Jump to content

Commentaria in Porphyrium/5

Checked
E Wikisource
 4 [[Commentaria in Porphyrium/|]] 

LIBER QUINTUS.

Expeditis per se omnibus quae proposuit, et quantum in uniuscujusque consideratione poterat, ad scientiae terminum breviter adductis, nunc jam non de singulorum natura, id est vel generis, vel differentiae, vel speciei, vel proprii, vel accidentis, sed de ad se invicem relatione pertractat. Nam quia communiones ac differentias rerum colligit, non ut sunt per se res illae considerat, sed ad alias qualiter comparentur. Id autem duplici modo fit, vel similitudine dum retractat communitates, vel dissimilitudine dum differentias: quae cum ita sint, nos quoque (ut adhuc fecimus) propter planiorem intellectum philosophi vestigia persequentes, ordiemur de his communitatibus quae adsunt generi, speciei differentiae, proprio, atque accidenti.

Cum igitur omnibus est de pluribus praedicari. Sed genus quidem de omnibus sub se speciebus et de individuis, similiter et differentia praedicatur, species vero de his quae sub ipsa sunt individuis: at proprium, et de specie cujus est proprium, et de his quae sub ea specie sunt individuis. Accidens autem, et de speciebus, et de individuis: namque animal et de equis, et de bobus praedicatur, quae sunt species, et de hoc equo, et de hoc bove, quae sunt individua. Irrationale vero de equis et bobus, et de his qui sunt particulares praedicatur. Homo praeterea de his qui sunt particulares, praedicatur. Risibile quoque et de homine, et de his qui sunt particulares, praedicatur. Nigrum postremo de corvo et ebeno, et de his qui sunt particulares, quod est accidens inseparabile. Item moveri de homine et de equo, et de his qui sunt particulares, quod est accidens separabile, sed principaliter quidem de individuis, secundario vero et de his quae continent individua praedicatur.

Antequam singulorum ad unumquodque habitudinem tractet, illam prius respicit, quam omnes ad se invicem habere videntur: haec autem est una communio quae propositarum quinque rerum numerum pluralitate praedicationis includit, omnia enim de pluribus praedicantur; in hoc ergo sibi cuncta communicant, nam et genus de pluribus praedicatur, itemque species ac differentia, et proprium, atque accidens: quae cum ita sint, est eorum una atque indiscreta communio de pluribus praedicari. Designat autem Porphyrius ipsam de pluribus praedicationem, quemadmodum in singulis fiat, et unumquodque propositorum de quibus pluribus praedicetur ostendit. Ait enim genus quidem de pluribus praedicari, id est speciebus ac specierum individuis, ut animal praedicatur de homine atque equo, ac de his individuis quae sub eis sunt. Item genus praedicatur de differentiis specierum, atque id jure: quoniam enim species differentiae informant. Cum igitur genus de speciebus praedicetur, consequens est ut etiam de his dicatur, quae specierum substantiam formamque efficiunt, quo fit, ut genus etiam de differentiis praedicetur, ac non de una, sed de pluribus: dicitur enim quod rationale est esse animal, et rursus quod irrationale est, esse animal. Ita genus de speciebus ac differentiis praedicatur, ac de his quae sub ipsis sunt individuis, differentiae vero de pluribus dicuntur speciebus ac de earum individuis, ut irrationale de equo praedicatur ac bove, quae sunt plures species, et de his quae sub ipsis sunt individuis eodem modo dicitur: nam quod de universali praedicatur, praedicatur et de individuo. Quod si differentia de speciebus dicitur, praedicabitur etiam de ejusdem speciei subjectis. Species vero de suis tantum individuis praedicatur: neque enim fieri potest, ut quae species est ultima quaeque vere species ac magis species nuncupatur, haec alias deducatur in species; quod si ita est, sola post speciem individua restant: jure igitur species de suis tantum individuis praedicatur, ut homo de Socrate, Platone, Cicerone, et caeteris. Proprium item de specie praedicatur cujus est proprium, neque enim esset proprium alicujus si de aliquo praedicaretur; de quo enim quaeque res, et soli et omni, et semper dicitur, ejusdem proprium esse monstratur: quae cum ita sint, proprium de specie dicitur, ut risibile de homine, omnis enim homo risibilis est. Dicitur etiam de individuis speciei de qua praedicatur. Est enim Socrates, Plato, et Cicero risibilis: accidens vero et de speciebus pluribus dicitur, et de diversarum specierum individuis. Dicitur enim corvus atque Aethiops niger, et hic Aethiops atque hic corvus, qui sunt individui, nigri autem secundum nigredinis qualitatem vocantur, atque hoc quidem est accidens inseparabile. Sed multo magis separabilia accidentia pluribus inhaerescunt, ut moveri homini, et bovi; uterque enim movetur. Et rursus ea quae sub homine sunt atque bove individua, moveri saepe praedicantur. Sed advertendum est, auctore Porphyrio, quod ea quae accidentia sunt principaliter quidem de his dicuntur, in quibus sunt individuis: secundo vero loco, ad universalia individuorum referuntur, atque ita praedicatio subteriorum superioribus redditur, ut quoniam nigredo singulis corvis adesse dicitur, dicitur etiam adesse speciali corvo. Nam quia omnia particularia qualitas ista accidentis nigredinis inficit, idcirco eamdem nigredinem de specie quoque praedicamus dicentes, corvum ipsam speciem, nigrum esse. In quibus omnibus mirum videri potest, cur genus de proprio praedicari non dixerit: nec vero speciem de eodem proprio, nec differentiam de proprio, sed tantum genus quidem de speciebus atque differentiis. Differentiam vero de speciebus atque individuis. Speciem de individuis. Proprium de specie atque individuis. Accidens de speciebus atque individuis. Fieri enim potest ut quae majoris praedicationis sunt, ea de cunctis minoribus praedicentur, et quae aequalia sunt sibimet convertantur. Eoque fit ut genus de differentiis, et speciebus, et propriis atque accidentibus praedicetur, ut cum dicimus quod rationale est, animal est; genus de differentia, quod homo est, animal est; genus de specie, quod risibile est, animal est; genus de proprio, quod nigrum est; si forte corvum vel Aethiopem demonstremus, animal est, genus de accidenti praedicamus. Rursus quod homo est, rationale est, differentiam de specie. Quod risibile est, rationale est, differentiam de proprio. Quod nigrum est, rationale est; si Aethiopem demonstremus, differentiam de accidente. Item quod risibile est, homo est, speciem de proprio. Quod nigrum est, homo est, si Aethiopem designemus, speciem de accidenti. Qua in re quod nigrum est, etiam risibile est, in Aethiopis demonstratione, proprium de accidenti praedicatur: converti autem ad totum accidens potest, ut quoniam individuis singulorum esse praeponitur, idcirco de superioribus etiam praedicatur, ut quoniam Socrates animal est, rationale est, risibile est, et homo est. Cumque in Socrate sit calvitium quod est accidens, praedicatur idem de animali, de rationali, de risibili, de homine, ut accidens de quatuor reliquis praedicetur. Sed horum profundior quaestio est, nec ad solvendum satis est temporis, hoc tantum ingredientium intelligentia exspectet, quod alia quidem recto ordine praedicantur, alia vero obliquo, quoniam moveri hominem rectum est, id quod movetur hominem esse conversa locutione proponitur. Quocirca rectam Porphyrius in omnibus propositionem sumpsit. Quod si quis vim praedicationis solutionisque attenderit in singulis comparans praedicationibus, eas quidem prolationes quae rectae sunt, inveniet a Porphyrio esse numeratas: eas vero quae converso ordine praedicantur, fuisse sepositas.

Commune est autem generi et differentiae continentia specierum: continet enim et differentia species, etsi non tot quot genera; rationale enim, etsi non contineat irrationabilia quemadmodum animal, tamen continet hominem et Deum, quae sunt species. Et quaecunque praedicantur de genere, ut genus, et de his quae sub ipso sunt speciebus praedicantur. Item quaecunque de differentia praedicantur, ut differentia, et de his quae ex ipsa sunt speciebus praedicabuntur. Nam cum genus sit animal, non solum de eo praedicatur substantia, et animatum, et sensibile, sed etiam de his quae sub animali sunt speciebus omnibus praedicantur haec usque ad individua. Cumque sit differentia rationale, praedicatur de ea ut differentia, id quod est ratione uti; non solum autem de eo quod est rationale, sed etiam de his quae sub rationali sunt speciebus praedicabitur ratione uti. Commune vero est, et hoc perempto genere vel differentia, simul perimi et ea quae sunt sub ipsis; quemadmodum enim si non sit animal, non est equus neque homo: sic si non sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione.

