Jump to content

Commentaria in Porphyrium/4

Checked
E Wikisource
 3 5 

LIBER QUARTUS.

De differentia disputanti non aeque illud debet occurrere, quod in generis specieique tractatu de collocationis ordine quaerebatur. Illic enim meminimus inquisitum, cur esset omnibus praepositum genus, ut id primum ad disputationem veniret, cur post genus species esset injecta; nunc vero supervacuum est dicere cur post speciem differentia sumpta sit, cum illud jam fuerit inquisitum cur non ante speciem collocata sit. Quod si mirum videbatur speciem differentiae in disputationis loco fuisse praepositam, eo quod differentia continentior ac magis amplior esset specie, quid est quod possit quisque mirari, si eamdem differentiam ante proprium atque accidens collocaverit. Cum proprium unius semper sit speciei, ut posterius demonstrabitur, accidens vero exteriorem quamdam ostendat naturam, nec omnino in substantia praedicetur, differentia vero utrumque contineat, et de pluribus speciebus et in substantia praedicetur. Sed haec hactenus, nunc ad ipsa Porphyrii verba redeamus.

DE DIFFERENTIA.

[recensere]

Differentia vero communiter, proprie, et magis proprie dicitur. Communiter quidem differre alterum ab altero dicitur, quoniam alteritate quadam differt quocunque modo, vel a seipso vel ab alio: differt enim Socrates a Platone alteritate quadam, et ipse a se puero jam vir factus, et a se faciente aliquid cum quiescit, et semper in aliquo modo habendi se alteritatibus spectatur. Proprie autem differre alterum ab altero dicitur, quando inseparabili accidente alterum ab altero differt. Inseparabile vero accidens est, ut nasi curvitas, caesitas oculorum, et cicatrix cum ex vulnere occalluerit. Magis autem proprie alterum differre ab altero dicitur, quando specifica differentia differt, quemadmodum homo ab equo specifica differentia differt rationali qualitate.

Tribus modis aliud ab alio distare praediximus, genere, specie, numero, in quibus omnibus aut secundum substantiales quasdam differentias alia res distat ab alia, aut secundum accidens. Nam quae genere vel specie distant, substantialibus quibusdam differentiis disgregata sunt, idcirco quoniam genera et species quibusdam differentiis substantialibus informantur. Nam cum homo ab arbore genere distet, animalis sensibilis qualitas in eo differentiam facit. Addita enim sensibilis qualitas animato, animal facit: eidem detracta facit inanimatum atque insensibile, quae virgulta sunt; igitur homo atque arbor genere differunt: utraque enim sub animalis genere poni non possunt, nam differentia sensibili secundum genus discrepant, quae unius ex propositis tantum genus, id est hominis informat, ut dictum est. Illa vero quae specie distant manifestum est, quod ipsa quoque differentiis substantialibus discrepant, ut homo atque equus differentiis substantialibus rationalitate atque irrationalitate distant. Ea vero quae individua sunt, et solo numero discrepant, solis accidentibus distant, haec autem sunt vel separabilia vel inseparabilia. Separabilia quidem, ut moveri, dormire; distat enim alius ab alio quod ille somno prematur, hic vigilet. Distat item inseparabilibus accidentibus, quod hic staturae sit longioris, hic minime. Quae cum ita sint, internarium numerum has differentiarum diversitates Porphyrius colligit, hisque ipse nomina quibus post utatur, apponit, dicens: Omnis differentia vel communiter vel propria, vel magis propria nuncupatur. Communiter quidem eam differentiam sumens quae quodlibet accidens monstraret, quae in quadam alteritate consistit, ut si Plato a Socrate differat quod ille sedeat hic ambulet, vel quod ille senex, hic vero sit juvenis; a seipso etiam sane aliquis differre potest, ut si nunc quidem faciat aliquid cum ante quieverit, vel si nunc adolescens jam factus sit, cum prius tenera vixisset infantia. Communes autem differentiae nuncupatae sunt, quoniam nullius propriae esse possunt differentiae, et quae separabilia accidentia sola significant. Nam et stare et sedere et facere aliquid ac non facere, multorum atque adeo omnium sunt, et separabilia esse accidentia manifestum est. Quibus si qua differunt, communibus differentiis distare dicuntur. Praeterea puerum esse atque adolescentem vel senem, ea quoque veraciter separabilia sunt accidentia. Nam ex pueritia ad adolescentiam, atque hinc ad senectutem, ab hac denique ad decrepitam usque aetatem, naturae ipsius necessitate progredimur. Illud forsitan sit dubitabile de uniuscujusque forma corporis, an ullo modo separari queat. Sed ea quoque est separabilis forma, nullius enim diuturna ac stabilis forma perdurat. Idcirco nec peregrinus pater relictum domi puerum, si adolescentem redux viderit, potest agnoscere: forma enim semper quae ante fuerat, permutatur, atque ipsa alteritas qua distamus ab altera semper diversa est. Constat igitur hanc communem differentiam separabilibus maxime accidentibus applicari, propria vero est quae inseparabilia significat accidentia. Ea hujusmodi sunt ut si quis caesiis nascatur oculis, si quis incurvo naso: dum enim adest nasus atque oculi, ille caesius, ille semper erit incurvus, atque hoc per naturam. Sunt vero alia quae per accidens corporibus fiunt, ut si cui vulnus inflictum cicatrice fuerit obductum, hoc si occalluerit propriam differentiam facit: distabit enim alter ab altero quod hic cicatricem habeat, ille vero minime, postremoque in his omnibus vel separabilibus accidentibus vel inseparabilibus, alia sunt naturaliter accidentia, alia extrinsecus. Naturaliter quidem ut pueritia vel juventus et totius conformatio corporis. Sicque caesii oculi, et curvitas nasi, et superiora quidem exempla separabilis accidentis per naturam sunt, posteriora vero inseparabilis accidentis. Item extrinsecus vel ambulare, vel currere: id enim non natura, sed sola affert voluntas. Natura vero tantum posse dedit non etiam facere, atque haec sunt separabiles accidentis extrinsecus venientis exempla. Illa vero inseparabilis accidentis extrinsecus, ut si qua cicatrix obducta vulneri occalluerit. Magis propriae autem differentiae praedicantur, quae non accidens, sed substantiam formant, ut hominis rationabilitas: differt enim homo a caeteris quod rationalis est vel quod mortalis. Hae sunt igitur magis propriae, quae monstrant uniuscujusque substantiam. Nam si illae quidem idcirco communes dicuntur, quia separabiles atque omnium sunt, aliae autem propriae, quoniam separari non possunt, quamvis sint in accidentium numero, illae jure magis propriae praedicantur, quae non modo a subjecto separari non possunt, verum etiam subjectis ipsis speciem substantiamque perficiunt. Ex his igitur tribus differentiarum diversitatibus, id est communibus, propriis, et magis propriis fiunt secundum genus, vel speciem, vel numerum discrepantiae. Nam ex communibus, et propriis secundum numerum distantiae nascuntur: ex magis propriis vero secundum genus ac speciem.

