6 | 8 |
LIBER SEPTIMUS.
[recensere]239-240. Olim pueri legimus: Nihil tam facile est, quin difficile fiat, quod invitus facias. Fateor me explanationes in Ezechiel multo ante tempore promisisse, et occupatione de toto huc orbe venientium, implere non posse: dum nulla hora, nullumque momentum est, in quo non fratrum occurramus turbis, et monasterii solitudinem, hospitum frequentia commutamus: intantum ut aut claudendum sit nobis ostium, aut Scripturarum, per quas aperiendae sunt fores, studia relinquenda. Itaque lucrativis, immo furtivis noctium horis, quae hyeme propinquante, longiores esse coeperunt, haec ad lucernulam qualiacumque sunt dictare conamur, et aestuantis animi taedium interpretatione digerere. Nec jactamus, ut quidam forsitan suspicantur, fratrum susceptionem, sed morarum causas simpliciter confitemur: praesertim cum Occidentalium fuga, et sanctorum locorum constipatio, nuditate atque vulneribus indigentium, rabiem praeferat Barbarorum. Quod absque lacrymis et gemitu videre non possumus, illam quondam potentiam et ignorationem divitiarum ad tantam inopiam pervenisse, ut tecto et cibo, et vestimento indigeat; et tamen nequaquam duri quorumdam atque crudeles animi molliuntur, dum pannulos eorum et sarcinulas discutiunt, aurum in captivitate quaerentes. Accedit ad hanc dictandi difficultatem, quod caligantibus oculis senectute, et aliquid sustinentibus beati Isaac (Gen. XXVII), ad nocturnum lumen nequaquam valeamus Hebraeorum volumina relegere, quae etiam ad solis dieique fulgorem, litterarum nobis parvitate caecantur. Sed et Graecorum commentarios, fratrum tantum voce cognoscimus. Nullique dubium, quod alienis dentibus commoliti cibi, vescentibus nauseam faciant. Unde obsecro te, filia Eustochium, ut ista quae notariorum stylo cudimus, et ad quae emendanda spatium vix habemus, id est, septimum incipias, 241 et ut ante jam dixi, si librorum brevitas vel longitudo inter se fuerint inaequales, visionum, immo ὑποθέσεων brevitati imputes ac longitudini, dum et juncta nolumus separare, et dissonantia in unam coarctare congeriem. (Vers. 45 seq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra viam Austri, et stilla ad Africum, et propheta ad saltum agri meridiani. Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem. Et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur. Et dixi, ah, ah, ah, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste? LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, obfirma faciem tuam super Theman, et respice ad Darom, vaticinare super saltum ducem Mageb, et dices saltui Nageb: Audi sermonem Domini, haec dicit Dominus: Ecce ego succendam in te ignem, et devorabit in te omne lignum viride, et lignum aridum. Non extinguetur flamma succensa, et ardebit in ea omnis facies a meridie usque ad Aquilonem: et cognoscet omnis caro quia ego Dominus succendi illam: non exstinguetur. Et dixi: Nequaquam, Domine, Domine: ipsi dicunt ad me: Nonne parabola est quae dicitur haec? Quid significet pone, vel obfirma faciem tuam, supra plenius diximus. Obfirmatione enim vultus opus est, et frontis duritia, ut quae imperantur Prophetae, loquatur intrepidus, maxime cum ad totam populi multitudinem tristia nuntiata sint. Theman autem et Darom et Nageb; et rursum Nageb, pro quo LXX ἀπηλιώτην interpretati sunt, quid sonent in Hebraeo, expressit nostra translatio. Quodque dixere, ducem Nageb, melius habet in Hebraeo agri, vel regionis meridianae. Non enim SARE ( ), ut putaverunt LXX, quod verbum ducem et principem sonat, sed SADE scriptum est, quod proprie agrum, regionemque signat, et propter DALETH et RES litterarum similitudinem, error inolevit. Loquitur autem sermo divinus per metaphoram saltus contra Jerusalem, quae bestiarum, 242 et ferocium hominum habitatio est: quod succendat eam [ Al. eum], omniaque ligna illius concrementur: nequaquam arbores vocans quae fructibus indigebant, sed ligna quasi incendio praeparata. Primumque comburit in eo lignum viride, secundum quod in hoc eodem Propheta legimus: Et a sanctis meis incipite; et postea aridum, quod nihil in se poterat habere vitale: sanctos videlicet simul et peccatores, ut alii captivitatis mala, morte effugiant; alii suppliciis tradantur aeternis. Quodque infert: Ab Austro usque ad Aquilonem, hoc indicat, ab Jerusalem usque ad Babylonem: ut omne iter pergentium in captivitatem, gladio, fame, pestilentia ruentium compleatur. His enim qui in Babylone sunt, Jerusalem ad Austrum sita est; quomodo e contrario olla in Jeremia quae significat Jerusalem, a facie Aquilonis, id est, Babylonis succenditur (Jerem. I). Et pulchre in principio: stilla, inquit, ad Africum; ut non tota Dei ira videatur effusa, sed stilla quaedam et pars. Sin autem stilla tantae saevitiae est: quid in totis imbribus aestimandum est: Ut omnis caro, quae visura est salutare Dei, per silvarum incendium et flammam, quae nullius exstinguitur auxilio, cognoscat quod ipse sit Dominus. Quod intelligens Propheta respondit, ah, ah, ah, Domine Deus: vel ut Septuaginta transtulerunt, nequaquam, Domine, Domine. Et infert: Et ipsi dicunt ad me: Numquid non per parabolas loquitur iste? vel parabola est ista quae dicitur? Et est sensus: Planius loquere, non intelligimus per parabolam quid loquaris: aperto sermone Dei nobis pande sententiam. Potest autem tropologice Theman et Nageb et Darom, Aegyptus intelligi: legimus enim in Daniel crebro Austrum pro Aegypto accipi (Dan. XI), Aegyptus autem refertur ad mundi istius angustias. Prophetat igitur Ezechiel quae mundo ventura sint mala, quem saltum vocat, pomiferas arbores non habentem, sed habitaculum bestiarum. De quo et in vigesimo 243 octavo psalmo dicitur: Vox Domini perficientis cervos, et revelabit condensa silvarum (Vers. 9). Istae sunt silvae, et saltus, qui plus devoraverunt in praelio de exercitu Abessalon, quam interfecit gladius (II Reg. XVIII). Succenditurque in saltibus primum lignum viride, et sic aridum, hi qui vivunt in malo, et hi qui justitiae mortui sunt. Quodque dicitur: Et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem, hoc dicit: Ab his qui fervente spiritu videbantur, usque ad eos qui crescente iniquitate, et refrigerata charitate multorum, calorem pristinum perdiderunt; ita ut omnis caro perspiciat flammam Domini non exstingui. Precaturque propheta ne fiat quod Dominus comminatus est: hoc est, ne succendatur saltus, et ligna omnia concrementur; ut aut adhuc accipiant locum poenitentiae, aut sibi non imponatur necessitas tristia nuntiandi: praesertim cum populus ea non intelligat, et obscuritate dictorum, magis ad insaniam provocetur.
(CAP. XXI) (Cap. XXI.--Vers. 1 seq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel, et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. Pro eo autem quod occidi in te justum et impium: idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab Austro usque ad Aquilonem. Et sciet [Vulg. Ut scias] omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum [Al. abest meum] de vagina sua irrevocabilem. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Idcirco vaticinare, fili hominis: et obfirma faciem tuam contra Jerusalem, et aspice ad sancta eorum, et propheta super terram Israel, et dices ad terram Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et educam gladium meum de vagina sua, et interficiam ex te iniquum et injustum. Sic egredietur gladius meus de vagina sua super omnem carnem a Meridie usque ad Aquilonem, et cognoscet omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua: non revertetur ultra. Quia supra dixerat: Ipsi dicunt de me, numquid non per parabolas loquitur iste? et apertam populus flagitabat sententiam: idcirco id quod Dominus per metaphoram sive parabolam, et ut alii vertere, proverbium, 244 est locutus, nunc manifestius loquitur, saltus Nageb et Darom et Theman esse Jerusalem, et templum illius, sancta sanctorum, et omnem terram Judaeae; flammamque quae combustura sit saltum, intelligi gladium devorantem, qui eductus sit de vagina sua, ut interficiat justum et impium. Hoc est enim lignum viride et lignum aridum. Unde et Dominus: Si in ligno, ait, viridi tanta faciunt: in sicco quid facient (Luc. XXIII, 31)? Pro quo, nescio quid volentes, LXX iniquum et injustum interpretati sunt: quasi non idem utrumque significet. Quodque ibi dixerat: Et videbit universa caro, quia ego Dominus succendi eam, hoc est, silvam, sive flammam, nec exstinguetur, hinc aliis verbis loquitur: Ut sciat omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. Vere enim contra Jerusalem non est flamma sopita, nec exstinctum incendium, nec revocatus gladius, quia modicum tempus in medio, et Jerusalem cum templo suo, Babylonio igne succensa est. (Vers. 6, 7.) Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu, quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae. Ecce venit et fiet, ait Dominus [Vulg. addit Deus ]. LXX: Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum tuorum, et in doloribus geme in conspectu eorum. Eritque si dixerint ad te: Quare tu gemis? et dices: Propter nuntium, quia venit, et comprehendetur pavore omne cor, et dissolventur universae manus, et exanimabitur omnis caro et omnis spiritus, et omnia femora polluentur humore. Ecce venit et erit, dicit Dominus Deus. Primum dixerat: vaticinare, vel stilla ad Austrum, Africum et Meridiem, et ad saltum meridianum. Quod quia videbatur obscurum, et dicta prophetae populus nesciebat, secundo ponitur manifestius, saltum meridianum esse Jerusalem, et omnes infructuosas arbores ad quarum radices securis posita sit (Mat. III, Luc. III), intelligi habitatores ejus: gladiumque interpretari pro incendio. Tertio jubetur prophetae, ut tacentibus illis nec interrogantibus, cur ista vaticinatus sit faciat per quae interrogetur, et respondeat quae Dominus locutus est. Ingemisce, 245 inquit, ejulare, non levi voce, nec dolore moderato, sed in contritione lumborum, ut gemitus tuus ex imis visceribus et amaritudine animi proferatur. Et hoc facies coram eis: ut cum te interrogaverint cur tanto gemitu conteraris, et quid tibi mali acciderit ut sic ingemiscas, tu eis meo sermone respondeas: Idcirco plango, et dolorem cordis mei dissimulare non valeo, quia auditus qui semper meis auribus insonuerat, opere completur et venit: imminens videlicet Babylonii furentis exercitus. Qui cum venerit et vallaverit Jerusalem, tunc tabescet omne cor, et dissolventur universae manus: ut, occupante pavore mentes hominum, nullus audeat repugnare. Infirmabitur enim omnium bellatorum spiritus, et tanta cunctos occupabit trepidatio atque formido, ut, timore cogente, artus et viscera dissolvantur, et vesica humorem tenere non valeat: ita ut urina genua polluantur. Naturale est enim, ut timore cogente, vesica laxetur, et adversus hominis voluntatem humor defluat. Quod quidem et in morborum magnitudine accidere solet, ut postquam vires defecerint aegrotantium, non solum genua, sed et lectuli polluantur. Ecce, inquit, venit, quod saepe praedixi, et opere completur ac fiet quod non ego, sed Dominus locutus est. Scio quemdam in contritione lumborum, et fluentibus aquis, multa testimonia replicasse, ut prophetae castitas impleretur, et amaritudo animi et dolor mentis internus, quod aquae seminum genua polluant. Sed haec expositio ad praesentem non pertinet locum. (Vers. 8 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dices: Haec dicit Dominus Deus, loquere: Gladius, gladius exacutus est et limatus, ut caedat victimas, exacutus est, et ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel. Qui fugerant, gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur, quia probatus est, et hoc cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. Tu ergo, fili hominis, 246 propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum. Hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum: amicti ad caedem. Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus. Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum. Multum est si utramque ponam editionem, et librorum extenditur longitudo: maxime ubi aut nulla aut parva distantia est. Ponam igitur nonnulla quae discrepant. Pro eo quod nos diximus: Qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum, illi transtulerunt: Interfice, contemne, repelle omne lignum. Rursum ubi nos diximus: Qui fugerant, gladio traditi sunt, et illi et alii transtulerunt: Hospites mei, sive habitatores. Et ubi nos diximus: Plaude super femur, illi posuerunt: Percute manu. Et ubi transtulimus: Et hoc cum sceptrum subverterit, illorum habet editio: Tribus repulsa est. Loquitur autem ad gladium Nabuchodonosor, ut veniat contra Jerusalem, ut exacuatur atque limetur, multos enim esse caedendos; et ad ipsum apostropham facit. Tu es qui moves atque subvertis sceptrum filii mei, imperium videlicet populi Israel, et omne lignum succidis, universam populi multitudinem. Dedi, inquit, istum gladium, ut teneatur manu Nabuchodonosor; et sit in manu viri robustissimi. Unde, o propheta, clama et ulula, et mala instantia vocis lamentatione testare. Hic gladius nulli pepercit, nec aliquem imminentium malorum reliquit expertem. Factus est in populo, factus est in ducibus Israel, factus in hospitibus meis ac sacerdotibus, qui habitabant in templo meo. Idcirco percute femur, sive manum, et habitum plangentis assume. Hic enim gladius probatus est mihi, et hoc cum sceptrum meum regnumque subverterit, quod ultra non erit, et in Sedecia rege finietur. Iterum tibi, propheta, jubeo, ut qui femur percusseras pro stupore et miraculo, percutias et manus, ut non solum semel, sed secundo ac tertio gladius veniat ad interficiendum. Primo enim venerat Nabuchodonosor, quando tulit Jechoniam: et secundo, quando regnabat 247 Joacim: tertio, quando Sedecias. Et hic est gladius triplicatus, quando facta est magna occisio, et intantum multiplicavit ruinas, ut obstupescerent animo, et corde tabescerent, et in omnibus portis eorum daret conturbationem. Praecipitur ergo illi, hoc est, gladio acuto et limato ad fulgendum, amictoque et expedito, et parato ad caedem, ut vadat sive ad dexteram voluerit, sive ad sinistram. Quocumque, ait, faciei tuae placuerit, audacter ingredere, me habens ducem, me adjutorem. Ego plaudam manu ad manum, ut saevientem te contra adversarios meos, quasi fautor tuus et exhortator instigem. Ne dubites, ne formides, et pati timeas quod passus est Sennacherib: ego Dominus sum locutus, meae minister es voluntatis, meam comple sententiam (IV Reg. XIX). Possumus juxta anagogen, gladium acutum paratumque ad caedem accipere diabolum, de quo ait Apostolus: Tradere hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). Et in alio loco: Hymenaeus et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Et in Psalmis scriptum est: Misit furorem, et iram, et angustiam, immissionem per angelos pessimos (Ps. LXXVII, 49). Hunc quidam putant gladium et in manu fuisse angeli, quando sub David percutiebatur Jerusalem (II Reg. XXIV). Alii autem et de illo dici gladio suspicantur, de quo in Evangelio scriptum est: Non veni pacem mittere super terram, sed gladium (Matth. X, 34); et dividere inter se omnem consanguinitatis affectum, ut mali corruant, et sancti resurgant. Sed hoc impium est credere de gladio Salvatoris, et non potius de diabolo, qui Domini in Ecclesia sceptra subvertit, qui interficit cunctos in populo, et duces, et hospites Dei: et tunc a Domino comprobatur, quando Judam proditorem et similes ejus subverterit (Joan. XIII). Qui postquam comedit buccellam, intravit in illum Satanas. Duplicaturque et triplicatur gladius interfectorum, ut solvatur peccatum Jerusalem, quia suscepit de manu Domini duplicia peccata sua. Gaudet autem Dominus et exsultat, et hortator est gladii saevientis, ut vadat sive ad dexteram, sive ad sinistram, et quocumque eum faciei suae tulerit appetitus, ut interfectis malis, remaneant boni, et impleatur illud quod scriptum 248 est: Quid paleis ad frumentum? dicit Dominus (Jerem. XXIII, 32). (Vers. 18 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, et [Vulg. ut] veniat gladius regis Babylonis. De terra una egredientur ambo [Vulg. ambae], et manu capiet conjecturam: in capite viae civitatis conjiciet. Viam pones, ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam, et ad Jerusalem [Vulg. in Jerusalem] munitissimam. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum divinationem quaerens, commiscens sagittas. Interrogavit idola, exta consuluit. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans, ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitates vestras [Vulg. recordati estis iniquitatis vestrae], et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocastis [Vulg. recordati estis], manu capiemini. Scio me in hoc loco juxta Septuaginta interpretes, cujusdam multiplicem legisse expositionem, Rabbath filiorum Ammon, referentis ad gentium populum: Judam vero et Jerusalem ad eos qui sub Christi nomine congregantur, et factis dent nominis dignitatem, regemque confusionis diabolum stare in omni viarum capite, et insidiari in occulto; implerique illum versiculum: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Ps. CXXXIX); et stare eum in bivio, vel eos qui sui sunt tenere cupientem, vel novum sibi acquirere servitium; et ad dexteram semper pergere, ad eos scilicet qui in dextera parte sunt positi, ut expugnet eos, ut exsultet in caede, ut arietibus et congestione operum terrenorum capiat miseram Jerusalem; et primo quidem, ut videatur ei nihil agere, et frustra conari. Illo vero recordante iniquitates eorum, qui in Ecclesia commorantur, immo malis operibus reducunt adversarias potestates in memoriam scelerum pristinorum, patefiunt omnia peccata populi et cogitationes eorum, et idcirco capiuntur, quia novis vetera delicta cumularunt. Haec alius dixerit, nobis coeptae historiae veritas 249 persequenda est. Cum, inquit, dixisset mihi sermo divinus: Propheta, fili hominis, et loquere ad gladium et dic: Gladius, gladius, et caetera quae prophetia gladii continentur; secundo factus est ad me sermo Domini, dicens: Vis, fili hominis, scire quis iste sit gladius, et apertius personam discere gladii saevientis? Ausculta quae dico: pone duas vias, ut per illas gladius veniat regis Babylonis, qui egredietur quidem uno itinere Chaldaeorum, sed cum venerit per desertum et solitudinem ad bivium terrae Arabiae, quae appellatur filiorum Ammon, quarum una via Jerusalem ducit ad dexteram partem, sinistra vero ad Rabbath filiorum Ammon, quae est civitas metropolis, et hodie Philadelphia nominatur: memor, inquit, internecionis quae accidit regi Assyrio quando centum octoginta quinque millia, una nocte sunt caesa, formidabit ad partem dexteram declinare, et ire contra munitissimam Jerusalem; sed stabit in ipso compito, et ritu gentis suae oraculum consulet, ut mittat sagittas suas in pharetram, et commisceat eas inscriptas, sive signatas nominibus singulorum, ut videat cujus sagitta exeat, et quam prius civitatem debeat oppugnare. Hanc autem Graeci βελομαντίαν, sive ῥαβδομαντίαν nominant. Interrogavit igitur idola; exta consuluit. Ad dexteram facta est divinatio ejus, ut pergeret contra Jerusalem, et oppugnaret eam, aggeres comportaret, arietes poneret, aedificaret munitiones, urbemque concluderet, et in caede aperiret os suum, et fremitum exsultantis et ululantis exercitus concitaret. Hoc, inquit, faciens, videbitur habitatoribus Jerusalem oraculum frustra consulere; et quasi sabbatorum otium terere, ludere videlicet, et nihil operis perpetrare. Rex autem Babylonis, non in sua fortitudine, sed in iniquitate populi confisurus est, qua eos scit offendisse Deum, et peccata patrum novis cumulasse [ Al. cumulare] delictis, et praevaricationes eorum omnibus patuisse; et idcirco non dubitabit de victoria, quia confidet de iniquitate Jerusalem. Haec juxta Hebraicum, a quo Septuaginta non tam sensu quam verbis in plerisque discordant. (Vers. 25 seqq.) 250 Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita. Haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim: tolle coronam. Nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non fiet donec veniat [Vulg. veniret] cujus est judicium, et tradam ei. LXX: Et tu, profane, inique dux Israel, cujus venit dies, in tempore iniquitatis finis. Haec dicit Dominus Deus: Abstulisti cidarim, et posuisti coronam. Haec non erit similis. Humiliasti excelsum, et sublevasti humilem. Iniquitatem, iniquitatem ponam eam: nec haec talis erit, donec veniat cui debetur: et dabo ei. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Tu autem, profane, inique dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis constitutus: Haec dicit Dominus Deus: Abstulit cidarim, et tulit coronam: neque hoc neque illud: humilem sublevabit, et sublimem humiliabit. Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem faciam illud. Et hoc non fuit iste, cujus judicium est, quem daturus sum. Post urbis Jerusalem subversionem et captivitatem populi, ad ducem Israel sermo dirigitur, quem nemini dubium est significari Sedeciam, in quo regum Israel de stirpe David imperium finitum est. Venit, inquit, tibi dies, quae longo tempore praefinita est in te, et propter te sacerdotium et regnum interiit populi Judaeorum. Cidaris enim insigne pontificis est: corona, hoc est, diadema, regis indicium. Nonne haec est cidaris, et haec corona quae nihil fecit judicio; sed ad imitationem regis Babylonii, quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat? Propterea non semel, nec juxta Septuaginta bis, sed tertio iniquitatem ponam tibi in perpetuum, quae non statim tibi reputata est, sed donec veniat Christus, cujus est judicium, et tradat ei Pater regnum et sacerdotium, vel Ecclesiam de gentibus congregatam: Non enim judicat Pater quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Et in alio loco: Deus, ait, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Ps. LXXI, 1). Iste est cui repositum est imperium, et sacerdotium sempiternum, de quo loquebatur et Jacob: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de 251 femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). In eo loco ubi nos interpretati sumus: Nonne haec est, pulchre transtulit Symmachus, neque hoc, neque illud. Quia enim dixerat: Aufer cidarim, tolle coronam, subjunxit, neque hoc neque illud, id est, regnum cessabit, et sacerdotium. Unde qui postea usque ad adventum Christi reges fuerunt pariter et sacerdotes, quorum unus Hyrcanus pontifex diadema capiti suo imposuit, frustra sibi et hoc et illud voluit vindicare, cum regnum ei non deberetur post Sedeciam, sed illi cui repositum erat, et qui fuit exspectatio gentium, de quibus loquitur et Malachias: Vos, sacerdotes, qui contaminatis nomen meum (Mal. I, 6). Et post paululum: Non est voluntas mea in vobis, et victimas non suscipiam de manibus vestris. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Quae munda oblatio, sine sanguine hircorum, arietum, atque taurorum (Ps. XLIX), in Christi completur adventu, quando venit desideratus gentibus, et ortus est sol justitiae, in cujus pennis est sanitas (Agg. II). (Vers. 28 seqq.) Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum. Et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum: lima te ut interficias et fulgeas. Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita. Revertere ad vaginam tuam, in locum in quo creatus es: in terra nativitatis tuae judicabo te. Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manibus hominum stultorum, et fabricantium corruptionem [Vulg. interitum]. Ignis eris cibus; sanguis tuus erit in medio terrae: oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum. Gladium regis Babylonis stetisse in capite duarum viarum, in compito dexterae et sinistrae, quarum altera ducebat Jerusalem; altera ad Rabbath filiorum Ammon, et exisse sortem, ut pergeret prius contra Jerusalem, supra legimus. Qua expugnata et capta, regnum quoque et sacerdotium ejus in aeternum perisse praenuntiat. Residuum erat filiis Ammon, et ipse divisionis ordo poscebat, quid de sinistra via factum esset. 252 Unde imperatur prophetae, ut loquatur ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, quod et ipsi capiendi sint, et ad eumdem gladium sermonem dirigit: O mucro, mucro, qui paratus es ad caedem, qui limatus, ut fulgeas et interficias: licet tibi idola responderint, et vanum sit omne quod a daemonibus respondetur, ut videlicet vulneratorum cervicibus immineres, et per te compleretur quod multo Dominus tempore fuerat comminatus; tamen expleto opere tuo, quod egisti contra filios Ammon, revertere ad vaginam tuam, id est, in Babylonem, ad locum in quo factus es et creatus: ut in terra nativitatis tuae judicem te, et effundam super te indignationem meam, et Medorum atque Persarum virtute capiaris. Quod plenius in Isaiae volumine dicitur, in visione contra Babylonem: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Et post paululum: Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: non habitabitur usque in finem (Isa. XIII, 17 et seqq.). Et quia semel sub persona gladii de rege, immo regno Babylonis loquebatur, servat μεταφοράν. In igne, inquit, furoris mei sufflabo in te; ut faciam te igne consumi, et tradam te in manibus hominum stultorum et imperitorum, qui artem non habent cudendi gladios et acuendi; ut nequaquam ultra acuaris, limeris, et fulgeas ad occidendum; sed sis ignis cibus, sanguisque tuus, quem fudisti cunctis spectantibus, in te potius redundet; et tradaris aeternae oblivioni, et pereas in perpetuum, quia ego Dominus locutus sum, cujus dixisse, fecisse est. (CAP. XXII) (Cap. XXII.--Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, nonne judicas [Bis est in Vulg. nonne judicas] civitatem sanguinum, et ostendis ei omnes abominationes suas? Et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus, et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. In sanguine tuo qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis quae fecisti, polluta es, et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te (sive illudent tibi), sordida nobilis, grandis interitu. Ecce principes Israel, singuli in 253 brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. Patrem et matrem contumeliis affecerunt in te (sive patri et matri maledixerunt). Advenam calumniati sunt in medio tui. Pupillum et viduam contristaverunt (sive oppresserunt) apud te: sanctuaria mea sprevistis [Vulg. sprevisti et polluisti], sabbata mea polluistis. Viri detractores (sive latrones) fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te. Scelus (sive ut significantius in Hebraeo habet ZEMMA ( ), hoc est, incestum) operati sunt in medio tui. Verecundiora patris discooperuerunt in te, et immunditiam menstruatae humiliaverunt in te, et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie. Frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit (sive humiliavit) in te. Munera acceperunt apud te, ad effundendum sanguinem. Usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniata es (sive et complebo consummationem malitiae tuae in oppressione tua); meique oblita es, ait Dominus Deus. Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui. Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam. Et disperdam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te, et possidebo te in conspectu gentium (sive juxta Aquilae primam editionem, et Theodotionem: Et contaminabo te: vel juxta Symmachum: Et vulnerabo te in conspectu gentium): et scies quia ego Dominus. Et tu, ait, fili hominis (utar enim consueto ad te vocabulo), judica civitatem sanguinum, et ostende illi omnes abominationes suas, ut sciat se imminentem captivitatem merito sustinere, et in multis sanguinibus adduxisse tempus ruinae suae. Primum omnium scelerum, pro Deo idola venerata es; et adorasti opera manuum tuarum, et appropinquare fecisti tempus annorum tuorum, quod multo tempore dicebatur, et differebatur, ut ageres poenitentiam. Tu autem secundum impoenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II). Idcirco dedi te opprobrium gentibus, et illusionem universis terris, quae in circuitu tuo sunt, 254 tam juxta, quam procul: quae triumphabunt de te, sive illudent tibi. Sordida, nobilis, grandis interitu. Sordida, quia munda esse desisti. Nobilis in malo, quae quondam in bono cunctas urbes nobilitate superabas. Grandis interitu: ut quanto sublimior eras, tanto fortius rueres. Et interim, ut caetera praetermittam, pauca numerabo quae in te fuerint. Principes tui non justitia, sed roboris et brachii fortitudine judicantes, fuderunt in te innoxium sanguinem. Alii patrem et matrem contumeliis affecerunt, sive maledixerunt parentibus, Scriptura dicente: Qui maledixerit patri et matri, morte moriatur (Exod. XXI, 17). Advenam et peregrinum oppresserunt in medio tui: quasi non illis sufficeret pro omni angustia peregrinatio et exsilium patriae. Pupillum et viduam contristaverunt, sive oppresserunt apud te: ut quorum omne praedium est in legum justitia, non solum contristarentur, sed opprimerentur a te. Sanctuaria mea, sive sancta contempsistis, et sabbata mea polluistis: ut non discerneretis inter sanctum et pollutum, inter decretum religioni diem, otiumque sabbati ad culturam Dei, et caeteros dies, quibus operari et servire carnis necessitatibus lege permissum est. Viri detractores, sive juxta Symmachum et Theodotionem, dolosi, quod in Hebraeo dicitur RACHIL ( ), et homicidae erant in te, ut blasphemarent Deum, sive cuncta dolo agerent, aut violentia. Et comederunt in montibus alta sapientes, et elevati contra Deum superbia, scelus, sive incestum, operati sunt in medio tui: ut quod in angulis quoque et secreto raro fit, quando a malis conscientiae hominum devitantur, hoc tu in propatulo feceris. Quid sit autem incestus, sequens sermo significat: Verecundiora patris nudaverunt in te, novercae contra fas et licitum copulati, et immunditiam menstruatae humiliaverunt in te, non parcentes naturae, nec inducias dantes turpitudini, et ad uxorem proximi sui adhinnientes. Quodque hoc sceleratius est, socer exarsit in nurum, et frater sororis jura nescivit: ut non uterinam, sed de eodem patre violaret sororem. Acceperunt munera; ut innocentem 255 sanguinem funderent. Necessitatem pauperum verterunt in lucrum, ut usuram acciperent, et superabundantiam; et propter avaritiam amicos calumniati sunt. Hoc autem, inquit, fecisti, o Jerusalem, quia mei oblita es. Memoria enim Dei excludit cuncta flagitia. Unde habitum Domini irascentis assumpsi, et complosi manus meas contra avaritiam tuam, et contra sanguinem qui effusus est in medio tui; ut intelligas, et mente cognoscas, utrum vel animo, vel manibus possis meam iracundiam sustinere. Ego enim Dominus locutus sum, et ego faciam: et postquam capta fueris, Jerusalem, dispergam te in nationes, et ventilem in aerem, quasi inutiles paleas huc illucque rapiendas: tantaeque clementiae sum, ut saevitia mea vertatur in misericordiam. Omnia enim faciam, ut deficiat immunditia tua a te, et recipias pristinam puritatem. Quam cum receperis, possidebo te in conspectu omnium gentium: ut cum a me possessa fueris, tunc intelligas quod ipse sim Dominus. Sin autem interpretationem Symmachi et Theodotionis sequimur, quorum alter ait: Et vulnerabo te, sive confodiam: alter: Contaminabo te in conspectu gentium, ad malam partem cuncta referenda sunt: quamquam illud huic sensui contrarium sit, quod supra dicitur: Et deficere faciam immunditiam tuam a te. Defectio enim immunditiae, restitutio puritatis est. Utramque editionem pariter disserui, ut librorum magnitudinem declinarem. (Vers. 17 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti, aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam: idcirco ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem congregatione argenti, et aeris, et ferri, et stanni, et plumbi in medium fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus ut conflatur argentum in medio fornacis: sic eritis in medio ejus, et scietis quia 256 ego Dominus [Vulg. addit cum] effuderim indignationem meam super vos. Verbum Hebraicum SIG ( ), Symmachus scoriam, Aquilae prima editio στέμφυλον et γίγαρτον, quod utrumque acinum vinacii significat, interpretati sunt. Secunda autem ejus translatio, et Septuaginta vertere, commixtionem. Porro scoria, sordes et purgamenta metallorum sonat; ut consequenter captivitate vicina, immo jam imminente urbis excidio, ignis adhibeatur: ut sub translatione conflationis, purum argentum remaneat, quod aere, stanno, ferro, plumboque mixtum fuerat atque violatum: quorum tria, aes, stannum, et plumbum, fusilis materiae sunt, et igni