PSALMI LI-LX | PSALMI LXXI-LXXV |
7
[recensere]TITULUS PSALMI LXI. 1. In finem, pro Idithum (1. Par. 25.), psalmus David. Psalmus convenit David, et caeteris justis, habitus pro Idithum, id est pro transilientibus: dirigens in finem, id est, in Christum. Materia sunt transilientes, tales quia nulla tribulatione, vel persuasione possunt impediri, quin terrenis dimissis ad sola coelestia tendant. In prima parte ostendit se non posse impediri, quia saltum suum perficiat: increpando malos, qui volunt eum impedire, sive persuasionibus, sive tribulationibus. In secunda (quae incipit: Verumtamen Deo admonet seipsum, et alios, ut Deo subjecti sint. In tertia (quae incipit: Verumtamen vani) increpat malos de nequitia sua, et dicit non esse confidendum in terrenis. Intentio est nos admonere, ut nulla tribulatione impediamur, quin a terrenis ad coelestia transeamus. Unde nunc voce cujuslibet perfecti contra invidos dicitur. PSALMUS LXI. 2. Nonne Deo subjecta erit anima mea? Noverat enim (Ex Augustino), quoniam qui se exaltat humiliabitur: et trepidus, ne transiliendo superbiret, non elatus ex his, quae infra essent: sed humilis ex Deo, qui supra esset, tanquam minantibus ei ruinam invidis, qui eum transiliisse doluerant, respondit: Nonne Deo erit anima subjecta, id est, obediens et mandata ejus observans? Anima, dico, mea, id est, meae potestatis: quia licet corpus vestrae potestatis sit, tamen anima nunquam nisi mea erit. Quantumcunque accedam, quantumcunque ascendam, quantumcunque transiliam, sub Deo ero, non contra Deum. Securus ero transcendendo caetera, quando ille me sub se tenet, qui est super omnia. Et justum est, ut ei subjiciar, Ab ipso enim, id est, a Deo Patre est salutare meum, id est, mea salvatio. Et hoc probatur: 3. Nam et ipse Deus meus, qui me creavit, et salutaris meus, qui me salvavit. Susceptor meus, qui me de morte ad vitam, de poena ad gloriam suscepit. Ideoque, Non movebor amplius. Licet aliquando motus fuerim, nunc susceptus, et sanatus sum ab auctore et Redemtore meo. Jam ulterius non movebor. Et notandum, quod inter Salutaris, et Salutare est differentia. Nomine enim salutaris Christus accipitur. Salutare autem, quia per eum salvatio facta intelligitur. Et quando quidem tantum habeo Salvatorem, a quo amplius non movebor: igitur o stulti, 303 4. Quousque irruitis, id est, quandiu irrationabiliter impetum facitis, In hominem? exteriorem. Quia licet corpus possitis affligere, usque ad animam pertingere non potestis (Matth. 10.). Nobis quidem nullum est detrimentum. Sed vos in eo, quod agitis, vestrum cogitate interitum. Quia Interficitis universi vos. Quicunque bonos a suo proposito nitimini removere, sive dissua dendo, sive persequendo, vos ipsos in hoc intus occiditis. Animas vestras damnatis: irruitis autem tanquam parieti inclinato. Id est, sicut inclinatus paries pronus est ad ruinam, sic nos ad cadendum aestimatis faciles, tanquam omni destituamur auxilio. Et maceriae depulsae? Id est, sicut maceria sine caemento est fragilis, et si depellatur, facile ruit: sic nos putatis sine colligatione esse, et pronos ad ruinam: sed non est ita. 5. Verumtamen non ideo cessant mali, sed Pretium meum cogitaverunt repellere a me. Id est, Deum meum et gloriam, quam spero futuram, meritumque laboris auferre mihi. Ideo Cucurri in siti. Non ut piger et fastidiosus, sed tanquam sitiens, et pro justitia mori desiderans. Ad passionem enim alacer fui. Beati enim, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. 