Post eam quae cunctis adesse visa est communitatem, singulorum ad se similitudines ac dissimilitudines quaerit. Et quoniam inter quinque proposita genus ac differentia universalioris sunt praedicationis. Siquidem genus, et species continet et differentias: differentiae vero species continent, neque ab his ullo modo continentur. Primum generis et differentiarum similitudines colligit, ac primum quidem ponit hanc. Dicit enim commune esse generi ac differentiae, ut species claudant: nam sicut genus sub se habet species, ita etiam differentia, et si non tot quot habet genus. Etenim quoniam genus differentiam etiam claudit, et non unam tantum sub se differentiam coercet ac retinet, plures necesse est ut habeat sub species, quam quaelibet una earum quas claudit differentiarum: ut animal praedicatur de rationabili et irrationabili. Quod si ita est, praedicabitur et de his quae sub rationali sunt positae speciebus, et de his quae sub irrationali. Est ergo commune animali et rationali, id est generi et differentiae, quod sicut genus de Deo et homine praedicatur, ita etiam rationale quod est differentia, de Deo et de homine dicitur. Sed non tantum haec praedicatio funditur quantum animalis, id est generis. Animal enim non de Deo solum atque homine dicitur, sed de equo et bove praedicatur, ad quae rationalis differentia non pervenit. Sed quandocunque Deum supponimus animali, secundum eorum opinionem facimus, qui solem, stellasque atque totum hunc mundum animatum esse confirmant, quae etiam deorum nomine (ut saepe dictum est) appellaverunt. Secunda item communio est generis ac differentiae, quoniam quaecunque praedicantur de genere ut genera, eadem et de his quae sub ipso sunt speciebus praedicantur ad hanc similitudinem: et quaecunque praedicantur de differentia ut differentia, eadem quoque et de his quae sub ipsa differentia sunt, ut differentiae praedicantur. Cujus sententiae talis est expositio: Sunt plura quae de generibus praedicantur, ut genera; ut de animali dicitur animatum et substantia, atque haec ut genera. Haec igitur praedicantur et de his quae sub animali sunt, rursusque ut genera: nam hominis, et animatum et substantia genus est, sicut ante fuerat animalis. Item in ipsis differentiis quaedam differentiae inveniuntur quae de ipsis differentiis praedicantur, ut de rationali duae differentiae dicuntur. Quod enim rationale est utitur ratione, vel habet rationem. Aliud est autem uti ratione, aliud est habere rationem, ut aliud est habere sensum, aliud uti sensu. Habet quippe sensum et dormiens, sed non utitur. Ita quoque dormiens habet rationem, sed minime utitur; ergo ipsius rationabilitatis quaedam differentia est ratione uti, sed sub rationabilitate positus est homo. Praedicatur igitur de homine ratione uti, ut quaedam differentia. Differt enim a caeteris animalibus homo, quia ratione utitur. Demonstratum est igitur quod sicut ea quae de genere praedicantur, dicuntur de generi subjectis: ita etiam ea quae de differentia praedicantur, dicuntur de his quae differentiis suis supponuntur. Tertium commune est, quod sicut absumptis generibus, species interimuntur, ita consumptis differentiis species de quibus differentiae praedicantur intereunt. Commune enim est hoc, universalium in substantia pereuntium perire subjecta. Sed prima communio demonstravit genera de speciebus praedicari, sicut etiam differentias. Propter hanc igitur similitudinem si auferantur genera, species pereunt. Sic etiam species perire necesse est quae sub differentiis sunt, si universales earum differentiae consumantur, cujus exemplum est: Si enim auferas animal hominem atque equum sustuleris, quae sunt species positae sub animali. Si auferas rationale, hominem Deumque sustuleris, qui sunt sub rationali differentia collocata. Et de communitatibus quidem hactenus, nunc de generis et differentiae dissimilitudine perpendit.

Proprium autem generis est de pluribus praedicari quam differentia, et species, et proprium, et accidens: animal enim de homine, et equo, et ave, et serpente praedicatur. Quadrupes vero de solis quatuor pedes habentibus, homo vero de solis individuis hominibus; item hinnibile de solo equo et de his qui sunt particulares: similiter et accidens de paucioribus quam genus. Oportet autem differentias accipere quibus dividitur genus, non eas quae complent substantiam generis. Amplius, genus continet differentiam potestate; animalis enim hoc quidem rationale est, illud vero irrationale; differentiae vero non continent genera. Amplius, genera quidem priora sunt his quae sub se sunt positae differentiis, et propter hoc simul quidem eas auferunt, non autem simul auferuntur ab eis: sublato enim animali aufertur rationale et irrationale, differentiae vero non auferunt genus: nam etiamsi omnes interimantur, tamen substantia animata sensibilis, intelligi potest, quae est animal. Amplius, genus in eo quod quid est, differentia in eo quod quale quid est praedicatur, quemadmodum dictum est. Amplius, genus unum quidem est secundum unamquamque speciem, ut est hominis animal; differentiae vero plures, ut rationale, mortale, mentis et disciplinae susceptibile, quibus ab aliis differt. Amplius, genus quidem simile est materiae, formae vero differentia: cum autem sint, et alia communia, et propria generis et differentiae, nunc ista sufficiant.

Proprium quidem quid sit convenienti atque integro vocabulo diffinitum est. Sed per abusionem illa etiam propria quorumlibet dicuntur, quae in unaquaque re ab aliis continent differentiam, lice. cum aliis sint ea ipsa communia. Per se quippe proprium est homini quod ei omni, et soli, et semper adest, ut risibilitas: per usurpatam vero locutionem etiam proprium hominis rationabilitas dicitur, non per se proprium, quippe quod ei cum deorum est natura commune, sed homini rationabilitas proprium dicitur, ad discretionem pecudis quod rationale non est: id vero propter hanc causam, quoniam id proprium uniuscujusque dicitur quod habet suum; quo igitur quis ab alio differt, proprium ejus non absurda usurpatione praedicatur. Sed nunc quod dicit proprium generis esse de pluribus praedicari quam caetera quatuor, idipsum generis tale proprium est, quale per se proprium dici solet, id est, quod semper, et soli, et omni adsit generi. Generi enim soli adest, ut differentia, specie, proprio atque accidente uberius atque affluentius praedicetur. Sed de his differentiis, propriis atque accidentibus, id dici potest, quae sub quolibet genere sunt, id est de differentiis quidem quae quodlibet dividunt genus: specie vero quae divisibili generis differentia informatur. Proprio autem illi speciei quae sub illo genere est, quod differentiis est divisivum, accidentibusque quae his haerent individuis quae sub ea specie sunt, quam designatum genus includit. Hoc facilius exempla declarant. Sit enim genus animal, quadrupes ac bipes differentiae sub animalis positae continentia, homo atque equus species sub eodem genere constitutae, risibile atque hinnibile propria earumdem specierum, velox et bellator, accidentia quae his individuis accidunt, quae sub speciebus hominis atque equi continentur. Animal igitur quod est genus, praedicatur de quadrupede et bipede quae sunt differentiae: quadrupes vero non dicitur de bipede, sed tantum de his animalibus quae quatuor pedes habent. Plus igitur praedicatur genus quam differentia. Rursus homo de Platone et Socrate praedicatur, et de caeteris: animal vero non modo de hominis individuis, verumetiam de caeteris irrationabilibus individuis dicitur: plus igitur genus quam species praedicatur. Sed cum sit proprium equi hinnibile, cumque genus quam species uberius praedicetur, praedicatio quoque generis proprii supergreditur praedicationem. Accidens quoque, et si pluribus inesse potest, tamen saepe genere contractius invenitur, ut bellator, non proprie nisi homo dicitur, et velocitas in paucis animalibus invenitur: quo fit, ut genus et differentia, et specie, et proprio, et accidente, amplius praedicetur. Atque haec est una proprietas generis quae genus ab aliis omnibus disjungat ac separet. Oportet autem, inquit, nunc eas differentias intelligere, quibus dividitur genus, non quibus informatur genus: illae enim a quibus informatur genus, plus quam ipsum genus sine dubio praedicantur, ut animatum et corporeum ultra animal tendunt cum sint differentiae animalis non divisivae, sed potius constitutivae. Omnia enim superiora de inferioribus praedicantur. Quae vero de inferioribus praedicantur, neque converti possunt, haec ab eis quae inferiora sunt amplius praedicantur. Post hoc aliud proprium generis ostendit quo ab his differentiis quae sub eodem sunt positae segregatur. Omne enim genus continet differentias potestate: differentia vero genus non potest continere. Animal enim rationale atque irrationale continet potestate, neque enim rationabilitas, aut irrationabilitas animal poterit continere. Potestate autem ait continere animal differentias, quia (ut superius dictum est) genus quidem omnes habet sub se differentias potestate, actu vero minime: ex quo fit, ut alia proprietas oriatur. Sublato enim genere, perit differentia: veluti sublato animali interimitur rationabilitas, quod est differentia. At si rationabile interimas, irrationabile animal manet. Sed objici potest, quid si utrasque differentias simul abstulero, num poterit remanere genus? Dicimus, potest. Unumquodque enim non ex his de quibus praedicatur, sed ex his ex quibus efficitur substantiam sumit. Itaque fit ut genus, sublatis differentiis divisivis, permanere possit, dum tamen maneant illae quae ipsius generis formam substantiamque constituunt. Quoniam enim animal animata atque sensibilis differentiae constituunt: hae si maneant atque jungantur, perire animal non potest, licet ea pereant de quibus animal praedicatur, rationale scilicet atque irrationale: unumquodque enim (ut dictum est) ex his substantiae proprietatem sumit ex quibus efficitur, non ab his de quibus praedicatur. Amplius si utrasque differentias genus potestate continet, ipsum per se neutram earum intra se positam collocatamque concludit: quod si actu quidem eas non continet, sed potestate, actu etiam ab his poterit separari: hoc ipsum enim, quod est eas potestate continere, id erat actu non continere. Genus vero, quia quaslibet differentias actu non continet, actu ab eisdem etiam separatur. Rursus aliud est generis proprium, quod ex proprietate praedicationis, agnoscitur. Omne enim genus ad interrogationem quid est unumquodque, responderi convenit, ut animal in eo quod quid est de homine praedicatur: differentia vero minime, sed in eo quod quale sit; omnis enim differentia in qualitate consistit. Sed hoc proprium tale est quale superius diximus, non per se, sed secundum alicujus differentiam dictum, alioqui commune est hoc generi cum specie, ut in eo quod quid sit praedicetur: sed quia hac in re genus a differentia discrepat, quoniam differentia quidem in eo quod quale est, genus vero in eo quod quid est praedicatur, generis proprium dicitur non per se, sed ad differentiae comparationem, et in omnibus reliquis eamdem rationem conveniet speculari; quodcunque enim ita proprium generi dicitur, ut nulli sit alii commune, sed tantum hoc genus habeat, et semper, id secundum se proprium nuncupatur: quidquid vero cum alio commune est, id non per se, sed ad alterius differentiam proprium dicitur. Alia rursus generis et differentiae separatio est, quod genus quidem speciei unum semper adest, scilicet proximum: plura enim possunt esse superiora, velut hominis animal atque substantia, sed proximum ejusdem hominis animal tantum: differentiae vero plures uni speciei adesse poterunt, ut rationale atque mortale homini. Itaque fit diffinitio ex uno quidem genere, sed pluribus differentiis, ut hominis animal rationale atque mortale. Rursus alia discretio est, quod genus quidem velut quemdam subjecti locum tenet, differentia vero formae, ita ut illud sit materia quaedam, quae figuram suscipiat: haec vero sit forma, quae superveniens speciei substantiam rationemque perficiat. Idcirco pluribus differentiis a genere differentiam segregavit, quia haec maxime generis quamdam similitudinem continet, quia est universalis, et praeter genus inter cetera maxima. Sed cum alia plura communia, pluraque propria generis inter se ac differentiae valeant inveniri, sufficiant nunc, inquit, ista. Satis est enim ad discretionem quaslibet differentias assumere, etiamsi quae dici possunt non omnia colligantur.

