adulterium quidem prohibet; sed ex eo quod additur, proximi sui, nisi omnis homo proximus intelligatur, videtur esse praeceptum, ut ab amicorum nos abstineamus 206 uxoribus; inimicorum vero, et ignotorum conjuges libere polluamus. Proximus ergo omnis homo hominis accipiendus, juxta parabolam Evangelii, quae a Salvatore proponitur, cujusdam hominis qui Jericho [ Al. Hierichum] descendens, a latronibus vulneratus est: quando interrogat Pharisaeus, quis fuerit proximus ejus, docens illum esse proximum, qui bene fecerit. Potest juxta mysticos intellectus uxor intelligi sancti viri, sapientia, dicente Salomone: Ama illam, et amplexabitur te: dilige illam, et custodiet te (Prov. IV, 6). Quam contaminare desiderat, qui aliorum benedicta reprehendit, et facibus accensus invidiae, sancta violat, casta corrumpit, pura contaminat. Sextum est: Et ad mulierem, sive uxorem menstruatam non accesserit. Per singulos menses, gravia atque torpentia mulierum corpora, immundi sanguinis effusione relevantur. Quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur concepti foetus vitium seminis trahere: ita ut leprosi et elephantiaci ex hac conceptione nascantur, et foeda in utroque sexu corpora, parvitate [ Al. pravitate] vel enormitate membrorum, sanies corrupta degeneret. Praecipitur ergo viris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque, quibus videntur lege conjungi Scriptura dicente: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 28), certa concubitus norint tempora, quando coeundum, quando ab uxoribus abstinendum sit. Quod quidem et Apostolus et Ecclesiastes sonant: Tempus amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus (Eccles. III, 6). Caveat ergo et uxor, ne forte victa desiderio coeundi illiciat virum, et maritus, ne vim faciat uxori, putans omni tempore subjectam sibi esse debere conjugii voluptatem. Unde et Paulus: Ut noverit, inquit, unusquisque possidere vas suum in sanctitate et pudicitia (I Thess. IV, 4). Pulchre in Xysti Pythagorici sententiolis dicitur: Adulter est uxoris propriae, amator ardentior. Quem librum quidam in Latinam linguam 207 transferens, martyris Xisti nomine voluit illustrare: non considerans in toto volumine, quod in duas partes frustra divisit, Christi nomen et Apostolorum omnino reticeri. Nec mirum, si gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit: cum Eusebii quoque Caesariensis primum pro Origene librum, Pamphili martyris vocabulo commutarit, ut facilius tali laudatore libros impiissimos περὶ ἀρχῶν Romanis conciliaret auribus. Sequitur in loco septimo: Et hominem non contristaverit, sive, ut LXX transtulerunt, non oppresserit per potentiam. Quo vitio atque peccato nescio quis alienus sit. Et Aegyptii enim opprimebant Hebraeos per potentiam. Unde et Abacuc queritur, quare impius opprimat justum (Abac. I). Atque utinam de solis his diceretur qui foris sunt, et non de his qui intus. Solent enim et principes Ecclesiarum opprimere plebem per superbiam. De quibus scriptum est: Principem te constituerunt, ne eleveris: esto inter eos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1). Et Salvator praecepit: Qui vult inter vos esse primus, sit omnium minimus [Al. novissimus ] (Matth. XX, 27). Quod autem juxta Hebraicum dicitur, et hominem non contristaverit, Apostolico congruit testimonio: Nolite contristare Spiritum sanctum, qui habitat in vobis (Ephes. IV, 30). Et in Evangelio quod juxta Hebraeos Nazaraei legere consueverunt, inter maxima ponitur crimina, qui fratris sui spiritum contristaverit. Si autem tristitia alterius interficit contristantem, quid de iniquitate et tyrannica mente dicendum est, cui illud convenit: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X, 9)? ut oblitus conditionis suae quomodo plenus pituitis, felle, stercoribus, et post paululum vermibus exarandus, ponat in coelum os suum, et lingua ejus pertranseat usque in terram, et dicat cum vero Nabuchodonosor: Ascendam in coelum, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 12). Octavum est: Pignus debitori reddiderit. Non omni debitori, alioquin multis occasio recipiendorum pignorum, fiet divitiarum materia: sed ei debitori, de quo in lege scribitur, quod pauper sit, et proprium opposuerit vestimentum, et ante solis occasum operimentum recipere debeat (Deut. XXIV), 208 ne cruciatus frigore, clamet ad Dominum, qui ultor est ejus injuriae. Sin autem juxta ea quae sequuntur, panem esurienti dare debemus, et nudum operire vestimento (Exod. II): quanto magis suum reddere, si tamen debitoris indubitata paupertas est? Possumus quoque pignus reddere debitori, quando ei, cui dilectione conjungimur, et qui nobis debet mutuam charitatem, reddimus pignus suum, nihil debiti ejus apud nos ultra retinentes. Nonum possidet locum: Per vim nihil rapuerit, sive juxta Septuaginta, rapinam non rapuerit. De raptoribus et Apostolus loquitur, quod inter caeteros peccatores ne vescendum quidem cum hujuscemodi sit: omnisque rapina mixta violentiae est (I Cor. VI). Nisi enim vis fuerit illata, rapina non proficit. Est autem et sancta violentia, rapinaque optabilis, de qua scribit et Evangelium: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). De qua et Judas frater Jacobi loquitur: Et alios quidem de igne rapite: aliorum vero qui judicantur miseremini (Judae 23). Et e contrario adversariae potestates in perniciem eorum quos rapiunt, praedam rapere festinant. Quod significat et Jacob, dicens: Bestia mala comedit eum: bestia mala rapuit Joseph (Genes. XXXVII, 33). Unde et oves Domini quae sequuntur eum, no rapiuntur de manibus ejus. Et ipse dicit: Pater quod dedit mihi, omnibus majus est, et nemo potest rapere de manu [Al. addit mea] Patris mei (Joan. X, 29). Ex quo perspicitur, una Patris Filiique potestas, virtus atque substantia. Si enim de Filii manu, quae dedit Pater, nemo potest rapere, et haec eadem in Patris manu sunt quae non rapiuntur ab eo, liquido comprobatur, omnia Patris et Filii esse communia, et in Filii manu tenere Patrem, sicut Patris manu tenentur quae Filii sunt. Decimum est: Panem suum esurienti dederit. Per quod docemur eleemosynam non saturis faciendam, sed esurientibus: nec dandum panem his qui ructant plenitudine, sed his qui inanitate cruciantur. In pane autem omnis continetur cibus. Et significanter dicitur, suum: ne de rapinis, et usuris et alieno malo quaesitum panem, vertamus in misericordiam: Redemptionem enim animae viri (Prov. XIII, 7), 209 propriae divitiae. Quod multos facere conspicimus, clientes et pauperes, et agricolas; ut taceam de militantium et judicum violentia, qui opprimunt per potentiam, vel furta committunt, ut de multis parva pauperibus tribuant, et in suis sceleribus glorientur. Publiceque diaconus in Ecclesiis recitet offerentium nomina: tantum offert illa, tantum ille pollicitus est, placentque sibi ad plausum populi, torquente eos conscientia. Damusque materiam miseris, ut gaudeant, ad ea quae tribuunt, et non lugeant ad ea quae rapuerint. Metius autem est ut intelligamus panem justi eum esse qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51); et quem in oratione nobis tribui deprecamur: Panem nostrum substantivum, sive superventurum da nobis (Matth. VI, 11); ut quem postea semper accepturi sumus, in praesenti saeculo quotidie mereamur accipere. Hunc panem justus esurientibus tribuit, de quibus scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt (Matth. V, 6). Quia qui justus est, communem omnium panem, suum facit proprium, qui defecerat in Judaea, propheta dicente: Auferam ab eis fortitudinem, sive baculum panis. Hoc quod loquimur, si tamen Christi sumus immo quod propheta commemorat, panis credentium est et esurientium. Qui omnino non dandus est his, qui manducaverunt et biberunt et saturati sunt, et incrassati calcitraverunt, de quibus dicitur: Vae qui saturati estis nunc, quia esurietis (Luc. VI, 25), ne evomant illum, dicente Salomone: Evomet enim et contaminabit sermones tuos bonos (Prov. XXIII). Quod aliis verbis Salvator loquitur: Ne detis sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Undecimum possidet locum: Et nudum operuit vestimento. Qui sermo juxta superioris versiculi explanationem, dupliciter disserendus est: ut et nudis tribuamus operimentum, Salvatore dicente: Nudus eram, et operuistis me (Matth. XXV), et nudis fide atque virtutibus tribuamus vestimentum Christi, de quo scriptum est: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Hoc vestimento nudus 210 erat, qui vestem non habens nuptialem, projectus est de convivio. De hac nuditate, et ad Jerusalem Dominus loquitur: Tu autem eras nuda et confusione [Al. confusionis] plena (Supra XVI, 7). Duodecimum numerum tenet: Et ad usuram non commodaverit, sive ut LXX transtulerunt, pecuniam suam ad usuram non dederit. In Hebraico cunctarum specierum usura prohibetur; in LXX tantum pecuniae. Juxta quod et in quarto decimo psalmo scriptum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5). Et quomodo dicitur: Fatri tuo non fenerabis, alieno autem fenerabis (Deut. XV, 6, et XXIII, 10). Sed vide profectum: In principio Legis a fratribus tantum fenus tollitur; in propheta ab omnibus usura prohibetur, dicente Ezechiele: Pecuniam suam non dedit ad usuram. Porro in Evangelio virtutis augmentum est, praecipiente Domino: Feneramini his a quibus non speratis recipere (Luc. VI, 35). Sequitur in tertio decimo loco: Et amplius non acceperit. Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens Scriptura divina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini, et olei, caeterarumque specierum usurae exigi, sive ut appellat sermo divinus, abundantiae: verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc est, amplius partem mediam. Qui justissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem, et solent argumentari ac dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios. Nonne justum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate, novem et semis de meo habeat? Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur (Galat. VI, 7). Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors: utrum habenti dederit, an non habenti? Si habenti, utique dare non debuerat, sed dedit quasi non habent. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam, 211 quidquid illud est, si ab eo quod dederit, plus acceperint. Quartus decimus gradus: Ab iniquitate, ait, averterit manum suam, ut omni opere fugiat iniquitatem. Non enim solum manu, sed et aliis membris committitur iniquitas, dicente Salomone: Iniqua labia procul a te remove (Prov. IV, 24). Et in Psalmis: Iniquitatem in excelso locuti sunt (Ps. LXXII, 8). Pes quoque currit ad iniquitatem, et oculus si alienam mulierem concupiscat, nec sit ejus imitator, de quo dicitur: Iniquitatem non fecit, et dolus non est inventus in ore ejus (Isa. LIII, 9). Unde et de iniquo mammona jubemus facere nobis amicos, qui nos in aeterna recipiant tabernacula. Quintum decimum est: Judicium verum fecerit inter virum et virum, sive proximum suum. Quod videtur idem sonare quod primum, ubi scriptum est: Si fuerit justus, et fecerit judicium; sed addita veritate judicii: quod facit inter virum et virum, sive proximum suum, ἐπίτασιν cernitur habere virtutum. Unde et in Proverbiorum exordio, post multa praecepta, correptio infertur judicii. Scire, inquit, sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae, suscipere versutias sermonum, et nosse justitiam veram, et post omnia corrigere judicium (Prov. I, 2, 3). Quamobrem et Apostolus (I Cor. VI) reprehendit eos qui in Ecclesia constituti sunt, quod habeant inter se judicia, minimusque eligitur, atque contemptus, qui juxta Evangelium primus est, ut judicet inter virum et virum, qui destruxit ea quae parvuli sunt, et pervenit usque ad perfectum virum; et tamen majori sententia indiget, ut possit ad veritatem judicii pervenire. Sequitur in sexto decimo loco: In praeceptis meis ambulaverit. Et in decimo septimo: Judicia et justificationes meas custodierit, ut faciat ea, factaque custodiat. Quorum utrumque multiplicem habet intelligentiam, si velimus omnia legis mandata replicare, in quibus praecepta Domini, et in quibus justificationes esse dicuntur. 212 Plenus est praeceptorum et justificationum centesimus octavus decimus psalmus, et ex parte octavus decimus, in quo scriptum est: Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, et praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII, 9). In quo quaeritur, quomodo in hoc eodem propheta dixerit Deus: Dedi eis justificationes non bonas, in quibus non vivant in eis (Infra XX, 28). Facilisque responsio est et plenior in consequentibus, non vivere Judaeos sequentes occidentem litteram, et vivere Christianos intelligentes spiritum vivificantem. Longum est, si voluerimus probare testimoniis, ubi praecepta Domini, et ubi justificationes esse dicantur, et quibus singula, vel diversitatibus, vel obscuritatibus involvantur. Unde et in praesenti loco infertur: Hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus. Qui haec fecerit, et illa non fecerit, nequaquam punietur delictis patris, sed suis vivet virtutibus. (Vers. 10 seqq.) Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis (sive ut LXX transtulerunt, et fecerit peccata: in via patris sui justi non ambulaverit), et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem (sive opprimentem), rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuras dantem, et amplius accipientem, numquid vivet? Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur: sanguis ejus in ipso erit. Pro latrone in Hebraico scriptum habet PHARIS ( ), quod Aquilae secunda editio, peccatorem; Symmachus, transgressorem, Septuaginta et Theodotio pestilentem interpretati sunt. Quomodo autem pestilentia morbos creat, et passim regiones in quibus incubuerit, vastare consuevit, sic pestilens homo universa populatur. Dicamusque primum juxta historiam, ut sciatis iniquitates patrum non redundare ad filios. Si justus fecerit quae superior sermo per ordinem texuit, vita 213 vivet. Quod si genuerit filium recedentem a Domini servitute, et patris virtutes vitiis commutantem, ut faciat quae ille non fecit, et non faciat quae ille operatus est: numquid vivere poterit? Certe non vivet, sed erit reus sanguinis sui. Porro juxta intelligentiam spiritualem, justus vir Ecclesiasticus, si fidem Evangelicam praedicaverit, et filius ejus atque discipulus haeretico fuerit errore deceptus, vocabitur pestilens. De quo et in primo psalmo scribitur: Et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Et in proverbiis confidens et procax, et superbus pestilens appellatur (Prov. XXXIII). Iste effudit sanguinem deceptorum, et omnia in se peccata congeminat; comedens in montibus superbiae, et Ecclesiam proximi sui polluens, egenos et pauperes in scientia Scripturarum contristans, opprimens atque supplantans: rapinam rapiens, cos quos de Ecclesia seduxerit: pignus non reddens, quod a magistro acceperat, ut impleret quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Et ad idola atque simulacra, quae de suo corde finxit, levans oculos suos, cunctasque faciens abominationes: et dans ad usuram pecuniam, ut errorem magistri discipulorum augeat diligentia; et repetens ab his quibus tribuit, amplius quam dederat: certe vivere non poterit, sed in suo sanguine morietur. (Vers. 14 seqq.) Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit similiter [Vulg. simile eis]: super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater ejus, qui calumniatus, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui: hic mortuus est in iniquitate sua. Nec, inquit, miremini, si justi viri filius declinans ad vitia atque peccata, morte moriatur. Cum econtrario filius peccatoris et impii, 214 si viderit perversitatem viarum patris sui, et converterit se, ut mala non faciat et faciat bona, reus paternorum scelerum non teneatur. Quod et in nobis accipi potest, quibus in Psalmis dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum (Ps. XLIV, 11). Et qui de gentium sumus stirpe generati, ut relinquamus parentum crimina, et faciamus judicium atque justitiam, et vivamus in ea. Repetit itaque quae supra latius prosecuti sumus. Et ideo breviter cuncta percurrimus, ad illa quae obscuriora et nova sunt transire cupientes. (Vers. 19, 20.) Et dicitis: Quare non portavit [Al. portabit] filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa: vita vivet. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris: et pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super illum. Solvit quaestionem, quam e contrario poterat auditor opponere. Soletis, ait, dicere: Quare filius justus non portavit iniquitatem patris? Ad quae ipse respondet: Videlicet, quia filius bene operatus est, et patris delicta non fecit. Justumque est, ut quomodo peccator in suo scelere moritur; sic justus in suis vivat virtutibus: et moriatur anima quae peccaverit; et vivat quae Dei praecepta custodierit. (Vers. 21, 22.) Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam: vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor. In tantum, ait, peccata patrum ad filios non redundant, nec justum filium sceleratus praegravat pater: neque alii pro aliorum sceleribus puniuntur, ut ipse unus atque idem qui prius impius fuit atque peccator, si postea egerit poenitentiam, et ad meliora conversus pristina peccata deleverit, non judicetur vetustate peccati: sed in meum suscipiatur gregem, innovatione virtutis. Simulque considerandum, qualem impium et peccatorem suscipiat poenitentem. Si ab omnibus, inquit, 215 peccatis suis quae operatus est, averterit se, et custodierit universa praecepta Domini, quo scilicet omnia crimina derelinquat, et cunctas virtutes sequatur: si omnia bona fecerit, et cuncta deseruerit mala; et ego omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, obliviscar. (Vers. 23.) In justitia sua, quam operatus est, vivet. Non tam mea quam sua vivet justitia: licet justitiae meae sit, bonis bona, et malis mala reddere. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus: et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (I. Tim. II). Ergo Domini voluntatis est, omnes salvos fieri, et ad notitiam veritatis venire. Ubicumque autem Dei videtur severa et truculenta sententia, non homines, sed peccata condemnat.