5.). Inter hunc cursum et sitim, Ore suo benedicebant. Ut adulationis me verbis deciperent. Et corde suo maledicebant. Iniquitatem et mortem machinantes. Hoc faciunt iniqui, et dolosi, quando aperte bonos non audent persequi. Ore doloso loquuntur bonum, sed intus in corde latet venenum. Sed quamvis hoc faciant, haec cogitent, quamvis impellant, insidientur, persequantur, calumnientur: ego tamen fixus in Deo permanebo. Ideo animam suam inter tot pericula exhortans subdit: 6. Veruntamen Deo subjecta esto anima mea. Sicut cepisti, recognosce te ab eo accepisse bona, quae habes. Humilia te illi quantum potes. Et re vera ita facies: Quoniam ab ipso patientia mea. Vel quia ipse Christus exemplum factus est patientiae, sicut dicit Apostolus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (1. Petr. 2.). Vel quia ipse fortem et patientem facit in tribulationibus. Nemo enim tanta, vel aperta bella, vel occultas insidias inter apertos hostes et falsos fratres tolerare posset, nisi omnipotens Deus vires patiendi tribueret. Iterum reddit aliam caussam, quare anima Deo debeat esse subjecta, dicens: Quia ipse Deus meus, qui vocat me. Et salvator meus, qui redemit me. Adjutor meus. Ad bene operandum: et ideo, Non emigrabo. Versum hunc jam superius praemisit. Sed quia ibi in hoc auditores suos monuit, nunc eundem ad sui ipsius exhortationem repetiit. Est autem utile consilium, in omnibus Deum nostrum salvatorem atque adjutorem reminisci: quatenus ab eo nullis tentationibus valeamus emigrare. Unde adhuc subdit: 8. In Deo salutare meum. Id est, per Deum habeo salvationem. Tota nanque salus justorum ad eum referenda est, qui justificat impium. Et gloria mea: ut (secundum Apostolum) qui gloriatur, in Domino glorietur (1. Cor. 10.). Vel quia per ipsum gloria aeternae vitae tribuitur, interim nunc inter tentationes et scandala, inter apertas oppugnationes et subdolas locutiones, Deus auxilii mei. Dat enim auxilium certantibus. Et 304 spes mea in Deo est. Spes (Ex Augustino) quandiu nondum est, quod promissum est, et creditur, quod non videtur. Cum autem venerit, erit salvatio et glorificatio. Non tamen dum illa differuntur, deserimur. Deus enim auxilii mei, et spes mea in Deo est. Jam caeteros exemplo suo exhortatur, tanquam currens in siti, desiderans omnes salvos fieri. Justum est enim, ut qui bene vivendo ad Deum currunt, secum ad eum trahere festinent, quos possunt. Ait ergo: 9. Sperate in eo omnis congregatio populi, Omnes qui congregati estis in unitate fidei. Et ut digne in illo possitis sperare, Effundite coram illo corda vestra. Id est, evacuate ab omni sorde, ut sint coram illo, id est, in beneplacito ipsius: quia qui non habet cor vacuum a malo, si speret, non est spes, sed praesumtio. Nolite ergo (Ex eod.) corda vestra retinere intra corda vestra, coram illo effundite plangendo, confitendo, deprecando. Quia Deus adjutor noster in aeternum. Non est talis adjutor Deus, ut homo. Adjuvant enim homines temporaliter. Adjuvat Deus etiam ad aeternitatem praestandam. Deus (inquam) adjutor noster in aeternum. 10. Veruntamen vani filii hominum. Haec non attendunt, sed sunt vani, id est, dediti vanitatibus. Filios dicit hominum imitatores carnaliter viventium. Sunt etiam mendaces filii hominum in stateris, id est, in libra justitiae, in boni malique deliberatione, dum bono malum praeponderant. Dictum est hoc a simili eorum qui in stateris, in quibus videtur esse justitia, emptores decipiunt. Unde et subdit: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum: hoc quod ait, In idipsum, significat, quia etsi sunt diversae fraudes, diversi errores, diversa dogmata: omnia tendunt ad unam vanitatem, ad unum regnum destructionis et perditionis. Ab hujusmodi vanitate ergo nititur eos dehortari, cum subjungit: 11. Nolite sperare in iniquitate. Et hanc iniquitatem per partes exequitur, cum subinfertur: Et rapinas nolite concupiscere. Dictum est pauperibus hoc, fortassis aliquid de necessitate rapturis. Audiant et divites: Divitiae si affluant, si exundent, tanquam de fonte currant, Nolite cor apponere. Ne in divitiis (Ex eod.) confidatis. Ne praesumatis: ne speretis. Ne dicatur: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum (Psal. 51.): sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Beatus autem cujus est Dominus Deus spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. 