PSALMI XLI-L | PSALMI LXI-LXX |
6
[recensere]TITULUS PSALMI LI. 1. Agitur in hoc psalmo de duobus generibus hominum: unum terrenum, aliud coeleste: unum persequitur, aliud patitur: unum gloriatur in malitia, quod eradicabitur: aliud gloriatur in Deo, et permanebit. De perverso genere in prima parte psalmi agitur, et malitia ejus per partes describitur. Genus vero electorum in fine demonstratur. Titulus talis est, In finem, intellectus David, [Vers. 2.] cum venisset Doeg Idumaeus, et annuntiavit Sauli, et dixit ei: Venit David in domum Achimelech. Legitur in historia, quod eo tempore quo Saul persequebatur David, ipse David fame et ab hostibus compulsus, cum non haberet quo fugeret, intravit in domum Achimelech sacerdotis, et apud eum comedit de panibus Propositionis. Quod cum vidisset Doeg Idumaeus quidam servus Saulis, invidia motus nuntiavit Sauli dicens: Venit David in domum Achimelech (1. Reg. 21. et 22.). Haec persecutio et Doeg accusatio impleta est, et quotidie impletur in Ecclesia. Doeg interpretatur motus. Idumaeus interpretatur terrenus: Saul appetitio, Achimelech patris mei regnum. Expositio tituli haec est: Intellectus iste, quem voces hujus psalmi pariunt, non in hac vita complendus est, sed in finem, id est, in futuro: vel in finem, Christum. Quo intellectu impii per hanc praesentem licentiam, quam habent malum faciendi, subituri creduntur damnationem aeterni supplicii. Boni vero per hoc, quod ab eis illa mala patiuntur, in futuro remunerandi. Intellectus autem iste attribuendus est David, id est, cuilibet fideli. Intellectus, dico, habitus de eo negotio, quod significatum fuit, cum venisset Doeg Idumaeus, id est, terrenus aliquis malitia motus, et annuntiavit Sauli, qui interpretatur appetitio, per quem significatur mors: et dixit ei, instigando eum ad persecutionem: Venit David, id est, quilibet fidelis, in domum Achimelech, id est, in consortium Ecclesiae, quae recte Achimelech designatur, qui patris mei regnum interpretatur: quia in ipsa regnat Deus pater. Nec immerito per Saul intelligimus mortem: quia sicut hunc peccator populus a Deo petiit regem, ita nos per illicitum appetitum acquisivimus mortem. Saul enim (ut diximus) interpretatur appetitio. Appetitus malus animae mors est. Iste rex dominatur in filiis diffidentiae (Ephes. 5.). Persequitur autem nos, et per se, et per ministros suos. Sed ab hoc rege triumphabimus, quando mortale hoc induerit immortalitatem, cum fiet sermo, qui scriptus est: Ubi est mors contentio tua? ubi aculeus tuus (1. Cor. 15; Osee 13.)? Interim, ut patientes simus ne deticiamus in via, reficiamur panibus sanctitatis in domo Achimelech, id est, verbo Dei et coelestibus sacramentis in domo Ecclesiae. Materia hujus psalmi est, utrumque gends hominum, 260 persecutorum et patientium. Fidelis anima habens hunc intellectum, quod ii, qui modo in malitia gloriantur, postmodum damnabuntur, et qui modo patiuntur propter justitiam, postea gloriam sempiternam percipient (Matth. 5.): loquitur hic contra ipsos perversos, intendens eos a perversitate revocare, et viam veritatis ostendere, ita dicens: PSALMUS LI. 3. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tu persecutor et amator mundi, cui licentia et potentia iniquitatem operandi est concessa, pro quo fructu? pro qua utilitate gloriaris in malitia? Vel hoc certe te revocare deberet, quod in hac gloria fructus aliquis invenire non valet. Plus profecto est gloriari in iniquitate, quam iniquitatem opere exercere. Nam sunt nonnulli, qui iniqua quidem faciunt, sed remordet eos conscientia de peccato, atque in semetipsis contrem scunt. Et solet contingere; quod si nondum ex omnibus possunt, a quibusdam tamen operibus pravis student seipsos refraenare. Et sunt qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis (Prov. 2.). Hi sunt qui habenis laxis ad universum se praecipitant malum. Tales redarguuntur in hoc psalmo. Quoniam in malitia gloriantur, et potentes sunt in iniquitate: reprehenditur in eis, et voluntas prava, et actio perversa. Malitiam autem exequitur per partes, cum subjungit: 4. Tota die, id est, assidue, injustitiam cogitavit lingua tua. Aut facies malum, aut dum non potes facere, dicis malum: aut quando nec hoc potes, vis et cogitas malum. Linguam cordis commendat in hoc loco, non oris: habet enim cor nostrum linguam suam. Quale officium foris habet lingua in loquendo, tale officium lingua cordis intus habet in cogitando. Hinc est, quod sine verborum strepitu saepe nobisipsis loquimur in corde. Nec solum cogitasti injustitiam, sed et dolum fecisti. Hoc est, quod subdit: Sicut novacula acuta fecisti dolum. Dolus tuus officium habet novaculae. Sicut novacula acuta sordes et pilos abradit pellium, ita dolus tuus, quando aufers fidelibus terrenas facultates, aut corpora caedis, vel occidis: superflua tantum tollis, damna nulla animae facis. Imo candidiorem et perfectiorem reddis. Ecce quid faciunt sanctis mali: pilos radunt. Ergo acuat novaculam suam malus, acuat dolum quantum potest: superflua temporalia ablaturus est, non necessaria sempiterna. Vitam temporalem tollit, ad aeternam mittit. Aufert temporalia, impellit ad aeterna. Et notandum, quod in hoc versu cogitatio, et actus continetur malitiae: in sequenti vero etiam affectus designatur, cum dicitur: 5. Dilexisti malitiam super benignitatem. Non solum cogitasti et fecisti, sed etiam dilexisti malum. Nec hoc tantum dilexisti ad faciendum, sed etiam ad loquendum. Et ideo subdit: Iniquitatem magis, quam loqui aequitatem. Subaudis dilexisti. Hoc profecto semper convenit reprobis, 261 ut magis diligant malum cogitare, agere, loqui, quam bonum. Et in hoc est duplex iniquitas et damnatio, quia quod reprobandum erat, eligunt: et quod eligendum fuerat, contemnunt. Vae iniquo cordi. Avertit se, ne videat quod videre debuerat. De tali (Ex Augustino) dicitur in alio psalmo: Noluit intelligere, ut bene ageret (Psal. 35.). Propter hoc recte subinfertur: 6. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. Jam non curat quid dicat, quid mentiatur, qualiter fallat. Ad omnem falsitatem, dolositatem, vanitatem se praecipitem derelinquit. Lingua dolosa ministra fallaciae est. Lingua dolosa (Ex Eod.) aliud in corde gestantium, aliud ore promentium. Sed in his praecipitatio et submersio est. 7. Propterea Deus destruet te in finem. Et si modo videris stare, et florere quasi foenum in agro, in finem evellet te Deus, quando dicet: Ite in ignem aeternum (Matth. 25.). Et quamvis fixeris in amore mundi radicem cordis: Evellet te, et emigrabit te, id est, emigrare faciet de tabernaculo tuo, id est, de hoc mundo, vel de corpore, sive de Ecclesia, in qua stare debuisti. Et radicem tuam de terra viventium. Habent et reprobi aliquando radicem boni. Quod significatur in grano quod cecidit super petram. Misit enim radicem, sed natum aruit: quia non habebat humorem. Hi sunt (inquit Dominus) qui ad tempus credunt, sed in tempore tentationis recedunt (Luc. 8.). Credendo ergo mittunt radicem, sed non perseverando de terra viventium, idest, de societate sanctorum eradicantur, quia gratiae divinae non habuerunt humorem. 8. Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt. Intelligamus et discernamus duo ista tempora, timendi et ridendi (Eccles. 3.). Legimus quid servetur in finem malis. Et quia intelligimus et credimus: videmus et timemus. Apostolus dicit, In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (1. Cor. 2.). Et Psalmista: Servite Domino in timore (Psal. 2.). Ergo justi qui sunt modo, qui vivunt ex fide, intelligunt quod damnandi sunt mali. Propterea timent et sibi. Quod enim sunt hodie, sciunt. Quod cras futuri sunt, nesciunt. Cum autem venerit dies noster, cum Christus apparuerit vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss. 3.). Tunc super eum ridebunt justi, quia jam non erit locus compatiendi aut condolendi. Non quomodo nunc, quando vides hominem injuste viventem, vis cum illo laborare, et ad viam veritatis errantem reducere. Unde (Ex Aug.) et doles de illo, et oras pro illo. Tum vero cum venerit judicii tempus, jam non erit correctionis locus, sed tantum damnationis. Erit ibi poenitentia, sed infructuosa, quia sera. Tunc iniquum videbunt justi, et super eum ridebunt (Sap. 5.), idest, superiores apparentes, eum irrisione dignum indicabunt. Et dicent, interiori locutione sua: 9. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Vigilanter nobis in nuendum est, quid in hoc iniquo damnet Scriptura. Non enim dixit, Ecce qui fuit dives: sed Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, idest, in copia auri vel argenti, et potentiae, et gloriae et aliarum rerum. Non quia habuit divitias sed quia in ipsis speravit, ideo damnatur, ideo de tabernaculo movetur, ideo extirpatur radix ejus de terra 262 viventium Et praevaluit in vanitate sua. Quid enim vanius eo qui plus putat valere nummum quam Deum? Ergo isto damnato, quid dicis de te, o David? Quid dicis de te, o corpus Christi? 10. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Ego manens in Ecclesia, quae est domus Dei, sicut oliva fructifera in pinguendine caritatis et fructificatione bonorum operum, Speravi non in divitiis, sive honoribus, sed in misericordia Dei: Ego (dico) perducendus in aeternum. Et hoc exponit cum subdit: et in saeculum subsequutivum hujus saeculi. Sicut oliva neque in hyeme neque in aestate suam amittit viriditatem, sic sancti viri neque in prosperis neque in adversis amittunt virtutum decorem. 11. Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti. Ergo quia me talem fecisti, ideo laudabo te in aeternum. Magna confessio, magna gratiae commendatio est, dicere Deo, Quia fecisti. Quid est quod fecisti? Utique hoc quod ego sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei. Nam quid ego feci, nisi malum? Deus autem est qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate (Philip. 2.). Et ideo cum patientia expectabo nomen tuum idest, gloriam et deificationem nominis tui: vel nomen tuum, Jesum, idest, Salvatorem: quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. Non dicit in conspectu impiorum, sed in conspectu sanctorum bonum esse nomen Domini. Non enim habent oculum aut palatum cordis, ut videre aut gustare valeant quam bonus et quam suavis est Dominus. Homo nesciens quid sit mel, nisi gustaverit, nescit quid dicat. Ideo magis ad experimentum invitans Psalmus, Gustate, inquit, et videte quoniam suavis est Dominus. Ac si dicat: Tunc videbitis si gustaveritis. Si nihil dulce esset martyribus, nequaquam tantas tribulationum amaritudines aequo animo tolerarent. Bonum est nomen tuum in conspectu sanctorum tuorum. Bonum est mihi, quando audio Deus. Bonum est mihi, quando audio Jesus. Hoc nomen audire possunt et boni et mali: non autem gustare nisi sancti. Et quanto quisque sanctior est, tanto dulcius et suavius sapit nomen Domini in corde ejus. Tanto etiam patientius et desiderabilius expectat, ut tandem videre mereatur quod amat.
TITULUS PSALMI LII. 1. In finem pro Mahalath intellectus David. Iste intellectus attribuitur David, id est, Christo invitanti nos, id est, in conformitatem sui ipsius qui est finis legis. Proponitur nobis idem Christus in hoc Psalmo, ad intelligendum, ut in ipsum qui finis legis est, transformemur: ut credamus eum esse salutare Israel. Christus, dico, agens pro Mahalath, id est, vice parturientis vel dolentis. Mahalath enim interpretatur dolens sive parturiens: sed habet effectum dolentis vel parturientis, scilicet arguendo, increpando Judaicam perfidiam, de vetustate in novitatem transformare satagentis. Filioli mei, quos iterum parturio (hoc est pro Mahalath) donec formetur Christus in vobis ( (Galat. 4.), hoc est in finem. Materia est hujus psalmi insipiens populus, non cognoscens Deum. Intendit autem ipsum caput nostrum in hoc psalmo confutare eos qui Christum Dominum esse negabant: ostendens eos consummare et esse corruptos, 263 et ita ab minabiles esse Deo, ut nullus illorum faciat bonum, donec convertantur ad unum, scilicet ad Deum. Ostendit etiam propter quorundam iniquitates, rationes et eorum arbitrium a Deo dissipandum, et ipsos etiam in aeternum puniendos: justos vero salutem consecuturos. Sic ergo incipit: PSALMUS LII. 2. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Iste Psalmus, quia jam superius expositus est (Psal. 13.), expositione non indiget, praeter hunc unum versum, qui non est in superiori psalmo. [Vers. 6.] Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent. Voluerunt hominibus Judaei placere magis quam Deo, quando dixerunt, Non habemus regem nisi Caesarem. Et iterum: Si dimittis eum, non es amicus Caesaris (Joan. 19.). Apostolus dicit: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1.). Quia ergo hominibus placere appetentes, noluerunt esse servi Christi: propterea Deus ossa eorum dissipavit, idest, virtutes animae: et interiores sensus, scilicet rationem et intellectum, memoriam et alia hujusmodi in eis destruxit: quae ideo ossa dicuntur, quia sicut ossibus caro, ita virtutibus anima sustentatur. Confusi sunt autem amisso loco et gente, atque per omnes terras in captivitatem dispersi. Et hoc ideo contingit eis, Quoniam Deus sprevit eos. Ipsi enim prius eum spreverant, sicut ipse per Prophetam suum dixit: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. 1.). Quia ergo spreverunt Deum, justo omnipotentis Dei judicio spreti sunt.