solvuntur. Ferrum vero inter incudem et malleum mollescit atque tenuatur, et diversas accipit formas, prout voluntas artificis fuerit. Sicut igitur argentum quod supradicta metalla violarunt, in fornacem mittitur, ut ablatis sordibus, et adulterinis materiis, purum remaneat: ita, inquit, congregabo vos in medium Jerusalem, et Babylonia obsidione circumdabo, ut succendam in vobis ignem ad conflandum. Quodque ibi facit flammarum ardor immensus, hic fames et pestilentia faciet: ut postquam congregavero vos, atque succendero in igne furoris, tunc requiescam, et contemptus dolorem, poenarum vestrarum ultione compescam. Et hoc totum faciam, ut postquam effudero indignationem meam super vos, finis vestri cruciatus, mei notitia sit: et sciatis quod ego sim Dominus judex omnium et retributor. Quod autem dicatur esse conflator, et in multis quidem aliis locis, sed maxime in Malachia, et Isaia legimus, quorum alter: Ecce, inquit, Dominus egreditur quasi ignis conflatorii et sicut herba lavantium, et sedebit conflans quasi aurum et argentum, et conflabit filios Levi (Mal. III, 1, 3). Alter: Et lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu judicii, et spiritu combustionis (Isa. IV, 4). Et puto illud sonare, quod in Psalmis dicitur: Proba me, Domine, et tenta me (Ps. XXV, 2). Post quod infertur: Ure renes meos et cor meum: ut universa lumborum noxii in me humoris pituita scelera sua, et velamen quod positum 257 est siccetur. Quod de Jerusalem intelleximus, intelligamus de animarum statu, quae purae a Deo conditae sunt: aurumque in sensu atque sapientia, et argentum in sermone atque eloquio susceperunt, ut quod mente conceperint, verbis explicent. De argento legimus: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Ps. XI, 5). De auro similiter et argento, sexagesimus septimus continet psalmus, in quo scriptum est: Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora, sive interiora dorsi ejus in virore, aut pallore auri (Psal. LXXVII, 14). Omnis enim gloria filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14), quae loquitur in Cantico Canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Qui inter duo dormierit et requieverit Testamenta, statim assumit pennas columbae deargentatas, aurique in cordis thesauro fulgore irradiabit. Ad hunc sensum reor et illa esse referenda, quod peccatoribus et qui meruerunt offensam Dei, coelum aeneum, terra sit ferrea, et maxime terra Aegypti, de qua educit Dominus Israel, quasi de fornace ferrea. In Zacharia quoque iniquitas sedet super talentum plumbi (Zach. V). Et in Exodi cantico dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua violentissima (Exod. XV, 10). Gravi enim peccatorum pondere premebantur, et loqui poterant: Quasi onus grave gravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 6). Quomodo autem auri speciem adulterina aeris similitudo mentitur, sic argenti candorem stannum simulat, quod simplex et rusticus non facile dignoscit. Et saepe accidit, ut aurum et argentum haeretica pravitate commixtum, igne Spiritus sancti et Domini judicio separetur, et purum aurum remaneat et argentum, de quo propheta dicit: Dedi eis argentum et aurum; ipsi autem fecerunt ex eis Baal (Osee II, 8). Cui simile est: Eduxi eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus (Psal. CIV, 37): finisque poenarum omnium sit, nosse quod ipse sit Dominus. Lapidem stanneum, sive massam stanneam, et in Zacharia legimus (Zach. IV): quae quid significet, suo loco interpretati sumus. (Vers. 23 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. Conjuratio prophetarum in medio ejus, sicut leo rugiens rapiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas ejus multiplicaverunt in 258 medio illius. Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea. Inter sanctum et profanum non habuere distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt, et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et perdendas animas, et avare ad sectanda lucra. Prophetae autem ejus linebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus. Populum terrae calumniabantur calumnia [Vulg. Populi, et calumniam], et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. Et quaesivi de eis virum, qui interponeret maceriam, et staret oppositum contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos. Viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. Poterat diligens auditor inquirere, quae esset scoria quae argenti violaverit puritatem, et aere, plumbo, stanno, ferroque miscuerit. Quod ibi igitur sub persona urbis, et fornacis expressum est, et huic sub specie terrae, quae non sit rigata, nec pluviam susceperit, praedicatur. Pluvias illas debemus intelligere, de quibus scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6): quem exspectamus, quando datur nobis pluvia temporanea et serotina, de qua scriptum est: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae (Ps. LXVII, 10). Dies autem furoris est, quem sibi unusquisque conciliat multitudine peccatorum. Scire cupimus quae sit urbis scoria, qui terrae durissimae et plenae veprium sentiumque squalor. Conjuratio, inquit, Prophetarum, sive juxta LXX, ducum in medio ejus habentium similitudinem leonis, de quo scribit et Petrus: Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit (I Petr. V, 8). Qui leo omnesque ejus socii non quaerunt corpora devorare, sed animas, accipiuntque mercedes, et pecunia cuncta dijudicant. Quod in illo quidem tempore accidisse populo Judaeorum, nulli dubium est. Propter sacerdotes enim et principes et prophetas adduxit Dominus super eos malum. Sed in nostra Jerusalem hoc saepe conspicimus: qui juxta Septuaginta devorant animas in potentia, et 259 pretium accipiunt, ut multas viduas faciant, quae sponsum Dominum perdiderunt. Horum autem prophetarum factio est, et conjuratio, ut invicem sui fautores sint, et omnia turpis lucri gratia faciant. Sacerdotes qui praesules templi esse deberent, et ex quorum ore notitia Legis inquiritur, violant sanctuaria, nullamque inter sanctum et profanum, nisi pecuniae habent distantiam. Avertunt oculos a sabbatis, et Dei requiem quae in notitia Scripturarum est, non recogitant; nec dicunt cum propheta: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18). Neque illud Apostoli: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplamur (I Cor. III, 12). Inter tales prophetas et sacerdotes medius Dominus inquinatur, de quo scriptum est: Medius autem inter vos stat quem vos ignoratis (Joan. I, 26). Prophetae igitur, sive duces, leonibus comparantur. Principes autem quos inferioris gradus homines intelligimus, luporum imitantur rapinam, ut effundant sanguinem non corporum, sed animarum, et avare sectantur lucra, nequaquam illo contenti: Qui serviunt altari, vivant de altario (I Cor. IX, 13): sed postquam ad ministerium Dei accesserint, Croesi divitias congregant. Prophetae quoque illi qui ventura praenuntiant, liniebant eos absque temperamento, de quo et supra diximus, vaticinantium prophetarum, qui absque commixtione palearum linierunt parietem, qui imbribus dissipatur. Istiusmodi vident vana, et non tam prophetant, quam divinant mendacium, dicentes terrae miserabili: Haec dicit Dominus, Dominus ista promittit: cum Dominus non sit locutus ad eos. Populus autem terrae nequaquam Dei, sed terrenorum operum, principum ac sacerdotum aemulator existens, per calumniam et potentiam cuncta faciebat: non divites, sed pauperes opprimens, de quibus scriptum est: Pauper autem non sustinet comminationem. Et: Redemptio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII, 8). Advenam quoque et peregrinum, qui necdum civis Ecclesiae fuerat effectus, sed tantum auditor, et habens initia fidei, opprimebant calumnia: ut postquam circuissent mare et aridam, facerent unum proselytum, et facerent eum filium gehennae. 260 Inter tanta autem vitia et scelerum multitudinem, quaesivi de eis virum qui irae meae posset resistere, et instar Moysi, et Aaron, et Samuelis, igni meo et incendio se opponeret; et non potui reperire. Unde loquebatur ad Moysen: Dimitte me, et delebo populum istum (Exod. XXXII, 10). Et quia resistentem mihi, retinentemque me, non potui reperire: propterea totam super eos effudi indignationem meam, et consumpsi illos, non absque mensura atque judicio, sed ut redderem vias eorum in capita illorum, vel propria peccata quae fecerant, auctoribus tribuens, vel certe in capita populi ducis, principis, ac prophetarum, quorum nullus fuit qui irascenti Domino auderet resistere, et quorum causa terra squalida atque deserta imbrem Domini suscipere non meruit. (CAP. XXIII) (Cap. XXIII.--Vers. 1 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt, et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt. Ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (sive, ut in LXX continetur, Ibi ceciderunt ubera earum, et ibi devirginatae sunt). Nomina earum, Oolla major (sive senior), et Ooliba soror ejus. Et habui eas (sive factae sunt mihi), et pepererunt filios et filias. Et nomina earum, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. Fornicata est igitur Oolla super me, et insanivit (sive abiit) ad amatores suos in Assyrios, qui appropinquabant [Vulg. appropinquantes] ei, vestitos hyacinthinis [Vulg. hyacintho], principes et magistratus, juvenes cupidinis (sive electos) universos equites ascensores equorum. Et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos, et in omnibus super quos insanivit in immunditiis (sive adinventionibus) eorum polluta est. Insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto, non reliquit. Nam et illi dormierant cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerant ubera pubertatis ejus (sive et ipsi devirginaverant eam): et effuderunt fornicationem suam super eam. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidinem. Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus: filios et filias illius tulerunt; et ipsam occiderunt gladio. Et factae sunt famosae mulieres (sive facta est in sermone mulierum); et judicia (sive ultiones ) 261 fecerunt in ea. Duodecim tribus Israel quae fuerunt junctae in Aegypto, postea esse divisas in duas et decem tribus, appellatasque Judam et Israel, Regum et Paralipomenon Scriptura testatur. Judae regnavit de stirpe David, Roboam filius Solomonis in Jerusalem, ubi erat templum et sacerdotes, et magna pars tribus Levi. Decem autem tribubus in Samaria Jeroboam filius Nabat de [ Al. Nabadi] tribu Ephraim et Joseph; quarum Samaria nunc appellatur Oolla, quod in lingua nostra sonat tabernaculum: Jerusalem vero Ooliba, hoc est, tabernaculum meum in ea. Siquidem et in decem tribubus erat tabernaculum non Dei, sed idolorum. Aureos enim Jeroboam, ut populum averteret a cultu Dei, vitulos collocarat in Dan et Bethel. Dicamus ergo de singulis. Duae istae mulieres, Samaria et Jerusalem, filiae fuerunt matris unius de Israel stirpe generatae, et fornicatae sunt in Aegypto in adolescentia sua. Neque enim accepissent Legem eductae de Aegypto in monte Sina, prohibentem eas venerari idola, nisi in Aegypto fuissent Aegyptia portenta veneratae. Potest autem mater ambarum esse Chethaea, de qua supra legimus: Pater vester Amorrhaeus, et mater vestra Chethaea (Supra XVI, 3). Sed et quando dicitur: Unusquisque abominationes Aegypti auferat ab oculis suis, hoc significat, quod in Aegypto Israel idolis servierit, et ibi ceciderint, sive fracta sint ubera virginitatis ejus; majorque Samaria dicitur et senior, vel propter multitudinem decem tribuum, vel quia post mortem Moysi de Ephraim tribu, Jesus filius Nave populo praefuit: unde et Jeroboam, qui scidit eas, a domo David fuisse legimus (III Reg. XII). Et habuit eas Deus, sive factae sunt ejus, quando ingemuerunt ab operibus Aegypti, luto prius et lateri servientes. Quae postea illi filios et filias, vel in solitudine, vel in repromissionis terra genuerunt. Primumque fornicata est Oolla, id est, Samaria, super Deum, quando insanivit in Assyrios, qui vestiti ejus hyacinthinis, et non quoslibet de populo, sed duces et magistratus, nec aetate confectos, sed juvenes omnes, equites electos, quorum secuta est idola, et a quibus contra jussionem Dei postulavit auxilium. Qui venerunt et polluerunt eam, ut quidquid in adolescentia fecerat in Aegypto, 262 non relinqueret. Nam et Aegyptii concubuerant cum ea in adolescentia ejus, quorum simulacra venerata est; ibique devirginata, et confracta sunt ubera illius: et tanta fuit fornicationis abundantia, ut non fornicati cum ea, sed fornicationem suam super illam effudisse dicantur. Propterea tradita est ipsis amatoribus suis, Phul et Theglathphalassar, et Salmanasar, in quorum insanivit libidinem, et ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, τροπολογικῶς, quasi mulieris meretricis (IV Reg. XVII et XVIII, I Paral. V). Revelatio autem urbis, captivitas est, qui filios et filias earum duxere captivas, et ipsam gladio trucidarunt, ita ut in omnium mulierum exemplum jugulata sit; et in malam partem cunctarum sermone celebretur. Qui judicia et ultiones fecerunt in ea, ut nihil in illa salutis relinquerent; sed usque hodie decem tribus captivae teneantur in montibus et in urbibus Medorum, ad quas translatae sunt. Juxta anagogen in Osee propheta quid significet Joseph, Ephraim, Samaria, Jezrael, et Israel, et quomodo contrariae sint domui David, et Jerusalem, quae significat Ecclesiam, plenius disseruimus. De quibus et septuagesimus septimus psalmus sonat: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt retrorsum in die belli (Psal. LXXVII, 9). Et iterum: Repulit tabernaculum Joseph, et elegit tribum Juda (Ibid., 67). Elegit enim Deus domum confessionis Ecclesiam, et repulit tabernaculum Joseph, quod interpretatur augmentum. Qui, praetermissa Lege Dei, aureos culturae suae vitulos addiderunt: et appellantur Oolla, id est, tabernaculum, non Dei, sed erroris et daemonum. Et soror major ac senior, propter multitudinem et captivitatem ab Assyriis fornicata est contra Deum, quia dereliquit fidei veritatem, et insanivit in haereticorum principes amatores suos, qui vestiti erant hyacinthinis, excelsa illi et coelestia promittentes; et ascensores, de quibus dictum est: Hi in curribus, et in equis (Ps. XIX, 8), electos filios Assyriorum et duces ac magistratus, qui scientiam sibi et eloquentiam repromittunt. Hoc autem propterea fecit, quod easdem fornicationes quas habuerat in Aegypto, id est, antequam crederet, et adhuc in saeculo versabatur, etiam in haeresi exercuit. Et devirginata est [ Al. devirginatae sunt] a viris Assyriis qui in malitia perseverant, 263 sive ultoribus. Adversarius enim noster diabolus, ipse est inimicus et ultor (I Petr. V). Illi confregerunt ubera Samariae; et virginitatem ejus quam habuerat in Ecclesia, perdiderunt. Propterea tradita est amatoribus suis, juxta Apostolum qui scribit: Tradidi eos Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Et: Tradidi eos in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). Illi discooperuerunt ignominiam miserae Samariae, et omnem illius ostenderunt turpitudinem, filiosque et filias, qui de illa generati sunt, scientia praeditos, et simplices atque imperitos duxere captivos, et ipsam interfecerunt gladio spiritali: totiusque mundi in malam partem sermone celebrantur, et fiunt famosae inter cuncta saeculi dogmata, ut in exemplum omnium feminarum turpitudo illius puniatur. (Vers. 11 seqq.) Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae ad filios Assyriorum praebuit impudenter: ducibus ac magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia (sive pretiosa); equitibus, qui vectabantur equis, et adolescentibus, forma cunctis egregia. Et vidi quod polluta esset via una ambarum, et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, et accinctos baltheis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum: forma [Vulg. formam et similitudinem] ducum omnium (sive tristatarum omnium) similitudine filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum in qua orti sunt: et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum (sive divertentium), polluerunt eam stupris suis, et polluta est in eis, et saturata est (sive recessit) anima ejus ab illis. Denudavitque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recessit anima mea a sorore ejus. Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dierum adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti. Et insanivit libidine super concubitu eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum, fluxus eorum (sive verenda equorum, verenda eorum). Et visitasti scelus adolescentiae tuae: quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt 264 mammae pubertatis tuae. Juxta litteram facilis interpretatio est, quod videns Ooliba, id est, Jerusalem, in qua erat Dei tabernaculum, plagas sororis, non est exemplo commonita, ut retraheret ab errore pedem suum; sed auxit germanae fornicationem. Illa enim semel et foris idola fabricata est in Dan et Bethel: ista autem crebro in excelsis, et in templo Dei adoravit statuam Baal, et cum Assyriis fornicata est. Idolum autem Baal, sive Bel, et (ut apertius dicam) Belis, Assyriorum religio est, consecrata a Nino Belis filio in honorem patris. Et fornicationem suam Assyriis praebuit impudenter, ducibus et magistratibus, qui induti erant veste varia, et multicolori, equitibus et adolescentibus forma cunctis egregia: ita ut ambarum sororum una fieret fornicatio. In eo autem auxit Jerusalem fornicationes suas, quod videns in parietibus imagines Chaldaeorum, insanivit libidine, et forma eorum vestituque decepta, misit ad eos nuntios, auxilium postulans: qui venerunt, et polluerunt eam. Et quia voluptas non est perpetua, sed cito affert satietatem: polluta et saturata in eos, recessit ab eorum foedere. Unde et ego cernens turpitudines et fornicationes omnibus publicatas, recessi ab ea, ut quae sororis scelera vicerat, poenarum quoque sororem magnitudine superaret. Quae tantae procacitatis fuit, ut cunctos errores adolescentiae suae in graviori jam aetate committeret: et Aegyptia vitia, in Chaldaeorum quoque libidine sectaretur. Insanivit enim quondam in concubitu Aegyptiorum, quorum carnes sunt ad similitudinem asinorum, et tam largus seminum fluxus, sive verenda tam grandia, ut equorum superent deformitatem. Nec cessavit scelus adolescentiae ejus: immo reversa est postquam facta est mihi, ut et in eremo et in terra repromissionis superaret antiquam libidinem, in qua devirginata est, et fracta sunt ubera ejus, et omnis decor periit virginitatis. Porro secundum tropologiam, difficilis intelligentia, quomodo Ecclesia haereticam vincat libidinem, nisi forte possimus hoc dicere, quod servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47): et quod haeretici 265 foris nefanda committant, et extra arcam Noe naufragio pereant: Ecclesiastici autem si veram fidem sequentes, Assyria atque Chaldaea imitentur vitia, et discolores sequantur imagines peccatorum, majoribus digni sint cruciatibus. An non mittimus nuntios ad Chaldaeos, qui interpretantur quasi daemones, quando pandimus eis, atque praebemus eis frangenda in pectore ubera, ubi mentis hospitium est, et saturati voluptatibus, ab aliis transimus ad alias; et non tam fornicationem, quam meretricum numerum desideramus, et ad tantam venimus rabiem, ut post multa tempora Dominicae servitutis revertamur ad Aegyptum, et ea faciamus, quae in saeculo fecimus, antequam nomen fidei acciperemus? (Vers. 22 seqq.) Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus, universos principes principum, et nominatos ascensores equorum. Et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum: lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique. Et dabo eis judicium, et judicabunt te judiciis suis, et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore. Nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni, et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. Et requiescere facient scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. LXX: Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, a quibus recessit anima tua, et adducam eos adversum te per circuitum filios Babylonis, et omnes Chaldaeos φακοὺθ et συὲ et κοὺθ, et omnes filios Assyriorum cum eis, juvenes, electos, duces, et magistratus, omnes tristatas, et nominatos equitantes in equis. Cuncti venient super te ab Aquilone, currus et rotae, 266 cum multitudine populorum, clypei et peltae, et mittent custodiam super te in circuitu. Et dabo ante faciem eorum judicium, et judicabunt te judiciis suis, et dabo zelum meum in te, et facient tecum in ira furoris. Nasum tuum et aures tuas auferent, et reliquos tuos gladio dejicient. Ipsi filios tuos et filias tuas tollent, et residuos tuos devorabit ignis, et denudabunt te vestimento tuo, et assument vasa gloriationis tuae, et avertent impietates tuas a te, et fornicationem tuam de terra Aegypti, et non elevabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. Quia Aegyptiarum carnium recordata es, et imitata turpitudinem gentis immundae, quae omnium bestiarum simulacra veneratur: propterea adducam contra te amatores tuos, quorum satiata complexu, recessisti ab eorum foedere: ut quantus prius amor fuerat, in tanta odia vertereris. Filios, inquam, Babylonis, omnesque Chaldaeos, nobiles, tyrannos et principes; pro quibus in Hebraico habetur, PHACUD ( ) et SUE ( ) et CUE ( ), quas multigentes Orientales intelligunt, cum hujuscemodi nomina, nec in Regum volumine, nec in Paralipomenon, neque in Jeremia quidem, qui describunt captivitatem Jerusalem, aut in aliquo loco Scripturae sanctae inveniamus. Nec mirum, si Septuaginta ipsa Hebraica posuerunt nomina, cum Symmachus quoque et Theodotio in eadem verba consentiant. Omnes, inquit, Assyrios, equites, et