Universaliter ergo omnis differentia alteratum facit cuilibet adveniens, sed ea quae est communiter et proprie, alteratum facit: illa autem quae est magis proprie, aliud. Differentiarum enim, aliae quidem alteratum faciunt, aliae vero aliud. Illae igitur quae faciunt aliud, specificae vocantur, illae vero quae alteratum, simpliciter differentiae: animali enim rationalis differentia adveniens aliud facit, et speciem animalis facit. Illa vero quae est movendi, alteratum facit a quiescente. Quare haec quidem aliud, illa vero alteratum solum facit.

Omnis differentia alterius ab altero distantiam facit. Sed haec quae facit alteratum, vel est communis vel continens vel cum quodam proprio et magis proprio differentiarum modo, quare quidquid qualibet ratione ab alio diversum est, alteratum esse dicitur. Si vero accesserit illi diversitati, ut etiam specifica quadam differentia sit diversum, non alteratum solum, verum etiam aliud esse praedicatur. Alteratio igitur continens est, aliud vero intra alterationis spatium continetur; igitur omne quod aliud est, alteratum est, sed non omne quod alteratum est, aliud dici potest. Itaque si accidentibus aliquibus fuerit facta diversitas, alteratum quidem effectum est. Quoniam quidem quolibet modo, vel ex quibuslibet differentiis considerata diversitas alterationem facit intelligi, aliud vero non fit, nisi substantiali differentia alterum ab altero fuerit dissociatum. Itaque communes et propriae differentiae, quoniam accidentium (ut dictum est) sunt quae solum efficiunt alteratum, aliud vero minime: magis autem propriae, quoniam substantiam tenent et in subjecti forma praedicantur, non modo alteratum quod est commune, et substantiali et accidentali differentiae, sed etiam aliud faciunt, quod ea sola retinet differentia, quae substantiam continet formamque subjecti. Atque hae quidem differentiae quae faciunt aliud, specificae nuncupantur idcirco quod efficiunt speciem, quam, cum substantialibus differentiis informaverint, faciunt ab aliis ita esse diversam, ut non alterum solum sit, verum etiam tota aliud esse praedicetur. Itaque fit hujusmodi divisio: differentiarum aliae alteratum faciunt, aliae vero aliud, et illae quidem quae faciunt alteratum, simpliciter puroque nomine differentiae nuncupantur, illae vero quae aliud, specificae differentiae praedicantur. Atque ut planius liqueat quid sit alteratum, et quid aliud, tali describuntur termino vel declarantur exemplo: aliud est quod tota speciei ratione diversum est, ut equus ab homine, quoniam rationalis differentia animali adveniens hominem facit, aliudque eum quam equum esse constituit. Item si unus homo sedeat, alter assistat, non efficietur homo diversus ab homine, sed eos alteratio sola disjungit, ut eum qui assistit ab eo qui sedet alteratum faciat. Itemque si ille sit nigris oculis, iste caesiis, nihil, quantum ad formam humanitatis attinet, permutatum est, ita secundum has differentias alteratio sola consistit: at si equus quidem jaceat, homo vero ambulet, et aliud est equus ab homine et alteratum, dupliciter quidem alteratum, semel vero aliud. Alteratum est, quod omnino specie diversum est, et est aliud. Omne enim aliud, ut dictum est, etiam alteratum est, vel quod accidentibus distat, quod ille jaceat hic ambulet. Semel vero est aliud, quod rationabili atque irrationabili differentiis segregatur, quae specificae sunt, et substantiales dicuntur. Est igitur alteratum, quod ab aliquo qualibet ratione diversum est.

Secundum igitur aliud facientes differentias et divisiones fiunt a generibus in species, et diffinitiones assignantur, quae sunt ex genere, et hujusmodi differentiis: secundum autem eas quae solum alteratum faciunt, alterationes solum consistunt, et aliquo modo se habentis permutationes.

Quoniam in principio hujus operis generis, specieique differentiae, proprii et accidentis notitiam ad divisionem atque diffinitionem utilem esse praedixit, idcirco nunc differentiarum ipsarum facta divisione easdem partitur et segregat, quaenam differentiae, divisionibus ac diffinitionibus accommodentur, quae vero minime. Quoniam igitur divisio generis ita in species facienda est, ut illae a se species omni ratione substantiae diversae sint, idcirco non probat esse assumendas eas ad divisionem differentias, quae vel separabilis, vel inseparabilis accidentis significationem tenent, vel eas differentias quae solum faciunt alteratum, aliud vero perficere et informare non possunt. Inutiles enim sunt ad divisionem hae differentiae quae faciunt alteratum. Segregandae igitur sunt communes et propriae a generis divisione, illae assumendae tantum quae sunt magis propriae. Nam illae faciunt aliud, quod generis divisio videtur exposcere. Ad diffinitionem quoque eaedem magis propriae plurimum valerent. Communes et propriae, velut inutiles segregantur: communes enim et propriae, quoniam accidens diversi generis ferunt, nihil substantiae ratione conformant, diffinitio vero omnis substantiam conatur ostendere. Specificae vero differentiae illae sunt quae, ut superius dictum est, speciem informant substantiamque perficiunt, hae sunt magis propriae. Eaedem igitur sicut in divisionem generis, ita etiam in diffinitionem specierum assumuntur, nunc divisivae, ad partitionem generis accommodantur. Ita igitur cum divisivae sint generis aliud constituunt quam erat, in substantiae vero diffinitione speciei informationem faciunt: cumque magis propriae et aliud faciant et specificae sint, eo quod aliud faciunt, divisionibus aptae sunt: hae vero, qua speciem informant diffinitionibus accommodatae sunt. Communes autem et propriae quoniam neque aliud faciunt, sed alteratum, neque omnino substantiam monstrant, aeque a divisione ut a diffinitione disjunctae sunt.

A superioribus rursus inchoanti dicendum est, differentiarum alias quidem esse separabiles, alias vero inseparabiles. Moveri enim et quiescere, et sanum esse, et aegrum, et quaecunque his proxima sunt, separabilia sunt. At vero aquilum esse, vel simum, vel rationale, vel irrationale, inseparabilia sunt. Inseparabilium autem, aliae quidem sunt per se, aliae vero per accidens: nam rationale per se inest homini et mortale, et disciplinae esse susceptibile. At vero aquilum esse vel simum, per accidens et non per se.