TITULUS PSALMI LIII. 1. et 2. In finem, in carminibus intellectus David, [Vers. 2.] cum venissent Ziphaei, et dixissent Sauli, Nonne David absconditus est apud nos (1. Reg. 23.)? Intellectus hujus psalmi attribuendus est David, id est, Christo tendenti in finem, id est, in perfectionem suae obedientiae. Et hoc in carminibus, id est, in jocunditate: quia vita Domini nostri disciplina fuit morum: quia quod ipse intellexit, et nobis intelligendum proposuit. Quid autem intellexit? Perseverandum in laudibus, usque in finem. Quando hoc intellexit? Quando Judaei in hoc saeculo tantum florentes prodiderunt eum morti, et Deum in homine latentem credere noluerunt. Quae proditio fuit praefigurata, cum venissent Ziphaei, et dixissent Sauli, Nonne David absconditus est apud nos (1. Reg. 23.)? Vicus quidam erat Ziph: cujus habitatores Ziphaei: in cujus regione se absconderat David, cum eum vellet Saul invenire et occidere. Isti ergo Ziphaei cum hoc cognovissent, prodiderunt eum regi persecutori, dicentes: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Nihil quidem profuit illis proditio eorum: et ipsi David nihil obfuit. Namque animus eorum malignus demonstratus est. Ziph interpretatur flos. Inde dicuntur Ziphaei, id est, florentes: per quos designantur Judaei, qui florebant temporalibus bonis. Per Saul intelligitur mors. Ziphaei ergo prodiderunt David Sauli, quia Judaei tradiderunt Christum morti (Matth. 25.). Per Ziphaeos etiam intelliguntur amatores hujus mundi, qui adhuc persequuntur corpus Christi. Materia hujus psalmi est caput et corpus, inter iniquos constitutum et afflictum. In prima parte psalmi orat se ab alienis, a quibus affligitur, liberari. 264 In ultima parte ostendit eos dispersos, se autem ex omni tribulatione eripi, et super inimicos suos exaltari. Hoc ergo nobis in hoc psalmo intelligendum proponitur, ut quemadmodum Filius voluntarie se Patri obtulit (Hebr. 9.), et non pro salute praesenti, sed pro futura Patrem postulavit (Joan. 17.): ita si florentes in mundo contra nos se erigant, illata incommoda laeto animo percurramus, et ea nobis ad futuram vitam prodesse postulemus. Orat itaque in hoc psalmo ipsum caput, et se orandi (ut diximus) et perseverandi exemplar proponit: praevidens se passurum pro redemptione humani generis, ut a morte resuscitetur, et secundum virtutem et omnipotentiam Dei digne tandem exaltetur. Sic ergo dixit: PSALMUS LIII. 3. Deus in nomine tuo salvum me fac. Vox Christi ad Patrem: ac si aperte dicat. In nomine tuo glorifica, Salvum me fac, resuscitando. Et in virtute tua judica me, idest, secundum tuae virtutis excellentiam crescat judicium meum: ut omnes discernant et cognoscant, quia tu me misisti (Joan. 11.). Et erit (inquit Propheta) quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. 10; Johel. 2.). Invocemus ergo nomen Domini, ut salvemur (Act. 2.). Deus, in nomine tuo, idest, per invocationem sancti nominis tui, salvum me fac a peccatis: Et in virtute, idest, in potentia tua, qua judicaturus es vivos et mortuos, judica me; idest, discerne a malis. Notandum quod prius petit salvari in nomine, deinde judicari in virtute. Nam quem in nomine praecedente salvaverit, in virtute subsequente salubriter judicabit. Securus esto: judicium illud non tibi erit punitio, sed discretio. Et hanc orationem quam ad Patrem mittit, exaudiri postulat, cum subjungit: 4. Deus, exaudi orationem meam. Hanc videlicet quam praemisit de salute et judicio. Auribus percipe verba oris mei, idest, ipsam orationem habitam corde, et prolatam voce. Dominus non habet alias aures, nisi gratiam et misericordiam suam. Et cum dicitur, Auribus percipe, non intelligitur aliud nisi, Attende et memoriter ac misericorditer audi. Si enim aure percipiat, ut misericorditer audiat, securi sumus quod orationem nostram exaudiet Dominus. In primo ergo versu fit oratio pro salute, in secundo vero versu fit oratio ad commendandam orationem factam, et ad captandam benevolentiam Dei. Deinde ponit caussam quare sit orandum, dicens: 5. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me. Insurrexerunt enim Judaei, ut adversarentur Christo (Joan. 10.). Alieni quidem, si non genere et natura, moribus tamen et vita. Et non tantum minor populus, sed et fortes quaesierunt animam meam. Sicut scriptum est: Reges terrae et principes convenerunt in unum et adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. 2.). Fortes ergo secundum superbiam et potentiam seculi. Et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1. Cor. 2.). Fuit itaque caussa tanti peccati caecitas cordis et infidelitas. Caecitatis vero caussa fuit superbia. Vae homini illi, qui non ponit Deum ante conspectum suum. Nam Dominus est illuminatio nostra. 265 Quando enim homo intelligit, illuminatur. Quando intelligere negligit, tenebratur: et sic incidit in errorem omnem et iniquitatem. Isti sunt alieni, qui persequuntur corpus Christi. Non enim sunt a Deo, sed a patre diabolo (Joan. 8.). Ipsi me non intellexerunt Deum; sed ecce in manifesto apparet, quia revera sum Deus. 6. Ecce enim Deus, Pater secundum quod ego homo sum, adjuvat me, in passione, ne deficiam: et Dominus, Filius ejus, susceptor est animae meae. Suscipiens eam sibi in unitate personae. Vel susceptor animae meae, quia post passionem in qua me audivit, animam meam in gloria suscepit. Hoc adjutorium promittit et membris suis, ubi ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi (Matth. 28.). Et in psalmo alibi ait: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum (Psal. 90.). Noli ergo timere persecutores tuos, quia Deus tecum est in tribulatione. Noli timere eos, qui occidunt corpus (Matth. 10.), quia Dominus susceptor est animae tuae. Fortassis ideo convertit ad nos vocem suam. Nam huc usque ad Patrem orando locutus est. Nunc autem volens ostendere nobis se esse exauditum et adjutum a Patre, non jam ad Patrem, sed ad nos dicit: Ecce enim Deus adjuvat me et caetera. Non enim opus erat, ut diceret Patri, quod sciebat, et quod ipse praestabat: sed nobis utique erat hoc audire necessarium, ut patientiae Christi disceremus exemplum. Ex his enim verbis instruimur, quia cum ab inimicis mala nobis irrogantur, non debemus irasci, aut maledicere, aut vindictam exquirere: sed orare, et Dei adjutorium expectare. Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. 32; Rom. 12; Hebr. 18.). Unde non tam orando, quam prophetando subjungit: 7. Averte mala inimicis meis. Ecce qualem vindictam facit Deus. Mala quae mali irrogant bonis, avertit a nobis Deus, et retorquet in malos. Quid enim persecutio et tribulatio nocet martyribus? Imo prodest ad salutem. Illis vero nocet ad damnationem. Unde alibi dicitur: Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (Psal. 7.). Recte ergo subditur: In virtute tua, Id est, justo judicio tuo, disperde illos. Bene autem non ait: Perde, sed disperde: quia Judaei in diversis partibus perditi, et dispersi sunt per regiones propter malum, quod fecerunt in Jesum. Disperdet etiam Deus in veritate sua malos, quando in extremo judicio diversis. poenis et tormentis tradet cruciandos, dicens, 8. Voluntarie sacrificabo tibi. Omne opus bonum oblatum Deo, sacrificium dici potest. Et bene praemisit Voluntarie. Voluntatem enim et affectum pensat Deus in omni sacrificio, atque offerentis bonam intentionem, et non doni magnitudinem considerat. Et quanta est devotio, et voluntas offerentis, tantum est apud Deum ipsius sacrificium. Hinc Moyses ait: Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus (Genes. 4.). Non prius ad munera, sed ad Abel prius respexisse Dominus perhibetur: quia non pensat voluntatem ex munere, sed munus ex voluntate. Ad Cain vero et munera ejus non respexit (Ibid.), quia videlicet 266 bonam in eo voluntatem non vidit. Seipsum obtulit Patri Filius in sacrificium pro nobis voluntarie quidem, quia non ex necessitate, sed ex caritate. Non enim coacta dona, et coacta servitia diligit Deus. Et confitebor nomini tuo, Deus, quoniam bonum est. Vere bonum est, et salubre animabus nostris, ut cuncta, quae agimus ad laudem et gloriam nominis tui faciamus, ut tota voluntate sacrificemus Deo, toto corde confiteamur nomini Domini. Hoc dulce, hoc bonum, hoc suave est. Et ponit caussam, quare hoc faciendum sit, cum subdit: 9. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Ideo dixi (Ex Augustino), quia bonum nomen tuum. Nam si hoc possem ante tribulationes agnoscere, forte mihi necessariae non fuissent. Sed adhibita est tribulatio ad admonitionem, admonitio facta est ad tuam laudationem. Non enim intelligerem, ubi essem, nisi de infirmitate mea admonitus essem. Ex omnibus ergo tribulationibus eripuisti me. Et super inimicos meos despexit oculus meus. Super illos Ziphaeos despexit oculus meus. Florem quippe eorum transii, altitudinem cordis ad te levavi, et perveniens inde despexi super illos. Et vidi, quia omnis caro foenum, et claritas hominis, ut flos foeni (Isai. 40.). Hoc agite ergo, fratres, cum animis vestris. Erigite corda vestra. Expolite aciem mentis vestrae. Discite gratis diligere Deum. Discite praesens contemnere seculum. Discite voluntarie sacrificare hostiam laudis. Discite etiam nomen Domini admirabile ac magnum laudare et invocare, ut transcendentes florem foeni, respiciatis super inimicos vestros.
TITULUS PSALMI LIV. 1. In finem, in carminibus intellectus David: Intellectus hujus psalmi attribuendus est David, id est, Christo perseveranti in finem, id est, in consummationem suae obedientiae. Et hoc in carminibus, id est, mentis hilaritate. Materia hujus psalmi est Christus totus, scilicet secundum caput et corpus ab iniquis afflictum. Sed liberatum. Proponit autem nobis membris suis Christus in hoc psalmo intelligendum, id est, non segniter memoriae commendandum, ut exemplo suo inter adversa positi, a spe nunquam deliciamus: sed fiducialiter tormenta percurrentes, aeternam a Deo speremus remunerationem, et inrevocabilem persequentium damnationem credamus. Hoc est, quod circa finem psalmi breviter continetur, ubi dicitur: Jacta super dominum curam tuam. Et post pauca: Ego autem speravi in te Deus. Inter quae autem adversa speravit, et quid de sua liberatione, et de adversariorum damnatione sperando obtinuerit, in prioribus partibus psalmi manifeste promittit. Et orat pro se, ne deficiat in passione: et pro resurrectione sua, et glorificatione. Agit etiam de repulsione Judaeorum praesenti, et de damnatione aeterna, et de assumtione Gentium, et de glorificatione fidelium in aeternum: sic dicens: PSALMUS LIV. 267 2. Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: [Vers. 3.] Intende mihi, et exaudi me. Quasi dicat: O vos fideles mei in tribulationibus positi, nolite deficere: sed in Domino sperantes, et remunerationem ab eo expectantes, meo exemplo orate: quia ego in passione positus, sic oravi ad Dominum: O Deus Pater, exaudi propter dignitatem Filii tui orationem meam, resuscitando me a morte, et clarificando in passione. Ac si diceret: Pater clarifica, Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. 17.). Et ne despexeris deprecationem meam, id est, propter humanitatem assumtam ne habeas vilem deprecationem meam, quam facio pro evitandis malis: sed potius intende mihi, id est, ipsam humanitatem fac intensam, id est, perseverantem in oratione, vel in virtutibus, et in augmento bonorum operum. Et sic exaudi me. Quando in divina pagina oratio, et deprecatio simul ponitur, a se invicem differunt: quia oratio est, quando aliquid honestum petimus, scilicet de his, quae volumus assequi. Deprecatio vero pro evitandis malis, de his scilicet, quae a nobis volumus repelli. Sciendum quoque est, quod plerunque quorundam deprecationem omnipotens Deus et exaudit et despicit. Hinc est, quod Israeliticis carnes, quas male petierunt, iratus tribuit (Exod. 16.): sed quantum eorum postulatio sibi displicuerit, etiam puniendo monstravit. Unde scriptum est: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos (Num. 11; Psal. 77.). Sic etiam, quando more caeterarum gentium, quae erant in circuitu, regem a Deo petierunt: eis regem habere permisit quidem: sed quantum eorum petitio sibi displiceret, Samueli significavit dicens: Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos (1. Reg. 8.). Quod etiam testatus est Samuel dicens: Vos autem projecistis Dominum Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis, et tribulationibus vestris (1. Reg. 10.). Sic ergo suam orationem exaudiri postulat, ut ejus deprecationem Deus non despiciat: sed exauditio ipsius gratiam simul contineat, et utilitatem. Cui sententiae verba videntur congruere, quae sequuntur. 3. Intende mihi, et exaudi me. Tunc enim mihi intendit Dominus, et non solum orationem meam, sed me exaudit: quando id quod ego postulo, ad utilitatem animae meae tribuit. Et quasi quaereretur: Quae tibi necessitas, ut sic te postules exaudiri? Contristatus sum (inquit) in exercitatione mea, et conturbatus sum [Vers. 4.] a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Dominum nostrum Jesum Christum in exercitatione passionis suae inimici Judaei maledicendo et tribulando contristaverunt, et conturbaverunt. Unde ipse ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. 26.). Adhuc Ecclesiae inimici non cessant membris, aut mala facere, si possunt, aut si non possunt, vel detrahere et derogare. Hinc in alio psalmo dicitur, Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi (Psal. 37.). Et alibi: In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum constituerunt adversum me, etc. (Psal. 40.). De quibus 268 adhuc subditur: Quoniam declinaverunt in me iniquitates. Accusando et criminando, sicut scriptum est: Nonne bene dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. 8.)? Et in ira molesti erant mihi. Verberando, colaphizando: et non juste, sed in ira, id est, propter iram suam. Scriptum est quippe: Fili accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccles. 2.). Non ait ad quietem et securitatem, sed ad timorem et ad tentationem. Omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (2. Tim. 3.). De justis et am alibi sic Sapiens loquitur: Aestimata est afflictio, exitus illorum: et ab itinere justo abierunt in exterminium (Sap. 3.). Similiter et Apostolus: Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti (Hebr. 12.). Insuper, et ipse Salvator de se ipso loquens ait: Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam (Luc. 24.)? Ad hoc pertinet, quod subjunctum est: 5. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Hinc scriptum est in Evangelio: Coepit pavere, taedere et tristis esse Jesus, et angelus Domini confortabat eum (Luc. 22.). Nec tamen nobis credendum est, ut Redemptor noster, qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. 10.), quantum ad personam suam ullam mortis habuisset formidinem. Sed secundum membra sua hoc dictum accipimus: quae quamvis in spiritu fortia sint, tamen quia caro est infirma (Matth. 26.), turbantur aliquando inter se propter poenam, et mortis amaritudinem timent. Propter hoc subdit: 6. Timor et tremor venerunt super me. Timor ad animam: tremor ad corpus referri potest. Hinc est, quod ipse ait: Mi Pater, si possibile est, transfer calicem istum a me (Matth. 26.). Atque ut se maxime timore percitum fuisse ostenderet, non semel tantum, sed ter oravit, eundem sermonem dicens (Matth. 26.): et etiam in agonia factus prolixius orabat: et factus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. 22.). Haec etiam verba plus pertinent ad membra, quam ad caput. Et contexerunt me tenebrae. Id est, Judaei tenebrosi et caeci. Nisi enim caeci fuissent, et diabolicis tenebris obumbrati, saltem ex tantis virtutibus et miraculis Christum cognoscere potuissent (Joan. 10.). Vel in eo, quod ait, Cor meum conturbatum est intra me, potest ira intelligi, de qua dicitur alibi: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. 6.). Et si oculus turbatus est, quid sequitur? Et formido mortis cecidit super me: vita nostra dilectio, mors odium est. Cum coeperit homo timere ne oderit quem diligebat, mortem timet, et acriorem mortem et interiorem, qua occiditur anima non corpus. Inde timor, et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Quoniam qui odit fratrem suum, in tenebris est (1. Joan. 2.). Et quid sibi ait in illa exercitatione, et infirmitate positus? 7. Et dixi, Quis dabit mihi pennas, sicut columbae, et volabo, et requiescam? In hac tribulatione non desperavi, sed dixi, id est, ita Patrem meum oravi: Resuscita me Pater apud temetipsum. Nam quis alius praeter te, mihi existenti sicut columbae, id est, innocenti et sine felle amaritudinis, dabit pennas, id est, agilitatem et possibilitatem, et volabo, id est, 269 transibo de hoc mundo ad Patrem (Joan. 13.), de Judaico populo ad Gentilem, et ibi requiescam? Et non frustrabitur oratio mea. 8. Nam Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. In manifesto est, quod ego fugiens, idest, celeriter a morte resurgens, elongavi mundum vel Judaicum populum, et mansi in solitudine, idest, in caelo, vel in Gentilitate. Desiderant sancti viri pennas sicut columbae, idest, spirituales virtutes, ut mente relictis terrenis volare possint per caelestem contemplationem, atque in amore Dei requiescere. Et frequenter pius Dominus implet desiderium eorum, ut elongent fugientes tumultus carnalium cogitationum, atque in solitudine maneant, idest, in quiete mentis suae delectabiliter requiescant. Et ut hoc mihi contingeret, non confidebam in viribus meis. 9. Exspectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate, id est, spem meam ponebam in Domino, qui salvavit me, ne fierem pusillo animo. Et a tempestate, idest, ab omni commotione. Pusillanimitatem spiritus habuit Petrus, quando ventum validum et maris tempestatem videns expavit. Et cum caepisset mergi, adjutorium sui Salvatoris exspectabat. Unde et clamabat: Domine, salvum me fac. Et extendens Jesus manum apprehendit eum atque a pusillanimitate spiritus et tempestate salvavit eum. Et tamen reprehendit dicens: Modicae fidei quare dubitasti (Matth. 14.)? Sic plerumque electi cum validas tentationum impulsiones vident, ex infirmitate animi tempestatem et periculum salutis timent, et sic mergi incipiunt: sed tamen non pereunt, quia exspectantes et petentes auxilium divinum, salvi fiunt. Sed sicut ipsi salvantur, ita econtrario reprobi demerguntur. De quibus prophetando protinus, et orando subjungit: 10. Praecipita, Domine, et divide linguas eorum. Qui se male extulerunt. Expedit eis (Ex Augustino) ut praecipitentur: qui male conspiraverunt, expedit ut linguae eorum dividantur. Quidam per superbiam construxerunt altam turrim, et Dominus divisit linguas eorum (Gen. 11.). Tunc se coeperunt non intelligere. Hinc facta est origo linguarum multarum. Antea enim una lingua erat. Sed lingua una cordibus humilibus proderat. At ubi illa collectio inter conspirationem superbiae praecipitata est, pepercit illis Deus, ut divideret linguas eorum, ne sese intelligendo, perniciosam facerent unitatem. Per superbos homines divisae sunt linguae. Per humiles Apostolos congregatae sunt linguae. Spiritus superbiae dispersit linguam. Spiritus sanctus congregavit linguas (Act. 2.). Qui volunt unam linguam. veniant ad Ecclesiam: quia in diversitate linguarum carnis, una est lingua in fide cordis. Praecipita et divide linguas eorum. Quare? Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate: Iniquitatem in actu: contradictionem in verbis, in civitate, idest, in societate pravorum vidi. Est quaedam civitas turbulenta. Ipsa erat quae turrim aedificaverat. Ipsa confusa est, et appellata est Babylonia: ipsa per innumeras gentes dispersa (Gen. 11.). Inde congregatur Ecclesia in desertum bonae conscientiae. Venit Christus: contradixit ei civitas iniqua. Extendebat ille manus 270 ad populum non credentem et contradicentem. Quod ergo hic ait, Iniquitatem, perfidia illorum potest intelligi. Si enim justus est qui ex fide vivit, iniquus est qui non habet fidem. Igitur infidelitas est iniquitas. Nec solus iniquus est qui non credit, sed etiam is, qui male vivit. De talibus enim loquitur Apostolus, Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Rom. 1.). Adhuc sane illius civitatis reliquiae saeviunt et contradicunt: de qua adhuc subjungitur: 11. Die ac nocte, idest, assidue circumdabit eam super muros, idest, super majores ejus iniquitas. Plerumque dicunt homines: Nemo remaneret paganus, si illi fierent Christiani. Qui ergo nondum fiunt Christiani, quasi muri sunt illius civitatis, et non credentis et contradicentis. Quicumque alium defendit in peccato, murus est civitatis iniquae. Et labor in medio ejus, et injustitia. Ideo labor ibi, quia iniquitas ibi, quia injustitia ibi. Ubicumque videris ini quitatem, ibi intellige laborem. Qui iniquus est, numquam pacem habebit. Torquet enim eum conscientia sua, et ipse est hostis suus. Semper in superbia labor est, sicut econtrario quies in humilitate. Hinc Salvator nos admonet dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. 11.). Unde enim illi laborant, nisi quia non sunt mites et humiles torde? 12. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Attende populum Judaeorum, et vide quomodo semper in eis regnent haec duo vitia, scilicet dolus et usura. Plateae hujus civitatis sunt superbia, luxuria, cupiditas, avaritia, et caetera talia. Via civitatis hujus lata et spaciosa est, quae ducit ad mortem (Matth. 7.). Usura est quando plus exigitur quam commodatur. Est alia pejor usura, quando non dimittis quod tibi debetur: et oculus cordis tui turbatur in eo versu, quo dicitur: Dimitte nobis debita nostra, etc. (Matth. 6.). Verbum contumeliosum audisti? Vis exigere damnationis supplicium: foenerator injuriarum es. Pugno percussus es? Interfectionem quaeris: usura mala est. Tales usurae abundant in illa civitate. Dolus est, quando aliud corde tegitur, aliud ore pronuntiatur. Iniqui autem semper volunt occultare quod sunt, et demonstrare quod non sunt. Deinde populum illum ostendit ideo esse merito puniendum, quia prius familiaris extitit, et postmodum Domino suo maledixit. Graviora autem sunt mala, quae ab amicis inferuntur. 13. Quoniam si inimicus meus, idest, Gentilis populus maledixisset mihi, sicut Judaicus maledixit: sustinuissem utique, tolerabilius et mitius judicassem. Et si is qui oderat me, quando idola adorabat, super me magna loquutus fuisset, idest, per superbiam insultasset: magnificaret se super me, atque minaretur mihi quicquid posset: Abscondissem, idest, subtraxissem me forsitan ab eo. Haec autem verba de Juda traditore specialius intelligi possunt, quia a Judaeis se abscondit Jesus: a Juda autem minime se abscondit. Sed quid est quod ait Forsitan? Numquid apud Deum aliquid esse potest incertum? Sed haec ambiguitas sermonis secundum usum posita est humanae locutionis. Sic enim 271 solemus loqui: Forsitan illuc ibo, forsitan hoc faciam. De inimicis, inquam, tolerabilius agendum esset. 14. Tu vero, o Juda, homo secundum carnalitatem, unanimis, per simulationem, Dux meus, per praedicationem, et notus, per fidem: qui simul conversans mecum, dulces capiebas cibos, tam corporales quam spirituales. Tu, inquam, o Juda, o popule perverse, cum in tanto malo perseveres, numquid tolerandus es? Judas et populus ejus significant falsos fratres intra sanctam Ecclesiam, qui cum simulate vivunt, tanto gravius, quanto interius sunt, electos premunt. Quos tamen exemplo suo Dominus sustinere docet: sed ipsi poenam aeternam non evadent. Qui tales sunt, audiant mortis sententiam, qua subditur: 15. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes. Mors super illos veniet, quando eos damnatio aeterna operiet. Viventes (Ex Augustino) in infernum descendunt, qui malum esse intelligunt quod faciunt, nec tamen ab ipso desistunt. Quid est viventes? Scientes quia pereunt. Talibus multo gravior damnatio quam caeteris incumbit, sicut scriptum est: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis (Luc. 12.). Timeant ergo falsi fratres, simulatores, detractores, religionem habitu ostentantes, in religione tamen non viventes. Ad illos enim pertinet haec sententia, qua dicitur: Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes. Quare? 16. Quoniam nequitiae in habitaculis eorum. Et non solum in angulis, sed etiam in medio eorum. Ac si dicat: Usquequaque pleni sunt nequitia: vel in habitaculis, idest, in corporibus eorum, in quibus temporaliter peregrinantur et militant (2. Cor. 5.), sunt nequitiae. Et in medio eorum, idest, in corde, nequitias quas faciunt, ex toto corde faciunt. Illi qui tales sunt, pereunt. Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvavit me. Si te afflixerit inimicus, clema ad Deum: et salvabit te. Hinc in alio psalmo ait: Invoca me in die tribulationis, et eruam te (Psal. 80.). 18. Vespere et mane, et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Vespere (Ex August.) Dominus in morte: mane in resurrectione: meridie in ascessione. Narrabo vespere patientiam mortis. Annuntiabo mane vitam resurgentis. Orabo ut exaudiat meridie, ad dextram Patris. Exaudiet me qui interpellat pro nobis. Itaque fratres quos in ipsa congregatione parietum horum videtis turbulentos, elatos, perversos: ipsa est palea dominicae areae. Cum ille in ultimo ventilabit, tota palea volabit (Matth. 3.). Sed nos quid, nisi cum isto cantemus, et oremus, et plangamus in psalmo? Et tamen dicamus securi quod sequitur, Vere exaudiet vocem meam: quia, 19. Redimet in pace animam meam. Ipse est enim pax vera. In pace anima redimitur, quando de vitiis ad virtutes, sive de hoc mundo ad Patrem per omnipotentis Dei gratiam transfertur. A quibus redimet? Ab his qui appropinquant mihi. Nam ab his qui longe sunt a me, facilis caussa est. Non me (Ex August.) tam cito fallit, qui dicit: Veni, idolum adora. Multum longe est a me, quia paganus est. Periculosius est mihi de Christiano, qui mecum habitat in domo: et sub imagine religionis laqueum mihi 272 parat deceptionis. Bene dico, Qui appropinquant mihi: Quoniam inter multos erant mecum. Multa est palea et pauca grana. Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. 20.). Isti autem non erant de paucis salvandis, sed inter multos, idest inter illos, qui pertinent ad paleam et ad perditionem, erant mecum. In tritico non erant mecum, sed in palea erant mecum: quia appropinquat palea tritico. In sacramentis erant mecum, in caritate non erant mecum. 20. Exaudiet Deus, et humiliabit illos qui est ante saecula. Quia (Ex August.) etsi ex tempore Christus Deus noster ex Maria Virgine, tamen in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1.). Exaudiet humiles in aeternitate: humiliabit illos in damnatione, qui erecti sunt in dissensione. Et merito: Non enim est illis commutatio. Quia non mutantur in melius, sed descendunt in pejus. Et non timuerunt Deum. Sicut timor Domini initium sapientiae (Psal. 110; Prov. 1 et 9.): ita non timere Deum mortis initium est. Beatus homo qui semper est pavidus. Qui vero mentis est durae, corruet in malum (Prov. 28.). Unde et subditur: 21. Extendet manum suam in retribuendo. Hoc in judicio erit, quando Deus ultricem manum suam amplificabit in vindictam. Hinc alibi minatur, dicens, Levabo ad caelum manum meam. Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me, retribuam (Deut. 32.). Et vere digni sunt ut puniantur: Contaminaverunt enim testamentum ejus. Quia illum qui testamento legis ad salutem pronuntiatus est, contemserunt. Ideo, 22. Divisi sunt ab ira vultus ejus. Ira enim et severitas Dei, propter hoc peccatum, divisit eos per diversas partes mundi. Ista etiam verba videntur ad haereticos pertinere. Ipsi enim contaminare testamentum Dei non desistunt, dum Scripturas sanctas prave intelligunt et exponunt. Dei testamentum contaminant: quia ex ipso mendacium et errorem approbare non cessant. Et ideo divisi sunt ab ira vultus ejus. Ab ira severitatis Dei sunt divisi. Non enim quod dicit Donatus, dicit Sabellianus. Neque quod dicit Sabellianus, dicit Arianus. Ab unitate catholicae Ecclesiae separati, per multos errores divisi sunt. Et appropinquavit cor illius. Ut intelligamus voluntatem illius. Multum valet nobis ad intelligendum Deum, haereticorum divisio. Multa enim (Ex August.). latebant in Scripturis, et cum praecisi essent haeretici quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei. Aperta sunt quae latebant, et intellecta est voluntas Dei. Numquid enim de Trinitate perfecto tractatum est, antequam obsisterent Ariani? Nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi postea quam separatio illa urgere caepit infirmos fratres. Idcirco illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi, sollicitati quaestionibus, impiorum sermonibus et disputationibus suis, obscura legis deduxerunt in publicum. Ergo illi divisi sunt ab ira vultus ejus: et nobis ad intelligendum appropinquavit cor illius. Oportet (inquit Apostolus) haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (1. Cor. 11.). Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Quaedam enim in Scripturis dura videbantur: exposita emollita sunt. Et 273 bene super oleum, quia oleum fovet carnem, suavitas vero sermonum Dei fovet animam. Et ipsi sunt jacula. Armaverunt enim (Ex August.) praedicatores. Et ipsi sermones diriguntur in pectora audientium ab instantibus opportune importune. Quod sermones Dei sunt jacula, testatur Apostolus ubi ait: Sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, etc. (Hebr. 4.). Sed tu forte nondum idoneus es, qui armeris his jaculis. 23. Jacta super Dominum curam tuam. Id est omnia ab ipso expecta, et a te nihil. Curam hominis Salomon vermem dicit, qua homo corroditur sicut pannus a tinea (Prov. 26.). Curam ergo tuam super Dominum jacta. Ipsum cogita, quatenus apud te maneas tranquillus. Et ipse te enutriet, in fide et moribus, in doctrina, et virtutibus. Et licet hic habeat modo tentationem, non dabit in aeternum fluctuationem justo, id est, commotionem, vel conturbationem: sed quietum eum faciet in vita aeterna. Non dabit in aeternum fluctuationem justo. Quia etsi ad tempus fluctuamus, et tentamur, et affligimur, anchoram nostram in caelo fixam habemus. Justo igitur fluctuationem in aeternum non dabit, quia post tentationem fluctuum, portum quietis in aeternum illi praeparabit. Quis est ille portus? Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi (Matth. 25.). 24. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Unde dicturus est: Ite maledicti, in ignem aeternum (Ibid.). Puteum dicit infernum, propter profunditatem et obscuritatem. Iste locus iniquis praeparatus est, ut in eo, tanquam in profundo puteo cadant et intereant. Deducet Deus in puteum interitus, non quod ipse sit auctor culpae eorum, sed quod ipse judex iniquitatis eorum. Quam iniquitatem ostendit, cum subjungit, Viri sanguinum, Id est, persecutores et sanguinis effusores: Et dolosi, qui per simulationem et fraudem incautas decipiunt animas: Non dimidiabunt dies suos, ut revertantur ad poenitentiam: sed continuabunt eos in malitia, usque in finem. Non de omnibus intelligendum est. Multi enim post effusionem sanguinis et dolositatem conversi sunt ad poenitentiam et salutem. Sed de illis tantum, qui divisi sunt ab ira vultus ejus. Sancti viri dies suos dimidiant, quia quod in caeteris diebus delinquunt, in quadraginta aliisque poenitentialibus diebus jejuniis et orationibus persolvunt. Sive quia alii in pueritia, alii in adolescentia, alii vero in senectute ad Deum convertuntur. Recte ergo subjunctum est: Ego autem sperabo in te, Deus. Id est, non in mundo, non in homine spem meam constituam: sed in te.
TITULUS PSALMI LV. 1. Titulus sequentis psalmi talis est: In finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, David in tituli inscriptione, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth (2. Reg. 1. et 21.). Psalmus iste attribuitur David, scilicet Ecclesiae, dirigens in finem Psalmus, dico, habitus pro populo, scilicet, ut ipse liberetur a populo, qui longe factus est a sanctis, in tituli inscriptione: quia cum sancti confiteantur Christum regem Judaeorum, sicut titulus dicit (Joan. 19.), populus iste contradicit, sive dictis, ut Judaei et pagani, sive factis, ut mali Christiani: cum tenuerunt eum 274 Allophyli in Geth. Geth civitas erat Allophyloram, id est, alienigenarum, utique populi longe a sanctis. Geth interpretatur torcular. Fugit ad istam civitatem David, sed ibi retentum esse juxta historiam non legimus. Ergo David nostrum Jesum Christum non solum tenuerunt, sed adhuc tenent Allophyli, id est alienigenae, in Geth, id est, in torculari, videlicet in pressura hujus vitae. Materia est Christus et Ecclesia. Et ipsa loquitur de se. In prima parte petit liberari a daemonibus et a membris suis, ponens in Deo fiduciam suae liberationis. In secunda, quae incipit ubi dicit: Tota die verba mea, etc., enumerat illa mala, quae sibi facit populus ille. In tertia, quae incipit, ubi dicit, In me sunt Deus vota tua, dicit se in aeternum laudaturum Deum. Intentio est, nos admonere, ut cum patientia sustineamus mala hujus vitae, attendentes etiam illos, qui nobis mala inferunt, ad nos converti. Et licet in Deo confidat Ecclesia de sua liberatione, tamen suam attendens infirmitatem, sic incipit orare. PSALMUS LV. 2. Miserere mei Deus. Praesta auxilium de malorum persecutione. Et necesse est: Quoniam conculcavit me homo. Et diabolus in Evangelio vocatus est homo, ubi de zizaniis dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. 13.). Iste inimicus homo, et per se et per membra non cessat persequi, et opprimere servos Dei. Cum coeperis in Christo pie vivere, ingressus es torcular. Praepara te ad pressuras. Noli timere, quia te conculcat homo. Uva factus es, ut calceris. In torculari fructuosa pressura est. Uva in vite pressuram non sentit. Integra videtur, sed nihil inde manat. Mittitur in torculari: calcatur, premitur: injuria videtur fieri uvae: sed ista injuria sterilis non est, imo si nulla injuria fieret, sterilis remaneret. Attendamus ergo duos hostes, quem videmus, et quem non videmus, hominem et diabolum. Illum diligamus, istum caveamus. Pro homine oremus, contra diabolum oremus, et dicamus Deo: Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo. Tota die, id est, assidue impugnans verbis et suggestionibus tribulavit me, manifestis impugnationibus. Contra tales iste psalmus confirmat nos. Necesse est enim, ut tales patiamur usque in finem, quos non pateremur nisi nobis expediret. Omnis namque tentatio probatio est: et omnis probationis effectus habet fructum suum. Et ostendit per quos facit diabolus hujusmodi impugnationem Ecclesiae, cum subjungit: 3. Conculcaverunt me inimici mei tota die. Ad modum uvae, quae premitur in torculari, oppresserunt me membra diaboli: et potuerunt facere, Quoniam multi bellantes adversum me. Quod praemisit de uno, nunc dicit de pluribus: quia omnium reproborum caput est diabolus, qui modo per se, modo per membra sua conculcat et impugnat Christi corpus, sicut prius fecit et caput. Sed inter adversa fortis, quid subjungat, audiamus. 4. Ab altitudine diei, id est, a superbia temporali timebo? Absit: vel timebo ab altitudine, id est, potentia, quae quidem timenda non est, quia diei est, id est, ad tempus concessa. Hanc non timebo, sed potius spem meam 275 constituam in te. Et hoc est, quod subdit: Ego vero in te sperabo. Cum transierint dies, qui atti sunt, etenim ad tempus alti sunt, finito tempore altitudinis suae timebunt. Ego vero in te sperabo. In die judicii timebunt quidem mali (Sap. 5.), sed securi erunt justi. Illud enim veniet tunc, quod sperabant, quod desiderabant, quod venire orabant. Jam se validum et constantem ostendit, cum subdit: 5. In Deo laudabo sermones meos. Sermones suos in Deo laudat, qui in his, quae dicit, non se, sed Deum commendat. Hinc ipsa Veritas ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me Patris (Joan. 7.). Aliquis liber laudatur, cum ab aliquo nominato Philosopho, sive a perfecto Grammatico compositus dicitur. Quanto magis illi sermones laudandi sunt, qui a Deo sunt. Sed quod in te Dei est, honoratur a te: et tu factus in Deo, honoraberis a Deo. Si autem, quod in te Dei est, honoraveris tanquam tuum, non Dei, quomodo populus ille longe factus est a sanctis, sic tu longe a sancto. Ergo in Deo laudabo sermones meos. Si in Deo, quare meos? Sed in Deo et meos. In Deo, quia ab ipso: meos, quia accepi. In Deo speravi. Paulo ante dixerat, Sperabo. Jam dixit speravi, tanquam non timens, tanquam confirmatus. Non timebo, quid faciat mihi caro. Id est, quilibet carnalis. Spes fixa in Deo omnem expellit timorem. Ipsa etiam transitoria contemnit tormenta. Generat enim caritatem. Generat patientiam, quibus calcatur mundus, superatur diabolus. Dicis, Non timebo, quid faciat mihi caro: et quid tibi facit? 6. Tota die verba mea exsecrabantur. Id est, meam praedicationem judicabant execrabilem. Adversum me omnes cogitationes eorum, in malum. Reprobi enim adversus justos non cogitant nisi malum (Psal. 7.): quomodo eos, et sermonem eorum possint destruere et adnihilare. Nec solum extranei persequuntur, sed etiam domestici et privati. Ideo subjungit: 7. Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Habitant mecum in una domo, in una Ecclesia. Abscondunt se sub vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. 10.). Abscondunt se tanquam insidiatores, exploratores, parant laqueos: si non statim possunt malum facere, quod cogitant, calcaneum observant, ut vel in fine cogitata valeant adimplere. Mos iste diabolicus est, vel eorum, qui ministri ejus sunt, ut calcaneum, id est, ultima nostra insidiosa calliditate observent. Hinc serpenti a Domino de muliere dictum est: Illa tuum observabit caput, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. 3.). Semper ergo servus Dei debet esse vigilans, et circumspectus contra hujus callidi serpentis caput: atque vitam et mores suos auxiliante Domino ita disponere, ut inhabitantes, et abscondentes, qui calcaneum observant, neque in principio, neque in fine inveniant, quid reprehendant. Ita autem observaverunt calcaneum meum: Sicut sustinuerunt animam meam. Mali enim, quasi grave pondus ferunt vitam justorum: unde Judaei de Daemonio [Leg. Domino] dixerunt: Gravis est nobis etiam ad videndum. Dissimilis est enim operibus nostris (Sap. 2.). Docuit tamen, et pro talibus orare psalmus. Quantumlibet enim homo peccator sit, potens est benignus Deus salvare illum. Unde et subjungit: 276 8. Pro nihilo, id est, pro nullis praecedentibus meritis, salvos facies illos. Vel sic illos salvos facies, ut nullus tibi labor sit. Non laborabis in sanando, quamvis nos stupeamus in inspiciendo. In ira populos confringes. Ira videtur sed paterna. Irascitur pater filio praeceptorum suorum contemtori. Iratus colaphizat, caedit, ducit ad scholam: frangit eum, a superbia deprimit in disciplina. Quam multi impleverunt domum Dei, in ira ejus confracti, id est, tribulationibus triti. Tu confringes eos, et ego ponam partem meam ad eorum conversionem. Annuntiabo eis me fecisse multa mala, et illa mihi per confessionem esse condonata: ut ipsi audientes non desperent de peccatis suis, sed exemplo meo per confessionem medicinam consequantur salutis. Et ideo dicit: 9. Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Quomodo annuntiavit Paulus vitam suam, dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam consecutus sum (1. Tim. 1.). Annuntiavit, vitam suam non sibi, sed illi: quia sic annuntiavit, ut illi crederetur, non ad sua lucra tantum, sed illius. Si propterea annuntias vitam tuam, ut alios exemplo tuo invites ad confessionem, et ad accipiendam vitam, quam tu accepisti: annuntias vitam tuam Deo, a quo gratiam accepisti, et habebis mercedem ampliorem, quia ex eo, quod accepisti, non ingratus extitisti. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Illas lacrymas, quas ego fudi, peccata mea annuntiando, posuisti in conspectu tuo, id est, acceptabiles habuisti, et me exaudisti. Sicut, et in promissione tua. Quia (Ex Augustino) sicut promiseras, hoc egisti. Dixisti te exauditurum flentem. Credidi, flevi, exauditus sum. Inveni te misericordem in promittendo, veracem in reddendo. 10. Tunc, id est, per tuam confractionem, et per meam annuntiationem, convertentur inimici mei, a sua vita mala, ita ut sint retrorsum, id est, sequantur te. Praecedendo non corrigitur homo. Bonum est illi, ut retrorsum convertatur, et quem praecedere volebat, sequatur. Praecedit homo per superbiam. Convertitur retrorsum per humilitatem. Praecedere appetit, qui voluntatem suam vult facere. Retrorsum fit, qui semper paratus est obedire. Retrorsum ergo convertantur inimici, ut fiant humiles qui fuerant superbi. Et sic erunt amici, qui fuerant inimici. Deinde ostendit, quam velox sit misericordia Dei, cum subjungit: In quacunque die invocavero te, ecce cognovi, quoniam Deus meus es. Id est, meus exauditor. Simile est illud, quod alibi dicitur: Quacunque hora peccator conversus fuerit (Ezech. 18.), et ingemuerit: omnia peccata ejus remittentur. Neque enim tardat per dies et annos, sed, Convertimini ad me (ait) et ego revertar ad vos: sequimini retrorsum, et ego ducam vos (Zach. 1.). Ecclesia igitur tantam attendens divinam misericordiam, ideo non dicit, Ecce cognovi, idest, manifeste intellexi, quoniam Deus meus es. Magna cognitio. Non ait cognovi, quoniam Deus es: sed, quoniam Deus meus es. Tuus est enim, cum tibi subvenit. Tuus est, cum tu ab illo alienus non es. Unde dicitur: Beatus populus cujus Dominus Deus ejus (Psal. 143.). Cujus enim non est? Omnium quidem Deus est, sed eorum proprie, qui eum diligunt, timent, possident, colunt. Jam unum, cum eis factus per 277 conversionem et participationem gratiae Dei, repetit versum quem jam dixerat, ut et ipsi cum eo et ipsius exemplo dicant: 11. In Deo laudabo verbum, et in Domino laudabo sermones, etc. Verbum est praedicatio de fide: quomodo trinum et unum Deum debeamus credere, sicut dicit Apostolus: prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est verbum fidei quod praedicamus (Rom. 10.). Sermo est de moribus, quando praedicatur nobis qualiter debemus vivere, quam caste, quam sobrie, quam juste, quam pie. Et haec omnia debemus ad Deum referre, quatenus in eo quod bene credimus, aut juste vivimus, aut recte loquimur (Tit. 2.): et nos in Deo, et Deus in nobis laudetur et honoretur. Et quia fidei sermonem subsequi debet fortitudo spei, recte adjunctum est: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Fides dicitur, quia fit in Deo. Spes autem quasi pes, quia in eo innititur. Fides vatet nobis ad justitiam, quia justus ex fide vivit (Rom. 1.). Credendo in Deum declinas a malo, et facis bonum (Psal. 33.). Haec est justitia. Spes nobis valet ad patientiam et contemtum mundi. Sperando aeterna, facile contemnimus terrena, et fortiter toleramus adversa (Hebr. 6.). Est autem quasi anchora nostra spes in Deo. Nauta cum timet tempestatem, figit anchoram suam. Si nos anchoram spei fixam in Deo habuerimus, nullam hujus mundi tempestatem formidabimus. Non timebo (ait) quid faciat mihi homo: quia etsi aufert temporalia, habeo tamen quae tibi offeram spiritualia. 12. In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi. Haec sunt vera dona et grata sacrificia quae a nobis exigit Deus, scilicet pia vota, sancta desideria, fides recta, spes certa, caritas perfecta. Quisquis talia vota persolvit, laudes omnipotenti Domino reddit. Istae sunt varae divitiae, quas non timet homo perdere, nisi ipse velit auferre. Quisquis vult Domino Deo vovere et reddere gratuitum votum, seipsum voveat et reddat. Hoc enim exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo (Matth. 22.). Et hoc quidem justum est. Quare? 13. Quoniam eripuisti animam meam de morte. Praeteritum ponit pro futuro. Qui enim aeternitatem mente considerat, quicquid transire potest, jam tamquam praeteritum pensat. Ac si diceret: Quoniam in alia vita eripies animam meam a morte aeterna. Et pedes meos a lapsu. Quia ibi nullo modo movebitur ad malum mea affectio. Ibi nullus lapsus erit, ubi tentatio non erit: ibi nullus lapsus erit, ubi beata Trinitas erit. Bene ergo subditur: ut placeam coram Deo in lumine viventium. Coram Deo in lumine viventium placebimus, quando immortales et sine peccato illi apparebimus. Similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). Ibi lumen verum et aeterna vita. Ibi fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Sap. 3.). Ergo nobis valeant haec omnia, ut Deum gratis diligamus, in illo speremus: nec hominem, nec diabolum timeamus. Toleremus malos, simus boni: de nemine desperemus. Pro omnibus (Ex Augustino) quos patimur, oremus: ut et hic in lumine fidei, et ibi in lumine speciei tamquam in lumine viventium in conspectu Dei placeamus. Amen.
278 TITULUS PSALMI LVI. 1. In finem ne disperdas, David in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam (I. Reg. 22. et 24.). Psalmus iste tendit in finem, id est, in Christum, admonens te, quicumque es, ne disperdas David, id est, ne dehonores Christum in tituli inscriptione mutata a te, id est, subtrahendo teipsum a regno Christi, scilicet negando Christum regem esse Judaeorum: inscriptione tituli mutata a quibusdam tunc, cum fugeret David, id est Christus, a facie, id est, a cognitione Saul, id est, diaboli, vel Judaeorum, in speluncam, id est, in humanitatem vel sepulcrum. Propter hoc enim quod solam humanitatem Christi cognoverunt, et in sepulcro mortuum viderunt, nullo modo attendentes esse Deum: quidam tituli inscriptionem mutaverunt, negantes Christum esse regem Judaeorum (Joan. 19:). Materia est Christus. In prima parte sicut in aliis psalmis ubi de passione agit, praemittit orationem. In secunda parte quae incipit, Misit de caelo et liberavit me: tangit breviter de passione sua et glorificatione. In tertia quae incipit, Paratum cor meum Deus: ostendit, se magnam laudem Deo ex sua glorificatione facere. Ostendit Christus in hoc psalmo per mysterium suae incarnationis, passionis et resurrectionis, atque ascensionis totum mundum Christianae fidei subjiciendum. Per hoc videlicet intendens omnes admonere, ut nullus sit qui velit se ab ejus regno per infidelitatem subtrahere. Et hoc facit proponendo nobis incarnationem suam, passionem, resurrectionem, ascensionem suam. Sic ergo incipit: PSALMUS LVI. 2. Miserere mei, Deus, miserere mei. Audis magistrum orantem: disce orare. Ad hoc enim oravit, ut doceret orare. Ad hoc passus est, ut doceret pati. Ad hoc resurrexit ut doceret sperare resurrectionem. Geminando orationem, magnam nobis insinuat necessitatem. Potest etiam haec orationis geminatio ad diversa referri, hoc modo: Miserere mei Deus, dando mihi constantiam in passione, Miserere mei, faciendo me resurgere. Et debes misereri, Quoniam in te, non in alio, confidit anima mea. Ac si dicat, Non tantum confido in te in praesenti, sed etiam in futuro. Non secundum corpus tantum, sed secundum animam. Et ideo adhuc subdit, et in umbra alarum tuarum sperabo. A simili dictum est hoc: sicut in Evangelio Dominus Jerusalem ait: Quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat filios suos sub alas, et noluisti (Matth. 23.)? Divina quidem bonitas quodam quasi materno affectu alis suae misericordiae et potentiae protegit, atque ab aestu vitiorum defendit sperantes in se. Bene autem subjunctum est: Donec transeat iniquitas. Modo in hoc saeculo quamdiu durat iniquitas, unicuique justo spes necessaria est, ut sperando aeterna bona patienter mala sustineant temporalia. Hinc Paulus admonet dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. 12.). Et iterum: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. 8.). Modo ergo abundat iniquitas premens, cui resistit justitia patiens, et spes indeficiens. In morte justi, sive in fine saeculi iniquitas transibit et 279 jam spes non erit, quia jam possidere incipit quod patienter exspectavit. Hinc est quod Apostolus ait: Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacob. 1.). Interim in tribulatione constitutus quid subjungat, audiamus: 3. Clamabo ad Deum Altissimum. Commendat nobis Deum nostrum, cum dicit Altissimum, quatenus exemplo suo nos excitet ad clamandum, scilicet quia Altissimus est, quia potentissimus est, quia super omnes est. Clamor autem ad Deum est desiderium nostrum. Quanto plus quisque desiderat, tanto amplius clamat. Dicit Altissimum, dicit et benignum, cum subdit: Deum qui benefecit mihi. Audi quanta beneficia, ut amplius diligas Deum, et devotius clames. 4. Misit de coelo, idest, de excelso vel de secreto suo. Et liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me. Dispersi sunt per omnes gentes (Ex Augustino), nusquam habentes stabilitatem, nusquam certam sedem. Propterea autem adhuc Judaei sunt, ut libros portent ad confusionem suam. In quali libro sunt, attende: Codicem portat Judaeus, unde credat: Christianus. Librarii nostri facti sunt. Deinde quid miserit de caelo Deus, aut a quibus eum liberavit, evidenter insinuat, cum subjungit: Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam. De hac missione dicit Paulus: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc. (Galat. 4.). Christus est ergo Dei misericordia, quia peccata dimittit. Christus est veritas (Joan. 14.), quia implet quod promisit. Attende misericordiam ad te missam, et convertere a peccatis. Attende veritatem, et securus esto de promissis. 5. Et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Qui sunt catuli leonum? Populus male seductus a principibus sacerdotum. Illi leones, isti leonum catuli. Omnes fremuerunt. Omnes circumdederunt eum, de quorum medio anima erepta est, sed corpus occisum. Unde et subdit: Dormivi conturbatus: Nolite (inquit Dominus) timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. 10.). Quid enim nocere possunt bonis, tantummodo corpus occidendo? Imo adjuvant, dum citius mittunt ad regnum. Aperte autem dicit, Dormivi. Mors enim ei somnus fuit: quia quam facile quisque potest excitari a somno, tam facile fuit Domino nostro a morte resurgere. Unde ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. 10.). Dormivi (inquit) prius in passione conturbatus. Turbaverunt illi, dormivit ille. Magna humilitas turbati. Magna potestas dormientis. Nec poterant turbare illi, nisi quantum volebat ille. Qui fuerunt illi conturbatores? Filii hominum, idest, Judaei qui debuerunt esse imitatores patriarcharum et prophetarum rationabiliter viventium. Quomodo occiderunt, qui ferrum non habuerunt? Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum, gladius acutus. Dentes significant mordentes locutiones, quibus tamquam armis et sagittis modo cominus, modo de longe, modo manifeste, modo occulte vulnerare moliti sunt. Noli attendere inermes manus, sed os armatum. Inde gladius processit, unde Christus occideretur, quomodo et de ore Christi, unde Judaei occiderentur. Nam habet 280 ille gladium bis acutum, et resurgens percussit eos, ut faceret fideles suos. Illi malum gladium, ille bonum: illi sagittas malas, ille bonas, scilicet verba bona, unde sagittat cor fidele, ut ametur. Quando ergo percusserunt, nisi quando clamaverunt: Crucifige, crucifige (Matth. 27; Joan. 19.)? Et quid tibi fecerunt, o Domine? Exultat hic Propheta: Vidit in spiritu Dominum humiliatum, flagellatum, spinis coronatum, ligno suspensum. Illos saevientes, illum vero tolerantem. Illos exultantes, illum quasi victum. Et post tantam humiliationem cognovit eum resurrecturum, et omnia illa quae fecerunt Judaei saevientes, facta esse inania: etatus gaudio tamquam videret fieri, exclamat et dicit: 6. Exaltare super coelos, Deus. Homo in cruce, Deus super caelos. Remaneant in terra saevientes: tu in caelo esto judicans. Et in omni terra gloria tua. Domino enim residente in caelo ad dexteram Patris, ubique terrarum praedicata est gloria resurrectionis ejus, et divinitatis (Marc. 16.). Exaltatum in caelo Dominum non videmus, sed credimus. In omni autem terra gloriam ejus non tantum credimus, sed etiam videmus. Deinde ad verba passionis redit, atque in persona Domini dicit: 7. Laqueum paraverunt pedibus meis, idest, deceptionem actibus meis praetenderunt: a similitudine avis, quae in laqueo pedibus retinetur. Et incurvaverunt animam meam. Quantum ad opinionem suam. Ita enim putaverunt eam incurvasse, ut amplius non posset ad corpus redire et resurgere. Hoc autem quod de nostro Redemtore dicitur, quotidie a malignis spiritibus contra nos agitur. Laqueum enim pedibus nostris parant, quia occulta tentamenta bonis nostris actibus praetendunt, ut impediant. Anima vero incurvatur, cum de bono ad malum reflectitur. Anima incurvatur, quotiens terrenis desideriis implicatur. Hinc Propheta de immundis spiritibus ait: Qui dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus (Isai. 51.). Recta quippe stat anima, cum superna desiderat, et nequaquam flectitur ad ima. Sed maligni spiritus, cum hanc in sua rectitudine stare conspiciunt, per eam transire non possunt. Transire namque eorum, est immunda illi desideria spargere. Dicunt ergo, Incurvare, ut transeamus: quia si ipsa se ad ima appetenda non dejicit, contra hanc ilorum perversitas nullatenus convalescit, et transire per eam nequeunt, quam contra se rigidam in superna intentione pertimescunt. Nos ergo, fratres carissimi, nos viam malignis in nobis spiritibus damus, cum terrena concupiscimus, cum ad temporalia appetenda curvamur. Pudeat ergo terrena concupiscere, et dorsa mentium ascendentibus adversariis praebere. Foderunt ante faciem meam foveam: et inciderunt in eam. Paraverunt mihi mortem, sed seipsos interius occiderunt. Nemo prius peccat in alterum, quam in seipsum. Fovea peccatoris est mala conscientia. Ibi necesse est omnes malos cadere. Putas eum in foveam non cecidisse, qui lucem Christi perdidit, et caecitate percussus est? Si non caderet in foveam, videret ante se. Nescit quo eat. Quomodo qui ambulat in via, cum ceciderit in foveam, perdit viam. Affligit te malus? Parat tibi foveam, ut intereas. Tu in pressura es: ille gaudet. Laetitia iniqua facientis, 281 ipsa est fovea. Illuc quicumque ceciderit, oculos perdit: perdit et vitam per malam conscientiam. Et bene ait, ante faciem meam: quia non eum latuit. Sciens est traditus, volens occisus. Ex quibus verbis vera nobis insinuatur Domini nostri patientia. Unde et subditur: 8. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Illi paraverunt mortem, et cor meum paratum est ad omnia libenti animo sustinenda. Ideo repetit, ut perseverantiam notet in patientia. Posset enim ad horam sustinere, et postea deficere. Verbi itaque repetitio, confirmatio est. Bonorum autem patientia praeparatione cordis excipit voluntatem Dei, et gloriatur in tribulationibus dicens: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Illi (Ex Augustino) paraverunt foveam ad opprimendum, ego autem parabo cor ad tolerandum. Propterea illi inciderunt in eam: Ego autem Cantabo et psalmum dicam. Cantus refertur ad animi jocunditatem. Psalmus ad bonam operationem. Ad omnipotentis Dei laudem cantus cum psalmo debet concordare, ut quod ore profertur, commendetur et opere. Deinde expleta passione, carnem suam denuntiat suscitandam, cum subjungit: 9. Exsurge gloria mea, exsurge psalterium et cythara. Imperando dicit, Exsurge, tamquam habens potentiam ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. 10.). Gloriam autem dicit carnem suam, propter immortalitatem et divinitatem. Magna enim gloria fuit Christo exsurgere, atque ad dexteram Patris sedere. Declarat etiam suae resurrectionis horam, cum subdit: Exsurgam diluculo. Mane enim prima sabbati resurrexit Dominus Jesus (Marc. 16.). Et unde una caro resurrexit, inde surrexerunt duo organa: Psalterium videlicet et Cythara. Psalterium sonat a superiori parte, Cythara ab inferiori. Per carnem suam Dominus duo genera factorum operatus est, scilicet miracula et passiones. Miracula de super fuerunt, passiones ab inferiori. Illa quae fecit miracula divina erant, sed per carnem fecit. Caro ergo divina operans psalterium est. Caro humana patiens cythara est: illuminentur caeci, sanentur aegroti, resurgant mortui, sonus psalterii est. Esuriat, sitiat, dormiat, flagelletur, occidatur, sepeliatur, sonus cytharae est. Habes ergo in una carne psalterium et cytharam. Et ista duo genera factorum impleverunt Evangelium, et praedicantur Gentibus. Et hic fructus passionis et resurrectionis. 10. Confitebor tibi in populis, idest, acquiram tibi confessores in Judaeis, et Psalmum dicam tibi in Gentibus, idest, tales acquiram in Gentibus, qui psalmum dicent, idest, bene operabuntur. Vel tibi, idest, ad honorem tuum, confitebor et psalmum dicam, idest, laudem et bonam operationem praedicabo, non solum in Judaeis, sed etiam in Gentibus. Attende quod ipse Filius Dei ex tanta justitiae actione non quaerit gloriam suam, sed ejus qui misit eum: ut non glorietur in se omnis caro, sed qui gloriatur, in Domino glorietur (2. Cor. 10.). Et merito confitebor tibi? et psallam: 11. Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Per caelos in hoc loco intelligimus angelos, archangelos et caelestes alias virtutes. Per nubes autem praedicatores veritatis, homines portantes 282 istam carnem caliginosam: unde Deus tonat praeceptis, et coruscat miraculis. In caelo angeli laudant Deum, videntes ipsam speciem veritatis, sine ulla caligine visionis. Ibi veritas: et non est opus misericordia sursum, ubi nullus est miser. Hic autem in nostra miseria utique misericordia necessaria est. Videretur ergo congruentius dici potuisse, Quoniam magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Sed si subtiliter attendatur, valde praestantius et mirabilius est quod dicitur, Et misericordia usque ad coelos, et usque ad nubes veritas exaltata. Omnipotens enim Deus per misericordiam suam peccatores homines levavit usque ad angelos. Unde nunc dicitur: Quoniam magnificata est misericordia usque ad coelos. Et quia veritas quae in angelis pollet, venit ad homines: recte subjungitur, Et veritas tua usque ad nubes. Gloria Deo nostro, quia nec deseruit nos misericordia facere beatos, nec fraudavit veritatem: sed sanavit oculum cordis nostri, ut eum postea facie ad faciem videre valeamus (1. Cor. 13.). Pro tanto gaudio et utilitate repetit Psalmista versum, quem jam dixit: 12. Exultare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Qui fortassis ideo repetitur, quia circa hunc versum maxime intentio et utilitas psalmi versatur.