(Vers. 24.) Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius: numquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat non erunt in memoria [Vulg. recordabuntur]. In praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quo [Vulg. quod] peccavit, in ipsis morietur. Sicut justum antea peccatorem non praegravant antiqua delicta: sic peccatorem qui prius justus fuerit, non juvant veteres justitiae. Unusquisque enim in quo invenietur, in eo judicabitur. (Vers. 25.) Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite [Vulg. addit ergo], domus Israel: Numquid via mea non est aequa: et non magis viae vestrae pravae sunt? Reddit causas quare Domini justa sententia sit. Putatis me, ait iniquum, ut peccata patrum reddam filiis (Deut. XXIV); et aliis comedentibus uvam acerbam, aliorum dentes obstupescant (Jerem. XXXI)? Ecce unusquisque in suo peccato moritur, et in sua justitia vivificatur: in utroque non praeterita, sed praesentia [judicatur]. Quin potius vestra iniqua sententia est, qui putatis parabolam non esse parabolam: sed sic eam accipitis, quasi historiae veritatem, ut aliorum scelera in aliis puniantur. (Vers. 26.) Cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis. In iniquitate [Vulg. injustitia] quam operatus est morietur. Potest et hoc intelligi: Justus prius populus Israel, avertit se a justitia sua, quia justitiae reliquit auctorem, et fecit iniquitatem, Dei Filium 216 denegando. In peccato atque scelere quod operatus est morietur: non in pluribus, sed in uno, haeredem interficiens, ut perderet haereditatem. (Vers. 27, 28.) Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium atque justitiam, ipse animam suam vivificabit. Considerans enim vertit [Vulg. et avertens] se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. E contrario, ait, gentium populus non habens notitiam Dei, et impius, si se averterit ab impietate sua, quam prius operatus est in idololatria, et fecerit ea quae Israeli lege praecepta sunt: ipse prius mortuus vivificabit animam suam. Vidensque se interisse in iniquitatibus quas operatus est, credet in eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6): vita vivet, et non morietur. (Vers. 29.) Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel: et non magis viae vestrae pravae? Usque hodie Israel blasphemat Deum, cur populum suum reliquerit, et gentium assumpserit multitudinem. Quos arguit Dominus, quod viae eorum pravae sint, Domini autem justa sententia, ut perditis colonis prioribus, alios in vineam suam mittat agricolas. Quod intelligentes in Evangelii parabola, dixere Judaei: Non erit istud (Luc. XX, 16). (Vers. 30.) Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Sive de gentium multitudine, sive de Israel populo sint qui judicantur: Non est personarum acceptio apud Deum (Coloss. III, 25), sed unusquisque sua coronabitur fide: et impietate atque infidelitate damnabitur. (Vers. 31.) Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis. Proprie ad Israel iste sermo dirigitur, ut agant poenitentiam, et relinquant iniquitates, sive praevaricationes suas, quibus in Deum praevaricati sunt. Potest autem et ad utrumque populum intelligi: ut et Israel, et gentium turba, sua vitia derelinquens, convertatur ad eum qui possit sanare contritiones suas. Et facite vobis cor novum, et spiritum 217 novum. Ut vetustatem litterae deserentes, vivatis in novitate spiritus. Cor novum Israelis, est credere in eum quem prius negaverat. Cor novum gentium, est idola derelinquere, et mortuorum cultura contempta, credere in eum qui est Deus viventium.

Et quare moriemini, domus Israel? Melius est, ut supra diximus, exhortationem hanc in qua scriptum est: Convertimini, et agite poenitentiam, super persona accipere Judaeorum, quos non vult mori, et quibus nunc loquitur: quare moriemini, domus Israel, qui habetis patres Abraham, Isaac et Jacob, de quibus scriptum est: Deus vivorum, et non mortuorum (Marc. XII, 27). Cur vestro vitio moriemini, qui patrum merito, et mea debetis vivere misericordia?

(Vers. 32.) Quia nolo mortem morientis (Al. peccatoris), dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. Nolo, inquit, vos mori, quos in salutem genui. Filios enim genui, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Revertimini ergo, et vivite. Non dicitur revertimini, nisi his qui prius cum Deo fuerant, et postea ejus deseruere comitatum. Et vivite per poenitentiam qui estis mortui per peccatum. Igitur Israel, quia non revertitur ad pristinum statum, mortuus esse credendus est. (CAP. XIX) (Cap. XIX.--Vers. 1 seqq.) Et tu assume planctum super principes Israel, et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit? in medio leunculorum enutrivit catulos suos. Et eduxit unum de leunculis suis, leo factus est: et didicit capere praedam, hominemque comedere. Et audierunt de eo gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti. Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit expectatio ejus, tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum. Qui incedebat inter leones, et factus est leo. Didicit capere praedam, et homines devorare. Didicit viduas facere, et civitates eorum in desertum adducere, et desolata est terra, et plenitudo ejus, a voce rugitus illius. Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum: in vulneribus earum captus est. Et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox ejus ultra super montes Israel. LXX: Et tu accipe lamentum super principem Israel, et dices: Quid mater tua catulus 218 in medio leonum facta est? in medio leonum multiplicavit catulos suos. Et exsilivit unus de catulis ejus: leo factus est, et didicit rapere rapinas: homines comedit, et audierunt contra eum gentes. In corruptione earum captus est, et adduxerunt in chamo in terram Aegypti. Et vidit quoniam ablatus esset ab ea, et perisset substantia ejus, et tulit alium de catulis suis, leonem constituit eum: et conversabatur in medio leonum. Leo factus est, et didicit rapere rapinas: homines comedit, et pascebatur in audacia sua, et civitates eorum ad desertum adduxit, et vastavit terram et plenitudinem ejus a voce rugitus sui. Et dedit super eum gentes per circuitum de regionibus: et expanderunt super eum retia sua. In corruptione earum captus est, et posuerunt eum in chamo, et in cavea venit ad regem Babylonis, et introduxerunt eum in carcerem: ut non audiretur vox ejus ultra super montes Israel. Scio me in hoc loco multiplicem legisse explanationem, et tantis obscuritatibus impeditam, ut non tam aperuerit, quam involverit lectionem, dum universa quae scripta sunt, refert ad contrarias fortitudines, et in coelesti Jerusalem leones et bella describit: quomodo alter eorum captus sit, et rursum in locum ejus alius constitutus, multaque ponit testimonia: diabolum, et comites ejus, leones appellari solere, ut est illud de apostolo Petro: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit, et quaerit quomodo possit intrare (I Petr. V, 8); et de Psalmis: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Certe ubi ad historiam venit, dicit Johanan filium Careae ductum in Aegyptum: qui quomodo fugiens cum paucis leo appellatus sit, scire non possum: et alterum leonum Sedeciam, qui et ipse ductus in Babylonem sit. Nos autem istiusmodi explanationes lectoris arbitrio relinquentes, dicemus captivitate vicina, prophetam non tam futura vaticinari, quam narrare praeterita. Post sextum enim Sedeciae annum (siquidem statim in consequentibus legimus: Et factum est in anno septimo, in quinto mense, decima mensis ) assumitur planctus super principes, vel principem Israel, et dicitur: Quare mater tua leaena inter leones cubavit? Planctus igitur super principes est, omnes videlicet qui de Josiae stirpe generati sunt. Mater principum Jerusalem leaena appellatur, quae leunculos 219 genuit et nutrivit: unumque de leunculis suis eduxit, et fecit leonem, Joachaz significans filium Josiae, quem Nechao Pharao duxit in Aegyptum, et pro eo constituit Joacim. Quo mortuo, Jechonias filius ejus rex constitutus, cum matre et optimatibus civitatis a Nabuchodonosor ductus est in Babylonem: de quo nascitur Salathiel, pater Zorobabel, qui ex eo quod in Babylone natus