Superius differentias triplici divisione partitus est dicens, aut communes esse, aut proprias, aut magis proprias, dehinc easdem alia divisione in duas secuit partes, dicens has quidem aliud facere, illas vero alteratum. Nunc tertiam earumdem facit divisionem, dicens alias esse separabiles, posse autem de unoquoque cujus multae sunt differentiae, plurimas fieri divisiones, ut ex ipsa differentiarum natura manifestum est. Nam si omnis divisio differentiis distribuitur, quorum multae sunt differentiae, multas etiam divisiones esse necesse est. Fit autem ut animal dividatur hoc modo: Animalium alia quidem sunt rationalia, alia irrationalia. Item alia mortalia, alia immortalia. Item alia pedes habentia, alia minime. Rursus alia herbis vescentia, alia carnibus, alia seminibus. Ita nihil mirum videri debet si multiplex differentiae est facta partitio, ac primum quidem cum in ternarium differentiae numerum membra secuisset, communes, proprias, et magis proprias nuncupavit. Secunda vero divisio communes et proprias intra nomen alteratum facientis inclusit, magis proprias vero intra aliud facientis. Haec vero tertia divisio qua ait differentiarum alias esse separabiles, alias inseparabiles, unam quidem ex facientibus alteratum separabilibus differentiis adjungit, caeteras vero inter separabilis differentiae vocabulum claudit: unam enim ex alteratum facientibus, id est propria differentia, et reliqua quae aliud facere demonstrata est, id est magis propria, inseparabiles differentiae esse dicuntur, quarum ita subdivisio fit: inseparabilium differentiarum aliae sunt per se, aliae per accidens: per se quidem, magis propriae; secundum accidens vero, propriae: per se autem aliquid inesse dicitur, quod alicujus substantiam informat. Si enim idcirco quaelibet species est, quoniam substantiali differentia constituitur, illa differentia per se subjecto adest, neque per accidens, aut per quodlibet aliud medium, sicut per ardorem solis adhaeret nigredo faciei hominis, sed sui praesentia speciem quam tuetur informat, ut hominem rationalitas: homini enim hujusmodi differentia per se inest, idcirco homo est, quia rationabilitas adest, quae si discesserit, species hominis non manebit, et has quidem quae substantiales sunt inseparabiles esse nullus ignorat. Separari enim a subjecto non poterunt, nisi interempta sit natura subjecti. Secundum accidens vero quae inseparabiles differentiae sunt, hae quae propriae nuncupantur, ut aquilum esse, vel simum, quae idcirco per accidens nuncupantur, quoniam jam constitutae speciei extrinsecus accidunt, nihil subjecti substantiae accommodantes.

Illae igitur quae per se sunt, in ratione substantiae accipiuntur, et faciunt aliud: illae vero quae secundum accidens, nec in substantiae ratione accipiuntur, nec faciunt aliud, sed alteratum. Et illae quidem quae per se sunt, non suscipiunt magis et minus: illae vero quae per accidens, etsi inseparabiles sint, intensionem accipiunt et remissionem: nam neque genus magis et minus praedicatur de eo cujus est genus, neque generis differentiae, secundum quas dividitur: ipsae enim sunt quae uniuscujusque rationem complent; esse autem unicuique unum et idem, nec intensionem nec remissionem suscipiens est, aquilum autem vel simum esse, vel coloratum aliquo modo, et intenditur et remittitur.

Differentiis rite partitis earum inter se distantiam monstrat Porphyrius, atque unam quidem repetit quam superius dixit. Cum enim tres esse dixisset differentias communes, proprias, et magis proprias, alteratum facere dixit proprias, sicut et communes, aliud vero minime, sed hoc solis magis propriis reservavit, nunc igitur idem repetit dicens: Quoniam inseparabiles differentiae quae substantiam monstrant, id est quae per se subjectis speciebus insunt easque perficiunt, aliud faciunt: illae vero quae sunt propriae, id est secundum accidens inseparabiles differentiae, neque in substantia sunt, neque aliud faciunt, sed tantum, ut superius dictum est, alteratum. Item alia distantia est earum differentiarum quae secundum substantiam sunt, ab his quae accidens: quoniam quae substantiam monstrant, intendi aut remitti non possunt, quae vero secundum accidens et intensione crescunt, et remissione decrescunt: id autem probatur hoc modo, unicuique rei esse suum neque crescere neque diminui potest, nam qui homo est humanitatis suae nec crementa potest, nec decrementa suscipere. Nam neque ipse plus a se aut minus hodie vel quolibet alio tempore homo esse potest, nec homo rursus ab alio homine plus homo potest esse vel animal. Utrique enim aequaliter animalia, aequaliter homines esse dicuntur. Quod si unicuique esse suum nec cremento ampliari potest, nec imminutione decrescere, quod per id facile monstrari potest: quoniam quae genera sunt vel species, nulla intensione vel remissione variantur, non est dubium quin differentiae quoque, quae uniuscujusque speciei substantiam informant, nec remissionis detrimenta suscipiant, nec intensionis augmenta. Itaque substantiales differentiae neque intensionem, neque remissionem suscipiunt, hujus causa haec est: Quoniam esse unicuique unum est, et idem est, et intensionem remissionemque non suscipit, hujus exemplum sit. Genus enim dici non potest plus minusve cuilibet esse genus, omnibus enim genus aequaliter superponitur. Differentiae quoque quae dividunt genus et informant speciem, quoniam speciei essentiam complent, nec intensionem recipiunt, nec remissionem. Quae vero secundum accidens differentiae sunt inseparabiles, ut simum esse, vel aquilinum, vel coloratum aliquo modo, et intensionem suscipiunt et remissionem. Fieri enim potest ut hic paulo sit nigrior, hic vero amplius simus sit, ille minus aquilus. At vero quod non omnes homines aequaliter rationales mortalesque sint, nec specierum, nec differentiarum natura videtur admittere.

Cum igitur tres species differentiae considerentur, et cum hae quidem sint separabiles, illae vero inseparabiles, et rursus inseparabilium, hae quidem sint per se, illae vero per accidens, et rursus earum quae per se sint differentiarum, aliae quidem sunt, secundum quas dividimus genera in species: aliae vero secundum quas ea quae divisa sunt specificantur, ut cum per se differentiae omnes hujusmodi animalis sint, animati et sensibilis, rationalis et irrationalis, mortalis et immortalis, ea quidem quae est animati et sensibilis differentia, constitutiva est animalis substantiae: est enim animal substantia animata sensibilis, ea vero quae est mortalis et immortalis differentia, itemque rationalis et irrationalis, divisivae sunt animalis differentiae, per eas enim genera in species dividimus.