juvenes, forma egregia, duces et magistratus, sive tristatas, quos nos principes principum interpretati sumus. De quibus et in Exodo legimus (Exod. XV, 4). Electos ascensores tristatas ( τριστάτας), pro quibus Latina simplicitas, ternos statores transtulit. Tristatae autem nomen est apud Graecos, secundi gradus post regiam dignitatem. De quibus scriptum est: Verumtamen ad tres primos non pervenit, qui principes equitum peditumque erant et tributorum [Al. tribunorum ] (I Par. XII, II Reg. XXIII): quos nos magistratus utriusque militiae, et praefectos annonarii tituli nominamus. Omnes, inquit, in curribus et in equis, lorica armati, galea et clypeo, obsederunt te per circuitum, et dabo eis 267 judicium, ut quos reliqueras, et quorum irritum feceras pactum, ab his judiceris: et judicabunt te judiciis suis quasi adulteram. Et ponam, inquit, zelum meum in te, quem exercent tecum in furore. Zelus enim meus est inter hostes, fidei etiam non servatae. Nasum, inquit, tuum et aures tuas praecident, quasi adulterae et deprehensae in stupro: ut deformata placere desistas. Quomodo enim in facie omnis pulchritudo oris in narium decore consistit, et in auribus, e quibus in feminis uniones et margaritae dependent: ita dignitas regis et judicum, quae in ore auribusque signatur, eorum gladio praecidetur. Ipsi filios tuos et filias tuas capient. Tuos, inquit, et tuas, non meos et meas, quia de adulterio generati sunt, et caetera vorabuntur incendio. Et denudabunt, inquit, et vestimentis tuis, quibus te ornaveram, et vasis gloriae tuae, quae tibi ad caeremonias templi aurea argenteaque concesseram, de quibus scriptum est: Ego dedi eis aurum et argentum, et ipsi fecerunt ea Baal (Osee II, 8). Haec autem omnia faciam, ut perdita pulchritudine et vultu venefico [ Al. veneficio] deturpato, quiescat aliquando scelus tuum, et fornicatio quam didicisti et exercuisti in Aegypto: ut postquam nasum auresque perdideris, nequaquam audeas oculos tuos levare ad Chaldaeos, et amatoribus pristinis ostendere foeditatem tuam: nec recorderis amplius Aegyptiorum libidinis, quorum magnitudine carnium delectabaris. Quae universa dicuntur sub translatione adulterae, et propter adulterium deturpatae: ut nequaquam ultra glorietur in decore suo; sed erubescat in foeditate, quam magnitudine meruit voluptatum. Quidquid de Jerusalem τροπικῶς dicitur, et ad animam referri potest, quae virtutibus, Dei juncta complexui, postea adulteravit in vitia, et recessit ab eo, et patefactis universis sceleribus ejus, denudata est atque turpata et ostensa omnibus, ut a scelere suo aliquanto desistat: nec glorietur in nominis dignitate, sed pro mali conscientia et recordatione Aegypti, oculos ultra ad coelum non audeat tollere. Unde et nasus ei praeciditur, et aures amputantur, quia odorem 268 bonae fragrantiae verterat in fetorem, et audierat judicium sanguinis, quod non solum de odore et auditu, sed de visu quoque intelligimus, quo, quia male fuerant abusi, Samson et Sedecias privantur. Surdum quoque Deus et mutum fecit (Exod. IV, 11): ne lingua eorum pertranseat usque ad terram, et tactus omnis auferetur in his qui vitam penitus perdiderunt. Et haec fient, ut igni cuncta purgentur, et pereat Aegypti fornicatio: nec ultra oculos suos ad mala possit attollere. (Vers. 28 seqq.) Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti: in manus de quibus satiata est anima tua. Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum. Scelus tuum, et fornicationes tuae fecerunt haec tibi: quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. In via sororis tuae ambulasti: et dabo calicem ejus in manu tua. Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum. Eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima: ebrietate et dolore repleberis, et calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae. Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis (sive ut LXX transtulerunt: festivitates et neomenias ejus auferam); quia ego locutus sum, ait Dominus [Vulg. addit Deus]. Propterea haec dicit Dominus Deus. Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum: tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. Prodest Jerusalem inimicitias habere contra Assyrios atque Chaldaeos, et nequaquam Aegypti recordari; sed tradi eis in manus ad puniendum, qui illam oderant: quibus ante non traditur, nisi satiata fuerit de eis anima ejus, ut postquam poenituerit veterum peccatorum, tunc purgetur suppliciis, et perdat omnes labores quos arte meretricia conquisivit: videatque nuditatem suam et ignominiam; et sciat quod haec universa non ei Dominus fecerit, sed fornicationes suae, quibus fornicata est per gentes quas supra enumeravit, ut earum coleret simulacra. In viis, ait, sororis tuae Samariae ambulasti: propterea debes calicem illius bibere, 269 cujus peccata sectata es. Calix autem, quod saepe accipitur pro poenis atque suppliciis, multa exempla sunt, e quibus illud est: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen faex ejus non est exinanita, bibent ex eo omnes peccatores terrae (Psal. LXXIV, 9, 10). Et in Isaia Calix ruinae, et poculum furoris dicitur (Isa. LI, 17). Et ad Jeremiam loquitur Deus: Accipe calicem vini meri de manu mea, et potabis omnes gentes, ad quas ego mittam te, et bibent, et voment, et insanient (Jerem. XXV, 15). Sicut enim quaedam dautur cathartica, ut noxius humor qui inest corporibus egeratur: sic et Dominus dat calicem tormentorum meracissimum, ut quidquid fellis amaritudinisque est, auferat a peccatoribus, et pristinae eos restituat sanitati. Et ipse calix erit profundus et latus. Profundus, poenarum magnitudine: latus tempore captivitatis. Quando autem, ait, inebriata fueris et dolore comprehensa, et biberis calicem usque ad faeces, et intantum hauseris, ut fragmenta quoque ipsius calicis devores: tunc taedebit te fornicationis pristinae, et lacerabis ubera quae fracta fuerant in Aegypto, et quae amatoribus tuis subacta atque collisa sunt: sive omnes festivitates, et neomenias tuas auferam, ut pro solemnitate atque laetitia, aeternum planctum habeas et moerorem. Quia igitur ista fecisti, et oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, sive retrorsum. propter corporis vitia, vel post genitalia, quibus turpitudinis foeditas indicatur: propterea porta scelus et impietatem tuam, videlicet supplicia quae propter impietatem et scelera meruisti. Potest hoc quod dicitur: Et potabis usque ad faeces, et fragmenta ejus devorabis, significanter intelligi super Jerusalem, quae calicem Samariae sororis suae bibit novissima, et quasi faeces tormentorum ejus usque ad fundum epotavit. (Vers. 36, 37 seq.) Et ait Dominus ad me dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera (vel iniquitates) earum: quia adulterae [Vulg. adulteratae] sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis 270 (sive adinventionibus) suis fornicatae sunt: insuper et filios suos quos genuerant mihi, obtulerunt eis ad devorandum (sive transduxerunt) per ignem. Sed et hoc fecerunt mihi, polluerunt sanctuarium meum in die illa: et sabbata mea profanaverunt. Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerunt illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae. Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant. Itaque ecce venerunt, quibus te lavisti (sive, cum venissent, statim lavabaris): et circumlivisti [Vulg. addit stibio] oculos tuos: et ornata es mundo muliebri. Sedisti in lectulo pulchro, et mensa ornata [Vulg. ordinata] est ante te. Thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam, et vox multitudinis exsultantis erat in ea (sive et voce composita persultabat); Et in viris quidem multitudines hominum adducebantur, et veniebant de deserto (sive ebrii de deserto): posuerunt armillas in manibus suis, et coronas speciosissimas in capitibus suis. Et dixi ei quae attrita est in adulterio: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. Et ingressi sunt ad eam: quasi ad mulierem meretricem, sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam mulieres nefarias (sive ut facerent iniquitatem). Viri ergo justi [Vulg. interserit isti] sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio offundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum. Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam, et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igni succendent, et auferam scelus (sive impietatem) de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus (vel impietatem) earum. Et dabunt scelus (sive impietatem) vestrum super vos: et peccata idolorum vestrorum portabitis, et scietis quia ego Dominus Deus. Ut saepe commonui, parva in quibus Septuaginta editio discrepat ab Hebraico, ex latere copulavi, lectoris fastidio providens. Consequens autem erat, ut qui Samariae et Jerusalem adulteria separatim descripserat, pariter earum supplicia nuntiaret. 271 Omnia autem dicuntur quasi ad adulteras, et facta anacephalaeosi, breviter earum scelera proponuntur: ut recte juxta Legis imperium in adulteras [ Al. adulteris] lapidatio populi consequatur. Quia igitur adulterae sunt, justam deprome sententiam. Sunt enim moechatae in idolis, et sanguis in manibus earum, eorum videlicet quos idolis immolarunt: ut filios quos mihi genuerant, daemonibus consecrarent. Nec hoc fecerunt foris et in montibus, ac lucis, ut saepe facere consueverant; sed ad extremum polluerunt templum meum, ut statuam Baal in eo ponerent. Et sabbata mea profanaverunt: ut nec loci, nec temporis custodiretur apud eos religio. Sed nec praesentibus tantum adulteriis contentae erant, neque suffecit eis, quod filios meos immolaverunt idolis suis vel daemonibus; sed peregrinis quoque voluptatibus lascivientes, Assyriorum atque Chaldaeorum simulacra veneratae sunt. Qui cum venissent, Ooliba Jerusalem, omnem adulterae habitum implesti super eos, ut lavares corpus, oculos stibio linires: ut assumeres cultum muliebrem, sederes in lectulo libidini praeparata [ Al. praeparato], epulas proponeres, quibus fractas ad libidinem vires reparares amatorum tuorum; thymiama meum et unguentum quod mihi specialiter jusseram fieri (Exod. XXX), et exterminari animam illam de populo, quae in privatos usus hoc facere voluisset, tu offerres idolis; ut congregares frequentiam populorum, sive omni genere musicorum caneres: ut non solum visu, sed et auditu et odoratu, et cunctis sensibus placeres amatoribus tuis, qui venerunt ad te ebrii: non urbanae alicujus elegantiae, sed de deserto ac solitudine, rusticorum ac latronum habitum praeferentes. Et in tantam exarsistis, o sorores pessimae, insaniam voluptatum, ut armillas vestras et discriminalia imponeretis manibus et capitibus amatorum vestrorum, sive vobis ipsis, ut plenae ornatu turparemini. Quamobrem dixi ei, vel Jerusalem, vel Samariae, vel utrique: Sic attrivistis frontem, ut nequaquam secreto polluamini, vel mariti, vel