Genus autem, et species commune quidem habent de pluribus praedicari, quemadmodum dictum est. Sumatur autem species, ut species solum, non autem ut genus, si fuerit idem species et genus. Commune his est etiam hoc, priora his esse de quibus praedicantur, et totum quoddam esse utrumque.

Generis et speciei enumerat tria communia, unum quidem de pluribus praedicari: genus enim et species de pluribus praedicantur, sed genus de speciebus, ut dictum est, species vero de individuis. Sed nunc de illa specie loquitur quae tantum species est, ut homo, id est quae non etiam genus est, sed ultima species. Quod si talem speciem ponamus quae etiam genus esse potest, ac de ea dicamus quod commune habet cum genere de pluribus praedicari, nihil interest an ita dicamus, ipsum genus id secum habere commune, de pluribus praedicari. Talis est enim species, quae non solum est species, sed etiam genus est. Est autem commune his quoque quod utraque priora sunt his de quibus praedicantur. Omne enim quod de pluribus praedicatur, si recto (ut superius dictum est) ordine dicatur, prius est his de quibus praedicatur. Praeterea est illis hoc etiam commune, quod genus ac species totum sunt eorum quae intra suum ambitum continent et coercent: omnium enim specierum totum genus est, et omnium individuorum totum est species. Aeque enim genus et species adunativa est plurimorum, quod vero multorum adunativum est, id eorum quae ad unitatis formam reducit, recte dicitur totum.

Differunt autem eo quod genus quidem species continet, species vero continetur, et non continent genera. De pluribus enim praedicatur genus quam species. Amplius genera quidem praejacere oportet, et informata differentiis specificis perficere species; unde et priora sunt naturaliter genera, et secum species interimentia, nec tamen ab eis interimuntur: nam si species sit, est et genus: genus vero si sit, non omnino erit species. Et genera quidem univoce de speciebus praedicantur, species vero de generibus minime. Amplius genera quidem excedunt eas quae sub ipsis sunt species, continentia: species autem excedunt genera propriis differentiis; amplius nec species fiet unquam generalissimum, nec genus fiet unquam specialissimum.

Expeditis communibus generis et speciei, nunc de eorum discretione pertractat. Differre enim dicit genus a specie, quoniam genus continet species, ut animal continet hominem; species vero non continet genera, neque enim homo de animali praedicatur. Itaque fit ut species quidem contineatur a generibus, nunquam vero contineat genera. Omne enim quod amplius praedicatur, illius est continens, quod minus dicitur. Quod si genus amplius praedicetur quam species, necesse est, ut species quidem contineatur a genere, genus vero nullo modo speciei ambitu praedicationis includatur: hujus autem ratio est, quoniam genus semper suscipiens differentiam, speciem facit, hoc est genus quod habet latissimam praedicationem, coarctatum in differentias et contractum facit speciem: omnino enim generi juncta differentia speciem reddit, et ex universalitate et latissima praedicatione in angustum speciei terminum contrahit. Animal enim cujus praedicatio per se longe lateque diffusa est, si corripiat rationalis differentiam et mortalis, diminuit atque contrahit in unum hominis speciem: unde fit ut minor sit semper species quam genus, atque ideo contineatur, sed non contineat, sublatoque genere auferatur species: si enim totum auferas, pars non erit; quod si species auferatur, genus manet: veluti cum animal sustuleris, interimitur etiam homo; si hominem auferas, animal restat: hoc etiam causa est ut genus de specie univoce praedicetur, id est, ut species suscipiat diffinitionem generis et nomen, sed non e converso, diffinitionem; quippe speciei genus suscipere non videtur, substantiam enim priorum inferiora suscipiunt. Si enim diffinias animal, et dicas substantiam esse animatam atque sensibilem: aut si praedices de homine animal, verum dixeris. Si etiam animalis diffinitionem de homine praedicaveris dicasque hominem esse substantiam animatam atque sensibilem, nihil fuerit in propositione falsi, sed si hominis rationem reddas, animal rationale mortale, ea animali non conveniunt; neque enim id quod animal est, id dici poterit animal rationale mortale; fit igitur, ut sicut species generis nomen suscipit, ita etiam capiat diffinitionem: et sicut genus nomen speciei non suscipit, ita nec ejusdem diffinitione monstretur, sed cujus nomen et diffinitio de aliquo praedicatur, id univoce dicitur. Cum igitur generis et nomen et diffinitio de specie praedicetur, genus de specie univoce dicitur. Quoniam vero speciei de genere neque nomen, neque diffinitio praedicatur, non convertitur univoca praedicatio. Differunt genera a speciebus hoc quoque modo, quod genera supervadunt species suas aliarum continentia specierum; species vero genera differentiarum pluralitate. Animal enim quod est genus, supervadit hominem, quod est species, quia non hominem solum continet, verumetiam bovem, equum aliasque species, quas suae praedicationis spatio includit. Species vero ut homo supervadit genus, ut animal multitudine differentiarum. Nam actu genus non habet rationale vel mortale, nullas quippe actu genus retinet differentias, easdem species suae substantiae inhaerentes atque insitas tenet. Homo enim rationalis est atque mortalis, quod genus minime est. Animal enim neque mortale est per se, neque rationale. Quod si genus quidem plus quam unam continet speciem, at vero species multis differentiis informantur; superat quidem genus speciem continentia specierum, species vero vincit genus differentiarum pluralitate. Illa quoque est differentia, quod genus quoniam omnium primum est, nunquam in tantum descendere poterit ut fiat ultimum: species vero quae cunctis est inferior, nunquam in tantum ascendere poterit, ut suprema omnium fiat nunquam igitur nec species generalissimum fiet, nec genus specialissimum. Sed ex his quae dictae sunt differentiis, aliae sunt quae genus a specie propriae conjunctaeque disterminant, aliae vero quae non solum genus a specie, verumetiam a caeteris deducunt ac disterminant; neque enim de his tantum oportet differentiis quae sunt dictae, verumetiam in caeteris considerare, si proprie normam discretionis quaerimus agnoscere.

Generis autem et proprii commune quidem est sequi species: namque si homo est, animal est: et si homo est, risibile est. Commune est quoque aequaliter praedicari genus de speciebus, et proprium de his quae participant illo individuis. Aequaliter enim et homo et bos animal est, et Cicero et Cato sunt risibiles. Commune demum est his univoce praedicari, genus de propriis speciebus, et proprium de his quorum est proprium.