Fit nunc differentiarum plena et suprema divisio, quae est hujusmodi: differentiarum aliae sunt separabiles, aliae inseparabiles, inseparabilium aliae sunt secundum accidens, aliae substantiales. Substantialium aliae sunt divisivae generis, aliae constitutivae specierum. Quod vero ait: Cum igitur tres species differentiae considerentur, ad hoc retulit, quod in prima differentiarum divisione, partim eas communes dicit esse, partim proprias, partim magis proprias dixit, quas rursus tres differentias, alias separabiles esse monstravit, alias inseparabiles. Separabiles quidem communes, inseparabiles vero proprias, ac magis proprias. Inseparabilium vero fecit divisionem dicens, alias esse secundum accidens, alias secundum substantiam considerari, et illas esse secundum accidens, quae propriae nuncupantur: magis proprias vero secundum substantiam considerari. Earum vero quae secundum substantiam sunt, subdivisionem facit, quod aliae earum genus dividant, aliae speciem informent. Ad cujus rei facilem cognitionem, illa tertii libri specierum generumque dispositio transcribatur, sitque primum substantia, sub hac corporeum atque incorporeum, sub corpore animatum atque inanimatum, sub animato sensibile atque insensibile, sub quo animal, sub animali rationale atque irrationale, sub rationali mortale atque immortale, et sub mortali species hominis, quae solis deinceps individuis praeponatur. In hac igitur divisione, omnes hae differentiae specificae nuncupantur, generum enim specierumque differentiae sunt: sed generum quidem divisivae, specierum autem constitutivae, id autem probatur hoc modo: substantiam quippe corporei atque incorporei differentiae partiuntur, corporeum vero animati atque inanimati, animatum sensibilis atque insensibilis partiuntur. Ita igitur genera substantiales differentiae partiuntur, et dicuntur generum divisivae. At vero si eaedem differentiae quae a genere descendentes genus dividunt, colligantur, et ad unum ad quod possunt jungi copulentur, species informantur: nam cum animal substantiae sit species (omnia enim superiora de inferioribus praedicantur, et quidquid inferius fuerit, species erit etiam superioris), animatum tamen atque sensibile quae sunt ejusdem differentiae, si referantur ad genera divisivae sunt, si ad speciem, constitutivae fiunt animalis, ejusque substantiam formant atque constituunt, diffinitionemque conformant, ut sit animal substantia animata sensibilis. Substantia quidem est genus, animatum vero atque sensibile divisivae ejusdem differentiae, constitutivae animalis. Item animal rationabilitas atque irrationabilitas, mortalitas atque immortalitas dividit, sed juncta rationalitas atque mortalitas, quae animalis divisiva fuerant, fiunt hominis constitutivae, ejusque perficiunt speciem, atque omnem ejus rationem diffinitionis informant atque perficiunt. At si irrationabilitas cum mortalitate jungatur, fiet equus atque quodlibet animal, quod ratione non utitur. Rationabilitas vero atque immortalitas copulatae substantiam Dei informant. Ita igitur eaedem differentiae cum referuntur ad genera, divisivae generum fiunt. Si vero ad inferiores species considerentur, informant species, earumque substantiam convenienti copulatione constituunt. In hoc quaesitum est, quemadmodum dicerentur esse hae differentiae specierum constitutivae, cum irrationabilis differentia atque immortalis nullam speciem videantur efficere. Respondemus primum quidem placere Aristoteli, coelestia corpora animata non esse. Quod vero animatum non sit, animal esse non posse: quod vero non sit animal, nec rationale esse concedi, sed eadem corpora propter simplicitatem et perpetuitatem motus aeterna esse confirmat. Est igitur aliquid quod ex duabus his differentiis conficiatur, irrationabili scilicet atque immortali. Quod si magis concedendum Platoni est, et coelestia corpora animata esse credendum, nullum quidem his differentiis potest esse subjectum. Quidquid enim irrationabile est corruptioni subjacens et generationi, immortale esse non poterit. Sed tamen hae differentiae, quoniam in substantialium differentiarum numero sunt, si jungi ullo modo potuissent, earum naturam et speciem quoque possent efficere: atque ut intelligatur quae sit haec potentia efficiendae substantiae specieique formandae, respiciamus ad proprias atque communes, quae tametsi jungantur, speciem substantiamque nulla ratione constituunt. Si quis enim loquatur ambulans, quae sunt duae communes differentiae, vel si longus ac albus, num idcirco eisdem ejus substantia constituitur? minime. Cur? Quia non ejusdem sunt generis, quae alicujus possunt constituere et conformare substantiam: ita igitur hae, id est irrationale atque immortale, etiamsi subjectum aliquod substantiae habere non possunt, possent tamen substantiam efficere, si ullo modo jungi copularique potuissent. Praeterea irrationale junctum cum mortali substantiam pecudis facit. Est igitur constitutiva irrationalis differentia. Item immortale atque rationale conjuncta, efficiunt Deum. Est igitur immortale quod speciem format. Quod si inter se jungi nequeunt, non idcirco quod in natura eorum est, abrogatur.

Sed hae quidem quae divisivae sunt differentiae generum, completivae fiunt et constitutivae specierum: dividitur enim animal rationali et irrationali differentia, et rursus mortali et immortali differentia; sed eae quae sunt rationalis differentiae et mortalis, constitutivae sunt hominis, rationalis vero et immortalis, Dei: illae vero quae sunt irrationalis et mortalis, irrationabilium animalium. Sic et suprema substantia, cum divisiva sit animati et inanimati differentia, sensibili et insensibili, animata et sensibilis congregatae ad substantiam, animal perfecerunt, animata vero et insensibilis perfecerunt plantam.

Geminum differentiarum usum esse demonstrat, unum quidem quo genera dividuntur, alium quo species informantur: neque enim hoc solum differentiae faciunt, ut genera partiantur, verumetiam dum genera dividunt, species in quas genera deducuntur efficiunt. Itaque quae divisae sunt generum, fiunt constitutivae specierum, hujusque illud exemplum est, quod ipse subjecit: animalis quippe differentiae sunt divisivae, rationale atque irrationale, mortale atque immortale, his enim praedicatio dividitur animalis. Omne enim quod animal est, aut rationale, aut irrationale, aut mortale, aut immortale est. Sed istae differentiae quae dividunt genus quod est animal, speciei substantiam formamque constituunt. Nam cum sit homo animal, efficitur rationali mortalique differentiis, quae dudum animal partiebantur. Item cum sit equus animal, irrationali mortalique differentiis constituitur, quae dudum animal dividebant. Deus autem cum sit animal, ut de sole dicamus, rationali immortalique efficitur differentiis, quas dividere genus habita partitio paulo monstravit. Sed hic (ut diximus) Deum corporeum intelligi oportet, ut solem et coelum caeteraque hujusmodi, quae cum animata et rationabilia Plato esse confirmat, tum in deorum vocabulum antiquitatis veneratione probantur assumpta, de primo quoque genere, id est substantia demonstrantur venire differentiae. Nam cum ejus divisivae sint differentiae animatum atque inanimatum, sensibile atque insensibile, junctae differentiae sensibilis atque animati efficiunt substantiam animatam atque sensibilem, quod est animal. Jure igitur dictum est quae divisivae sunt differentiae generum, easdem constitutivas esse specierum.

Quoniam ergo eaedem aliquo modo acceptae fiunt constitutivae, aliquo modo autem divisivae, omnes specificae dicuntur: et his maxime opus est ad divisiones generum et diffinitiones specierum, sed non his quae secundum accidens inseparabiles, nec magis his, quae sunt separabiles.