58.). Ecce ille non habet, iste habet. Ille non quaerat rapere, quod non habet. Iste in eo quod habet, non apponat cor: non ibi figat, sed magis timeat. Praecipe (inquit Paulus) divitibus hujus seculi, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum (1. Tim. 6.). Ergo non fraudem, non rapinam concupiscatis. Non in his quae habetis, spem ponatis. Et ut magis eos a vanitate dissuadeat, proponit duo: quorum alterum deterret, alterum demulcet, dicens: 12. Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, [Vers. 13.] et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Si vocem hominis contemnis, attende quia locutus est ipse Deus: et hoc semel, id est, incommutabiliter: vel semel, id est, in unico Verbo suo. 305 Habet enim Deus Pater unum Verbum, unigenitum Deum (Hebr. 1.). In illo sunt omnia: quia per Verbum facta sunt omnia (Joan. 1.). Ibi omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt (Coloss. 2.). Unum Verbum habet: semel locutus est Deus. Duo haec quae vobis dicturus sum, ibi audivi. Non ex me loquor. Audivit forte alia multa, sed non opus est dicit nobis. Ait enim ipse Dominus: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Joan. 16.). Transiliendo universam creaturam, pervenit ad Verbum unigenitum Dei, quo revelante, duo haec valde nobis necessaria audivit, quia potestas Dei est. Omnis enim potestas a Deo (Rom. 13.); et tibi Domine misericordia. His duobus continentur prope omnes Scripturae. Propter haec duo Patriarchae, Prophetae, Lex, Dominus noster Jesus Christus, Apostoli. Propter haec annuntiatio omnis, et celebratio verbi in Ecclesia. Potestatem ejus timete: Misericordiam ejus amate. Nec sic de misericordia ejus praesumatis, ut potestatem contemnatis. Nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Ad ejus potestatem pertinet, malos pro pravo opere punire. Ad ejus misericordiam pertinet, justos pro bono opere remunare. Ideo ait, Quia tu reddes unicuique juxta opera sua: bonis videlicet bona, et malis mala. Ergo antequam hoc fiat, studeamus declinare a malo, et facere bonum. Studeamus transire de hoc mundo ad Deum, de vitio ad virtutem. Hic est fructus hujus psalmi, et intentio transilientis. TITULUS PSALMI LXII. 1. In finem, psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae (2. Reg. 28.). David historialiter fugiens Saulem, venit in deserto Idumaeae. Intellexitque in hac figura Ecclesiam positam in deserto hujus vitae: de quo significato cantat in hoc psalmo. Psalmus iste convenit David prophetae, cum omnibus justis, cum ipsa Ecclesia in deserto est Idumaeae, id est, hujus vitae, ubi nihil est, nisi terrenitas. Materia est Ecclesia posita in deserto hujus vitae. In prima parte ostendit se admonitam per desertum hujus vitae, ad Deum omni desiderio festinare. In parte secunda (quae incipit, Si memor fui tui) ostendit se habere securitatem in hoc deserto, per ipsum Deum. Intentio est admonere, ut solum Deum eligant sibi: vel docere, quomodo conversentur in medio nationis pravae. Vox totius Ecclesiae. PSALMUS LXII. 2. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. O Deus omnium creatione, Deus meus secundum praecipuam et singularem dilectionem, vigilo, id est, diligenter studens, et curiosus sum ad te promerendum, atque ad voluntates tuas exequendas. Et hoc de luce, id est, per puritatem bonae conscientiae. De hac vigilatione dictum est in Evangelio: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem (Matth. 