TITULUS PSALMI LVII.
1 In finem ne disperdas, David in tituli inscriptione. Psalmus iste intendit in finem, id es, Christum. Monens ne tu disperdas David, id est, dehonores Christum in tituli inscriptione mutata a quibusdam, scilicet ne minuas regnum Christi, teipsum subtrahendo a regno ejus: sed per regem Judaeorum confitearis Christum. Et haec est intentio, sicut in alio psalmo: ne disperdas Christum. Materia sunt Judaei per oppositum, quia Christus debet esse principalis. Admonemur in hoc psalmo, ne subtrahamur a Christi regno, id est, a sanctorum consortio. Et hoc facit Christus, nobis proponendo Judaeorum caecitatem, et eorum localem dispersionem, et futuram eorum damnationem: ut visa malorum facta damnatione terreamur ab eorum imitatione. Proponit etiam nobis laetitiam justorum, quam habent spe futurae gloriae: ut visa eorum laetitia, nos ad eorum imitationem alliciat. Vox prophetae:
PSALMUS LVII. 2. Si vere utique justitiam loquimini, recte judicate filii hominum. Ac si dicat: Vos Judaei, qui estis filii hominum, qui debetis esse imitatores patrum vestrorum prophetarum rationabiliter viventium: si vere loquimini justitiam in lege et prophetis (quod utique facitis) recte judicate, idest, discernite et credite, quia Christus Dominus noster ipse est Deus. Hunc enim vobis commendat et prophetat justitia vestrae legis. Vel, Recte judicate, idest, vivite, discernentes bonum a malo, secundum justitiam quam loquimini. Nam bona loqui, et mala agere, judicium damnationis est. Unde et ipsa Veritas Pharisaeis ait: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. 12.)? 3. Etenim in corde iniquitates operamini, in terra. 283 Iniquitates in corde operari, est malam gerere voluntatem. Voluntas enim prava apud Deum pro facto reputatur. Et bene ait, In terra, id est, terrenis inhaerentes. Nam, cum in terra cor figitur, inde iniquitas in corde generatur. Injustitias manus vestrae concinnant. Id est, pravis voluntatibus pravae actiones vestrae concordant. Vel injustitias manus concinnare, est injustas actiones injustis aggregare. Juxta quod alibi per Psalmistam dicitur, Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam (Psal. 68.). Et juxta Joannem: Qui sordidus est, sordescat adhuc (Apoc. 22). Deinde convertit se ad auditores, atque eorum errorem et duritiam cordis ostendit, ut auditor quisque caveat, ne similiter errans similiter pereat. Ait ergo: 4. Alienati sunt peccatores a vulva, id est, ab ipsa egressione: erraverunt ab utero, hoc est ab ipsa conceptione. Locuti sunt falsa. Relicta veritate. Non hoc ita accipiendum est, ut eos in utero matris suae errasse intelligamus: neque enim tunc potest esse puer capax sensus, aut intellectus. Sed ita sentiendum est, quod omnipotens Deus ab ipso utero antequam nascantur, praecognoscit, qui peccaturi sunt, atque in errore et falsitate permansuri. Hinc est, quod cum adhuc praegnans esset Rebecca, et geminos utero portaret, dictum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Gen. 25; Rom. 9.). Occultum ibi judicium Dei, et ideo magis timendum. Aliter nascuntur inter viscera Ecclesiae parvuli: Bonum est, ut formati exeant, ne ab ortu labantur. Generet te mater, non abortiat. Patiens esto, usquequo formeris. Teneant te materna viscera, usquequo certa sit in te doctrina veritatis. Si autem impatientia tu concusseris viscera matris, cum dolore quidem te excutit foras, sed tuo magis malo, quam suo. Qui eruditus est in doctrina, et non credit, aut male vivit, a vulva egreditur tanquam formatus, sed repellitur tanquam alienus. Qui incipit erudiri, et nondum ad plenum edoctus a societate sanctorum egreditur: hic tanquam abortivus ab utero matris Ecclesiae ejicitur. Quia ergo Judaei, ex quo Legem cognoverunt, a fide et justitia ipsius maternae Legis recesserunt: recte de eis nunc dicitur: Erraverunt peccatores a vulva. Quia vero minus capaces quidam ex eodem populo erudiri contemserunt: dictum est de illis, Erraverunt ab utero. Et quia alienati sunt et erraverunt, ideo locuti sunt falsa. Qui enim relinquit veritatem, necesse est ut loquatur falsitatem. Ecce ad quantam vesaniam devenerunt errantes. 5. Furor illis secundum similitudinem serpentis. Error eorum versus est in furorem, non humanum, sed serpentinum et venenosum. Erat enim invidiae venenum in furore eorum. Audi cujus serpentis furor in illis erat. Sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Ideo surdae, quia obturat aures suas. 6. Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Hic data est quaedam similitudo de Marso. Qui incantat, ut educat aspidem de tenebrosa caverna, utique in lucem vult educere. Illa autem amando cavernas suas, quibus se involutam occultat, dicitur, quod cum exire noluerit, recusans audire illas voces, quibus se cogi sentit, allidit unam 284 aurem terrae, et de cauda obturat alteram. Atque ita voces illas, quantum potest evitans, non exit ad incantantem. Huic similes dixit Spiritus Dei quosdam non audientes verbum Dei (Matth. 23; Luc. 11.), et non solum non facientes, sed omnino ne faciant, audire nolentes. Ita isti, eum praedicatores volunt eos de fovea, id est, de profunditate vitiorum suorum extrahere, et hoc, quod peccatores sunt, mactare (unde dictum est Petro: Macta et manduca [Act. 10.] ) et venenum, id est, peccata inde extrahere: ipsi nolentes veritatem obaudire, sed in fovea sua permanentes, ad veram lucem aspirare nolentes, alteram aurem cordis terrae, id est, praesenti delectationi apponunt: alteram vero cauda obturant, id est, memoria praeteritarum delectationum. Non ideo (Ex Augustino) dicit Sapienter, ut incantationem laudet, sed ad similitudinem valet. Factum est hoc, et in primis temporibus fidei. Stephanus martyr praedicabat veritatem (Act. 6.), et tanquam tenebrosis mentibus, ut eas in lucem educeret, incantabat. Ubi venit ad commemorationem Christi, quem illi omnino audire nollent, quid de eis Scriptura dicit? Clauserunt (inquit) aures suas. Quid autem postea fecerunt? Passio Stephani narrata declarat (Act. 7.). Non erant surdi, sed surdos se fecerunt. Illi, inquam, locuti sunt falsa, sed quid faciet Deus? Audi sequentia. 7. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Id est, destruet mordaces quaestiones in responsione eorum: sicut scriptum est, de tributo Caesaris (Matth. 22.). Quid est in ore ipsorum? Ut ore suo contra se pronuntiarent. Coegit enim illos, ore suo sententiam dare, unde dentes eorum contererentur. Cum enim dicerent, in nummo esse imaginem Caesaris, et Dominus quae Caesaris sunt, Caesari, et quae Dei sunt, Deo persolvere praecepisset: non habuerunt quid responderent (Ibid.), unde morderent, quia contriti erant dentes eorum in ore ipsorum. Sic et de Joannis baptismate inquisiti, nescierunt quid responderent (Matth. 21.). Aspides ergo erant Judaei, quando insidiabantur Christo, insibilare et venena immittere molientes; sed contriti sunt dentes eorum in ore ipsorum. Postea clamaverunt, Crucifige, crucifige (Joan. 19.). Jam non est lingua aspidis, sed fremitus leonis. Sed molas leonum confringet Dominus. Sicut per dentes accipimus mordentes quaestiones: ita per molas intelligimus fortiores et acriores de morte Christi persuasiones. Prius occulte decipere tanquam aspides tentabant, postmodum coeperunt in mortem Christi aperte frendere, ut leones. Crucifixus est, resurrexit, ascendit in caelum, glorificatus est, adoratus ab hominibus, a regibus. Molae ergo leonum confractae sunt, id est, accusationes et falsa testimonia, quae jam adversus Christum proferre non possunt. De quibus adhuc subditur: 8. Ad nihilum devenient, tanquam aqua decurrens. Omnes superbi et impii sonantes ad saxa superbiae suae tanquam aqua decurrunt, et ad nihilum deveniunt. Attende persecutores martyrum: sonaverunt ad tempus velut torrens: Cucurrerunt in rivis, quantum potuerunt: siccati sunt rivi, vix eorum reperitur memoria. Et non solum ipsi, sed totum hoc seculum ad tempus perstrepit, currit tanquam aqua. Fluit in vittis et concupiscentiis, quaerens quem trahat. Non timeantur ergo mali: non possunt 285 permanere. Necesse est (Ex Augustino) decurrant ad locum suum, ad finem suum. Et tamen de isto torrente bibit Deus (Ps. 109.). Et quia bibit, propterea exaltavit caput: quia passus est, propterea resurrexit. Si nollet bibere in via de torrente, non moreretur, non resurgeret, non glorificaretur. Ergo de torrente in via bibit, propterea exaltavit caput. Exaltatum est jam caput nostrum: sequantur eum membra sua, bibendo de torrente. Non timeant aquas perstrepentes, populos minantes, persequentes: quia Deus: Intendit arcum suum donec infirmentur. Arcus Dei sunt minae Dei, quae non cessant. Intenditur arcus, nondum ferit. Multi infirmati sunt, ipsius arcus intensione territi. Nam hinc infirmatus est ille, qui dixit: Quid me jubes facere? Ego sum (inquit) Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. 9.). Qui clamabat de caelo, arcum tendebat. Multi ergo, qui fuerunt inimici, infirmati et conversi sunt. Noluerunt diu erigere cervices suas adversus perseverantiam extenti arcus. Nam et infirmatus est ille, qui dixit: Quando infirmor, tunc potens sum (1. Cor. 12.). Et cum oraret a se tolli stimulum carnis, ei responsum est: Virtus in infirmitate perficitur. Vel intendere arcum, est vindictam praeparare; donec infirmentur, id est, penitus a suis viribus debilitentur, ut ulterius non valeant nocere bonis. Tantum enim permittit Deus malos in bonis desaevire, quantum hoc bonis novit prodesse, vel ad correctionem morum, vel augmentum virtutum, sicut scriptum est: Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari supra quam ferre possitis, sed facit etiam ex tentatione proventum (1. Cor. 10.). Unde adhuc de reprobis subditur: 9. Sicut cera, quae fluit, auferentur. Non ait convertentur, sed auferentur. Consumit enim eos aestus vitiorum, sicut ignis ceram. Solvuntur ab omni constantia virtutis, euntes in libidines suas soluti et fluxi. De talibus dicit Apostolus: Tradidit eos Dominus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt (Rom. 1.). Deinde enumerat multa mala in quae defluunt dissoluti tanquam cera: et postea subdit, Quoniam qui talia agunt, digni sunt morte (Ibid.). Unde hoc sequitur, et dicit: Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Alius (Ex Augusto) ignis est avaritiae, alius luxuriae, alius superbiae, alius invidiae, alius iracundiae. Talis ignis fumosus est, et tenebrosus: super quem ceciderit, non videbit solem. Non dico illum, quem fecit Dominus oriri super bonos et malos (Matth. 5.): sed illum dico, de quo illi dicturi sunt in judicio: Et sol non ortus est nobis (Sap. 5.). Transierunt omnia illa tanquam umbra: erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis. Ergo, fratres, ignem concupiscentiae timete, si non vultis liquefieri sicut cera a facie Dei. Et notandum est, quia poena impiorum duas species habet: unam in praesenti, alteram in futuro. Una ignis concupiscentiae, altera ignis aeternus. Hanc poenam concupiscentiae commendat nobis Spiritus Dei, usque in finem psalmi. Hanc caveamus, et in illam terribilem non incidemus. Delectatio quidem (Ex eodem) carnalis, cum homine nascitur, sed qui bene eruditur, cito videt hostem suum, et aggreditur, et luctatur et cito vincit. Qui autem illam concupiscentiam, cum qua de peccati propagine natus est, negligit vincere, et multas adhuc excitat, exeritque libidines, difficulter 286 eas superat, et adversus se ipse divisus, igne proprio concrematur. Et ne illi intelligerent hoc tantum fieri in futuro, convertens se ad eos, ut attentiores reddat, determinat sic: Super vos cecidit ignis, o Judaei, 10. Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum. Id est, priusquam intelligere vos facerent peccata vestra rhamno esse similia. Rhamnus est herba prius mollis, deinde quando maturescit, acutissimos aculeos habet. Sic sunt peccata: prius quidem mollia et delectabilia sunt, sed deinde gravissime pungunt. Temporalem enim delectationem dolores et compunctiones sequuntur tormentorum. Tunc erit et compunctio poenitentiae, sed serae et infructuosae, sicut spinarum sterilitas. Poenitentia hujus temporis dolor medicinalis est. Poenitentia illius temporis dolor poenalis est. Hoc non intelligunt, qui amant hanc transitoriam voluptatem: quia Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Ignis iste, Sicut viventes, sicut in ira absorbet eos. Id est, deglutiet et vastabit. Quare non dicit viventes, sed sicut viventes, nisi quia falsa est vita impiorum? Non enim vere vivit, qui a Domino separatur. Et quare non ira, sed sicut in ira: nisi quia tranquillus hoc facit Deus? Sicut scriptum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. 5.). Vel sicut in ira, et non dicenda vere ira ad comparationem ejus, quae ventura est in judicio. Unde autem puniuntur mali, inde ad justitiam proficiunt boni. Nam subditur: 11. Laetabitur justus, cum viderit vindictam. Non ideo laetabitur, ut pravorum vindicta sit justo caussa laetitiae. Sed ideo laetabitur, quia ipse non erit particeps eorum poenae. Attende poenam malorum etiam in hoc seculo, etiam inter suas voluptates. Ecce dum quidam desiderata possident, quaedam alia desiderant, ad quae pervenire non valent. Pro his, quae non habent, cruciantur desiderio: pro his, quae habent, aut tedio cruciantur, aut timore. Ecce ille aestuat avaritia, alius fervet luxuria, alius iracundia accenditur, alius invidiae facibus inflammatur. Sic se omnipotens Deus in praesenti a malis vindicat, eosque ipsis suis desideriis, et vitiis flagellat. Hanc vindictam, cum viderit justus, laetabitur: quoniam adjutus per piam Domini gratiam, talibus non implicatur. Hoc quoque vivendo, Manus suas lavabit in sanguine peccatorum, id est, actiones suas manducabit ex consideratione vindictae reproborum. Quando videt peccatoris poenam, proficit ipse, et mors alterius valet ad vitam ipsius. Attende ergo impium pereuntem, et purga te a peccatis. Ita lavabis quodammodo manus tuas in sanguine peccatoris. 12. Et dicet homo, Si utique est fructus justo: utique est Deus judicans eos in terra. Ille veraciter homo dicitur, qui sua utitur ratione. Hic dicet, Utique est fructus justo. Etiam in hac vita, antequam veniat aeterna. In fide est fructus, in tentatione et tribulatione est fructus, in patientia est fructus, in caritate est fructus justo. Quod si ita est, utique est Deus judicans, idest, damnatione dignos reputans eos malos, nondum in extremo die, nondum in igne aeterno, nondum apud interos: sed hic in terra. Probat ab opposito, ac si breviter dicat: Si justo est fructus salutis in hac terra, in eo quod 287 justus est, utique et impio est judicium damnationis similiter in hac terra, in eo quod impius est. Contraria enim contrariis conveniunt. Attendat igitur homo discretus et judicet. Sic enim admonet psalmus: Recte judicate, filii hominum. Discernat bonos a malis et eorum exemplo fugiat eos, qui pereunt, ne et ipse simul pereat. Eos autem qui salvi fiunt, imitari studeat, ut et ipse, auxiliante Domino, eandem salutem consequi valeat.