Omnes a genere differentias procedentes genus ipsum a quo procedunt, dividere nullus ignorat. Ipsae autem quae dividunt genus, si ad posteriores species applicentur, informant substantias earum, easque perficiunt. Eaedem igitur quae sunt constitutivae specierum, eaedem sunt divisibiles generum, alio tamen modo atque alio consideratae, ut si relatae quidem ad genus in contrariam divisionem spectentur, divisibiles generis inveniuntur. Si vero junctae aliquid efficere possunt, specierum constitutivae sunt. Quae cum ita sint, hae differentiae quae genus dividunt, rectissime divisivae nominantur: quae enim constituunt speciem specificae nuncupantur, sed constituunt speciem hae differentiae quae sunt generis divisivae. Igitur eaedem quae sunt specierum constitutivae, specificae nuncupantur: quare quae generum divisivae, et quae specierum constitutivae sunt, jure specificae nuncupantur. Has igitur in divisione generis et in diffinitione specierum accipi oportere, manifestum est: quoniam enim divisivae sunt, per eas dividi oportet genus: quoniam autem constitutivae, per eas species diffiniri, quibus enim unumquodque constituitur, hisdem etiam diffinitur. Constituitur autem species per differentias generis divisivas, quae sunt specificae. Jure igitur hae specificae solae, et in generis divisione, et in specierum diffinitione ponuntur, et de specificis quidem haec ratio est. De his autem quae vel separabilia, vel inseparabilia continent accidentia, nihil in generum divisione, vel in diffinitione specierum poterit assumi, idcirco quoniam quae divisibiles sunt, substantiam generis dividunt: et quae constitutivae sunt, substantiam speciei constituunt: quae vero sunt inseparabilia accidentia, nullius speciei substantiam informant; unde fit ut multo minus separabilia accidentia ad divisionem generum vel specierum diffinitiones accommodentur. Omnino enim dissimiles sunt substantialibus differentiis. Nam inseparabilia accidentia hoc fortasse habent commune cum specificis, hoc est cum substantialibus differentiis, quod aeque subjectum non relinquunt, sicut nec specificae differentiae. Separabilia autem accidentia, nec hoc quidem: separari enim possunt non tantum potestate et mentis ratiocinatione, sed actus etiam praesentia, et omnino veniendi vel discedendi varietatibus permutantur.

Quas etiam determinantes dicunt: Differentia est qua abundat species a genere. Homo enim ab animali plus habet rationale et mortale: animal enim ipsum nihil horum est, nam unde haberent species differentias? nec enim omnes oppositas habet, namque idem simul habebit oppositas, sed quemadmodum probant, potestate quidem habet omnes differentias sub se, actu vero nullam. Et sic nec ex his quae non sunt, aliquid fit, nec in eodem simul opposita erunt.

Specificas differentias diffinitione concludit, dicens substantiales differentias a quibusdam tali descriptionis ratione diffiniri. Differentia specifica est qua abundat species a genere, fit enim genus animal, species homo; habet igitur homo differentias in se, quae ipsum constituunt rationale atque mortale: omnis enim species constitutivas formae suae differentias in se retinet, nec praeter illas esse potest, quarum congregatione perfecta est. Si igitur animal quidem solum genus est, homo vero est animal rationale mortale, plus habet homo ab animali id quod rationale est atque mortale. Quo igitur abundat species a genere, id est quo superat genus, et quo plus habet a genere, hoc est specifica differentia? Sed huic diffinitioni quaedam quaestio videtur occurrere, habens principium ex duabus propositionibus per se notis: una quidem, quoniam duo contraria in eodem esse non possunt: alia vero, quoniam ex nihilo nihil fit. Nam neque contraria pati sese possunt, ut in eodem simul sint, nec aliquid ex nihilo fieri potest: omne enim quod fit, habet aliquid unde effici possit atque formari. Quae propositiones talem faciunt quaestionem: dictum est differentiam esse id qua plus habet species a genere. Quid igitur? dicendumne est, genus eas differentias, quas habet species non habere; et unde habebit species differentias quas genus non habet? nisi enim sit unde veniant, differentiae in speciem venire non possunt: quod si genus has differentias non habet, species autem habet, videntur ex nihilo differentiae in speciem convenisse, et factum esse aliquid ex nihilo, quod fieri non posse superius dicta propositio monstravit: quod si differentias omnes genus continet, differentiae autem in contraria dissolvuntur, fiet ut rationabilitatem atque irrationabilitatem, mortalitatem atque immortalitatem simul habeat animal, quod est genus, et erunt in eodem bina contraria, quod fieri non potest. Neque enim in corpore solet esse alia pars alba, alia nigra, ita fieri in genere potest: genus enim per se consideratum partes non habet, nisi ad species referatur: quidquid igitur habet, non partibus, sed tota sui magnitudine retinebit. Nec illud dubium est quin in partibus suis genus habeat contrarietates, ut animal in homine habet rationabilitatem, in bove vero contrarium. Sed nunc non de speciebus quaerimus de quibus constat quod dictum est, sed an ipsum per se genus eas differentias, quas habent species, habere possit, atque intra suae substantiae ambitum continere: hanc igitur quaestionem tali ratione dissolvimus: Potest quidlibet id quod est non esse, sed alio modo esse, alio vero non esse, ut Socrates cum stat, et sedet et non sedet, sedet quidem potestate, actu vero non sedet. Cum enim stat, manifestum est eum non agere sessionem, sed potius standi immobilitatem. Sed rursus cum stat, sedet, non quia jam sedet, sed quia sedere potest; ita actu quidem non sedet, potestate vero sedet. Et ovum animal est, et non est animal: non est quidem animal actu, adhuc namque ovum est, nec in animalis processit vivificationem, sed idem est tantum animal potestate: quia potest effici animal, cum formam ac speciem vivificationis acceperit. Ita igitur genus habet has differentias et non habet, non habet quidem actu, sed habet potestate. Si enim ipsum per se animal consideretur, differentias non habet. Si autem ad species reducatur, habere potest, sed distributim, atque ut ejus speciebus separatim nihil possit evenire contrarium. Ita ipsum genus si per se consideretur differentiis caret: quod si ad species referatur per distributas species, velut in partibus suis contraria retinebit, atque ita nec ex nihilo venerunt differentiae quas genus retinet potestate, nec utraque contraria in eodem sunt, cum contrarias differentias in eo quod dicitur genus, actu non habeat: impossibilitas enim ejus propositionis quae dicit contraria in eodem esse non posse, in eo consistit quod contraria actu in eodem esse non possunt. Nam potestate, et non actu duo contraria in eodem esse nihil impedit. Quae vero nos contraria diximus, Porphyrius opposita nuncupavit. Est enim genus contrarii oppositum: omnia enim contraria, si sibimetipsis considerentur, opposita sunt.

Definiunt autem et hoc modo: Differentia est quae de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur: rationale enim et mortale de homine praedicatum in eo quod quale est homo dicitur, sed non in eo quod quid est: quidnam enim est homo interrogatis nobis, conveniens est dicere, animal: quale autem requisiti, rationale et mortale, convenienter assignabimus.