est, nomen accepit (IV Reg. XXIII). Perspicuumque est sub metaphora leaenae, leunculorum, et leonis, rursumque alterius leonis, illa describi quae eo tempore jam facta erant, quo haec propheta dicebat. Postquam enim Jerusalem eduxit de stirpe regia Joachaz filium Josiae, et constituit in regem, tam crudelis in brevi exstitit tempore, ut tropologice cepisse praedas, et homines devorasse memoretur. Ad quem cum venisset Aegyptius, cepit eum non absque vulneribus, sive in fovea, ut proprie in Hebraico continetur: ut conservet tropologicam captionem leonum, qua semper in foveis capi solent. Et adduxit eum in chamo sive in catenis in terram Aegypti, ibique mortuus est. Quod cum vidisset mater ejus Jerusalem, quae eum genuerat, quae nutrierat, quae constituerat in regnum, quod perisset expectatio ejus, tulit de aliis regibus Jechoniam, filium Joacim, et constituit in regem. Qui et ipse praecessoris imitatus crudelitatem, sub leonis feritate describitur, quod homines devorarit, multas viduas fecerit, ad desertum adduxerit civitates; et ad vocem rugitus ejus territa sit universa provincia, ita ut convenirent ad eum gentes, et expanderent super eum rete suum, et in fovea caperent, et mitterent eum in caveam, et in catenas, non quod hoc Jechoniae factum sit, ipse enim se tradidit regi Babylonio, et in Chaldeam asportatus est; sed ut leonis servetur translatio, qui capitur in foveis, catenisque constringitur, et in caveis reservatur. Alioquin juxta historiam: hoc de Sedecia legimus, qui post Jechoniam rex Jerusalem constitutus est. Et haec fecit occasio, ut quia catenae leguntur, et caveae, et carcer nominatur, Sedeciam potius quam Jechoniam plerique intelligant. Servatus igitur in carcere est, 220 nec interfectus, et tantummodo sublatus e regno. Caeterum Sedeciam caecum ductum in Babylonem, ibique statim occisum, narrat historia. (Vers. 10 seqq.) Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus in frondes. Et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum: et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccabit fructum ejus: emarcuerunt, et arefactae sunt virgae roboris ejus, ignis comedit eam. Et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti. Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructus ejus comedit, et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium: planctus est, et erit in planctum. LXX: Mater tua quasi vinea, sicut flos in malis granatis in aqua plantata. Fructus ejus et germen illius factum est ex aqua multa. Et facta est ei virga fortitudinis in tribum ducum: et exaltata est magnitudine sua in medio propaginum. Et vidit magnitudinem suam in multitudine palmitum suorum, et confracta est in furore: in terram projecta est, et ventus urens arefecit electa ejus. Vindicati sunt, et arefacta est virga fortitudinis ejus. Ignis consumpsit eam, et nunc plantaverunt eam in deserto in terra sine aqua, et exivit ignis de virga electorum ejus, et comedit eam, et non erat in ea virga fortitudinis. Tribus in parabolam lamentationis est, et erit in planctum. Diversis sermonibus una res dicitur. Et quomodo in superioribus legimus Jerusalem pulchrae mulieri comparatam, et rursum leaenae quae in cubili suo leones nutrierit, sic nunc viti vel vineae pulcherrimae comparatur, quae super aquas plantata sit multas, et idcirco humore nutriti palmites in tantum increverint, ut unus palmes, quem Scriptura virgam solidissimam, sive fortissimam nuncupat, profecerit in sceptra dominantium. Pro quo vertere Septuaginta, in tribum ducum, ut scilicet reges ex ea fierint. Tantae autem erat ipsa vinea pulchritudinis, ut splendor viroris ejus, floribus mali punici coaequaretur, quod in Hebraico dicitur quasi vinea in sanguine tuo, rubore florum sanguini comparato, exaltata 221 ergo vinea erecta: Quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6), evulsa est in furore Domini in terramque projecta, ut ruinas Jerusalem, elegans vitis translatio custodiret. Quamvis enim pulchra sit vinea, et longis propaginibus extendatur, si hastilia calamosque subtraxeris, terrae juncta, arescit calore, maxime si ventus urens, quem Graeci καύσωμα vocant, siccaverit fructum ejus, ut emarcescat, et quasi ignis cremetur ardoribus. Quod autem in Septuaginta additum est: Vindicati sunt, pro eo quod in Hebraico scriptum est, emarcuerunt, quam consequentiam habere possit, scire non valeo. Illa igitur vinea tantae ubertatis, et fructuum, tantaeque pulchritudinis, quomodo nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti? Significat autem terram Babylonis ad quam translati sunt, vel Aegyptum, quo confugerunt, aut ipsam terram Judaeam, in qua pauci pauperes remanserunt, quibus praefectus erat Godolias [ Al. Gotholias], ut congregaret et regeret reliquias populi (IV Reg. XXV). Contra quem surrexit de stirpe regia, et de virga ramorum vineae Ismael, qui interfecit eum in Maspha [ Al. Masepha], et comedit omnem fructum vineae, et exinde non fuit in ipsa vinea virga fortis, et sceptrum dominantium (Jerem. XL et XLI). Nullus enim remansit de regibus qui populum gubernaret, sed cum Joannam filio Careae ad Aegyptum confugerunt. Idcirco planctus est, et parabola lamentationis, ut plangatur regium genus quod in Judaea ultra cessavit, donec veniret cui repositum est: Et ipse erat exspectatio gentium (Genes. XLIX, 10). Ex quo perspicuum est, et superiorem lectionem, in qua dicitur: Quare mater tua leaena inter leones cubavit? et hanc in qua scriptum est: Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata, ad Jerusalem pertinere, quae perdidit leones et palmites suos, et non remansit in ea virga quae consurgeret in tribum, sive in sceptra dominantium. A planctu enim incipit, et finitur in planctu. Assume planctum super principes Israel. Hoc est, in principio et nunc in fine, planctus est; et lamentatione, planctuque parabolae stirps regia prosequenda. Porro secundum 222 anagogem, quod alii ad coelestem referunt Jerusalem, ut dicant ex ea in istam vallem lacrymarum plurimos corruisse, et reges esse desisse, et vineam quondam pulcherrimam vento urente siccatam, ita ut nullus in ea virentium palmitum remanserit, quam postea sub urbis figura plangat Jeremias, nos intelligimus (Matth. XXIV) super Ecclesiam, eo quod in novissimo tempore multiplicata iniquitate, refrigescat [ Al. refrigescet] charitas multorum: ita ut probentur si fieri potest etiam electi Dei, et principes ejus capiantur retibus diaboli, qui non sit unius regis captione contentus, sed quotidie reges et principes capere festinet, secundum illud quod scriptum est: Escae ejus electae (Abac. I, 16). Palmites quoque Ecclesiae qui dudum floribus et rubori sanguinis aequabantur, postea vento siccentur. Quam expositionem et Evangelii quoque parabola sonat, in qua sole orto, ea quae germinaverant, aestuavevunt, et repente siccata sunt (Marc. IV); ita ut vix remaneat unus e palmitibus qui consurgat in virgam, et dignus populi princeps fiat. Quod aliis verbis loquitur Amos: Inducam famen et sitim super terram: non famem panis et sitim aquae, sed famem audiendi sermones Dei (Amos VIII, 11). Unde debemus plangere, et lamentari super principes Israel, quorum vitio et superbia Judaea deserta, et capta est Jerusalem. (CAP. XX) (Cap. XX.--Vers. 1.) Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sedebant coram me. Post undecim menses, et quinque dies superioris visionis, rursum sermo fit ad prophetam, postquam venerunt viri de senioribus domus Israel, ut interrogarent Dominum et sederunt coram eo. Hanc autem fuisse consuetudinem populi Israel, ut quidquid scire cupiebant a Domino, quaererent per prophetas, multa exempla testantur. Saul quaerens asinas, pergit ad Samuelem, accepitque consilium a puero ut offerat prophetae quartam partem sicli. Aegrotante filio Jeroboam, mittitur in Sylo ad Achiam [ Al. Abiam] prophetam uxor ejus, deferens munuscula, panes et colliridas, uvas et lagunculam mellis, ut de filii infirmitate cognosceret (I Reg. IX, III Reg. XIV). David quoque propheta alium interrogat 223 prophetam Nathan, utrum templum Domino aedificare debeat (II Reg. VII). Et Achab sciscitatur, ascendat an non in Ramoth Galaad (III Reg. XXII). In Isaia quoque (Isa. XXXVII), et in Regum volumine (IV Reg. XIX), quae Sennacherib ventura sint nuntiantur. Nec mirum si in veteri Testamento, singulis quae ventura sunt prophetae annuntient, cum Agabum legerimus quae Paulo ventura sunt, prophetare (Act. XXI). Scriptum est in Deuteronomio: Gentes quas perditurus est Dominus in conspectu tuo, istae somnia et divinationes audient: tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus (Deut. XVIII, 14). Gentium enim est adire Chaldaeos, harialos, aruspices, divinos, sortilegos, oracula daemonum, quibus errori earum illuditur. Unde et nunc seniores Israel prophetam adeunt, ut interrogent per eum Dominum, et tamen de interrogatione silent, ipso qui interrogandus erat sciente quid interrogarent, ut et in eo miraculum sit scire cur venerint, et ad ea respondere quae tacitus sermo in animo continebat. (Vers. 2, 3.