TITULUS PSALMI LVIII. 1. et 2. Sicut (Ex Augustino) solet Scriptura psalmorum mysteria in titulis ponere, et frontem psalmi sublimitate sacramenti decorare: ut sciamus qui intraturi sumus, cum tamquam super postem quid intus agatur legerimus, vel cujus domus sit, vel quisnam sit illius praedii possessor: ita et in hoc psalmo scriptus est titulus de titulo. Habet enim, [Vers. 1.] In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut interficeret eum (1. Reg. 18. et 19.). Psalmus iste tendit in finem, id est, in Christum. Admonens, ne tu quicumque es, disperdas David, id est, Christum intituli inscriptione, hoc est quod dixi, titulus de titulo. Quaenam enim sit tituli hujus inscriptio, quam corrumpi vetat, Evangelium indicat. Nam cum Dominus crucifigeretur, titulus inscriptus est a Pilato, et positus, Rex Judaeorum (Matth. 27.), tribus linguis Hebraea, Graeca, et Latina: quae linguae toto orbe maxime excellunt. Igitur si Rex Judaeorum crucifixus est, et Judaei regem suum crucifixerunt, crucifigendo eum etiam regem gentium fecerunt magis quam occiderunt. Et quidem quantum in illis fuit, perdiderunt Christum, sed sibi, non nobis. Et mortuus est ille pro nobis, et sanguine suo redemit nos, et non est corruptus titulus: quia ille est rex et non solum Gentium, sed etiam ipsorum Judaeorum. Ergo ne corrumpas optime et prophetice: quandoquidem et illi Judaei suggesserunt tunc Pilato, et dixerunt: Noli scribere rex Judaeorum, sed scribe, quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Nam iste (inquiunt) titulus confirmabit nobis illum regem. Et Pilatus, Quod scripsi, scripsi (Joan. 19.). Et impletum est, Ne corrumpas. Tituli dico confirmati tunc, cum Saul, id est, Judaicus populus misit custodes, et custodivit domum, id est sepulcrum ejus. Sed quid est quod subdit, Ut interficeret eum? Numquid non erat interfectus Jesus, quando positus est in sepulcro? Sed aliud erat quod quaerebant interficere in eo, videlicet nomen et famam ejus. Ideo et sepulcrum custodierunt, ne Discipuli corpus ejus furarentur, et dicerent, Surrexit a mortuis (Matth. 27.). Custodivit ergo Judaicus populus sepulcrum Christi, ut interficeret eum, id est, ut extingueret famam ejus. Hoc est vere Christum velle interficere, nomen resurrectionis ejus extinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed quomodo illud non effecit Saul, ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut plus valeret testimonium custodum dormientium quam Apostolorum vigilantium. Materia est Christus, de qua sic agit. In prima parte, petit liberationem et exaltationem. In secunda ostendit conversionem Gentium, quae ex illa Christi exaltatione et liberatione procedit: et incipit ibi: Convertentur ad vesperam. In tertia conversionem Judaeorum, quae incipit ibi: Et de exsecratione et mendacio. In quarta ponit laudem quam totus Christus de eo facit, pro sua scilicet liberatione et Judaeorum 288 et Gentium conversione, quae ibi incipit, Ego autem cantabo. Intentio est, ne disperdas David, sicut in caeteris. Ostendit Christus in hoc psalmo passione sua Gentiles gratiam conversionis assecuturos, et eorum exemplo Judaeos in finem convertendos. Eos vero qui in infidelitate perstiterint, sine misericordia puniendos: his videlicet exemplis nos admonere intendens, ut eorum perfidiam devitantes, conversorum vero fidem in nobis conformantes, nos a regno ejus non subtrahamus: sed subjici studeamus. Vox Christi: PSALMUS LVIII. 3. Eripe me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me [Vers. 3.]. Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me. In his duobus versibus quatuor persecutorum Christi genera designantur. Alii enim sic inimicabantur Christo, ut odium in corde tegerent (Matth. 25. et 27.). Alii sic, ut adversus eum insurgerent, atque aperta voce veritati resisterent. Ideo in primo versu et ab inimicis eripi, et ab insurgentibus in eum postulat liberari. Quidam insuper et prava opera commiserunt, intantum ut Salvatorem ipsum manibus raperent, traherent, et flagellarent (Joan. 18. et 19.): quidam intantum desaevierunt, ut in cruce suspenderent, clavos in manibus et pedibus ejus figerent, latus lancea perforarent et, fuso sanguine, occiderent auctorem vitae (Marc. 15; Luc. 23.). Propterea orat in secundo versu, ut et ab operantibus iniquitatem eruatur, et a viris sanguinum salvetur. Et necesse est ut eripias: 4. Quia ecce, idest, in manifesto ceperunt animam meam. Partem posuit pro toto. Neque enim animam Jesu sine corpore tenere potuissent. Ceperunt (inquit) animam meam: et hoc quodam avido et inordinato atque ruinoso impetu fecerunt. Unde et subditur: Irruerunt in me fortes. Diligenter intuendum est qui sint isti fortes. Primo ipsum diabolum Dominus fortem dixit. Nemo, inquit, intrare potest in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem (Matth. 12.). Alligavit enim fortem vinculis damnationis, et vasa ejus, idest animas, diripuit, suaque fecit. Sunt et in hominibus quidam fortes reprehensibili fortitudine, qui praesumunt de temporali felicitate. Talem redarguit Spiritus Dei in alio psalmo dicens: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. 51.)? Rursus fortes alii sunt, qui non de vitiis, sed de justitia sua praesumunt. Talis (Ex Augustino) fortitudo impedivit Judaeos. Cum enim justi sibi et sani viderentur, medicinam recusaverunt, medicum occiderunt. Fortitudo ista non sanitas est, sed insania. Ad hoc ergo venit magister humilitatis, factus particeps nostrae fragilitatis, ut nos doceret infirmari, et peccata nostra confiteri: ut fortes simus non in nobis, sed in Deo. Ostensa necessitate suae iiberationis ostendit, quia dignus sit, ut debeat liberari, cum subjungit: 5. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Deus. Iniquitas quantum ad proximum, Peccatum quantum ad me. Vel iniquitas in gravioribus, peccatum in levioribus. Intelligi potest fortes, id est, superbi in me irruerunt: sed culpam non invenerunt, sed potius: Sine 289 iniquitate cucurri, id est, bene operatus sum: et direxi alios ad bene operandum praedicatione, et exemplo. Sine iniquitate currere et dirigere, est sine admixtione mali perfecte vivere, et bonum exemplum aliis demonstrare. Non enim bona Deo placere possunt, quae malis admixta sunt. Et notandum quod non ait, Ambulavi, sed Cucurri: quia non solum bene operandum est, sed et ipso gressu boni operis festinandum. Juxta quod scriptum est: Quodcunque potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio sunt apud inferos, quo tu properas (Eccles. 19.). Et Apostolus: Sic currite (inquit) ut comprehendatis (1. Cor. 9.). Vel currere Redemptoris nostri, est obedientiam Patris libere et sine ullo impedimento peragere: sicut alibi scriptum est: Exultavit, ut gigas ad currendam viam (Psal. 18.). Et iterum: Omnia quaecunque faciet prosperabuntur (Psal. 1.). Et ne hoc videretur suis viribus attribuere, ideo deprecans adjungit: 6. Exsurge in occursum meum. Ac si dicat: Adjuva me in profectu virtutum, dando mihi resurrectionem: et vide. Id est, fac me videri aequalem tibi. Ex illa figura hoc dictum est, qua et illud ad. Abraham: Nunc cognovi, quia times Deum (Gen. 22.), hoc est, nunc te feci cognoscere. Ignotus enim quisque est ante interrogationem tentationis. Exsurge ergo, et vide, id est, fac alios videre et cognoscere meam exaltationem: ut qui me viderunt depressum, videant excelsum. Et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes. Ut quae infirmae sunt, et peccatis oneratae, visitare eas digneris, dando gratiam sanitatis, et mittendo tuos praedicatores: ut sicut tu es Deus virtutum, id est, angelorum, et Deus Israel, id est, Israelitici populi: ita esse digneris et Deus Gentium, quatenus eas consortes facias, et angelorum et Israeliticorum fidelium. Sed valde tremendum est, quod subditur: Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Quis enim sine iniquitate (Prov. 20.)? Sed hoc de his vult intelligi, qui in iniquitate perseverant. Ergo puniamus peccata nostra, si Dei misericordiam quaerimus. Nam si nos non punimus, ille non miseretur, sed punit. Quia iniquitas omnis, sive magna, sive parva sit, necesse est, puniatur, vel ab ipso Deo judicante, vel ab ipso homine poenitente. Et vere intendes ad visitandas omnes gentes: quia, te aspirante, convertentur. Hoc est quod subdit: 7. Convertentur ad vesperam: et famem patientur, ut canes, et circuibunt civitatem. Hoc jam factum est, et continue fit. Relicta autem idololatria ad vesperam in hac ultima aetate ad cultum Dei convertuntur, atque esuriendo, et sitiendo justitiam, famem patiuntur, ut canes, sicut peccatores. Canum nomine merito designantur gentes propter immunditiam peccati. Ex his erat illa Chananaea, cui Dominus ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Quod illa recognoscens, humiliter respondit: Etiam Domine. Sed quia famem patiebatur, ut canis, protinus adjunxit: Sed et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum. Intendit ergo Dominus ad visitandam eam, propter fidem et humilitatem ejus, et ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Matth. 15.). Tales canes non cessant civitatem Dei circuire, sagaci mente investigando 290 vitam et mores sanctorum patrum, ex quibus civitas Dei constructa est. Vel canes possunt accipi sancti praedicatores, qui in assertione veritatis contra fures et latrones, magnos (ut ita dicam) dedere latratus. Famem passi sunt, omnes sibi incorporari et uniri per fidem desiderantes, et circuierunt civitatem, id est, mundum, ubique evangelizantes. Unde et subdit: 8. Ecce loquentur, id est, manifeste praedicabunt in ore suo, id est, more sibi convenienti. Quia quod loquentur verbo, confirmabunt opere, et exemplo. Sive in ore suo, id est, libere, audacter, cum auctoritate. Et gladius in labiis eorum. Gladius bis acutus, de quo dixit Apostolus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. 6.). Quare bis acutus? Ex utroque testamento feriens. Hoc gladio mactabantur, de quibus Petro dicebatur: Macta et manduca (Act. 10.). Indignabuntur autem, quoniam multi erunt, qui non audient aure audiendi. Et hoc est, quod subditur: Quoniam quis audivit? Hinc est quod propheta ait: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isai. 53.)? Praedicamus (inquit Apostolus) sapientiam in mysterio absconditam (1. Cor. 2.), quam mundus non cognovit. Tempore quoque martyrum raro inveniebantur qui audirent verbum Dei. Dixi non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem: et ita erit. Unde et subjungit: 9. Et tu, Domine, deridebis eos, id est, dignos derisione ostendes eos. Hoc in judicio erit, cum dicet eis: Ite in ignem aeternum (Matth. 25.). Ex hoc etiam apparet, quia Gentes convertentur: quoniam ad nihilum deduces omnes gentes. Omnis, qui ad Deum convertitur, necesse est prius ad nihilum deducatur. Hinc Veritas ait: Qui vult post me venire, abneget semetipsum (Luc. 9.). Semetipsum abnegat, qui se mutando in melius, desinit esse quod erat, et incipit esse quod non erat. Ad nihilum deductus erat Paulus, cum diceret: Vivo ego, jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. 2.). Hinc etiam ait: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Gal. 6.). Ad nihilum deductus erat Abraham, cum diceret: Loquar ad Dominum meum, cum sim cinis et pulvis (Gen. 18.). Sic quisque prius deficiens in seipso, incipit esse fortis in Deo. Talem se agnoscit, cum protinus addit: 10. Fortitudinem meam a te custodiam. Illi enim fortes, qui in me irruerunt, ideo ceciderunt: quia fortitudinem suam a te non custodierunt, sed de se praesumpserunt. Ego autem fortitudinem meam a te custodiam: quia si recedo, cado: si accedo, fortior fio. Videte quid est in anima humana. Non habet ex se lumen: non habet ex se vires: totum autem, quod pulchrum est in anima, virtus et sapientia est. Sed nec ipsa sibi lux est, nec ipsa sibi virtus est. Est quaedam origo fonsque virtutis et sapientiae Deus, a quo recedens anima tenebratur, accedens illuminatur. Ergo fortitudinem meam a te custodiam, non a te recedam, non de me praesumam: et merito, Quia Deus susceptor meus es. Suscepisti humanitatem meam, conjungens eam tuae divinitati: suscepisti me ad sanandum, quemadmodum medicus aegrotum, Deus meus qui creasti me. 12. Misericordia ejus praevenit me. Ubi jacebam? Quo erectus sum? Ecce quare non debeo 291 de me praesumere, quia non praecesserunt merita mea, sed praevenit me divina misericordia, ut justus essem. Non movere nos debet, quod frequenter personas mutat. Talis est enim usus prophetiae. Modo convertit se ad familiarem Domini locutionem, a quo accipit prophetiae revelationem: modo se ad auditores convertit, ut eos aedificet ex his quae Domino revelante agnovit: modo autem in persona sua loquitur: modo in persona membrorum: modo in persona Christi. Unde nunc subditur: Deus ostendit mihi super inimicos meos. Quantam (Ex Augustino) circa me habuit misericordiam, in illis mihi monstravit, in quibus non habuit. Nisi enim debitor suspendatur, minus agit gratias cui debitum relaxatur. De ipsis inimicis quid? Ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Ipsos inimicos qui me occiderunt, noli tu occidere. Non sine caussa Cain cum fratrem occidisset, posuit in eo Deus signum, ne quis eum occideret (Gen. 4.). Hoc est signum quod habent Judaei. Tenent reliquias legis suae, circumciduntur, sabbatum observant, azyma comedunt. Sunt ergo Judaei, non sunt occisi. Necessarii sunt credentibus, ut demonstraret nobis Deus super inimicos nostros misericordiam suam. In ramis superbiae praecisis inserto misericordiam suam ostendit oleastro. Ecce ubi jacent qui superbi erant, ecce ibi insertus es, qui jacebas. Et tu noli superbire, ne praecidi merearis. Ergo ne obliviscantur populi fideles gratiam Dei, vivunt ante oculos eorum excaecati Judaei, ut ex eorum caecitate semper recolligant quantas omnipotenti Deo de sua illuminatione gratias agere debeant. Disperge illos in virtute tua. Hoc impletum est a Tito et Vespasiano, qui populum Judaeorum captivaverunt. Nec tamen hoc virtuti eorum adscribendum est: sed Dei, qui praestitit eis, ut hoc facere potuissent. Omnis enim potestas a Deo (Rom. 13.). Propterea non dictum est, Disperge illos in virtute hostium, sed, in virtute tua: quia (ut dictum est) omnis virtus a Deo est. Et non solum disperge, sed, o Domine, qui me protegis et defendis, depone eos a timore superbiae. Hoc est quod subjungit: Et depone eos, protector meus, Domine. Deinde ostendit quid in eis deponi velit. 13. Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum. Sermo labiorum et delictum oris fuit, quando de Christo dixerunt: Daemonium habet: Reus est mortis, et alia hujusmodi (Joan. 7. et 19.). Hoc autem delictum, ideo dicit: Sermonem labiorum, quia talia improperia aperte dixerunt, palam praedicaverunt. Tale delictum, talem sermonem depone et destrue, et de ore et labiis eorum tolle. In hoc volo deponas eos, non secundum naturam, sed secundum culpam. Illi me interimere tentaverunt. Tu autem (Ex Augustino) resuscitando Christum, quem perdere voluerunt, occidisti delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum. Quippe quem perdendum clamaverunt, vivere expaverunt: et quem in terra contemserunt, in caelo adorari ab omnibus gentibus mirati sunt. Sic deleantur delicta: Et comprehendantur in superbia sua. Et vere comprehensi sunt. Ille enim, quem superbiendo occiderunt, surrexit: et factum eorum in irritum venit, peccatum remansit. Quia ergo factum evacuatum est, peccatum autem mansit 292 super facientes: Comprehensi sunt in superbia sua, convicti sunt male se et superbe egisse. Restabat ergo ut confiterentur peccatum, et ille ignosceret qui venerat solvere peccata (Joan. 3.). Factum est hoc jam a quibusdam. Postmodum fiet in pluribus. Ideo subjunctum est: Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione. De eo quod Dominum execraverunt, et corpus ejus furatum mentiti sunt (Matth. 