Tres sunt interrogationes ad quas genus, species, differentia, proprium, atque accidens respondetur, hae autem sunt: quid sit, quale sit, quomodo se habet. Nam si quis interroget quid est Socrates, respondere per genus ac speciem convenit aut animal, aut homo. Si quis quomodo se habeat Socrates interroget, jure accidens respondetur, id est aut sedet aut legit, et caetera. Si quis vero qualis sit Socrates interroget, aut differentia, aut proprium, aut accidens respondebitur, id est vel rationalis, vel risibilis, vel calvus. Sed in proprio quidem illa est observatio quod illud proprium dici potest, quod de una specie praedicatur: accidens vero tale est quod qualitatem designat quae non substantiam significat. Differentia vero talis est, quae substantiam demonstret. Interroganti igitur qualis unaquaeque res sit, si volumus reddere substantiae qualitatem differentiam praedicamus. Quae differentia nunquam de una tantum specie praedicatur, ut mortale vel rationale, sed de pluribus. Quod igitur de pluribus speciebus inter se differentibus praedicatur ad eam interrogationem, quae quale sit id de quo quaeritur interrogat, ea est differentia, cujus talem posuit diffinitionem: Differentia est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale quid sit praedicatur; cujus diffinitionis causam rationemque pertractans ait:

Rebus enim ex materia et forma constantibus, vel ad similitudinem proportionemque materiae et formae constitutionem habentibus, quemadmodum statua ex materia quidem est aerae, forma autem figura: sic et homo communis et specialis, ex materia quidem proportionabiliter consistit genere: ex forma autem differentia, totum autem hoc animal rationale mortale, homo est, quemadmodum statua.

Dixit superius differentias esse quae in qualitate speciei praedicarentur: nunc autem causas exsequitur, cur speciei qualitas differentia sit: Omnes, inquit, res vel ex materia formaque consistunt, vel ad similitudinem materiae atque formae substantiam sortiuntur. Ex materia quidem formaque subsistunt omnia quaecunque sunt corporalia. Nisi enim sit subjectum corpus quod suscipiat formam, nihil omnino esse potest. Si enim lapides non fuissent tanti, muri parietesque non essent. Si lignum non fuisset, omnino nec mensa quidem, quae ex ligni materia est, esse potuisset. Igitur supposita materia ac praejacente cum ipsam figura supervenerit, fit quaelibet illa res corporea ex materia formaque subsistens: ut Achillis statua ex aeris materia, et ex ipsius Achillis figura perficitur. Atque ea quidem quae corporea sunt, manifestum est ex materia formaque subsistere: ea vero quae sunt incorporalia, ad similitudinem materiae atque formae habent superpositas priores antiquioresque naturas, super quas differentiae venientes efficiunt aliquid, quod eodem modo sicut corpus, tanquam ex materia ac figura consistere videatur, ut in genere ac specie, additis generi differentiis species effecta est. Ut igitur est in Achillis statua, aes quidem materia est, forma vero Achillis qualitas, et quaedam figura, ex quibus efficitur Achillis statua, quae subjecta sensibus capitur: ita etiam in specie quae est homo, materia quidem ejus genus est quod est animal, cui superveniens qualitas rationalis, animal rationale, id est speciem facit. Igitur speciei materia quaedam est genus: forma vero, quasi qualitatis differentia. Quod est igitur in statua aes, hoc est in specie genus: quod in statua figura conformans, id in specie differentia. Quod in statua est ipsa statua, quae ex aere figuraque conformatur, id in specie est ipsa species, quae ex genere differentiaque conjungitur. Quod si materia quaedam speciei genus est, forma autem differentia: omnis vero forma qualitas est, jure omnis differentia qualitas appellatur. Quae cum ita sint, jure in eo quod quale sit interrogantibus respondetur.

Describunt autem hujusmodi differentias, et hoc modo: Differentia est quod est aptum natum dividere ea quae sub eodem genere sunt: rationale enim et irrationale, hominem et equum quae sub eodem genere sunt animali dividunt.

Haec quidem diffinitio cum sit usitata et ante oculos exposita: eam tamen exempli insuper luce reseravit. Omnes enim differentiae idcirco differentiae nuncupantur, quia species a se differre faciunt, quas unum genus includit, ut homo atque equus propriis discrepant differentiis: nam sicut homo animal est, ita etiam equus, ergo secundum genus nullo modo distant. Quae igitur secundum genus nullo modo discrepant, ea differentiis distribuuntur. Additum enim rationale quidem homini, irrationale vero equo, equus atque homo quae sub eodem fuerant genere, distribuuntur et discrepant, additis scilicet differentiis.

Assignant etiam hoc modo: differentia est, qua differunt a se singula, namque homo et equus secundum genus non differunt. Sumus enim animalia nos et irrationabilia, sed additum rationale disjunxit nos ab illis: rationales quoque sumus et nos et dii, sed mortale appositum disjunxit nos ab illis.

Vitiosa ratione et non sana quod vult explicat diffinitio quorumdam. Id enim dicit esse differentiam, qua unaquaeque res ab alia distat, in qua diffinitione nihil interest quod ita dixit, an ita concludat: Differentia est id quod est ipsa differentia; etenim differentiae nomine in ejusdem differentiae usus est diffinitione dicens: Differentia est qua differunt a se singula. Quod si adhuc differentia nescitur, nisi diffinitione clarescat, differre quoque quid sit quomodo possumus agnoscere? ita nihil amplius attulit ad agnitionem, qui differentiae nomine in ejusdem usus est diffinitione. Est autem communis et vaga nec includens substantiales differentias, sed quaslibet etiam accidentales hoc modo: Differentia est qua a se differunt singula; quae enim genere sunt eadem, differentia discrepant: ut cum homo atque equus idem sint in animalis genere, quoniam utraque sunt animalia, differunt tamen differentia rationali: et cum dii atque homines sub rationalitate sint positi, differunt tamen mortalitate. Rationabile igitur hominis ad equum differentia est, mortale hominis ad Deum, atque hoc quidem modo substantiales differentiae colliguntur. Quod si Socrates sedeat, Plato vero ambulet, erit differentia sessio vel ambulatio, quae substantialis non est. Namque istam quoque differentiam diffinitio videtur includere cum dicit, differentia est qua differunt a se singula; quomodocunque enim Socrates a Platone distiterit? nullo autem alio modo distare ab illo nisi accidentibus potest. Id erit differentia secundum superioris terminum diffinitionis, quam rem scilicet viderunt etiam hi qui diffinitionis hujus vagum communemque finem reprehendentes certae conclusionis terminum subjecerunt.