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. Sanctis et congrua interrogantibus datur promissio, adhuc loquente te dicam: Ecce adsum. Peccatoribus autem, quales fuerunt seniores Israel, et quorum scelera in consequentibus propheta describit, non datur responsio; sed increpatio pro peccatis: et addit jusjurandum: vivo ego, ut firmior sit sententia denegantis. Quod autem dixere LXX, si respondero vobis: Symmachus manifestius transtulit, non respondebo vobis. (Vers. 4.) Si judicas eos: si judicas, fili hominis. LXX: si ultus eos fuero ultione, fili hominis: Illi quidem ad interrogandum me venerunt, cupientes de his, quibus ambigunt, et futura cognoscere; tu autem, fili hominis, judica eos, ut non prophetae sit responsio, sed sententia judicantis pro iniquitatibus quae fecerunt, et patrum secuti sunt scelera. Vel certe, si ultus eos fuero ultione, ut sit sensus: Tanta iniquitate cooperti sunt, ut ne emendatione quidem, et 224 correptione sint digni, secundum illud quod in propheta dicitur: Non visitabo ultra filias vestras, et nurus vestras, cum moechatae fuerint (Osee IV). Unde et peccatores, qui in profundum venere peccati, dimittuntur ut faciant desideria cordis sui (Prov. XVIII). Abominationes patrum suorum ostende eis, et dices ad illos. LXX: Iniquitates patrum eorum contestare eis, et dices ad eos. Si peccata patrum non redundant ad filios, quomodo abominationes, et iniquitates patrum nunc senioribus ponuntur? Hac videlicet causa, ut ostendantur similia parentibus agere, et haereditario malo, longissimum funem trahere peccatorum, ut quorum imitantur vitia, eorum supplicia pertimescant.

(Vers. 5, 6.) Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester. In die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle: quae est egregia inter omnes terras. LXX: Haec dicit Dominus Deus: Ex qua die elegi domum Israel, et notus factus sum semini domus Jacob, et cognitus eis in terra Aegypti, et suscepi eos dicens: Ego Dominus Deus vester: in die illa apprehendi eos manu mea, dicens: ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam paravi eis, terram fluentem lacte et melle: favus est ultra omnem terram. Pro eo quod dixere Septuaginta, favus est ultra omnes terras, pro quo nos interpretati sumus, egregia est inter omnes terras, Aquilae prima editio posuit, firmamentum; secunda, inclytum; Symmachus, regionem; Theodotio, fortitudinem; quod videlicet omnium terrarum ista sit fundamentum, quod in ea Dei religio sit, et templum, et ceremoniae, et notitia Dei; et in tantum populus Israel in Aegypto constitutus ignorabat Deum, ut missus ad eos Moyses: Si interrogaverint, ait, me, quis misit te? quid dicam eis? Dic, inquit, ad eos: Qui est, misit me (Exod. III, 13, 14). In Aegypto igitur notus factus est populo, et semini domus Jacob: 225 quando levavit manum suam pro eis contra Aegyptios, et dixit: Ego sum Dominus Deus vester, et elegit eos ut educeret de terra Aegypti, ad terram fluentem lacte et melle. Necdum enim capere poterant solidum cibum: sed quasi parvuli atque lactentes, melle et lacte indigebant infantiae. Juxta litteram vero inclytam esse terram Judae, et cunctis terris fertiliorem, dubitare non poterit, qui a Rinocorura usque ad Taurum montem, et Euphratem fluvium cunctam consideraverit terram, et urbium potentiam amoenitatemque regionum, Palaestinam videlicet et Phoenicen, Arabiam, Syriam Caelen, Ciliciam, et caeteras regiones, quas Israeli, si Dei praecepta servasset, Dominus repromisit, quas quia non accepit, vitium fuit incredulitatis ejus. Nam et in ipsa Palaestina Judaeaque provincia gentes plurimae remanserunt, quae non sunt ejectae. Neque enim sponsor in crimine est, si ille cui repromittitur, indignum se fecerit sponsione: praesertim cum proponatur optio promittentis: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis. Sin autem nolueritis, gladius devorabit vos. Eliguntur ergo praesentia: nec statim qui eligitur, tentari non potest, nec perire; quia et Saul electus in regem, et Judas in Apostolum, suo postea vitio corruerunt. Elevatio autem manus, sive extensio, habitum percutientis ostendit: ut percuteret pro eis Aegyptios, et populum Israel de Aegypto liberaret. (Vers. 7.) Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. LXX: Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum projiciat, et in adinventionibus Aegypti non polluatur: ego Dominus Deus vester. Pro offensionibus, quae Hebraice dicuntur SECUSE ( ), Symmachus interpretatus est, nauseas, Aquilae secunda editio, abscissiones, ut significarent abjiciendas ab oculis lippitudines, et quasi nauseas, quae non solum aspectum impediunt; sed et contra cernentibus vomitum creant. GELULE ( ) quoque verbum Hebraicum, est, quod LXX adinventiones; Aquilae prima editio, inquinamenta; 226 secunda, Symmachusque et Theodotio, idola interpretati sunt: quos et nos in praesentiarum secuti sumus. Praecipit autem exeuntibus primum de Aegypto, ut obliviscantur idolorum, quibus multo tempore servierunt, immo abjiciant ea ab oculis suis, ut ne aspectu quidem digna habeant: et quibus multo tempore polluti sunt, ultra non acquiescant. Ego, inquit, Dominus Deus vester; non portenta Aegyptia, non variorum figmenta monstrorum. Sed et nobis, quando eximus de Aegypto, jubetur ut offensiones oculorum nostrorum abjiciamus: ne scilicet his delectemur, quibus antea delectabamur in saeculo, ne simulacris Aegypti polluamur, adinventionibus videlicet philosophorum atque haereticorum, quae recte idola nominantur. A spectaculis quoque, immo offensionibus Aegypti, removeamus oculos, arenae, circi, theatrorum, et omnibus quae animae contaminant puritatem, et per sensus ingrediuntur ad mentem; impleturque quod scriptum est: Mors intravit per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). (Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Sive ut Symmachus interpretatus est: Non acquieverunt mihi. Statimque vocati recedunt a Deo, ut nullum sit spatium inter vocationem, et recessionem. Et hoc notandum, quod nemo recedit a Deo, nisi qui ante cum eo fuerit. Unde et draco in Job volumine, apostata, praevaricator, et recedens appellatur (Job XXXIV). Nolueruntque audire me. Unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt. LXX: Et noluerunt audire me. Abominationes oculorum non projecerunt, et adinventiones Aegypti non reliquerunt. Propterea, inquit, irritaverunt me, et recesserunt a me, quia noluerunt audire me, dum liberum homini servatur arbitrium: et fecerunt omnia, quae ne facerent lege praecepi: statim desperantes salutem, et mussitantes contra Moysen, Deique repromissionibus diffidentes. Unde sequitur:

Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti. Statim ut praecepi eis relinquere, sive abjicere 227 offensiones oculorum suorum, et in idolis Aegypti nequaquam pollui, irritaverunt me, et noluerunt audire quae dixi, sed e contrario fecerunt quae nonfacienda praecepi. Ideo decreveram, ut effunderem in eos furorem et indignationem meam, et implerem iram meam quam mente conceperam in medio Aegypti. quia necdum egressi fuerant de Aegypto. Sequitur enim infra: Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum. Ex quo ostenditur, nec dum eos fuisse egressos de Aegypto, quando effundere voluit indignationem suam, et implere iram suam super eos, et percutere eos in medio terrae Aegypti.