28.), per poenitentiam et confessionem inde educti, annuntiabuntur in consummatione, idest, praedicabuntur esse perfecti. De ipsa magnitudine peccati plus humiliabuntur, et majori humilitate erigi merebuntur, et eo magis perfecti erunt, quia tam execrabile peccatum se commisisse dolebunt. Et hoc fiet, 14. In ira consummationis, et non erunt. Omnis vindicta Dei ira dicitur. Sed plerumque ad hoc vindicat Deus, ut perficiat sicut scriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit (Prov. 3. Hebr. 12.). Plerumque ad hoc vindicat, ut damnet, sicut dicturus est reprobis: Ite in ignem aeternum (Matth. 25.). Ira igitur consummationis, est ira correctionis, quando paterna ira vindicat Deus culpas in hoc saeculo, ut emendet et perficiat. Annuntiabuntur itaque consummationes in ira consummationis, idest, in tali ira, quae consummet eos, et perficiat. Et nor erunt (subaudis) tales quales ante exstiterant: scilicet superbi, exsecrantes, mendaces. Tali modo dicitur alibi: Verte impios, et non erunt (Prov. 12.). Et scient, quia Dominus dominabitur Jacob, idest, Judaici populi: Et finium terrae, idest, Gentium per omnes terras. Tunc agnoscent eundem Deum et Judaeorum esse et Gentium. Antea justi sibi videbantur, quod legem acceperant, quod Dei praecepta servaverant. Demonstratum est eis quod non servaverunt: quia in eis Christum non intellexerunt. Videbunt quod Gentes non debeant contemnere. Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei (Rom. 3.). Deponent superbiam, et saluti Gentium non invidebunt: quia parem suam et illorum cognoscent infirmitatem: et in angulari lapide copulati (Ephes. 2.) simul Deum adorabunt. Dicitur ergo de Judaeis quod supra dictum est de Gentibus: 15. Convertentur ad vesperam, idest, in finem saeculi. Reliquiae enim salvae fient. Et famem verbi Dei patientur ut canes, idest, tamquam peccatores. Et circuibunt civitatem, idest, Ecclesiam sanctorum, vitam et mores investigando: vel civitatem, idest mundum circuibunt evangelizando. Unde aperte subjungitur: 16. Ipsi dispergentur ad manducandum, idest, ad alios incorporandum sibi in fide Domini Jesu Christi, Si vero non fuerint saturati, idest, si praedicatio ad votum eorum non fructificaverit, et ipsi sicut et gentes murmurabunt: quomodo superius dictum est: Domine, quis audivit? Sed jam concludatur psalmus. Videte (Ex Augustino) angulum exsultantem, jam de utroque pariete gaudentem. Superbiebant Judaei, humiliati sunt. Desperabant Gentes, erectae sunt. Veniant ad angulum. Ibi conveniant: illi de circumcisione, isti de praeputio. In angulo autem teneant se. Et tota jam Ecclesia quid subjungat audiamus. Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exultabo mane misericordiam tuam. Sancta electorum Ecclesia fortitudinem, qua diabolum vicit, qua mortem superavit, qua infernum spoliavit: atque 293 ejus misericordiam, qua humanum genus redemit, et peccata dimisit. Ista omnia Ecclesia cantabit et exultabit: et hoc mane, id est, in resurrectione, quando transactis hujus seculi tenebris, apparebit sol justitiae (Mal. 4.), et justi fulgebunt ut sol, in regno patris eorum (Sap. 3; Matth. 13.). Non enim perfecte potest modo cantare canticum Domini in terra aliena (Psal. 136.), quandiu sedet, et flet super hos fluctus Babylonis, inter hos decursus praesentis vitae. Sed quando transibit in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, tunc fiet cantus in voce exultationis et laudis (Psal. 41.). Unde alibi dicitur: Beati qui habitant in domo tua, Deus, in secula seculorum laudabunt te (Psal. 83.). Et reddit causam quare cantare, et exultare debeat, cum subjungit: 17. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. In praesenti vita, in qua tribulatur omnis, qui juste vivit, factus es ab ipsa tribulatione meus susceptor, atque ab instantibus periculis tutum refugium. Nisi enim tu suscepisses et salvasses, nemo esset qui inter tot et tanta mala subsistere potuisset. Ideo adhuc subdit: 18. Adjutor meus, tibi psallam. Bona opera quae te aspirante et auxiliante gessi, tibi ascribam. Et merito. Quia Deus susceptor meus es. Non susceptor homo, sed susceptor Deus, qui etiam susceptum deificat. Deus meus (Ex Augustino), qui me creasti. Misericordia mea, qui me salvasti. Attendens omnia bona, quaecunque habere possumus, sive in natura, sive in conversione, in fide, in spe, in caritate, in bonis moribus, in justitia, in timore Domini, totum non esse nisi ex illius bonis: ita conclusit, Deus meus, misericordia mea. Non invenit impletus bonis, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O dulce nomen, sub quo nemini desperandum est, omnes consolans, omnes ad conversionem invitans! Si utique peccata nostra nobis tantum dimisisset, misericors recte dici potuisset. Nunc quia et peccata dimisit, et insuper dona addidit, et (quod incredibile erat) etiam caelestem gloriam immeritis peccatoribus donavit, non solum jam misericors dicitur, sed ipsa misericordia digne appellatur. Dicat ergo voce, et corde Ecclesia. Dicat unaquaeque fidelis anima, Deus meus, misericordia mea.
TITULUS PSALMI LIX. 1. et 2. Deus repulisti. [Vers. 1.] In finem, pro his, qui commutabuntur inscriptione tituli ipsi David in doctrina [Vers. 2.] cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia (2. Reg. 8. et 10; 1. Paral. 18.). Mortuo Saule postquam David obtinuit regnum, succendit Mesopotamiam, scilicet partem Syriae, et Syriam Sobal aliam partem Syriae, et convertit ad se Joab inimicum suum, et percussit Edom, id est, Idumaeum populum, quia erat populus ille de terra Idumaea (Genes. 25.), quae sic vocata fuit ab Esau habitatore, qui vocatus fuit Edom propterea, quia dilexit terrena. Per has autem victorias intellexit David victorias Christi, quas facturus erat in Judaeos et in Gentes. Titulus sic est: Iste psalmus habitus est pro his, id est, ad honorem illorum, qui commutabuntur in finem, id est, in Christum, 294 vel in perseverantiam. Ostendit duas commutationes justi: unam in hac vita, quae fit de peccato ad justitiam: secundam in alia vita, quae est de mortalitate ad immortalitatem. Quae commutatio fiet inscriptione tituli suscepta per fidem, scilicet, quia credunt Christum regem Judaeorum. Inscriptione dico facta ipsi David, id est, Christo, eundo in doctrinam, id est, in praecepta ejus, subjiciendo se legi ipsius Christi, ut secundum eam legem operentur. Quia fides sine operibus mortua est (Jacob. 2.). Commutabuntur dico, cum succendit, id est, per hoc quod succendit igne Dei, Mesopotamiam Syriae, id est, Judaeos, quos vocando elevavit in altam dignitatem, qui prius erant sublimes, id est, singulariter superbi de cognitione Dei: Mesopotamia enim alta vocatio, Syria vero sublimis interpretatur. Et idem Christus succendit Syriam Sobal, id est, ipsos Judaeos sublimes, et superbos de vana vetustate, id est, de carnalibus observantiis legis. Sobal namque vana vetustas interpretatur. Et convertit ab Idololatria ad fidem suam Joab, id est, inimicum, scilicet gentilem populum, qui nullam cognitionem de Deo habebat. Et percussit, id est, commovit de infidelitate ad fidem Edom, id est, gentilium populum terrenis deditum, vel in peccati sanguinem. Edom namque terrenus, vel sanguineus interpretatur. Percussit terrenitatem gentium, quod jam terrena non quaererent. Per hoc convertit Joab, id est, gentilem populum: et ita percussit eos, ut essent in valle Salinarum. In valle fuerunt, id est, in humilitate, quae est mater virtutum et condimentum omnium, sicut sal ciborum. Quia qui sine humilitate virtutes congregat, pulverem in ventum portat. Percussit dico duodecim millia, id est, omnes in quatuor mundi partibus fidem sanctae Trinitatis confitentes. Per mille perfectio intelligitur. Materia sunt ipsi commutandi Judaei, et Gentiles ad fidem conversi per Christi percussiones. Modus: In prima parte ostendit per multas rationes et per auctoritatem ipsius Dei esse commutandos de peccato ad justitiam. In secunda, quae incipit, Salvum fac dextera tua, ostendit eos per eandem commutationem pervenire ad aliam commutationem, scilicet de mortalitate ad immortalitatem. Intentio est, ut nemo contemnat istas percussiones, sed patienter ferant adversa hujus mundi, quia per eas habebunt utranque commutationem. Vox ad fidem conversorum per victorias Christi. Et quia dicturi erant se commutandos, ostenditur prius, unde commutentur, cum dicitur. PSALMUS LIX. 3. Deus repulisti nos, a paradisi gaudiis, a contemplatione intimae visionis. Et destruxisti nos. Corruptione passibilitatis et mortalitatis. Iratus es, propter peccata nostra: sed propter bonitatem tuam misertus es nobis. Hinc alibi dicitur: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis (Psal. 39.). Magnus accessus ad Deum est cognitio infoelicitatis suae. Valde utile est animae pensare unde cecidit, videre ubi jacet: plangere destructionem suam ex amissione justitiae: atque in his iram formidare judicis. Qui hoc facit, misericordiam Domini consequetur. Iratus es (inquit) et misertus es nobis. Ac si dicat: Ad hoc irasceris, ut miserearis: irasceris 295 in praesenti, ut miserearis in futuro. Ipsa ira tua, misericordia est. Et exponit quomodo sit misertus, ita: 4. Commovisti terram, id est, terrenos vomere praedicationis: Et conturbasti eam, ad poenitentiam. Et sicut cepisti, Domine, ita perfice. Sana contritiones ejus, idest, remove ab ea miserias, quas sustinet, vel peccata, pro quibus cor contritum habet. Et dignum est, ut sanes: quia commota est. Et gratiae tuae commoventi per liberum consensit arbitrium. Talibus quidem gradibus peccatrix anima, Deo aspirante, ad sanitatem incipit accedere. Prius commovetur a timore Domini. Deinde conturbatur a dolore peccati. Timet ne pereat, dolet quia deliquit. Sic inter timorem et dolorem constituta, dum conscientia accusat, culpa terret, incipit poenitere, atque anxietate dura cor conterere, et cruciare: et sic per contritionem redit ad sanitatem. Praedicatum est nobis, Agite poenitentiam: appropinquavit enim regnum caelorum (Matth. 4.). Ecce unde commota, et conturbata est terra. Audivit peccatrix anima, forte non movetur, non est digna sanari. Audivit (Ex Augustino) alia, movetur, stimulatur, pectus tundit, lachrymas fundit. Sana, Domine, contritiones ejus, quia commota est. Sic percusso terreno, succensa vetustate, mutato in melius homine, jam dura et aspera subsequuntur: unde et subditur: 5. Ostendisti populo tuo dura. Non solum per visionem, sed etiam per experientiam, unde scriptum est: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (2. Tim. 3.). Per multas enim tribulationes nos oportet intrare in regnum Dei (Act. 14.). Hinc Dominus discipulis ait: In mundo pressuram habebitis (Joan. 16.). Potasti nos vino compunctionis. Delectari nos fecisti poculo passionis. Quomodo enim delectat vinum, cum potatur: et hoc ipsum, quod pungit, ad delectationem potantis est: sic passiones et tribulationes hujus seculi ad delectationem sunt servorum Dei. Hinc est quod Paulus gloriatur in tribulationibus (Rom. 5.). Et Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quia digni (Supp. habiti) sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. 5.). Hunc potum propinabat Dominus filiis Zebedaei, cum dicebat: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Matth. 20.)? Vel potasti nos vino compunctionis, id est, suavitate lachrymarum et poenitentiae, et confessionis. Primus ergo labor est, ut displiceat homo sibi, ut peccata expugnet, ut mutetur in melius. Secundus labor est, pro eo, quod mutatus est, ferre tribulationes et tentationes hujus seculi, atque inter illas perseverare usque in finem. Et notandum quod non ait, Peremptionis: sed compunctionis. Iste enim passionis potus non perdens est, sed medicina urens. Unde adhuc subjungitur: 6. Dedisti metuentibus te significationem. Istas videlicet tribulationes indicantes et significantes, Ut fugiant a facie arcus. Id est, a praesentia futuri et minantis judicii. Per tribulationes (inquit) temporales significasti tuis fugere ab ira ignis sempiterni. Hinc unusquisque consideret, quae peccantes postmodum maneant, si etiam justos tam valida hic flagella castigant. Hinc Petrus ait: Tempus est, ut incipiat judicium de domo Domini; et, Si justus vix salvabitur, 296 impius et peccator, ubi parebunt (1. Petr. 4.)? Quomodo feriet eos quibus irascitur, si sic affligi patitur eos in quibus laetatur? Recte autem per arcum designatur judicium: quia sicut ex arcu mittitur sagitta, sic ex judicio producetur sententia. Nervus retro tenditur, quando illa mittenda est: et quanto plus est ejus extensio retrorsum, tanto majore impetu illa volat in priora. Sic quanto magis differtur judicium, tanto majori impetu venturum est. Ergo de temporalibus Domino gratias agamus, quia dedit plebi suae significationem, ut fugiant a facie arcus. Quare hoc? 7. Ut liberentur dilecti tui. Ad hoc quippe significationes praesentium malorum dantur, ut ab aeternis malis Domini dilectores liberentur. Et ut hoc fiat, suppliciter exorat, dicens: Salvum fac dextera tua. Id est, in potioribus bonis tuis, in beatitudine perpetua. Ita salvum me fac, ut ad dexteram stem. Non salutem temporalem peto, de hac fiat voluntas tua: aeterna peto, quae tu praecipis petere. Et ideo exaudi me. Hinc convertit se ad auditores suos, ut confirmet eos, dicens: 8. Deus locutus est in sancto suo. Ex hoc scio quia salvabit dextera sua: quoniam Deus Pater locutus est in sancto, id est, in Filio suo. Hinc Paulus ait: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (2. Cor. 5.). Et iterum, Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum (Hebr. 1.), in quo promisit hanc salvationem. De qua locutione ego fidelis populus Laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor. Cum (Ex Aug.) Jacob rediret a Laban socero suo, cum omnibus suis, abscondit Rachel idola in Sichima, quae habuerat pater ejus in Syria. Tabernacula autem fecit ibi Jacob propter oves suas et armenta, et appellavit locum illum Tabernacula (Gen. 31.). Et haec metibor, inquit Ecclesia. Quid per Sichimam, ubi idola absconduntur, nisi Gentiles idolorum cultores designantur? Partibor Sichimam, id est, dividam gentes. Non enim omnium est fides. Alii credunt, alii non credunt. Et eorum etiam, qui credunt, alii bene vivunt, alii male. Ipsorum quoque bene viventium, alii sunt perseveraturi, alii casuri, et perituri. Non ergo timeant, qui credunt inter eos, qui non credunt, et hi qui recte vivunt inter eos, qui pravis moribus resistunt. Dividuntur nunc fide et moribus, dividentur in judicio oves ad dexteram, hoedi ad sinistram (Matth. 25.). Sichima autem interpretatur humerus. Secundum nominis interpretationem dividuntur humeri, ut alios gravent peccata sua, alii tollant sarcinam Christi: sicut ipse nos admonet, dicens: Tollite jugum meum super vos. Jugum enim meum suave est et onus meum leve (Matth. 11.). Convallem, inquit, tabernaculorum metibor. Forte propter oves Jacob, convallis tabernaculorum intelligitur gens Judaeorum: et ipsa dividitur. Nam transierunt inde, qui crediderunt, foris reliquiae remanserunt. Haec jam divisio demonstratur, cum subinfertur: 9. Meus est Galaad, meus est Manasses, Ephraim fortitudo capitis mei. Galaad interpretatur acervus testimonii. Sic vocatus est cumulus lapidum, quem fecerunt Jacob et Laban, in signum 297 foederis. Per acervum testimonii multitudo martyrum designatur. Martyres enim Graece, testes dicti sunt Latine. Meus est Galaad, meus est acervus testimonii, meus est numerus martyrum, idest, meae societatis est. Manasses interpretatur oblivio. Qui obliviscitur prioris status, ille similiter est meus. Unde alibi dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et sic concupiscet rex decorem tuum (Isai. 144.). Ephraim dicitur fructificatio. Hi qui bonos fructus faciunt, capitis, idest, Christi sunt fortitudo. Per hos maxime intelliguntur doctores Ecclesiae, qui in seipsis fructus faciunt et in aliis. Talibus dicit Dominus in Evangelio: Ego vos elegi, ut eatis, et fructum afferatis (Joan. 15.). Isti sunt fortitudo capitis, quia Christi membra infirmiora sustentant. 