Interius autem perscrutantes differentiam dicunt, non quodlibet dividens ea quae sub eodem genere sunt esse differentiam, sed quod ad esse conducit, et quod est pars ejus, et quod est esse rei. Neque enim quod aptum natum est navigare, erit hominis differentia, etsi proprium sit hominis. Dicimus enim animalium haec quidem apta esse ad navigandum, illa vero minime, dividentes hominem ab aliis: sed aptum esse ad navigandum, non erit completivum substantiae, nec ejus pars, sed aptitudo quaedam solum. Idcirco quia non est talis differentia, quales sunt differentiae quae specificae dicuntur, erunt ergo specificae differentiae, quaecunque alteram faciunt speciem, et quaecunque in eo quod quid est esse rei accipiuntur. Ac de differentiis quidem ista sufficiant.

Sensus propositionis hujusmodi est: Quoniam superius dixit determinasse quosdam differentiam esse qua a se singula discreparent, ait alios diligentius de differentia perscrutantes, non fuisse arbitratos recte esse superius propositam diffinitionem. Neque enim omnia quaecunque sub eodem posita genere differre faciunt differentiae de quibus nunc tractatur, id est specificae nominari queunt. Plures enim sunt quae ita dividunt species sub uno genere positas, ut tamen eorum substantiam minime conforment: quia non videntur esse differentiae specificae, nisi illae tantum quae ad id quod est esse proficiunt, id est hae quae in diffinitionibus alicujus partes ponuntur: hae autem sunt, ut rationale hominis. Nam substantiam hominis conformat, et ad esse hominis proficit, et diffinitionis ejus pars est: ergo nisi ad id quod est esse conducit, et ejus quod est esse rei pars sit, specifica differentia nullo modo poterit nuncupari. Quid est autem esse rei nihil aliud nisi diffinitio. Unicuique enim rei interrogatae quid est, si quis quod est esse monstrare voluerit, diffinitionem dicit. Ergo si quid diffinitionis pars fuerit, ejus erit pars quae uniuscujusque rei quid esse sit designet. Diffinitio est quidem quae quid una quaeque res sit, ostendit ac profert, demonstraturque quod unicuique rei sit esse per diffinitionis assignationem. Illae vero differentiae quae non ad substantiam conducunt, sed quoddam extrinsecus accidens afferunt, specificae non dicuntur, licet sub eodem genere positas species faciant discrepare: ut si quis hominis atque equi hanc differentiam dicat aptum esse ad navigandum homo autem aptus est ad navigandum, equus vero minime: et cum sit equus atque homo sub eodem genere animalis, addita differentia, aptum esse ad navigandum, equum distinxit ab homine. Sed aptum esse ad navigandum non est hujusmodi, quod possit hominis formare substantiam sicut rationale, quae est substantialis qualitas, sed tantum quamdam quodammodo aptitudinem monstrat, et ad faciendum aliquid vel non faciendum opportunitatem, idcirco igitur specifica differentia non dicitur. Quo fit ut non omnis differentia quae sub eodem genere positas species distribuit, specifica esse possit, sed ea tantum quae ad substantiam speciei proficit, et quae in parte diffinitionis accipitur. Concludit igitur eas esse specificas differentias quae alteras a se species differre faciunt per distantias substantiales: nam si unicuique id est esse, quodcunque substantialiter fuere, quaecunque differentiae substantialiter diversae sunt, et illas species quibus adsunt omni substantia faciunt alias ac discrepantes, atque hae in diffinitionis parte sumuntur, nam si diffinitio substantiam monstrat, et substantiales differentiae species efficiunt, substantiales differentiae partes sunt diffinitionum.

DE PROPRIO.

[recensere]

Proprium vero quadrifariam dividunt: nam et id quod soli alicui speciei accidit, et si non omni, proprium est: ut homini esse medicum vel geometram. Et quod omni accidit, et si non soli, quemadmodum homini esse bipedem. Et quod soli et omni et aliquando, ut homini in senectute canescere. Et quod soli et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile: nam etsi non rideat semper, tamen risibilis dicitur, non quod semper rideat, sed quod semper aptus natus sit ad ridendum, hoc autem ei semper naturale est, ut et equo hinnibile. Haec autem nominantur vere propria, quoniam convertuntur: quidquid enim est equus hinnibile est, et quidquid hinnibile, equus.

Superius dictum est omnia propria ex accidentium genere descendere. Quidquid enim de aliquo praedicatur aut substantiam informat, aut secundum accidens inest. Nihil vero est quod cujuslibet rei substantiam monstret nisi genus, species, et differentia Genus quidem et differentia, speciei: species vero individuorum. Quidquid ergo reliquum est in accidentium numero ponitur. Sed quoniam ipsa accidentia habent inter se aliquam differentiam, idcirco alia quidem propria, alia priore atque antiquiore nomine accidentia nuncupantur, et de accidentibus paulo post. Nunc de propriis quae quadrifariam dividuntur, non tanquam genus aliquod proprium in quatuor species dividi secarique possit, sed hoc quod ait dividunt, ita intelligendum est tanquam si diceret nuncupant, id est proprium quadrifariam dicunt, cujus quadrifariae appellationis significationes enumerat, ut quae sit conveniens et congrua nuncupatio proprietatis ostendat. Dicit ergo quod proprium primo est, accidens quod ita uni speciei adest, ut tamen nullo modo coaequetur ei, sed infra subsistat ac maneat, ut hominis dicitur proprium medicum esse, idcirco quod nulli animalium inesse potest. Nec illud attendendum an hoc de omni homine praedicari possit, sed illud tantum quod de nullo alio nisi de homine dici potest, medicum esse. Et haec quidem significatio proprii dicitur esse soli, etiamsi non omni. Soli enim speciei, etiamsi non omni coaequatur, ut homini medicum esse, soli quidem inest homini, sed non omnibus hominibus ad scientiam adest. Aliud proprium est quod huic econtrario dicitur omni etiam non soli, quod hujusmodi est, ut omnem quidem speciem contineat eamque transcendat. Et quoniam quidem nihil est ex subjectis speciei quod illo proprio non utatur dicimus omni. Quoniam vero transcendit in alias, dicimus non soli, hoc hujusmodi est quale homini esse bipedem. Proprium enim est hominis esse bipedem. Omnis enim homo bipes est etiamsi non solus, aves enim et bipedes sunt. Geminae igitur significationes proprii quae superius dictae sunt habent aliquid minus; prima quidem quod non omni, secunda vero quod non soli, quas si jungimus, facimus omni et soli. Sed dempsimus aliquid secundum tempus, si ei adjiciatur aliquando, ut sit haec tertia proprii nuncupatio, omni et soli, sed aliquando, ut est in senectute canescere, vel in juventute pubescere: omni enim homini adest in juventute pubescere, et in senectute canescere et soli. Pubescere enim solius est hominis, sed aliquando, neque enim in omni tempore, sed in sola tantum juventute. Haec igitur determinatio proprii in eo quidem quod omni, et soli inest, absoluta est, sed ex eo minus aliquid contrahit, cum dicimus aliquando, quod si auferamus, fit proprii integra et simplex significatio hoc modo: proprium est quod omni, et soli, et semper adest, ut homini risibile, equo hinnibile. Omnis enim homo, et solus homo risibilis est et semper, similiter et equus hinnibile. Neque illud nos ulla dubitatione perturbet quod semper homo non rideat: non enim ridere proprium est homini, sed risibile, quod non in actu, sed in potestate consistit; ergo etiamsi non rideat, quia ridere tamen possit, soli et omni homini semper adesse dicitur, et convenienter proprium nuncupatur. Nam si actu separetur a specie potestate nulla ratione disjungitur. Quatuor igitur significationes proprii dixit. Nam prima quidem est quando accidens ita subjectae speciei adest, ut soli ei adsit, etiamsi non omni, ut homini medicina. Secunda vero cum soli quidem non adest, omni vero semper adjungitur, ut homini esse bipedem. Tertia vero cum omni et soli, sed aliquando, ut homini in juventute pubescere. Quarta cum omni, et soli, et semper adest, ut esse risibile. Atque ideo caetera quidem converti non possunt. Neque enim coaequatur quod soli, sed non omni speciei adest. Species quidem de ipso dici potest, ipsum vero de specie minime. Qui enim medicus est, potest dici homo. Homo vero qui est, medicus etiam non dicitur. Rursum quod ita est alii proprium, ut omni adsit etiamsi non soli, ipsum quidem de specie praedicari potest, species vero de eo minime. Nam bipes praedicari de homine potest, homo vero de bipede nullo modo. Rursus quod ita adest, ut omni, et soli, sed aliquando adsit, quoniam de tempore habet aliquid diminutum, nec simpliciter adest, reciprocari non poterit. Possumus enim dicere, omnis qui pubescit homo est, non tamen dicimus, omnis qui est homo pubescit: potest enim minime ad juventutem venire, atque ideo nec pubescere (nisi forte non sit pubescere hominis proprium), sed in juventute pubescere solummodo. Aut etiam cum nondum est in juventute, aut etiam praeteriit, tamen sit ei proprium non tale quale tunc fieri potest, cum praeter juventutem est, sed quale cum in juventute consistit, atque ideo hoc quod non in omne tempus tenditur, etiamsi tale est quod omni speciei adsit, quod tamen in tempus aliquod differatur, integrum atque absolutum proprium esse non dicitur. Quartum est quod ita adest, ut et solam teneat speciem, et ut omni adsit, et absolutum sit a temporis conditione, ut risibile quod a superiori plurimum distat, nam quod risibile est, semper ridere potest. Rursus qui potest in juventute pubescere, cum ipsa juventus non sit semper, non ei adest, semper ut in juventute pubescat: haec autem quarta proprii significatio quam nulla temporis diffinitio constringit, absoluta est, atque ideo etiam convertitur, et de se invicem proprium atque species praedicantur: homo enim omnis risibilis est, et omne risibile homo.