(Vers. 9.) Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti. Quod facere cogitabam propter justitiam, non feci propter clementiae magnitudinem, ne pollueretur nomen meum, et viderer non potuisse complere quod Israel repromiseram. Peperci igitur nomini meo, ne haberent occasionem blasphemandi nationes, inter quas notus factus sum eis in terra Aegypti. Hucusque quid eis promiserit in terra Aegypti constitutis, et quomodo statim offenderint, et quid contra eos Dominus cogitaverit, et tamen non fecerit, propheta describit. Quae sequuntur, egressis de Aegypto locutus est. (Vers. 10 seqq.) Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum, et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi illis, quae faciat homo, et vivat in eis. Insuper et sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos, et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciet homo et vivet [Vulg. faciens homo vivet] in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos in conspectu earum. Haec ad eos dicuntur qui educti sunt de Aegypto in desertum: ut Aegyptiorum vitiis liberati facilius in solitudine praecepta 228 Dei complerent, et judicia ejus facerent, et sabbata custodirent. Quae in signum data sunt inter eum qui dedit, et eos quibus data sunt, Scriptura dicente: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Et tu praecipe filiis Israel, dicens: Videte, et sabbata mea custodite, quod est signum inter me et vos in generationibus vestris; ut sciatis quod ego sum Dominus qui sanctifico vos, et custodite sabbatum, quoniam sanctum est vobis. Qui violaverit illud, morte morietur. Omnis qui fecerit in eo opus, interficietur anima illa de medio populi sui (Exod. XXXI, 13, 14). Ergo sabbatum et circumcisio in signum data sunt veri sabbati, et verae circumcisionis: ut sciamus nobis in perfecto, et aeterno sabbato requiescendum a saeculi operibus, et non praeputium, sed cor circumcidamus. Unde in sex diebus operantes, die septimo requiescimus, ut nihil aliud die ac nocte faciamus, nisi omne quod vivimus, deberi Domino noverimus, et redeunte hebdomade, totos nos ejus nomini consecremus, ut per sanctificationem diei, recordemur Domini qui sanctificat nos. Haec praecepta et justificationes, et observantiam sabbati dedit Dominus in deserto, ut facientes illa viverent in eis: non de illis ad majora transirent, sicut in Evangelio promissum est. Quae illi violaverunt, non semel nec parum. Sed vehementer, ut violationis ἐπίτασις monstraretur. Dixit ergo et in sua mente decrevit, ut effunderet furorem suum super eos in deserto, et consumeret eos, quando locutus est ad Moysen: Dimitte me, et iratus furore contra eos, delebo illos (Exod. XXXII, 10). Sed noluit facere, parcens Aegyptiis, et caeteris gentibus, ne scandalizarentur, et ipsis quorum misertus est, exspectans poenitentiam conversorum. Notandumque quod quando constitutis in Aegypto loquebatur post offensam: Feci, ait, propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum. Tunc enim adhuc in medio erant, quia necdum exierant. Nunc autem postquam egressi sunt, dicitur, de quibus ejeci eos in conspectu earum. (Vers. 15.) Ego igitur levavi manum meam super eos 229 in deserto, ne educerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle: praecipuam terrarum omnium, quia judicia mea projecerant, et in praeceptis meis non ambulaverant, et sabbata mea violaverant. Post idola enim cor eorum gradiebatur, et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos, nec consumpsi eos in deserto. LXX: Et ego levavi manum meam super eos in deserto, ut omnino non introducerem eos in terram quam dedi eis: terram fluentem lacte et melle: favus est ultra omnem terram: eo quod justificationes meas repulerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt, et post cogitationes cordium suorum ambulaverunt. Et pepercit oculus meus super eos, ne delerem eos, et non interfeci eos, in consumptionem in deserto. Decreveram quidem ut totum furorem meum effunderem super eos, et delerem illos atque consumerem: sed feci propter nomen meum ne violaretur in gentibus, Amalecitis videlicet et reliquis (Exod. XVII; Num. XIV), quae contra eos in solitudine dimicarunt, ut nequaquam inducerem eos in terram, quam eis pollicitus sum fluentem lacte et melle, quae praecipua terrarum omnium est, sive favus. Causa autem poenae est istiusque sententiae, quia judicia mea projecerant, et in praeceptis meis non ambulaverant, et sabbata mea violaverant. Ipsiusque causae haec causa est, ut ista non facerent, quia cor eorum Aegypti idola sequebatur. Pepercit autem, ait, oculus meus ne interficerem eos atque delerem, nec omnino consumerem. In quo quaeritur, quomodo eis pepercerit, quorum cadavera in solitudine corruerunt, et excepto Jesu Nave, et Caleb filio Jephonae, terram repromissionis nullus ingressus est. Ex quo intelligimus vivere eos, nec aeternis suppliciis reservatos, nec deletos esse de libro viventium, nec consumptos ante faciem Domini. Si enim ex eo quod non sunt introducti in terram repromissionis, perisse credendi sunt: ergo et Moyses periit, qui vidit tantum terram repromissionis, et non est ingressus in eam. De quo in libro Jesu Dominus loquitur: Moyses famulus meus mortuus est (Deut. XXXIV, 5). Et in Malachia: Mementote Legis Moysi servi mei (Malach. IV, 4). Et in 230 Jeremia, quasi de amico, et familiarissimo suo loquitur Deus: Si steterint Moyses et Samuel in conspectu meo (Jerem. XV, 1). Alioquin et Moysi preces exauditas esse credendum est, quando pro populo interpellans, ait: Si dimittis eis peccatum, dimitte; sin autem non vis, me dele de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 32, 33). Ut autem sciamus sententiam Dei in filios et famulos, non ad perditionem, sed emendationem fieri, audiamus testimonia Scripturarum. Fili, ne contristeris ad disciplinam Domini, neque deficias quando ab eo argueris (Prov. III, 11). Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Et in alio loco: Cum interficeret eos, tunc quaerebant eum (Psal. LXXVII, 34). Et in Deuteronomii Cantico: Ego interficiam, et ego vivificabo (Deut. XII, 39). Possumus et hoc juxta litteram dicere quod non deleverit eos, neque consumpserit cum stirpe sua atque progenie, sed interfectis patribus, pepercerit filiis, quos in terram repromissionis induxit. (Vers. 18 seqq.) Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis (sive legitimis) patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec idolis (sive cogitationibus) eorum polluamini. Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate, et judicia mea custodite, et facite ea, et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos, et sciatur (sive ut sciatis) quia ego sum Dominus Deus vester. Post interfectionem patrum qui in eremo corruerunt, praecepta dat filiis, in quorum salute misertus est patrum. Et pepercit, inquit, oculus Domini super eos: ne omnino interficeret eos atque deleret, sed patres in filiis reservaret: eademque testatur, quae et patribus est locutus; ut postquam in praeceptis illius ambulaverint, et judicia illius custodierint, et sanctificationem sabbati quod signum datum est, reservaverint: tunc sciant quia ipse sit Dominus Deus eorum. Praecepta autem, et legitima patrum, et judicia eorum, errorem inolitum significat: ne peccata eorum imitentur, quorum tormenta perspiciunt. (Vers. 21, 22.) Et exacerbaverunt me filii, in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, 231 et implerem iram meam in eis in deserto. Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum. Sed et filii, inquit, parentum scelera sunt secuti, feceruntque omnia quae illi fecerant: unde et similem meruere sententiam; sed eadem qua et patres eorum misericordiae meae magnitudine reservati sunt, et ob easdem causas, quibus et patrum misertus sum: ut unus atque idem Creator amborum, simili iram meam patientia mitigarem. Manifesta percurrimus, et ad obscuriora transimus. (Vers. 23, 24 seq.) Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationibus [Vulg. nationes], et ventilarem in terras: eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola (sive cogitationes) patrum suorum fuissent oculi eorum. Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent, et pollui eos in muneribus suis cum offerrent (sive transducerent) omne quod aperit vulvam propter delicta sua (pro quo LXX transtulerunt, ut delerem eos et quod illi praetermiserunt): et scient quia ego Dominus. Ubi in veteri Testamento contra filios eorum, qui in solitudine corruerunt, Dominus levaverit manum suam, volens eos dispergere in nationes, Scriptura non dicit: sed ex eo quod hic refert, factum esse credendum est. Sive hoc significat, quod postquam terram repromissionis intraverint, variis temporibus ob multa peccata diversis traditi sunt gentibus regibusque, et eo tempore quae natura sua bona erant praecepta Domini, et judicia in quibus possent credentes vivere, facta sint eis non bona, dum nequaquam valent in captivitate legis praecepta servare, et facere quae divinus sermo mandavit. Neque dixit, dedi eis praecepta mala: sed, non bona. Non enim statim sequitur, ut quod bonum non est, sit malum: sicut et 232 Apostolus docet, bonum esse homini uxorem vel mulierem non tangere; sed propter incontinentiam unumquemque possidere vas suum in sanctificatione et castitate (I Cor. VII). Quod si non fecerit, nec bonum nec malum est. Dedit ergo eis Deus dispersis in gentibus praecepta non bona, hoc est, dimisit eos cogitationibus, et desideriis suis, ut facerent quae non conveniunt. Et polluit eos in muneribus suis: sicut Sacerdos leprosos de populo separans, et eos pollutos esse demonstrans; dum idolis offerunt quae Deo offerre deberent. Et transducunt omne quod aperit vulvam per ignem Baali, id est, primogenita; ut postquam deserti fuerint a Deo, et idolorum cultui traditi, tunc intelligant quod ipse sit Dominus, quem suo vitio ad iracundiam concitaverunt. Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus, pro praeterito ponens futurum. Igitur et ego dabo eis praecepta non bona, et judicia propter quae non vivent, et polluam eos propter munera sua, quia consecrant, et transducunt omne quod aperit vulvam, ut deleam eos, et scient quia ego Dominus. Et est sensus: Quia vidi filios patrum sceleribus adaequari, et eadem facere propter quae illi offenderant Deum, volui illos dividere in nationes, et in toto orbe dispergere, et dare illis praecepta non bona; et judicia in quibus non viverent, ut polluerem illos in muneribus suis, quia omnia primogenita idolis consecrabant, et delerem eos in perpetuum, et scirent quod ego essem Dominus. Per quae ostendit non se dedisse eis praecepta non bona qui in eremo morabantur, sed his quos dispergere voluit in nationes, et facere in toto orbe peregrinos, dare cogitasse quae non dedit: ut ibi Dei praecepta bona, vitio suo non bona facerent, dum idolis exhibent quae Deus sibi praeceperat exhibenda. Potest et hoc dici, quod ante offensam, decalogum tantum acceperint; post idololatriam vero, et 233 blasphemiam multiplices legis caeremonias, ut Deo potius offerrent victimas, quas daemonibus offerebant, et comparatione sacrilegii, levius fieret quod non erat per se bonum, et nequaquam malum, quia Deo offerebatur, et tamen non bonum, quia boni auctorem offenderant. (Vers. 27, 29 seq.) Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam, ut darem eis [Vulg. addit illam]: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt ibi [Vulg. tacet ibi] libationes suas. Et dixi ad eos: Quid est excelsum ad quod vos ingredimini? Et vocatum est nomen ejus excelsum usque in hunc diem. LXX: Idcirco loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Adonai Dominus: Usque ad hoc me ad iracundiam provocaverunt patres vestri in delictis suis, quibus corruerunt in me, et introduxi eos in terram super quam levavi manum meam ut traderem eam illis. Videruntque omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi diis suis, et posuerunt ibi furorem munerum suorum, et posuerunt ibi odorem fragrantiae eorum, et libaverunt ibi libamina sua. Et dixi ad eos: Quid est abbana, quia vos intratis illuc? Et vocaverunt nomen ejus abbana usque in hodiernum diem. Volui, inquit, eos in solitudine delinquentes in cunctas dispergere nationes, et dare illis praecepta non bona, ut quod mihi offerre debuerunt, idolis immolarent, et omne primitivum [ Al. primogenitum] suum consecrarent eis per ignem, ut interficerem eos atque delerem. Quando autem dicit, volui, ostendit se non fecisse quod voluit. Illudque quod sequitur: Et scient quia ego sum Dominus, in LXX non habetur. Non enim eis videbatur consequens post interfectionem nosse, quod 234 ipse sit Dominus. Sed tu, fili hominis, rursum loquere ad eos, hoc est, ad seniores domus Israel, qui te interrogare venerunt: Patres vestri, de quorum vos stirpe descendistis, etiam in hoc blasphemaverunt me, et duxere pro nihili; postquam introduxi eos in terram quam mea fortitudine possederunt, quam ego ad possidendum dederam, illi verterunt ad exasperandum me. Cum enim vidissent omnem collem excelsum, lignumque nemorosum, sacrificabant in montibus, et in lucis et saltibus, et idolis victimas immolabant, et liba fundebant, quod cum vidissem, dixi ad eos: Quid est, BAMA? hoc enim interpretatur excelsum: aut cur ingredimini istiusmodi locum quem vobis in cunctis collibus elegistis, ita ut usque hodie istiusmodi loca appellentur BAMOTH, et antiquus error nomen pristinum teneat? Pro BAMA, quod nos in excelsum vertimus, in Septuaginta editione error obtinuit, ut scribatur ἀββανὰ, quod Hebraico sermone nil resonat. Potest BAMA ( ), si utramque syllabam in duo dividas verba, significare, in quo; sed praesenti loco sensus iste non congruit. Ubicumque autem in Regum, et Paralipomenon libris scribitur: Adhuc populus adolebat incensum, et immolabat in excelso: BAMA singulariter, et BAMOTH ( ) pluraliter excelsa significat. (Vers. 30, 31.) Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus [Vulg. praeponit Certe]: In via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini. Et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. Patrum vestrorum imitamini vitia, et per easdem inceditis vias, ut delicta similia similem mereantur et poenam, et in tantum scelus profecistis, ut filios vestros per ignem daemonibus consecretis: nec semel hoc fecisse sufficiat, sed usque in praesentiarum 235 agatis eadem. Non quod haec seniores in captivitate faciant, sed quod illi qui Jerosolymis morabantur, et quibus captivitas imminebat, haec omnia facere non cessent. Et cum tantis flagitiis obligati sitis, responsionem, inquit, meam quaeritis? Vivo ego, dicit Dominus Deus, et juro per memetipsum, quia non respondebo vobis, quodque sequitur: (Vers. 32, 33.) Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium, erimus sicut gentes, et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Hunc habet sensum: Ne putetis cogitationes vestras quibus contra me basphematis posse compleri; dicitis enim: Nolumus esse sub Domino, nec populus illius appellari: sed sicut cunctae in toto orbe sunt nationes, et unaquaeque gens suo vivit arbitrio, ut colat ligna, et lapides, et idolis serviat, etiam nos una gens erimus e pluribus. Ad quae respondet Deus, juratque per semetipsum et dicit: Non vos relinquam neque contemnam, ut fugaces servos domini negligentes solent contemnere, sed ad meum retraham imperium, et brachio extento ac percutiente ac furore effuso, in pristinam vos redigam servitutem, et regnabo super vos: ut velitis nolitis, me habeatis regem, et sentiatis regem iratum, cujus clementiam neglexistis. (Vers. 34.) Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Nec vos, ait, patiar esse in gentibus, nec aeterna captivitate retineri, sed educam de populis, et congregabo de terris in quas vos ad serviendum hostilis necessitas huc illucque dispersit. Haec autem faciam, non ut perdam vos et deleam, sed ut rex vester sim. Ex quo intelligimus etiam eam quam appellant haeretici Creatoris crudelitatem, sonare clementiam: dum ad hoc irascitur, et desaevit, et totum effundit furorem, ut retrahat eos ad regnum suum, qui daemonum tyrannidem ad serviendum elegerunt. (Vers. 35, 36, seq.) Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. Sicut judicio contendi adversus patres 236 in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus. Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis, et eligam de vobis transgressores et impios: de terra incolatus eorum educam illos, et in terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. Faciam, ait Dominus, vobis qui estis in Babylone, et nunc servitis idolis, quod feci patribus vestris in Aegypto, ut educam vos in desertum populorum, et ibi judicer vobiscum facie ad faciem, sicut adversus illos judicio contendi, quando egressi sunt de Aegypto. Et postquam vos judicavero, subjiciam vos sceptro meo et imperio, et inibo pactum vobiscum, et inducam vos in terram vestram in vinculis charitatis, ut ligati amore meo, nequaquam a me possitis recedere. Transgressores autem et impios, qui cordis duritia in malis operibus perseverant, eligam de vobis, non ad possidendum, sed ad abjiciendum. Et educam quidem eos de terra incolatus eorum, ut educti non ingrediantur terram Israel; sed in diversis pereant regionibus: et distinctione bonorum et malorum, cognoscatis quia ego sum Dominus, qui facio cuncta judicio. Ad reliqua festinat oratio, breviterque percurrimus singula, ut sensum tantum legentibus praebeamus. (Vers. 39.) Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris, et in idolis vestris. LXX: Et vos, domus Israel, haec dicit Adonai Dominus: Unusquisque adinventiones suas auferat: et post haec si vos audieritis me, et nomen meum sanctum non pollueritis ultra in muneribus vestris, et in studiis vestris. Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus: Unusquisque idolis suis euntes servite, quia noluistis audire me: nomen autem meum sanctum nolite ultra polluere per munera vestra atque simulacra. In monte vero sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel. Symmachi translatio hunc habet sensum: Quia mihi servire non vultis, ite et servite idolis, et simulacrorum vestrorum calcate vestigia. Me enim audire non vultis, ut nequaquam mihi hostias immoletis, 237 nec adoleatis incensum, nec meus populus appellemini. Mihi enim nequaquam in lucis, et fanis, et idolorum locis servient cultores mei, quod vos facitis: sed in monte sancto meo, in monte excelso Israel. Porro Septuaginta proprium explicant sensum. Derelinquite cogitationes vestras pristinas, et malarum adinventionum auferte peccata: et si post haec audieritis me, et nomen meum non pollueritis in muneribus vestris atque simulacris: tunc in monte meo sancto offeretis mihi victimas, et servietis, o omnis domus Israel. Aquila vero Symmacho ex parte consentiens, in parte discordat: Ite, inquit, post idola vestra, et servite eis, quia indigni estis meo imperio, nec me vestra cultura delectat. Quod si et in hoc nequaquam audieritis me, sed nomen sanctum meum pollueritis, dum mihi offerre simulatis quae offertis idolis, et nomini meo tantum blasphemiam facitis, ut qui idolorum cultores estis, meos vos esse dicatis; hoc scitote, quod in monte sancto meo, in monte excelso Israel, ibi servitura sit mihi omnis domus Israel, non vos qui servitis idolis: sed omnis domus Israel quae postea creditura est. (Vers. 40, 41.) In monte vero [Vulg. silet vero] sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus: ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes inquam in terra in qua placebunt mihi, et ibi requiram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris, in odore suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero de terris in quas vos dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum, et scietis quia ego Dominus. De hoc monte in quo servitura est Deo omnis domus Israel, Isaias et Michaeas pari voce cecinerunt: In novissimis diebus erit manifestus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite ascendamus in montem Domini, et in domum [Al. montem] Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. De Sion enim exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Is. II seq.; Mich. IV, 1, 2). Et rursum Isaias: In montem, inquit, excelsum ascende qui annuntias Sion: eleva et exalta vocem tuam qui evangelizas Jerusalem (Isa. XL). Quem montem Sion, aut Ecclesiam intelligimus 238 quae interpretatur specula, et in altitudine sanctorum dogmatum constituta est: aut ipsum Dominum Salvatorem, in quo et primitiae, et decimae, et omnis cultura in odorem vertitur suavitatis: ut omnes in circuitu nationes videntes populum Domini esse salvatum, glorificent Deum, et cognoscant qui salvati fuerint, quod ipse sit Dominus. (Vers. 42.) Cum induxero vos ad terram Israel: in terram pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. Tunc scietis quod ego sim Dominus, quando induxero, ait, vos in terram Israel, pro qua levavi manum meam, ut inducerem in eam patres vestros, quam illi suo vitio perdiderunt, et vos non tam vestro merito, quam mea clementia recepistis. (Vers. 43, 44.) Et recordabimini [Vulg. interserit ibi] viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis, et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum: non secundum vias vestras malas, et secundum scelera vestra pessima domus Israel, ait Dominus Deus. Non possumus recordari scelerum nostrorum atque vitiorum, nisi inducti fuerimus in terram Israel, ibique positi dicamus cum Apostolo: Qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum: Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Et displicebitis, ait, vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis. Sive ut interpretatus est Symmachus. Et parvuli vobis videbimini propter omnes malitias vestras quas estis operati (Jacob. IV), ut postquam excelsi fuerint, humiles se esse credant: quia Dominus humilibus dat gratiam. Et in alio loco scriptum est: Ante contritionem exaltabitur cor viri, et ante altitudinem humiliatur (Prov. XVIII, 12). Superbiam enim contritio, et humilitatem sequitur exaltatio. Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis. Et Dominum Salvatorem tunc magis cognovimus, quando benefecit nobis, et passus est pro peccatis nostris, et portavit iniquitates nostras, et pro nobis doluit; non pro aliquo merito eorum qui salvantur, sed propter nomen suum. Alioquin viae nostrae, et scelera pessima, non misericordiam meruere, sed poenam. Quidquid autem de populo diximus Israel, qui liberatus de Aegypto, in solitudine multa commisit, et offendit Deum, et postea in terram repromissionis inductus, veneratus est idola, lignaque et lapides coluit, et postea Dei clementia conservatus est: referamus ad eos qui de Aegypto saeculi hujus manu excelsa Domini liberati sunt, et introducti in vitiorum solitudinem, rursum Aegyptum suspirarunt, et fecerunt ea, per quae puniri debuerant: sed nihilominus per poenitentiam non suo merito, sed Domini clementia conservati sunt.