Tria interim generis ac proprii dicit esse communia, quorum primum illud est, quoniam ita genus sequitur species ut proprium; posita enim specie necesse est intelligamus genus et proprium, neutrum enim species proprias derelinquit: nam si homo est, animal est; si homo est, risibile est: ita quemadmodum genus, sic proprium ab ea specie cujus est proprium non recedit. Illud quoque est commune quod aequalis est generis participatio, sicut etiam proprii. Omne enim genus aequaliter a suis speciebus participatur, proprium vero individuis omnibus aequaliter adhaerescit. Manifestum est autem participatione esse generi aequale proprium; neque enim plus homo animal est quam equus atque bos, sed in eo quod sunt animalia, aequaliter animalis, id est generis vocabulum trahunt. Cato enim et Cicero aequaliter risibiles sunt, etiam si aequaliter non rideant; in eo enim quod apti ad ridendum sunt, dici risibiles possunt, non quod semper rideant. Aequaliter ergo ea quae sub genere sunt, suscipiunt genus, sicut ea quae sub propriis propria. Tertium illud, quod sicut genus de propriis speciebus univoce praedicatur, ita etiam proprium de sua specie univoce dicitur. Genus enim quoniam substantiam speciei continet, non modo ejus nomen de specie, verumetiam diffinitio praedicatur. Proprium vero quia speciem non relinquit, eique semper aequatur, nec in aliam speciem transgreditur, nec infra subsistit, diffinitionem quoque proprium speciebus tradit; cujus enim nomen uni tantum convenit speciei cui aequatur, dubitari non potest quin ejus quoque diffinitio speciei conveniat. Quo fit ut sicut genus de speciebus, ita proprium de sua specie univoce praedicetur.

Differunt autem, quoniam genus prius est, posterius proprium; oportet enim esse prius animal, dehinc dividi differentiis et propriis. Amplius, genus quidem de pluribus speciebus praedicatur quarum est genus, proprium vero de una sola specie cujus est proprium. Amplius, proprium quidem conversim de eo cujus est proprium praedicatur, genus vero de nullo conversim praedicatur: nam nec si animal est, homo est; nec si animal est, risibile est; si vero risibile est, homo est, et econverso. Amplius, omni speciei inest proprium cujus est proprium et soli et semper, genus vero omni quidem speciei inest cujus fuerit genus, et semper, non tamen soli. Amplius, propria quidem interempta non simul interimunt genera: genera vero interempta interimunt species quarum sunt propria. Quare his interemptis quorum sunt propria, et ipsa simul interimuntur.

Tale rursus proprium sumit, quod ad alterius comparationem proprium nuncupetur: dicit enim proprium esse generis, prius esse quam propria. Oportet enim prius esse genus, quod veluti materia differentiis supponatur, venientibusque differentiis fieri speciem cum quibus propria nascuntur. Si igitur prius est genus quam differentiae, prius etiam differentiae quam species, et speciebus propria coaequentur, non est dubium quin propria generibus posteriora sint, ac per hoc quod dictum est, proprium esse generis, prius esse quam propria: commune hoc est generi cum differentia. Differentiae enim species conformantes priores considerantur esse quam propria. Siquidem speciebus ipsis priores sunt, quas propria ratione determinant; sed ut dictum est hoc proprium, ad differentiam proprii intelligendum est, non quale superius proprium per se constitutum est. Rursus differt genus a proprio, quod genus quidem de pluribus praedicatur speciebus, proprium vero minime: nam neque genus est, nisi plures ex se species proferat, nec proprium si alteri cuilibet speciei possit esse commune. Fit igitur ut genus quidem plurimas sub se species habeat, ut animal hominem atque equum: proprium vero unam tantum, sicut risibile, hominem, quo fit ut illa quoque proprietas ex differentia nascatur: genus enim praedicatur quidem de speciebus, ipsum vero in nulla praedicatione supponitur; proprium vero et species alterna praedicatione mutantur. Fit enim praedicatio aut a majoribus ad minora, aut ab aequalibus ad aequalia. Genus igitur, quod majus est, de speciebus omnibus praedicatur; species vero quoniam minores sunt, de generibus non dicuntur, ut animal de homine dicitur; homo vero de animali nullo modo praedicatur. At vero proprium, quoniam speciei aequale est, aeque praedicatur atque praeponitur: ut risibile de homine dicitur, omnis enim homo risibilis est, eodemque modo convertitur, omne enim risibile homo est. Differt etiam proprium a genere, quod proprium uni speciei et omni et semper adest; genus vero ex his quidem duo retinet, in uno vero diversum est; nam speciebus suis et semper adest et omnibus, non vero solis: hoc enim erat tantum propriis esse, quod singulas species tantum continent, hoc enim generibus quod plures. Igitur propria quidem singulas obtinent species, genera vero non singulas; adest igitur proprium uni soli speciei et semper et omni: genus vero et omni quidem et semper, sed non soli: ut risibile homini soli, animal vero eidem homini, sed non soli; praeest enim cunctis quae irrationabilia nuncupamus. Praeterea si auferamus genus, species interimuntur, nam si non sit animal, non erit homo: si auferamus species, non interimitur genus, nam si non sit homo, animal non peribit. Species vero et propria, quoniam sunt aequalia, alterna se vice consumunt, nam si non sit risibile, homo non erit; si homo non sit, risibile non manebit. Consumunt igitur genera sub se positas species, non vero ab his invicem consumuntur: species vero et proprium invicem perimuntur et perimunt.

Generi vero et accidenti commune est de pluribus (quemadmodum dictum est) praedicari, sive separabile sit accidens, sive inseparabile; etenim et moveri de pluribus, et nigrum de corvis et de Aethiopibus et aliquibus inanimatis praedicantur.

Nihil est quod inter caetera ita sit a generis ratione disjunctum sicut est accidens: nam cum genus cujuslibet substantiam monstret, accidens vero a substantia longe disjunctum sit, et extrinsecus veniens, nihil vero notius commune potest habere cum genere quam de pluribus praedicari. Genus enim de pluribus praedicatur speciebus, accidens vero non modo de pluribus speciebus, verumetiam generibus animatis atque inanimatis, ut nigrum dicitur de rationali homine, et de irrationali corvo, et de inanimato ebeno. Album etiam de cygno et marmore, moveri de homine, de equo, et de stellis, ac de agitatis, quae sunt separabilis accidentis exempla.

Differt autem genus ab accidenti, quoniam genus ante species est, accidentia vero speciebus posteriora sunt: nam et si inseparabile accidens sumatur, tamen natura prius est illud cui accidit quam accidens. Et genera quidem quae participant, aequaliter participant, accidentia vero non aequaliter. Intensionem enim et remissionem suscipit accidentium participatio, generum vero minime. Et accidentia quidem principaliter in individuis consistunt; genera vero et species naturaliter priora sunt individuis substantiis. Et genera quidem in eo quod quid sit praedicantur de his quae sub ipsis sunt: accidentia vero in eo quod quale aliquid sit, vel quomodo se habet unumquodque: qualis est enim Aethiops interrogatus, dicis, niger; et quomodo Socrates se habet, dicis, sedet vel ambulat.