DE ACCIDENTI.

[recensere]

Accidens est quod adest et abest, praeter subjecti corruptionem. Dividitur autem in duo, in separabile et in inseparabile. Separabile enim accidens est dormire: nigrum vero esse, inseparabiliter corvo et Aethiopi accidit: potest autem intelligi, et corvus albus, et Aethiops nitens candore praeter subjecti corruptionem. Diffinitur autem sic quoque: accidens est quod contingit eidem inesse vel non inesse, et quod neque genus est, neque species, neque differentia, neque proprium, semper autem est in subjecto subsistens. Omnibus igitur determinatis quae proposita sunt: dico autem genere, specie, differentia, proprio, et accidente, dicendum est quae sint ipsis communia, et quae propria.

Quoniam, ut superius dictum est, omnia quae de aliquo praedicantur, vel substantialiter vel accidentaliter dicuntur. Cumque ea quae substantialiter praedicantur, ejus de quo dicuntur substantiam diffinitionemque contineant, et sint eo antiquiora atque majora quod ex substantialibus praedicatis efficitur: cumque ea quae substantialiter dicuntur pereunt, necesse est ut simul etiam ea interimantur, quorum naturam, substantiamque formabant: quae cum ita sint, necesse est ut quae accidentaliter dicuntur, quoniam substantiam minime informant, et adesse et abesse possint praeter subjecti corruptionem. Ea enim tantum cum absunt subjectum corrumpere possunt, quae efficiunt atque conformant quae sunt substantialia: quae vero non efficiunt substantiam, ut accidentia, ea cum adsunt, vel absunt, nec informant substantiam nec corrumpunt. Est igitur accidens quod adest et abest praeter subjecti corruptionem. Id autem dividitur in duas partes. Accidens enim aliud est separabile, aliud inseparabile. Separabile quidem, ut dormire, sedere. Inseparabile vero Aethiopi atque corvo, color niger. In qua re talis oritur dubitatio, ita enim est diffinitum: accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem. Idem tamen accidens aliquando inseparabile dicitur: quod si inseparabile est, abesse non poterit. Frustra igitur positum est accidens esse quod adesse, et abesse possit, cum sint quaedam accidentia, quae a subjecto non valeant separari. Sed fit saepe ut quae actu disjungi non valeant, mente et cogitatione separentur. Sed si animi ratione disjunctae qualitates a subjectis non ea perimunt, sed in sua substantia permanent, atque perdurant, accidentes esse intelliguntur. Age igitur quoniam Aethiopi color niger auferri non potest, animo eum et cogitatione separemus, erit igitur color albus Aethiopi. Num idcirco species consumptae sunt? Minime. Item etiam corvus, si ab eo colorem nigrum imaginatione separemus, permanet tamen avis, nec interiit species: ergo quod dictum est adesse et abesse, non re, sed animo intelligendum est, alioqui et substantialia quae omnino separari non possunt, saepe animo et cogitatione disjungimus, ut si ab homine rationabilitatem auferamus, quam licet actu separare non possumus, tamen si animi imaginatione disjungimus, statim perit hominis species, quod idem in accidentibus non fit. Sublato enim accidenti cogitatione, species manet. Est quoque alia accidentis diffinitio caeterorum omnium privatione, ut id dicatur accidens quod neque genus sit, neque species, neque differentia, neque proprium, quae diffinitio plurimum vaga est valdeque communis. Sic enim etiam genus diffiniri potest, quod neque species, neque differentia, neque proprium sit, nec accidens: eodem quoque modo species ac differentia atque proprium. Cum autem eadem similitudine definitionis plurima definiri queunt, non est terminans et circumclusa descriptio, praesertim cum longe sit ab definitionis integritate sejunctum, quod cujuslibet rei formam aliarum rerum negatione demonstrat. Quibus omnibus expeditis, id est genere, specie, differentia, proprio atque accidenti, descriptisque eorum terminis quantum postulabat institutionis brevitas, ea ipsa communiter pertractanda persequitur, ut quas inter se habeant differentias haec quinque, de quibus superius disputatum est, quasve communiones mediocri consideratione demonstret, ut non solum quae ipsa sint, verum etiam quemadmodum ipsa inter se comparentur, appareat.