hominum vitetis aspectum; sed instar meretricum publice 272 prostituamini, qui ingressi sunt ad vos, quasi ad meretrices, certatim vos polluere cupientes. Tradam igitur vos ad puniendum his quibus ultro traditae estis ad deturpandum. Justi enim viri sunt, in eo quod adulteram et parricidam, me jubente, discruciant. Haec enim dicit Dominus Deus: Monitu vocis tuae congrega ad eas, o propheta, multitudinem populorum, et primum diripiatur earum universa substantia; deinde lapidentur et confodiantur gladiis, et filii earum et filiae trucidentur, et domus ardeant. Et haec omnia fient, ut auferatur de terra impietas; et discant omnes mulieres universaeque provinciae procul positae, poenis earum similia devitare: ut postquam receperitis quae meremini, et portaveritis scelera idolorum vestrorum: tunc cognoscatis quod ego sim Dominus. Haec autem omnia tropologice, et sub typo adulterarum dicta sunt contra Samariam et Jerusalem, quod Assyriis traditae atque Chaldaeis, ductae sint in captivitatem, et urbes earum incendio concremarint: interfecti sint populi, qui pro Deo daemonum simulacra venerati sunt. Possunt haec et post adventum Christi intelligi, quod viri justi de populis nationum ipsi Samaritanos et Judaeos comparatione sui judicent, et tradant eos ad devorandum, quibus Dominus dixerat (Matth. XXIII, 38): Relinquetur vobis domus vestra deserta. Et: Quando videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, scitote quia appropinquat desolatio ejus (Luc. XXI, 22). Usque hodie enim adulteratae sunt, et totius orbis lapidibus opprimuntur. Quoniam miserunt nuntios ad eos qui erant procul, et dicere non poterant: Ego Deus appropinquans, et non Deus de longe, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 23): et praeparaverunt se amatoribus suis daemonibus: et omnem cultum atque ornatum quem a Deo acceperant naturali bono, verterunt in cultum daemonum, et opera sua decoremque, quem in armillis et diademate intelligimus, adulteris amatoribus praebuerunt, quorum poena gentibus timor est, immo his qui ex gentibus crediderunt, ne similia patiantur, si ea fecerint quae fecit Samaria et Jerusalem. A quibus tunc auferentur impietates, cum receperint 273 scelera sua, et velamen quod positum est ante vultum Moysi (Exod. XXXIV), abstulerint ab oculis suis, ut cognoscant quod ipse sit Dominus Jesus Christus, quem Dei Filium negaverunt (II Cor. III). (Cap. XXIV. Vers. 1 seq.). Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens: Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in eam aquam. Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena Pinguissimum pecus assume: compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea: per partes, et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum, non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. Ut superducerem [Vulg. superinducerem] indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. Propter haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram. Congere ossa quae igne succendam, consumentur carnes, et concoquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat aes ejus, et confletur in medio [Vulg. interserit ejus] inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Multo labore sudatum est; et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. Immunditia tua exsecrabilis, quia emundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. Ego Dominus locutus sum: venit, et faciam: non transibo [Vulg. transeam], nec parcam, nec placabor. Juxta vias tuas et juxta adinventiones tuas judicavi te, dicit Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens: Fili hominis, scribe tibi diem ab hac die, qua obfirmatus est rex Babylonis super Jerusalem ab hodierna die, et dic ad domum exasperantem parabolam, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: 274 Pone lebetem et infunde super eum aquam, et mitte in eum divisiones: omnem incisuram bonam, crus, et humerum, carnibus separatis ab ossibus de electis pecoribus assumpta, et incende ossa sub eis: ferbuit, et sunt cocta ossa ejus in medio illius. Propterea haec dicit Adonai Dominus: O civitas sanguinum, lebes in quo est rubigo in eo, et rubigo non est egressa ex eo: per partes suas protulit: non cecidit super eam sors, quia sanguis ejus in medio illius est. Super levissimam petram posui illum: non effudi illum super terram, ut operiretur terra. Ut ascenderet furor in ultionem vindictae: dedi sanguinem ejus super limpidissimam petram, ut non operiretur. Propterea haec dicit Adonai Dominus: Vae, civitas sanguinum, et ego magnificabo terrorem, et multiplicabo ligna, et succendam ignem, ut tabescant carnes et imminuatur jus, et ossa concrementur et stet super carbones suos. Incensa est ut exuratur et frigatur aes ejus, et concrementur in medio illius immunditia ejus, et deficiat rubigo ejus. Humiliabitur rubigo, et non exiet de ea multa rubigo ejus: confundetur rubigo illius: immunditia tua ZEMMA, pro eo quod contaminata es tu, et non es emundata ab immunditia tua. Et quid erit si non fueris emundata ultra donec impleam furorem meum in te? Ego Dominus locutus sum, et veniet, et faciam: non differam, nec miserebor, nec deprecabilis ero. Secundum vias tuas, et secundum adinventiones tuas judicabo te, dicit Adonai Dominus.--Propterea ego judicabo te juxta sanguinem tuum, et juxta cogitationes tuas judicabo te, immunda atque famosa, et nimia ad irritandum ⁑ Quorum pleraque de Theodotione addita sunt, et verbum Hebraicum ZEMMA ( ), pro quo nos exsecrabilem immunditiam interpretati sumus. Illudque ab eis additum est, quod in Hebraico non habetur, et obelo praenotandum est: Propterea ego judicabo te juxta sanguinem tuum, et juxta cogitationes tuas judicabo te, immunda atque famosa, et nimia ad irritandum. Dicamus ergo de singulis. Nono anno captivitatis regis Joacim (quinto enim exorsus est prophetare) et decimo mense ejusdem noni anni, decima die mensis decimi, factum est verbum Domini ad Ezechiel prophetam, in 275 Babylonis regione constitutum, et dixit ei: Fili hominis, scribe tibi hanc eamdem diem, et scito quod rex Babylonis hodie in regione Judaea obsidere coeperit Jerusalem, et vallare eam exercitu; et obsidionem istam per parabolam describe atque proverbium, quae in praesenti loco metaphoram translationemque significat. Pone, inquit, ollam aeneam, id est, lebetem, et mitte in eam aquam, et pinguissimorum animantium omne corpus in frusta concide, tam femur, quam crus et armum, carnesque diligenter ab ossibus separa, et carnibus missis in lebetem, ossa pone vel compone sub lebete, et fac strues, et cumulos ossium, ut effervescat non semel, sed frequenter coctio lebetis, et discoquantur carnes intrinsecus, et ossa subter incendio concrementur. Vis autem scire, propheta, quis sit iste lebes, vel quae carnes aut ossa? Loquere haec, dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, id est Jerusalem, lebeti, cujus rubigo, id est malitia nimia est, et licet ignis suppositus sit, tamen rubigo ejus non exivit de ea. Perseveraverunt enim etiam capti atque cruciati in pristino scelere. Per partes, et singillatim consumite eam, nemo remaneat in salutem. Non cecidit super eam sors ut alii perirent, et alii salvarentur, sed cunctis communis venit interitus. Sanguis enim ejus, id est, homicidia, et filiorum neces, in medio illius sunt. Quem sanguinem effudit super limpidissimam petram, ut pateret omnibus, nec terra operiretur aut pulvere: ne transiret videlicet indignatio mea, sed super apertissimum sanguinem ultio properaret. Naturae est enim, ut si sanguis fundatur in terram, combibat humus humorem sanguinis, vel paulatim terra operiatur et pulvere. Cum autem super limpidissimam petram et nullam habentem foveam, sanguis fuerit effusus, labitur et latam obtinet sedem. Hoc autem indicat, quod non occulta, sed publica fecerit homicidia, secundum illud quod dicitur ad Cain: Sanguis fratris tui clamat ad me (Genes. IV, 10): propterea dic civitati, non unius sanguinis, sed sanguinum multorum: Ecce ego grandem in te pyram faciam, sive educam torrem, quem 276 vulgus titionem vocat, et non solum carnes in te molles et teneras, sed durissima quoque ossa sic succendam, ut nihil in te remaneat quod non cremetur incendio. Cumque et carnes et ossa consumpta fuerint et cremata, ipsum lebetem vacuum pone super prunas, ut aes quoque illius incalescat et consumatur, et aere consumpto, rubigo quoque illius pereat, id est, civitate incendio concremata, malitia cum urbe dispereat. Sed quid prodest fecisse quod jussum est? Ne per ignem quidem rubigo atque malitia lebetis, et urbis potuit auferri; sed permanet in ea immunditia scelesta et exsecrabilis: hoc enim zemma significat. Et apostropham ad ipsum lebetem, id est ad ipsam urbem, facit. Mundare te volui, et non es mundata sordibus tuis, nec ultra poteris emundari, donec in te compleam indignationem meam. Ego Dominus locutus sum, et sententia mea non potest praeterire. Venit jam urbis obsidio, faciam quod minatus sum: nec transibo, sicut saepe feci, scelera tua; et ultra non parcam, nec placabor tibi etiam si multiplicaveris preces; sed vias tuas, et adinventiones tuas reddam tibi, immo judicabo te juxta opera et cogitationes tuas, ut in hoc quoque ostendam clementiam meam instar medici, qui putridis non parcit carnibus, ut sana membra salventur: non parcit, ut parcat; crudelis est, ut misereatur; nec considerat patientis dolorem, sed vulneris sanitatem, juxta illud Evangelicum magis volens unum perire membrum, quam totum corpus interfici (Matth. V). Notandum quoque quomodo a principio prophetiae usque ad praesentem diem, quando obsideri coepit Jerusalem, per ordinem captivitas veniat. Primum gladius provocatur; deinde duae viae ponuntur, Ammon et Jerusalem, quarum ad dexteram partem sors cadit Nabuchodonosor; conflatur argentum in civitate, aes, stagnum, plumbum et ferrum; terra quoque non compluitur, sed sentibus occupatur: postea sub nomine duarum sororum Oollae et Oolibae, Samariae et Jerusalem peccata narrantur, quomodo illa sit capta, et ista capienda. Ad extremum nono anno, decimo mense, 277 decima die mensis, in captivitate posito Ezechiel et his qui cum eo erant, et tradiderant se cum rege Jechonia, ostenditur qua die urbs coeperit obsideri, et similitudo lebetis ponitur; ut quomodo carnes et ossa congesta in lebetem, incendio concremantur, sic cuncta civitas cum suis interitura sit civibus, et nullus remaneat eorum qui obsessi sunt, quin fame, gladio, pestilentia consumantur, et pars reliqua captiva ducatur in Babylonem. Potest haec eadem prophetia et ad tempus pertinere Dominicae passionis, propter quam exercitu circumdata est Jerusalem, et interfecti filii ejus, et obsidente Tito filio Vespasiani, ad salutem nullus evasit, templumque subversum est; et post quinquaginta annos sub Hadriano, civitas aeterno igne consumpta est. Praesentem autem captivitatem quando Ezechiel in Babylone ista cernebat, et Jeremias in principio ponit voluminis sui: Quid tu vides, Jeremia? Qui respondens, ait, Ollam succensam, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jerem. I, 13). Sunt qui juxta tropologiam, totum locum istum ad consummationem mundi [ Al. saeculi] transferant, nonumque numerum, qui in Scripturis sanctis poenarum et dolorum est, et semper sequitur justitiam, decimi mensis et diei decimae clementia temperant. Idcirco enim adhibentur aegrotantibus poenae, ut dolorem sanitas consequatur. Mundus ergo qui in maligno positus est (I Joan. V, 19), die judicii divino igne succenditur; et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur illud quod scriptum est in Isaia: Habes carbones ignis, sedibus super eos: erunt tibi in adjutorium (Isai. XLVII, 14). Illudque difficile est, quomodo cum carbones et ossa consumantur, quibus pleni sunt etiam Pharisaei, quibus Dominus loquitur in Evangelio: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui similes estis sepulcris dealbatis: quae intus plena sunt spurcitia, et ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 27), nunc dicatur quod rubigo sordesque mundi consumptae non sint, sed etiam post judicii severitatem malitia remaneat. Quod facile solvitur, si intelligamus illud Apostoli: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Galat. III, 22). Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII, 28). Et ponitur sanguis qui effusus est in propatulo creaturae universae, ut omnium scelera pateant. Petram autem limpdissimam possumus 278 accipere, et Dominum Salvatorem, quae sequebatur in solitudine populum Israel, de qua scriptum est: Bibebant autem de spiritali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4): quod in illo revelentur omnia; et impleatur quod scriptum est: Nihil occultum quod non reveletur. Dicitque se Dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata; neque parcere impiis, nec placari, ut viae pereant impiorum, secundum illud quod in primi psalmi fine ponitur: Et iter impiorum peribit.
(Vers. 15 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies. Corona tua circumligata sit tibi, et calciamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vesperi, fecique [Vulg. fecitque] mane sicut praeceperat mihi. Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me dicens: Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra, et filii vestri, et filiae quas reliquistis, gladio cadent. Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. Coronas habebitis in capitibus vestris, et calciamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis: sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. Eritque Ezechiel vobis in portentum, juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. Et tu, fili hominis, ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum. In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi: in die, inquam, illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra, erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, ecce ego auferam a te desiderabilia oculorum tuorum in acie (sive in praeparatione); non planges, neque flebis, nec venient lacrymae tibi, gemitus sanguinis, renum luctus est. Erunt crines tui 279 colligati super te, et calciamenta tua in pedibus tuis, nec consolaberis in labiis eorum, et panem hominum non comedes. Locutus sum ad populum mane, sicut praeceperat mihi, et mortua est uxor mea vesperi, fecique mane sicut praeceptum est mihi. Et dixit ad me populus: non annuntias nobis quid sunt haec quae tu facis? Et dixi ad eos, Sermo Domini factus est ad me, dicens: Dic ad domum Israel: Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego contaminabo sancta mea, superbiam fortitudinis vestrae, desiderabilia oculorum vestrorum, et quibus parcunt animae vestrae. Filii vestri et filiae vestrae quos reliquistis, in gladio cadent, et facietis sicut feci. Ore eorum non consolabimini, et panem virorum non comedetis, et comae vestrae super capita vestra, et calciamenta vestra in pedibus vestris. Non plangetis nec flebitis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et consolabitur unusquisque fratrem suum, et erit Jezechiel vobis in portentum. Secundum omnia quae fecit, facietis. Cumque venerint haec, cognoscetis quoniam ego Adonai Dominus. Et tu, fili hominis, nonne in die quando abstulero fortitudinem ab eis, elationem gloriationis eorum, desiderabilia oculorum eorum, et elationem animae eorum, filios et filias eorum. In die illa veniet qui salvus factus fuerit ad te: ut annuntiet in auribus tuis. In die illa aperietur os tuum ad eum qui fugerit, et loqueris, et nequaquam ultra reticebis, et eris eis in portentum, et cognoscent quoniam ego Dominus. Supra ollae lebetisque succensio, obsidionem urbis ostenderat, nunc captam eam atque deletam, et omnem populum, vel interfectum gladio, vel ductum in captivitatem, prophetalis sermo testatur. Et primum juxta consuetudinem nostram, historiae fundamenta jaciamus. Fili, inquit, hominis, ecce auferam de conspectu oculorum tuorum quidquid tibi desiderabile est, et auferam in plaga, sive, ut LXX verterunt, in praeparatione: ut videlicet praepares te ad ea non facienda, quae solent in luctu fieri. Non planges, neque plorabis, nec fluentes lacrymae dolorem cordis 280 ostendent: sed si forte nimio fueris moerore superatus, tacitum habeto gemitum, nec prorumpat in verba. Mortuorum luctum non facies, vel, ut vertere LXX, gemitus sanguinis, renum luctus est. Per quod ostendit uxorem ejus esse morituram. Statim enim sequitur: Et mortua est uxor mea vesperi (Prov. XIX); quod proprie ad conjunctionem renum pertinet. Nihil enim viro uxore bona amabilius, quae a Deo homini providetur, et cui Domini lege conjungitur, et unum cum ea corpus efficitur. Quodque sequitur: Corona tua circumligata sit tibi, et calciamenta tua erunt in pedibus tuis, hoc significat: Habebis comam quae tondetur in luctu, et calciamenta in pedibus, quae lugentes solent abjicere. Unde et David Abessalon filium fugiens, et poenitens super nece Uriae, nudis pedibus incedit (I Reg. XII, XV, XVIII). Aiunt Hebraei hucusque Babylonios magistros, Legis praecepta servantes, decalogum scriptum in membranulis circumdare capiti suo, et haec esse quae jubeantur ante oculos et in fronte pendere, ut semper videant quae praecepta sunt. Et quia Ezechiel sacerdos erat, nequaquam eum debere deponere coronam gloriationis, sed ligatam habere in capite. Hoc illi dixerint. Nos autem, juxta LXX, coronam capillorum intelligamus caesariem: licet et ipsorum interpretatio nequaquam vim Hebraici sermonis expresserit. Nec amictu, inquit, ora velabis, nec cibos lugentium capies, quae solent in luctu fieri, ut operiant vultum, et quae Graeci περίδειπνα vocant, a consolatoribus accipiant. Locutus sum, inquit, ad populum mane, quae mihi Dominus imperarat, et vesperi mortua est uxor mea, oculorum desiderabile, lumborumque et sanguinis luctus. Statimque die altera mane feci omnia quae mihi fuerant imperata: interrogavitque me populus, cur contra morem omnium fecerim. Causasque quaerentibus tantae patientiae, respondi: Sermo Domini qui ad me factus est, ut ad populum Israel loquerer, ista praecepit: Ecce ego, 281 id est, jam nunc polluam sanctuarium meum, ut incendatur templum et cunctis alienigenis pateat ac profanis, et in quo habebatis superbiam, id est confidentiam et spem ac desiderium salutis vestrae, et ad cujus obsidionem vestrae animae formidabant: et filios quoque et filias quos vobis fames ac pestilentia reliquos fecerant, consumam gladio. Quidquid ego feci, et vos facietis. Quando consuetudo servatur in luctu, medius dolor est; quando autem tanta malorum incumbit necessitas, ut omni ploratu major sit, unusquisque de sua necessitate sollicitus, ad aliorum quamvis sint proximi miserias non ingemiscit. Nihil, inquit, facietis quod solet in luctu fieri: sed urbe temploque succensis, stupebitis ad malorum magnitudinem. Non attondebitis, nec nudis incedetis pedibus, nec plangetis, nec amictu ora velabitis, nec cibos capietis a consolantibus: sed tabescetis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et vix liberum habebitis gemitum, ne offendatis victorum superbiam, si publice flere videamini; ita ut Ezechiel propheta sit vobis in portentum, et omnia, quae ille non fecit in morte uxoris suae, vos in eversione urbis et templi non faciatis. Et adhuc apertius: O, inquit, fili hominis, in tempore quando abstulero ab eis fortitudinem eorum, templi, ut diximus, confidentiam et gaudium dignitatis, et in quo spem solam habebant, ac desiderium in quo requiescebant animae eorum, insuper filios eorum et filias, subauditur ex superioribus, abstulero: eo, inquit, tempore, cum venerit ad te de Jerusalem fugiens, vel qui evaserit, dicens urbem esse subversam, tunc qui prius tacueras et gemitum liberum non habebas, et tantae eras patientiae, ut in uxoris nece et lumborum dolore, lacrymam non emitteres, aperies os tuum, et loqueris, non ad eum qui venerit, sed cum eo: ut quaecumque tu ventura praedixeras, 282 ille nuntiet jam perfecta, et ultra non tacebis; sed argues eos, et dices cuncta illis merito provenisse: ita ut sis illis in portentum, juxta illud quod in Zacharia scriptum est: Prophetas viros esse portendentes (Zach. III, 8). Et Dominus alibi loquitur: in manibus prophetarum assimulatus sum (Osee XII, 10). Haec juxta historiam dicta sint. Veniamus ad anagogen (si tamen violenta non fuerit visa cauti lectoris prudentiae). Filium hominis dici Dominum Salvatorem, nulli dubium, qui extrema hora, hoc est, ad vesperam mundi hujus, uxorem pristinam perdidit, nec flevit eam, nec amictu ora velavit, nec recepit ullam hominum consolationem, et haec ventura praedixit mane, quae completa sunt vesperi, et rursum mane in secundo adventu facta probavit quae ventura praedixerat, sanctuarium Judaeorum, et quod desiderabile habuerant in oculis, et super quo tremebant animae eorum, esse polluta: filios quoque eorum et filias Romano gladio concidisse. Quod autem dicitur: Coronam habebitis in capitibus vestris, et calciamenta erunt in pedibus, ad illam partem referemus, quod nequaquam lugere debeant, nec signa luctus assumere, postquam pro umbra receperint veritatem, et Nazaraei quidam facti fuerint, et unusquisque super fratre suo consolabitur: ita ut Ezechiel quem confortavit Deus Pater, sit eis in portentum, ventura praenuntians, et postquam subversa fuerit Jerusalem, templumque succensum, et hoc totus mundus audierit, et dispersio Israel, quae orbis terminos colit, tunc verba Domini opere completa, habeant libertatem, et polluto sanctuario ejus, Lege completa, vel destructa secundum occidentem litteram, aperta sit Evangelii gloria, et cognoscat Israel, quod ipse sit Dominus et Deus, qui haec mane ventura praedixerit, et vesperi atque in consummatione mundi esse completa, suo probarit adventu.