10. Juda Rex meus. Peccata sua confitentes et seipsos spiritualiter regentes, mei sunt. Judas enim interpretatur confessio. Vel Christus, qui est de tribu Juda (Matth. 1.), nasciturus erit Rex meus. Moab olla spei meae. Moab interpretatur ex patre: quia fuit ex patre et filia. Per Moab intelligitur Gentium populus natus de peccato, de filiabus Loth, quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre (Gen. 19.). In hoc illi significantur qui male utuntur lege. Porro Apostolus dicit: Bona est lex (1. Tim. 1.), si quis ea legitime utatur. Illae autem filiae Loth non legitime usae sunt patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque bene lege utitur: sic nascuntur opera mala, cum quisque male lege utitur. Proinde illae male utentes patre, idest, male utentes lege, generaverunt Moabitas, per quos significantur opera mala. Inde (Ex Augustino) tribulatio Ecclesiae, inde olla bulliens. De hac olla dicitur alibi per Prophetam, Olla succensa in Aquilone (Jerem. 1.). Unde nisi a parte diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem (Isai. 14.)? Tribulationes ergo maxime non oriuntur adversus Ecclesiam, nisi ab eis qui male lege utuntur. Sicut autem in olla cibi, sic in tribulatione excocti sunt sancti. Aperte vero dicitur, Olla spei meae: quia spes sanctorum venit a tribulatione, Apostolo testante, qui ait: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. 5.). Ardet olla iniquitatis, sed major est flamma caritatis. Noli timere Moabitas, idest, opera mala eorum qui lege male utuntur. Juda rex tuus praecessit. Nescis Judaeos male utentes lege, regem tuum occidisse? Ergo spera, et qua rex tuus praecessit, sequere. In hac olla tribulationum constituta, quantam spem habeat Ecclesia audiamus. Sequitur enim: In Idumaeam extendam calceamentum meum. Idumaea interpretatur terrena, sive sanguinea. Per calceamentum intelligitur Evangelium. Unde scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. 52.)! Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. 15.). Bulliat olla quantum potest, saeviat mundus quantum valet. Ego in Idumaeam, idest, usque ad terrenos et sanguineos extendam calceamentum meum, idest, praedicationem meam. Vel usque in Idumaeam calceamentum extenditur, cum Dei humanitas Gentibus praedicatur. Carne enim nostra mortali calceata (ut ita dicam) divinitas fuit. Mihi alienigenae subditi sunt. Etiam illi qui non pertinent ad genus meum, ad haereditatem meam, mihi sunt subditi. Multi enim 298 veniunt ad fidem, qui non pertingunt ad haereditatem, sicut scriptum est: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. 20.). Quam multi adorant Christum, qui non sunt regnaturi cum Christo. Et ne hoc videretur viribus suis attribuere, commendat gratiam Dei deducentem se, cum subjungit: 11. Quis deducet me in civitatem munitam sanctis, idest, caelestem Jerusalem? Quis deducet me usque in Idumaeam? idest, in Gentilitatem, ut multi ex Gentibus mihi incorporentur, et societate membrorum civitas amplietur. Vel civitas haec Judaea intelligitur, quae munita recte dicitur, videlicet patriarchis et prophetis, legibus quoque, variisque institutionibus. Ad hanc primum missus est Christus. Ad hanc primum ducti sunt Apostoli. Ad hanc primum praedicatum est Evangelium. Dicat ergo primitiva Ecclesia: dicat vox apostolica: Quis deducet me in civitatem munitam, idest, in Idumaeam? Quis deducet me usque in Idumaeam, idest, in universam Gentilitatem. 12. Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? Tu ipse qui repulisti, deduces. Tu ipse, qui iratus es, misereberis. Non enim continebis in ira tua misericordias tuas. Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Serviturus est mundus, futurus est acervus testimonii effuso martyrum sanguine, dicturi sunt pagani: Ubi est Deus eorum (Psal. 41.)? et tunc non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, non contra eos apparebis. Non ostendes potentiam tuam qualem ostendisti in Moyse, in Jesu Nave, in David, et in caeteris, quando eorum fortitudini cesserunt gentes, et strage facta, in terram quam promisisti, plebem tuam induxisti. Certe quando catenati martyres ducebantur, quando ferro occidebantur, igne cremabantur, diversis tormentis cruciabantur, contemnebantur tamquam deserti, tamquam sine adjutore. Numquid ergo quia non egrediebatur Deus in virtutibus eorum, ideo deserebat? Nonne magis non egrediendo, in virtutibus eorum deduxit Ecclesiam usque in Idumaeam? Si bellare enim vellet Ecclesia, et gladio uti, videretur pro vita pugnare praesenti. Quia ergo contemnebat vitam praesentem, ideo factus est acervus testimonii de vita futura. Tu ergo, Deus, qui non egredieris in virtutibus nostris, quia non dabis temporale auxilium, da sempiternum. Et hoc est quod subdit: 13. Da nobis auxilium sempiternum de tribulatione, idest, propter tribulationem, quam hic sustinemus. Et ideo non petimus hanc salutem humanam, quia vana est et transitoria. Unde protinus adjungit: Et vana salus hominis. Hinc Salomon ait: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. 1.). Et iterum dixit: Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus (Ibid.). Merito ergo subdit Ecclesia: 14. In Deo faciemus virtutem. Non in gladio, non in equis, non in loricis, non in potentatu exercitus: Et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Factum est (Ex Augustino) hoc: conculcati sunt martyres patiendo, perseverando, in Deo fecerunt virtutem. Et ipse fecit quod sequitur. Ad nihilum deduxit tribulantes nos. Ubi sunt persecutores? Ubi sunt qui fremebant, trahebant, occidebant? Quis eorum vel reminiscitur? Adnihilata est saevitia persecutorum: floret virtus et gloria sanctorum. Faciemus et nos virtutem 299 in Domino, ut ab omni tribulatione et tentatione liberi esse mereamur. Nam si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. 8.)? Sit ergo in Deo fortitudo nostra: et nulla nocere praevalebunt adversa.
TITULUS PSALMI LX. 1. Sequens Psalmus intitulatur hoc modo: In finem, in hymnis David. Psalmus iste dirigit nos in finem, habitus in hymnis David, id est, in laudibus Christi. Ostenditur in hoc psalmo totus populus a cunctis partibus mundi per omnes successiones, ad Christum clamare. Ostenditur etiam quod per Christum ad eandem haereditatem, quam ipse Christus habet, populus ille perveniet. Materia est fidelis populus, qui hic loquitur. Et ostendit se in prima parte psalmi ad Christum, ut dictum est, clamare. In secunda parte, quae incipit: Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam, ostenditur Christi haereditatem possidere. Intentio est exhortari nos, ut suo exemplo orantes, et per adeptionem praesentium bonorum futura bona sperantes, perseveremus in laudibus usque in finem. Et haec intentio perpenditur in fine psalmi, ubi dicitur: Sic psalmum dicam nomini tuo, etc. Proponit autem nobis orandi formam, sic dicens: PSALMUS LX. 2. Exaudi, Deus, deprecationem meam: intende orationi meae. Orationi nostrae intendit Deus, cum gratanter suscipit quod oramus. Nonnullos aliquando exaudit iratus, non tam ad salutem, quam ad damnationem. Et ideo postquam dixit, Exaudi, protinus addidit, Intende: ut videlicet gratanter et utiliter dignetur exaudire. Potest etiam ita distingui: Exaudi deprecationem meam, in cavendis malis: Intende orationi meae, in appetendis bonis. Quidam enim hanc distinctionem faciunt inter deprecationem et orationem, ut hoc sit deprecari Deum, quando ut avertat a nobis mala, quaerimus. Et hoc sit orare, quando ut bona tribuat, postulamus. Et quia Ecclesia toto orbe terrarum diffusa est, undique se clamare insinuat, cum subjungit: 3. A finibus terrae ad te clamavi. Clamor noster ad Deum, est nostrum desiderium. Quanto quisque plus desiderat, tanto plus clamat. Et subdit caussam quare. Dum anxiaretur cor meum. Ostendit se esse per omnes gentes in magna gloria, nec tamen sine magna tentatione. Omnes enim qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (2. Tim. 3.). Provectus autem noster per tentationem fit, nec sibi quisquam, nisi tentetur, innotescit: nec potest coronari, nisi vicerit (2. Tim. 2.): nec potest vincere, nisi certaverit: nec potest certare, nisi inimicum et tentationem habuerit. Anxiatur ergo iste a finibus terrae clamans, sed non relinquitur: quia subditur: In petra exaltasti me. Petra autem erat Christus (1. Cor. 10.). Hinc ipsa Veritas ait: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. 16.). In petra exaltatur, qui in fide Domini nostri Jesu Christi fundatus est (Rom. 1.). Et bene ait, Exaltasti: quia justus qui ex fide vivit (Philip. 3.), cuncta temporalia transcendit: atque in caelis conversatio 300 ejus est. Et quia ille qui donat fidem, promovet suos ad operationem et spem, atque in eo ipso confirmat, ne tentatus quisque deficiat, recte subditur: Deduxisti me, de virtute in virtutem, de bono in melius: 4. Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Ille (Ex Augustino) si nostra spes factus non fuisset, non nos deduceret. Deducit tamquam dux, et in se ducit tamquam via, et ad se perducit tamquam patria. Unde est spes nostra? Quia passus est, quia surrexit. Quid enim nos dicimus, quando haec legimus? Non perdit nos Deus, pro quibus misit Filium suum tentari, crucifigi, mori, resurgere. Non nos despicit Deus, propter quos et Filio suo non pepercit: sed pro nobis tradidit illum (Rom. 8.). Sic ergo factus est spes nostra. In illo vides laborem tuum et mercedem tuam. Laborem in passione, mercedem in resurrectione. Habemus duas vitas, unam in qua sumus, alteram quam speramus. In qua sumus, nobis nota est. Quam speramus, ignota nobis est. Tolera in qua es, et habebis quam nondum habes. Quomodo toleras? Non vincaris a tentatore laboribus ullis. Tentationibus suis, morte sua demonstravit tibi vitam in qua es: resurrectione sua demonstravit vitam in qua eris. Ideo factus est dux tuus. Ipse creator tuus passus est, ne tu timeas pati. Mortuus est, ne tu timeas mori. Resurrexit in tua carne, ut et tu speres resurgere. Spe enim salvi facti sumus (Rom. 8.). Ipse etiam qui est spes nostra, factus est nobis turris fortitudinis a facie, idest, a praesentia inimici. Talis munitio est nobis Deus, in qua et ab inimico securi esse possimus, et in ipsum jaculari inimicum. Ante te (Ex Aug.) est Christus. Recordare Christum, et intra in turrim. Quicquid pateris, cogita quia ille prior passus est: et cogita quo fine passus est, scilicet ut moreretur et resurgeret. Talem finem spera, qualis in illo praecessit: et intrasti in turrim, non consentiendo inimico. Si enim consenseris inimico, ad te pervenit oppugnantis jaculum. Tu potius in illum jaculare tela, quibus feriatur et vincatur. Quae sunt ista tela? Verba Dei, fides tua, spes tua, opera bona. Nunc dico sic, esto in ista turri ut vaces ibi, et sufficiat tibi, quia hostis tela ad te non perveniunt. Age ibi aliquid, non cessent manus. Opera tua bona, gladii sunt interficientes inimicum. Tali ergo munitione confortatus, perseverare se promittit, cum subjungit: 5. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula. Quia hic erit Ecclesia usque in finem saeculi Deo militatura, in concordia permanebo, in unitate fidei pugnabo usque in finem. Non enim qui ceperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. 24.). Sed unde perseverabis? Quae sunt vires tuae inter tot scandala, inter tantas pugnas? Sequitur et dicit: Protegar in velamento alarum tuarum, idest, in protectione virtutum. Unde beatae Virgini ab Angelo dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1.). Ecce quare securi sumus inter tantas tentationes, donec veniat finis saeculi, et suscipiant nos saecula aeterna: quia protegimur in velamento alarum ipsius. Magnus est (Ex eod.) aestus vitiorum, sed 301 magna est umbra sub alis Dei. Et ideo certus sum de protectione, 6. Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam, de percipiendis bonis. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Beneficia autem collata, argumentum sunt futurorum. Admonemur hic non cessare orando, quandiu tempus est tentationum. Orate (inquit Dominus) ut non intretis in tentationem. Oratio frequens diaboli jacula submovet. Haec prima est virtus adversus tentationum incursus. Nihil utilius potest facere servus Dei in hoc seculo, quam orare Deum. Oratio serenat cor, abstrahit a terrenis, mundat a vitiis, sublevat ad caelestia, reddit capacius et dignius ad accipienda bona spiritualia. Perseveremus ergo in oratione et timore nominis Dei, quatenus caelestem promereri possimus haereditatem. Deinde exponit, quam haereditatem daturus est Deus, dicens: 7. Dies super dies regis adjicies: annos ejus usque in diem generationis et generationis. Tu adjicies (Ex Augustino) dies aeternos super temporales regis nostri Christi, ut non solum diebus istis transeuntibus regnet Christus in Ecclesia sua, sed regnent cum illo sancti in diebus illis, qui non habent finem. Aeternitas Dei, et dies et anni nominatur (Dan. 7.): improprie tamen. Unde in alio psalmo dicitur: Et anni tui non deficient (Psal. 101.). Quomodo anni, sic dies, sic unus dies. Quicquid vis dicas, de aeternitate minus dicis. Sed ideo aliqua necesse est dicas, ut sit unde cogites, quod non potest dici. Et quia posset adjicere duos, vel tres dies, vel annos: adjicies, inquit, usque in diem generationis praesentis, et generationis futurae, vel generationis carneae, et spiritualis: temporalis, et aeternae. Et ipse rex, cum generatione sua, Permanet in aeternum in conspectu Dei. Haec est autem merces sanctorum gloria visionis Dei. Hinc Apostolus ait: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). Et quia tanta est Dei remuneratio, et tanta est beatitudo: Misericordiam et veritatem ejus quis requiret? Misericordia dicitur, quia non merita nostra attendit Deus, sed bonitatem suam: ut peccata nostra nobis dimitteret, et vitam aeternam promitteret. Veritas autem, quia non fallit reddere, quod promisit. Agnoscamus hic eam et nos, et faciamus ut quomodo nobis exhibuit misericordiam, dimittendo peccata: veritatem, dando promissa: sic et nos faciamus hic misericordiam circa egentes, circa infirmos, circa etiam inimicos nostros: veritatem vero non peccando, nec adjiciendo peccatum super peccatum. Ideo autem sub interrogatione, quasi invitando dicit, Quis requiret? Quia quamvis hoc ineffabile bonum sit, pauci sunt tamen, qui requirant, aut requirentes perseverent. Tanta est humana miseria, in tantum abundavit iniquitas, ut in inquirenda vanitate et mendacio sint multi, in requirenda veritate sint pauci. Nos autem de paucis his esse studeamus, ut cum electis dicere possimus, quod subditur: 8. Sic psalmum dicam nomini tuo in seculum seculi: ut reddam vota mea de die in diem. Sub hac spe positus, quia spero te daturum mihi haereditatem in futuro, et mansurum in aeternum in conspectu tuo. Sic psalmum dicam nomini tuo, id est, sic bene operabor ad honorem nominis tui, tendens in seculum subsecutivum hujus seculi, ut reddam vota mea, id est, 302 meipsum, quem devovi, de die in diem, id est, continue: vel de die in diem, id est, de virtute in virtutem. Vel sic psalmum dicam, ut vota reddam, id est, sic psallam voce, ut vox oris, cum animi concordet devotione. Psallentium enim Deo vox concordare debet cum corde, ut impleatur illud Apostoli: Psallam et mente (2. Cor. 14.). Non enim placet Deo laus illorum, de quibus dicitur: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. 26. Matth. 15.). Tunc est autem Deo acceptabilis nostra psalmodia, quando sic ore psallimus, ut corde accendamur: quando in laude Dei simul conveniunt lingua, vita et conscientia. Talem laudem, talia vota studeamus Domino Deo solvere in seculum seculi, de die in diem. TT