Differentiam generis et accidentis hanc primum proponit, quod genus quidem ante species sit, quippe quod materiae loco est, et differentiis informatum species gignit, at vero accidens esse post species invenitur. Oportet enim prius esse cui aliquid accidat, post vero ipsum accidens supervenire; nam si subjectum non sit quod suscipiat, accidens esse non poterit. Quod si genus quidem speciebus subjectum est, non possunt esse species nisi eis genus, velut materia supponatur: accidentia vero esse non possunt nisi eis species supponatur, nam manifestum est genus quidem ante species esse, accidentia vero post species. Rursus alia differentia, quoniam genus neque intensionem neque remissionem suscipere potest, quo fit ut quae participabant genere, aequaliter ejus nomen diffinitionemque suscipiant: omnes enim homines aequaliter animalia sunt, eodemque modo equi; nec non inter se homo atque equus et caetera animalia comparata aeque animalia praedicantur. Accidentis vero participatio et intenditur et remittitur. Invenies enim quemlibet paulo diutius ambulantem, et paulo amplius nigrum; et si in ipsis Aethiopibus considerabis, omnes non aeque nigro colore esse obductos invenies. Alia quoque differentia est, quoniam omne accidens in individuis principaliter subsistit: genera vero speciebus et individuis priora sunt; nisi enim singulariter corvi nigredine infecti essent, corvi species nigra esse nullo modo diceretur, ita fit ut accidentia post individua videantur. Nam si prius est id cui aliquid accidit quam illud quod accidit, non est dubium prius esse individua, posterius vero accidens: genera vero et species supra individua considerantur; hoc idcirco fit, quoniam de his omnibus praedicantur, eorumque substantiam propria praedicatione constituunt. Sed dici potest genera quoque et species posteriora individuis inveniri; nisi enim sint singuli homines, singulique equi, homines atque equi species esse non possunt, et nisi sint singulae species, earum genus animal esse non poterit. Sed meminisse debemus superius dictum esse genus non ex his sumere substantiam de quibus praedicatur, sed de eo potius quo differentiis constitutivis ejus substantia formaque perficitur. Itaque si genus quidem divisivis differentiis interemptis non perimitur, sed manet in iis, quae ejus constitutivae sunt, quae ejus formam diffinitionemque perficiunt: cumque differentiae divisivae generis speciebus sint priores (ipsae enim species conformant atque constituunt), non est dubium quin genus etiam pereuntibus speciebus possit in propria permanere substantia, ita de specie permanere substantiam idem de speciebus dictum sit. Species enim superioribus differentiis, non posterioribus individuis, formantur. Quae cum ita sint, species quoque ante individua subsistunt: accidentia vero nisi sint quibus accidunt, esse non possunt: nullis vero prius accidunt quam individuis. Haec enim generationi et corruptioni supposita, variis semper accidentibus permutantur. Illam quoque annumerat differentiam quae dicta est superius, quod genus, quia rem demonstrat et de substantia praedicatur, in eo quod quid est dicitur: accidens vero in eo quod quale est, aut in eo quod quomodo sese habet res: nam si qualitatem interroges, accidens respondebitur, ut si qualis est corvus? niger. Si quomodo se habet? aliud rursus accidens, aut sedet, aut volat, aut crocitat. Nam cum accidens in novem praedicamenta dividatur, qualitatem, quantitatem, ad aliquid, ubi, situm, habitum, quando, facere, pati, caetera quidem omnia in quomodo se habet interrogatione ponuntur: qualitas vero in qualitatis sciscitatione responderi solet: nam si interrogemur qualis est Aethiops, respondebimus accidens, id est niger. Si quomodo se habet Socrates, tunc dicimus aut sedet, aut ambulat, aut superiorum aliquod accidentium.

Genus itaque quomodo ab aliis quatuor differat dictum est. Contingit autem etiam unumquodque aliorum differre ab aliis quatuor: ut cum quinque quidem sint, et unumquodque ab aliis quatuor differat, quater quinque viginti fiant omnes differentiae; sed non sic se res habet, sed semper posterioribus enumeratis, et secundis quidem una differentia superatis, propterea quia jam sumpta est: tertiis vero duabus, quartis vero tribus, quintis vero quatuor, decem fiunt omnes differentiae, quatuor, tres, duae, una. Genus etenim quo differt a differentia et a specie, et a proprio, et ab accidente dictum est: quatuor ergo sunt generis differentiae: differentia vero quo differt a genere dictum est, quando quo differt genus ab ea dicebatur; relinquitur ergo quo differat a specie, proprio, et accidenti dicere, et ita fiunt tres. Rursus species quo quidem differt a differentia, dictum est, quando quo differt a specie differentia dicebatur: et quo differat a genere, dictum est quando quo differat genus a specie dicebatur: reliquum est igitur quo differat species a proprio et ab accidenti dicere, et sunt duae hae differentiae. Quo autem differt proprium ab accidenti relinquitur. Nam quo a genere et specie et differentia differat, praedictum est in illorum ad ipsum differentiis: quatuor igitur sumptis generis differentiis ad alia, tribus vero differentiae, duabus speciei, una autem proprii ad accidens, decem erunt omnes, quarum quatuor quae erant generis ad reliqua, superius demonstravimus.

Quoniam differentias atque communitates generis ad differentiam, speciem, proprium atque accidens, idem quoque de caeteris facere contendens praedicit, quot omnes differentiae possunt esse quae inter se comparatis commistisque rebus iis quae supra positae sunt efficiantur. Sunt autem viginti, nam cum quinque sint res, et unaquaeque res earum a quatuor aliis differat, quinquies quater differentiae fiunt, quod appositarum litterarum manifestatur exemplo. Sint quinque res veluti quinque litterae a, b, c, d, e: diflerat igitur a quidem ab aliis quatuor, id est b, c, d, e; fient quatuor differentiae; rursus b differat ab aliis quatuor, id est a, c, d, e; erunt rursus quatuor, quae superioribus junctae octo conjungunt; c vero tertia a reliquis differt quatuor, videlicet a, b, d, e, quae quatuor differentiae superioribus octo copulatae duodecim reddunt; quarta d, si reliquis quatuor comparetur, differt aeque ab eisdem, id est a, b, c, e; fient igitur rursus quatuor, quae superioribus XII appositae, XVI copulant. Quod si ultima e ab aliis quatuor differat, videlicet a, b, c, d, fient aliae quatuor differentiae, quae, compositae prioribus, XX perficiunt, et sit quidem hujusmodi descriptio. Quae cum ita sint, in generibus quoque et speciebus et caeteris idem considerabitur. Erunt ergo quatuor differentiae, quibus genus a differentia, specie, proprio, accidentique disjungitur. Aliae rursus quatuor, quibus differentia a genere, specie, proprio atque accidenti discrepat. Rursus quatuor speciei ad genus, differentiam, proprium atque accidens. Quatuor etiam proprii ad genus, differentiam, speciem, atque accidens. Quatuor insuper accidentis ad genus, differentiam, speciem atque proprium: quae conjunctae omnes viginti explicant differentias. Sed hoc fiet si ad numeri referatur naturam, comparationisque alternationem: nam si ad ipsas differentiarum naturas vigilans lector aspiciat, easdem saepe sumptas differentias inveniet. Quo enim genus differt a differentia, eodem differentia distat a genere; et quo differentia distat a specie, eodem species a differentia disgregatur, et in caeteris eodem modo. In hac igitur differentiarum dispositione, quam supra disposui, easdem saepius annumeravi. At si differentiarum similitudines detrahamus, decem fient omnino differentiae, quas ad praesentem tractatum velut diversas atque dissimiles oportet assumi. Age enim differat genus a differentia, specie, proprio atque accidenti, quatuor differentia, quas supra jam diximus. Item sumamus differentiam, distabit haec a genere primum, dehinc a specie, proprio atque accidenti: sed quo discrepet a genere jam superius explicatum est, cum diceremus quo genus a differentia discreparet. Detracta igitur hac comparatione, quoniam supra commemorata est, relinquuntur tres discrepantiae, quibus differentia a specie, proprio, accidentique disjungitur, quae junctae cum superioribus quatuor, septem reddunt differentias. Post hanc species si sumatur, quatuor quidem ejus erunt differentiae secundum numeri diversitatem, cum ad genus, differentiam, proprium atque accidens comparatur, sed priores duae comparationes jam dictae sunt; nam quo species differat a genere tunc dictum est, cum quid genus differret a specie dicebamus: quo vero species a differentia distet commemoratum est, cum differentiae ad speciem dissimilitudines redderemus. Quibus detractis duae supersunt integrae atque intactae speciei ad proprium et accidens discrepantiae. Quae junctae cum septem, novem differentias copulant: proprii vero si ad numerum differentiae considerentur, quatuor erunt scilicet ad genus, differentiam, speciem atque accidens comparati, quarum quidem tres superiores differentiae jam dictae sunt. Nam quid a genere proprium distet tunc dictum est, cum quid genus a proprio distaret ostendimus. Rursus quid proprium a differentia discrepet, in colligenda distantia differentiae propriique superius demonstratum est: nam quid proprium differat a specie, tunc expositum est, quando quid species distaret a proprio dicebatur. Restat igitur differentia una proprii ad accidens, quae, superioribus juncta, decem differentias claudit: accidentis vero ad caetera possent quidem esse quatuor, nisi jam omnes probarentur esse consumptae. Nam quid differat vel genus, vel differentia, vel species, vel proprium ab accidenti supra monstratum est: nec sunt plus diversae differentiae accidentis ad caetera quam caeterorum ad accidens. Itaque fit, ut cum sit quinque rerum numerus, si prima assumatur, quatuor fiant differentiae; si secunda, tres, vincanturque secundae rei ad caeteras differentiae, a primis ad caeteras una tantum distantia. Nam cum prima habuerit quatuor, secunda retinet tres; tertia vero si sumatur, duas habebit differentias, quae vincuntur a primis quatuor differentiis duabus; quarta vero si sumatur unam habebit differentiam, quae vincitur a primis quatuor differentiis tribus; quinta vero, quoniam nullam habebit omnino differentiam novam, totis quatuor a primis differentiis superatur, atque hoc numerorum gradu quidem usque ad denarium numerum tenditur, quatuor, tres, duae, una: ut generis quidem quatuor, differentiae vero tres, speciei duae, proprii una, accidentis nulla sit. Primae generis quidem comparationes quatuor novas tenent differentias: secundae vero differentiae comparationes tres novas tenent: una enim superius enumerata est, vincitur autem a primis quatuor novis differentiis una tantum; speciei vero tertia comparatio duas tantum habet differentias novas, duas quippe superius enumeratas cognoscimus, et vincitur a quatuor primis duabus tantum differentiis novis; proprium vero unam tantum retinet novam, quoniam tres habet superius enumeratas, vinciturque a prima, novis tribus differentiis; quinti vero accidentis comparationes, quoniam nullam retinent novam differentiam, totis quatuor a primis generis transcenduntur. Atque ad hunc modum ex viginti differentiis secundum numerum decem secundum dissimilitudinem contrahuntur, ut tamen has secundum dissimilitudinem differentias non in quinario tantum numero, verum in caeteris quoque notas habere possimus, dabitur regula talis, quae plenam differentiarum dissimilitudinem in qualibet numeri pluralitate reperiat. Propositarum enim numero rerum si unum dempseris, atque id quod dempto uno relinquitur, in totam summam numeri multiplicaveris, dimidium ejus quod ex multiplicatione factum est, coaequaliter ei pluralitati quam propositarum rerum differentiae continebant. Sint ergo res quatuor, a, b, c, d; his aufero unam, fiunt tres; has igitur per totam summam quater multiplico fient duodecim; horum si dimidium teneo, sex erunt. Tot erunt igitur differentiae inter se rebus quatuor comparatis, a quippe ad b et c et d tres retinet differentias. Rursus b ad c et d duas, c vero ad d unam, quae junctae senarium numerum complent: atque hanc quidem regulam simpliciter ac sine demonstratione nunc dedisse sufficiat. In praedicamentorum vero expositione, ratio quoque cur ita sit explicabitur.

Commune ergo est differentiae et speciei aequaliter participari: homini enim aequaliter participant particulares homines, et rationali differentia. Commune quoque est et semper adesse his quae eorum participant. Semper enim Socrates rationalis est, et semper homo est.

Dictum est saepius ea quae substantiam formant nec remissione contrahi, nec intensione produci: unicuique enim id quod est, unum atque idem est. Quod si differentia specierum substantiam monstrat, species vero individuorum, aequaliter utraque ab intensione et remissione sejuncta sunt, quo fit ut aequaliter participentur. Omnes enim individui mortales sunt atque rationales sicut homines: nam si idem est esse homini quod est esse rationale, cum omnes homines aeque sint homines, necesse est ut sint aequaliter rationales. Aliud quoque commune habet differentia cum specie, quoniam ita differentiae sui participantia non relinquunt ut species, semper enim Socrates rationalis est. Socrates enim qui rationabilitate participat, semper homo est, quia scilicet humanitate participat: ut igitur differentiae sui participantia non relinquunt, ita species his quae eam participant semper adjuncta est.

Proprium autem est differentiae quidem in eo quod quale sit praedicari, speciei vero in eo quod quid est: nam et si homo velut qualitas accipiatur, non erit tamen simpliciter qualitas, sed secundum id quod generi advenientes differenti eum constituerunt. Amplius, differentia quidem saepe in pluribus speciebus consideratur, quemadmodum quadrupedes in pluribus animalibus specie differentibus: species vero in solis his quae sub una specie sunt individuis. Amplius, differentia quidem prior est ea specie quae est sub ipsa, simul enim ablatum rationale interimit hominem: homo vero interemptus non aufert rationale, cum supersit Deus. Amplius, differentia quidem componitur cum alia differentia, rationale enim et mortale compositum est in substantiam hominis: species vero speciei non componitur, ut gignant alteram speciem; quaedam enim equa cuidam asino permiscetur ad muli generationem, equa enim simpliciter asino conveniens nunquam perficeret mulum.

Expositis communitatibus quantum ad institutionem pertinebat differentiae et speciei, earumdem nunc dissimilitudines colligit dicens: Differunt quidem species in eo quod quid sit praedicatur, differentia autem in eo quod quale sit. Huic differentiae poterat quaestio occurrere: nam si humanitas ipsa quae species est, qualitas quaedam est, cur dicatur species in eo quod quid sit praedicari, cum propter quamdam suae naturae proprietatem quaedam qualitas esse videatur. Huic respondemus, quia differentia solum qualitas est: humanitas vero non solum est qualitas, sed tantum qualitate perficitur. Differentia enim superveniens generi speciem facit: ergo genus quadam differentiae qualitate formatum est ut procedat in speciem: species vero ipsa qualis quidem est secundum differentiam illius quae est pura ac simplex qualitas, qua scilicet perficitur et conformatur: qualitas vero ipsa pura simplexque nullo modo est, sed ex qualitatibus effecta substantia. Itaque jure differentia quae pure ac simpliciter qualitas est in eo quod quale est sciscitantibus respondetur, species vero in eo quod quid sit: licet ipsa quoque quaedam qualitas sit non simplex, sed ab aliis qualitatibus informata. Rursus illa quoque differentia est, quia plures differentia sub se species continet: species vero tantum individuis praeest. Rationalitas enim et hominem claudit et Deum: quadrupes, equum, bovem, canem, et caetera: homo vero sola individua; atque in aliis speciebus eadem ratio est. Idcirco enim diffinitiones quoque secutae sunt, ut differentia vocaretur, quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit praedicetur: species vero quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicetur. Ideo etiam superioris naturae sunt differentiae quam species, quoniam continentes sunt specierum: nam si quis auferat differentiam, speciem quoque sustulerit, ut si quis auferat rationabilitatem hominem Deumque consumpserit: si quis vero hominem tollat, rationabilitas manet in reliquis speciebus constituta: igitur differentiae distant a specie, quod una differentia plures species continere potest, species vero nullo modo. Alia rursus est differentia, quoniam ex pluribus differentiis una species jungitur: ex pluribus vero speciebus nulla speciei substantia copulatur. Junctis enim differentiis mortali ac rationali factus est homo; junctis vero speciebus nulla unquam species informatur. Quod si quis occurrat dicens quoniam permistus asino equus efficit mulum, non recte dixerit. Individua enim individuis juncta, individua rursus alia fortasse perficiunt; ipse vero equus simpliciter, id est, universaliter, et asinus universaliter, neque permisceri possunt, neque aliquid si cogitatione misceantur, efficiuntur. Constat igitur differentias quidem plurimas ad unius speciei substantiam convenire: species vero in alterius speciei naturam nullo modo posse congruere.

Differentia vero et proprium commune quidem habent aequaliter participari ab iis quae eorum participant: aequaliter enim rationalia, rationalia sunt; et risibilia, risibilia. Item semper et omni adesse commune utrique est: si enim curtetur qui bipes est, tamen id ad quod natum est semper praedicatur, nam et risibile ad id quod natum est semper dicitur, sed non in eo quod semper rideat.

Nunc differentiae propriique communia continua oratione prosequitur. Commune enim dicit esse proprio ac differentiae, quod aequaliter participantur; aeque enim omnes homines rationales sunt, aeque risibiles: illud, quia substantiam monstrat; istud, quia est aequum propriae speciei, et subjectam speciem non relinquit. Aliud etiam his commune subjungit; aequaliter enim differentia semper subjectis adest, ut proprium: semper enim homines rationales sunt, ut semper quoque risibiles. Sed objici poterat non semper esse bipedem hominem, cum sit bipes differentia, si unius pedis perfectione curtetur: quam tali modo solvimus quaestionem. Propria et differentiae non in eo quod semper habeantur, sed in eo quod semper naturaliter haberi possunt, semper dicuntur adesse subjectis. Si enim quis curtetur pede, nihil attinet ad naturam, sicut nihil ad detrahendum proprium valet, si homo non rideat. Haec enim non in eo quod adsint, sed in eo quod per naturam adesse possint, semper adesse dicuntur. Ipsum enim semper non actu esse dicimus, sed natura. Nunquam enim fieri potest, ut per naturae ipsius proprietatem non semper homo bipes sit, etiam si fieri potest ut uno pede vel ambobus curtetur, vel etiam si diminuto pede natus sit; in his enim non speciei atque substantiae, sed nascenti individuo derogatur.

Proprium autem differentiae est, quod haec quidem de pluribus speciebus dicitur saepe, ut rationale de homine et de Deo: proprium vero de una sola specie, cujus est proprium. Amplius, differentia illis est consequens, quorum est differentia, sed non convertitur: propria vero conversim praedicantur de his quorum sunt propria, propter id quod convertuntur.

Distat a proprio differentia quia differentia plures species claudit, ac de his omnibus praedicatur: proprium vero uni tantum speciei conjungitur atque aequatur. Rationale enim de homine atque de Deo praedicatur: quadrupes vero de equo et caeteris quadrupedibus. Risibile vero unam tantum speciem continet, id est hominem; unde fit ut differentia semper speciem consequatur, species vero differentiam minime. Proprium vero ac species alternis sese vicibus aequa praedicatione comitantur: sequi vero dicitur aliquid, quando qualibet re prius nominata, posterius reliqua convenit nuncupari: ut si dicam, omnis homo rationabilis est, prius hominem, posterius differentiam posui; sequitur ergo differentia speciem. At si convertam nomina dicamque: Omne rationabile homo est, propositio non tenet veritatem; igitur species nulla ratione differentiam comitatur: proprium vero et species, quia converti possunt, mutuo se sequuntur: ut omnis homo risibilis, et omne risibile homo.

Differentiae autem et accidenti commune quidem est de pluribus dici: commune vero ad ea quae sunt inseparabilia accidentia semper et omnibus adesse: bipes enim semper adest et omnibus corvis, et nigrum similiter.

Duo quidem differentiae et accidentis communia proponit, quorum unum inseparabilibus et separabilibus accidentibus cum differentia commune est: ab altero vero separabile accidens segregatur. Tantum vero inseparabile secunda communione clauditur. Est enim commune differentiae cum omnibus accidentibus de pluribus praedicari: nam et separabilia et inseparabilia accidentia sicut differentia de pluribus speciebus et individuis praedicantur: ut bipes de corvo atque cygno nuncupatur, et de his individuis quae sub corvo et cygno sunt. Item de eodem corvo atque cygno album et nigrum, quae sunt inseparabilia accidentia, praedicantur. Ambulare enim vel stare, dormire ac vigilare de eisdem dicimus, quae sunt accidentia separabilia: reliqua vero communitas ea tantum accidentia videtur includere quae sunt inseparabilia: nam sicut differentia semper subjectis speciebus adhaerescit, ita etiam inseparabilia accidentia nunquam videntur deserere subjectum: ut enim bipes quod est differentia, nunquam corvorum speciem derelinquit, ita nec nigrum quod accidens inseparabile est: differentia vero idcirco non relinquit subjectum, quoniam ejus substantiam complet ac perficit; accidens vero hujusmodi est, quia non potest separari, neque enim posset esse accidens inseparabile, si subjectum aliquando relinqueret.

Differunt autem quod differentia quidem continet et non continetur: continet enim rationalitas hominem et Deum; accidentia vero quodammodo continent, eo quod in pluribus sunt, et quodammodo continentur, eo quod non unius accidentis susceptibilia sunt subjecta, sed plurimorum. Et differentia quidem inintensibilis est et irremissibilis: accidentia vero minus et magis recipiunt. Amplius, impermistae sunt quidem contrariae differentiae, miscentur vero contraria accidentia. Hujusmodi quidem communiones et proprietates differentiae et caeterorum sunt: species vero quo quidem differat a genere et differentia, dictum est quando dicebamus quo genus et differentia differat a caeteris, reliquum est quo differat a proprio et accidenti dicere.

Post differentiae et accidentis redditas communitates, nunc de eorum differentiis tractat, ac primum quidem talem proponit: Differentia omnis, inquit, speciem continet. Rationabilitas enim continet hominem, quoniam plus rationabilitas quam species, id est homo, praedicatur: supergressa enim substantiam hominis in Deum usque diffunditur. Accidentia vero aliquando quidem continent; aliquando continentur. Continent quidem, quia quodlibet unum accidens speciebus adesse pluribus consuevit, ut album cygno et lapidi: ut nigrum corvo et Aethiopi atque ebeno. Continentur vero, quoniam plura accidentia uni accidunt speciei, ut videatur illa species plura accidentia continere: cum enim Aethiopi accidit ut sit niger, accidit ut sit simus, ut crispus, quae cuncta accidentia sunt Aethiopis, species est, quae est homo, intra se plurima accidentia videtur includere. Huic occurri potest: cum differentiae quoque aliquo modo continentur, alio modo continent, ut rationabilitas continet hominem (plus enim quam de homine praedicatur) continetur quoque ab homine, quoniam non solum hanc differentiam homo continet, verum etiam mortale. Respondebimus contra hoc, Omnia quaecunque substantialiter de pluribus praedicantur, ab his de quibus dicuntur non poterunt contineri; quo fit ut differentia quidem non contineantur a specie, et si sint plures differentiae quae speciem informent. Accidentia vero continentur, quoniam accidentia speciei substantiam nulla praedicatione constituunt: nam nec proprie universalia dicuntur accidentia, cum de speciebus pluribus dicuntur: differentiae vero maxime dicuntur universalia et proprie. Quae enim quorumlibet universalia sunt, ea necesse est eorum quorum sunt universalia etiam substantiam continere; quo fit ut quia substantiam differentiae monstrant, intensione ac remissione careant, una enim quaeque substantia neque contrahi neque remitti potest. At vero accidentia quoniam nullam constitutionem substantiae profitentur intensione crescunt, et remissione decrescunt. Illa quoque eorum est differentia, quod differentia contrariae permisceri, ut ex eis fiat aliquid, non queunt: accidentia vero contraria, et quaedam medietas ex alterutra contrarietate conjunguntur. Ex rationabili enim et irrationabili nihil in unum jungi potest: ex albo vero et nigro conjunctis fit aliquis medius color. Expositis igitur distantiis differentiae ad caetera, restat de specie dicere, cujus quidem differentias ad genus ante collegimus, cum generis ad speciem differentias dicebamus, ejusdem etiam speciei distantias ad differentiam diximus, cum differentiae ad speciem dissimilitudines monstrabamus. Restat igitur speciem proprio et accidenti communione conjungere, tum differentiis segregare.

Speciei vero et proprii commune est quidem de se invicem praedicari, nam si homo est, risibile est; ac si risibile, homo: risibile vero secundum id quod natum est ridere accipi, saepe jam dictum est. Commune est quoque aequaliter participari: aequaliter enim insunt species his quae eorum participant, et propria quorum sunt propria.

Commune, inquit, habent proprium atque species ad seipsa praedicationes habere conversas. Nam sicut species de proprio, ita proprium de specie praedicatur: nam ut est homo risibilis, ita est risibile homo; idque jam superius dictum esse commemorat, cujus communitatis rationem subdit, eam scilicet qua aequaliter species individuis participantur, sicut eadem propria his quorum sunt propria: quae ratio non videtur ad conversionem praedicationis accommodata, sed potius ad illam aliam similitudinem, quia sicut species aequaliter ab individuis participantur, ita etiam propria; aeque enim Socrates et Plato homines sunt, sicut etiam risibiles. Itaque tanquam aliam communionem debemus accipere illud quod est additum: aequaliter enim sunt species his quae eorum participant, et propria quorum sunt propria. An magis intelligendum est hoc modo dictum, tanquam si diceret, Aequalia sunt species et propria: nam quia species eorum sunt species, quae speciebus ipsis participant: et propria eorum propria, quae propriis participant; proprium atque species aequaliter utrisque insunt, id est, neque species supervadit ea quae specie participant, neque propria supervadunt ea quae propriis participant. Cumque haec propria specierum sint propria, species ac propria aequalia esse necesse est, atque invicem praedicari.

Differt autem species a proprio, quoniam species quidem potest et aliis esse genus, proprium vero aliarum specierum esse impossibile est. Et species quidem ante subsistit quam proprium, proprium vero post fit in specie: oportet enim ante hominem esse ut sit risibile. Amplius species quidem semper actu adest subjecto, proprium vero aliquando actu, potestate vero semper: homo enim semper actu est Socrates, non vero semper ridet, quamvis sit natura semper risibilis. Amplius, quorum termini differentes sunt et ipsa sunt differentia: est autem speciei quidem esse sub genere, et de pluribus differentibus numero in eo quod quid sit praedicari, et caetera hujusmodi: proprii vero est, soli et omni, et semper adesse.

Primam proprii et speciei differentiam dicit, quoniam species potest aliquando in alias species derivari, id est, potest esse genus: ut animal, cum sit species animati potest esse genus hominis (sed nunc non de his speciebus loquitur quae sunt specialissimae, atque hunc confundere videtur errorem, quod cum de his speciebus dicere proposuerit quae essent ultimae, nunc de his quae sunt subalternae, et saepe locum generis obtineant disserit); propria vero nullo modo genera esse possunt, quoniam specialissimis adaequantur. Quae quoniam genera esse nequeunt, nec propria quae sunt ipsis aequalia esse permittuntur. Rursus species semper ante subsistit quam proprium, nisi enim sit homo, risibile esse non poterit, et cum ista simul sint, tamen substantiae cogitatio praecedit proprii rationem. Omne enim proprium in accidentis genere collocatur. Eo enim differt ab accidenti, quia circa omnem solam quamlibet unam speciem vim propriae praedicationis continet: accidens autem quando continet ad multas species potest diffundi. Quod si priores sunt substantiae quam accidentia (species vero substantia est, proprium vero accidens), non est dubium quin prior sit species, proprium vero posterius. Discernuntur etiam species a proprio actus potestatisque natura, species enim actu semper individuis adest, propria vero non semper, sed aliquoties actu, potestate autem semper. Socrates enim et Plato actu sunt homines, non vero semper actu rident, sed risibiles esse dicuntur, quia tametsi non rideant, ridere tamen possunt. Natura itaque species; ut proprium semper subjectis adest, sed actu species, proprium vero non semper actu, ut dictum est. At rursus quoniam diffinitio substantiam monstrat, quorum diversae sunt diffinitiones, diversas necesse est esse substantias: speciei vero et proprii diversae sunt diffinitiones, diversae igitur sunt substantiae. Est autem speciei diffinitio sub genere esse, et de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicari, quam superius frequenter expositam nunc iterare non opus est. Proprium vero ita diffinitur: proprium est quod uni et omni et semper speciei adest. Quod si diffinitiones diversae sunt, non est dubium speciem, et proprium secundum naturae suae terminos discrepare.

Speciei vero et accidentis commune quidem est de pluribus praedicari; rarae vero sunt aliae communitates, propterea quod plurimum distant a se accidens et id cui accidit.

Speciei et accidentis similitudinem communem dicit de pluribus praedicari: de pluribus enim dicitur species, sicut et accidens. Raras vero dicit esse alias eorum communiones, idcirco quoniam longe diversum est, id quod accidit et cui accidit. Cui enim accidit subjectum est atque suppositum. Quod vero accidit superpositum est, atque advenientis naturae. Item quod supponitur substantia est, quod vero velut accidens praedicatur, extrinsecus venit. Quae omnia multam ejus quod est subjectum, et ejus quod es accidens differentiam faciunt, tamen inveniri etiam aliae possunt speciei et accidentis inseparabilis communitates, ut semper subjectis adesse: aeque enim homo singulis hominibus semper adest, et inseparabilia accidentia singulis individuis praesto sunt: et quod sicut species de his quae continet individua, aeque de pluribus, ut accidentia individuis praedicantur. Nam homo de Socrate, Platone, nigrum vero atque album de pluribus corvis et cygnis quibus accidit nuncupatur.

Propria vero utriusque sunt, species quidem in eo quod quid est praedicari de his quorum est species, accidentis autem in eo quod quale est, vel quomodo se habens. Amplius unamquamque substantiam, una quidem specie participare, pluribus autem accidentibus, et separabilibus, et inseparabilibus. Et species quidem ante intelligi possunt quam accidentia, etiamsi sint inseparabilia: oportet enim ante esse subjectum, ut illi aliquid accidat: accidentia vero posterioris generis sunt, et adventitiae naturae. Et speciei quidem participatio aequaliter est, accidentis vero vel si inseparabile sit, non aequaliter: Aethiops enim plus alio Aethiope habebit colorem vel intensum, vel remissum secundum nigredinem. Restat igitur de proprio et accidenti dicere: quo enim proprium a specie, et differentia, et genere differt, dictum est.

Quod nunc proprium speciei et accidentis se exsequi pollicetur, tale proprium intelligendum est, quod superius dictum est, ad comparationem dicatur differentium rerum. Species vero in eo quod quid est praedicatur, accidens vero in eo quod quale est, qua differentia non ab accidentibus solum species discernitur, verum etiam a differentiis et propriis, nec solum species ab eisdem, verum etiam genus. Praeterea quod species in eo quod quid est praedicatur, accidens vero in eo quod quomodo se habeat; id quoque commune est speciei cum genere, genus quippe ab accidenti in eo quod quid est, et quomodo se habeat praedicatione dividitur. Item unamquamque substantiam una videtur species continere, ut Socratem homo, atque ideo Socrati una tantum propinquitas speciei est hominis. Rursus individuo equo una species equi est proxima, itemque in caeteris: unicuique enim substantiae una species praeest, at vero unicuique substantiae non unum accidens jungitur; unicuique enim substantiae plura semper accidentia superveniunt, ut Socrati quod calvus, quod simus, quod glaucus, quod propenso ventre, et in aliis quidem substantiis de numero accidentium idem convenit dicere. Dehinc semper ante accidentia species intelliguntur: nisi enim sit homo cui accidit aliquod accidens esse non poterit: et nisi sit quaelibet substantia cui accidens possit adjungi, accidens non erit. Omnis autem substantia propria specie continetur; recte igitur prius species, accidentia vero posterius intelliguntur, posterioris enim sunt generis, ut ait, et adventitiae naturae. Nam quae substantiam non informant, recte adventitiae naturae esse dicuntur, et posterioris generis. His enim substantiis adsunt quae ante differentiis informatae sunt: rursus quoniam species substantiam monstrat, substantia vero (ut dictum est) intensione ac remissione caret, speciei participatio intensionem remissionemque non suscipit: accidens vero vel si inseparabile sit, potest intensionis remissionisque cremento et decremento variari, ut ipsum inseparabile accidens, quod Aethiopibus inest, nigredo. Potest enim quibusdam talis adesse ut sit fuscis proxima, aliis vero talis, ut sit nigerrima. Restat nunc proprii accidentisque communiones ac differentias persequi. Sed quo proprium differat a genere, specie et differentia, superius demonstratum est, cum quod genus, species, et differentia a proprio distaret ostendimus. Nunc reliqua de communitate et differentia consideratio est, quae proprium accidentibus aut jungit aut segregat.

Commune autem proprii et accidentis inseparabilis est, quod praeter ipsa nunquam consistant ea in quibus considerantur; quemadmodum enim praeter risibile non subsistit homo, ita nec praeter nigredinem subsistit Aethiops: et quemadmodum semper et omni adest proprium, sic et inseparabile accidens.

Quoniam proprium semper adest speciebus, nec eas ullo modo relinquit, quoniamque inseparabile accidens a subjecto non potest segregari, hoc illis inter se videtur esse commune, quod ea quibus insunt, praeter propria et inseparabilia accidentia, esse non possunt. Inseparabilia vero accidentia comparat proprio, quoniam ut in specie dictum est, rarissimae sunt speciei atque accidentis similitudines, quocirca multo magis proprii atque accidentis communitates difficile reperiuntur: accidens enim in contrarium dividi solet, in inseparabile accidens atque separabile: quae vero sub genere in contrarium dividuntur, ea nullo alio nisi tantum generis praedicatione participant. Quod si proprium inseparabile quoddam accidens est, a separabili accidenti plurimum differt, atque ideo nullas proprii et separabilis accidentis similitudines quaerit. Sed quoniam ipsum proprium certis quibusdam rationibus ab inseparabilibus accidentibus differt, horum et communitates inveniri possunt: et inter se differentiae, quarum una quidem ea est quam superius exposuimus, secunda vero quoniam sicut proprium semper, et omni speciei adest, ita etiam inseparabile accidens: nam sicut risibile omni homini, et semper adest, ita etiam nigredo omni corvo, et semper adjuncta est.

Differt autem, quoniam proprium uni soli speciei adest, quemadmodum risibile homini: inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum Aethiopi, sed etiam corvo adest, et carboni, et ebeno, et quibusdam aliis. Amplius, proprium conversim de eo cujus est proprium praedicatur: inseparabile vero accidens conversim non praedicatur. Et propriorum quidem aequalis est participatio, accidentium vero haec quidem magis, illa vero minus. Sunt quidem et aliae communitates et proprietates eorum quae dicta sunt, sed sufficiunt haec et ad discretionem ipsorum, et ad communitatis traditionem.

Proprii atque accidentis prima quidem differentia est, quia proprium semper de una tantum specie dicitur, accidens vero minime: sed ejus praedicatio in plurimas diversi generis substantias speciesque diffunditur, risibile enim de nullo alio nisi de homine praedicatur. Nigrum vero, quod est quibusdam inseparabile accidens, tam corvo, et Aethiopi quae diversa sunt specie, quam corvo atque ebeno, quae differunt generibus non tantum specie, praesto est: quo fit ut propriis quidem conversio aequa servetur, in accidentibus vero minime. Quoniam enim propria in singulis esse suum habent, atque omnes continent species proprias, converso ordine praedicantur. Nam quod risibile est, homo est: et quod homo, risibile; nigrum vero non ita, sed ipsum quidem de his praedicari potest quibus inest. Illa vero ad hujus praedicationem converti retrahique non possunt: nigrum enim de carbone, ebeno, homine, atque corvo praedicatur, haec vero de nigro minime. Nam quae plura continent, de his quae continent praedicari possunt, ea vero quae continentur de sese continentibus nullo modo praedicantur. Rursus proprium quidem aequaliter participatur, accidens remissionibus atque intersionibus permutatur: omnis enim homo aeque risibilis est, Aethiops vero non aequaliter niger est, sed (ut dictum est) aliquis quidem paulo minus niger, alius vero teterrimus invenitur. Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictum est. Restabat vero accidentis ad caetera communiones proprietatesque explicare, sed jam superius annumeratae sunt cum generis, differentiae, proprii, et accidentis similitudines ac differentias assignavimus. Fortasse autem his institutus animus, et solertior factus, alias praeter eas, quas nunc diximus, communitates et differentias quinque rerum quae superius sunt positae reperiet, sed ad discretionem atque ad eorum similitudines comparandas ea fere quae sunt dicta sufficiant. Nos etiam quoniam promissi operis portum tenemus, atque hujus libri seriem primo quidem a rhetore Victorino, post vero a nobis Latina oratione conversam gemina expositione patefecimus, hic terminum longo statuimus operi continenti quinque rerum disputationem et ad praedicamenta servienti.