24.). Puram conscientiam vocat lucem. Sic econtra conscientiam malam dicimus tenebras juxta Apostolum, Fuistis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino (Ephes. 5.). Vel vigilo ad te de luce, id est, ex quo habui cognitionem tui, quae est caussa meae vigiliae. Somnus animae, 306 est oblivisci Deum. Talem excitat Paulus dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ibid.). Christus illuminat animas, et facit eas vigilare. Vita ergo nostra et mores nostri debent per Christum vigilare ad Deum. Hujus autem vigiliae caussam ostendit, cum subjungit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. Omnis qui sibi vult aliquid praestari in ardore desiderii, ipsum desiderium sitis animae est. Sunt autem diversa desideria in cordibus hominum. Alius sitit aurum, alius argentum, alius possessionem, alius haereditatem, alius hoc, alius illud. Vix invenitur, qui sitiat Deum. Sed anima, quae sancta est, omnia, quae mundi hujus sunt, tanquam amara respuit: atque ad illam ineffabilem dulcedinem, quae in Deo est, totis desideriis inardescit. Inebriari desiderat ab ubertate domus Dei, ubi est fons vitae, et origo sapientiae. Et caro mea, inquit, sitivit tibi (Psal. 35.), ut videlicet in ea resurrectione atque immortalitate tibi appareat, quam promisisti. Et hoc quam multipliciter, id est, multo amplioribus causis, quam anima: subjacet enim amplioribus miseriis. Nam spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. 26.). Et quamvis anima multas tentationes, multas perturbationes sentiat: tamen non ita deficit, ut caro. Modo enim (Ex Augustino) ex corruptione carnis, si non manducemus, deficimus, et esurimus. Si non bibamus, deficimus et sitimus. Si diu manducemus et bibamus, ipsa diuturna refectio defectio est. Si diu dormiamus, deficimus, et ideo vigilamus. Si diu vigilemus, deficimus: et ideo dormimus. Si diu stemus, fatigamur: et ideo sedemus. Si diu sedeamus, et ibi fatigamur: et ideo surgimus. Nullus ergo nostrae carnis status est. Modo de infantia transit ad pueritiam, de pueritia ad adolescentiam, de adolescentia, ad juventutem, de juventute ad senectutem, de senectute ad senium, de senio ad mortem. Non stat aetas nostra: ubique fatigatio, ubique corruptio. Caro itaque, quam multipliciter fatigatur, tam multipliciter sitit a Deo infatigabilem incorruptionem. Ubi sitit? 3. In terra deserta, invia et inaquosa. Idest, in hoc seculo, quod est terra deserta, quantum in se est, ab omni bono non habens viam veritatis, nec refrigerium verae salutis. Misertus est autem Dominus nostri in hoc deserto. Veritas de terra orta est, et terra nostra dedit fructum suum. Factus est via Dominus noster Jesus Christus. Dedit nobis aquam in deserto, praedicatores suos implens Spiritu Sancto, ut fiat in eis fons aquae salientis in vitam aeternam. Haec habemus hic. Sed non sunt de deserto. Ideo proprietatem deserti prius commendavit psalmus, ut et tu cum audisses in quo malo esses, si quas habere hic posses consolationes, fructus, vel viae, vel aqua, non tribueres deserto, sed illi qui te visitare dignatus est in deserto. Nisi primo quis sitiat in isto malo in quo est, nunquam pervenit ad bonum, quod Deus est. Sic in sancto apparui tibi, id est, talem me paravi, quem tu deberes respicere: per hoc scilicet, quod sunt in sancto desiderio, sive proposito: ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Id est, ut intelligerem Filium tuum in quo est omnipotentiae virtus (quia per ipsum facta sunt omnia [Joan. 1.] ) et gloria divinitatis. Hanc virtutem, et gloriam modo vident per fidem, hi qui habent 307 sanctificatum cor: postmodum visuri sunt per speciem. Adhuc reddit aliam caussam, quare vigilaverit et sitierit dicens: 4. Quoniam melior est misericordia tua super vitas. Multae (Ex Augustino) sunt vitae humanae, sed Deus unam vitam promittit. Et non illam dat nobis propter merita nostra, sed propter misericordiam suam. Alius sibi eligit vitam negotiandi, alius feneraudi, alius rusticandi, alius militandi, alius illam, alius illam. Diversae sunt vitae, sed melior est misericordia tua super vitas nostras. Melius est quod das correctis, quam quod diligunt perversi. Unam vitam donas, quae praeponatur omnibus nostris, quascumque in mundo eligere potuerimus. Vel aliter: Multae sunt sanctorum vitae in hoc saeculo. Alius Deo servit in conjugio, alius per continentiam, alius per communem vitam, alius per solitariam, alius per activam, alius per contemplativam: diversi diverso modo, secundum mensuram gratiae quae unicuique data est a Deo (Rom. 12.). Quantumcumque quisque perfecte vivat, quam sancte et pure Deo serviat; tamen ad caeleste regnum non perducitur, nisi divina misericordia cum bonis operibus adjungatur. Dicatur ergo recte: Quoniam melior est misericordia tua super vitas; ideo Labia mea laudabunt te, idest, laudabilem te aliis praedicabo. De tanta enim pii Domini misericordia ne ingrati simus, laudes et gratias quas possumus referre debemus. Unde adhuc subjungit: 5. Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Quid est sic? Ut misericordiae tuae tribuam vitam meam, in qua te laudo, non meritis meis. Vel sic laudabunt te labia mea, ut etiam benedicam te in vita mea, idest, per totam vitam meam. Sic enim digne Deum quisque laudat, quando cum labiis vita concordat. Manus autem levare, est respectu supernae patriae bona opera exercere. In nomine (inquit) tuo, idest, ad honorem et gloriam nomnis tui. Juxta quod alibi dicitur, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. 113.). Et ut labiis digne laudare, et recte vivendo ac bene operando Deum benedicere valeat; impinguari dono suae gratiae postulat, cum subjungit: 6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum. Adeps proprie vocatur pinguedo illa, quae est interius circa vitalia. Significat caritatem Dei diffusam in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5.). Pinguedo quae est in membris exterioribus, designat alacritatem animae ipsius, quae facit corpus alacriter bene operari. Non enim placet Deo macra anima, sicut nec dicebatur placere in sacrificio veteri macra hostia. Ideo autem positum est, scilicet, ut intelligamus hoc significative dictum, videlicet non carnalem pinguedinem postulare, sed spiritualem. Non eam quae in carne est, sed quae in anima. Sicut adipe ergo et pinguedine anima repletur, quando et caritas est in mente, et foris affectus: atque hilaritas spiritualis apparet in actione. Hilarem enim datorem diligit Deus (2. Cor. 9.). Unde et labiis exultationis laudare se Deum perhibet, quia in Domini servitute, atque in ipsius laude non tristitia, sed gaudium haberi debet. Hinc nos alibi Spiritus sanctus admonet in psalmo: Servite Domino in laetitia (Psal. 99.). 308 Nec solum laus Dei debet in ore esse, sed etiam in meditatione et opere, unde et subditur: 7. Si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabor in te. Stratum suum quietem dicit. Saepe quando quieti sunt homines, per quietem dissolvuntur et obliviscuntur Deum: Haec sancta anima in quiete sua Deum reminiscitur. Unde constat quia et in actionibus suis in Deo meditabitur. Si memor fui tui super stratum meum, idest, quando quietus fui, meditabor in te, idest, in operibus lucis. Digna enim debemus operari, tamquam in luce: quia non sumus noctis ac tenebrarum, sed Filii Dei ac lucis (1. Thess. 5.). Hinc nos Apostolus admonet, ut in die honeste ambulemus (Rom. 13.). Et Dominus in Evangelio; Luceat (inquit) lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, glorificent patrem vestrum qui in caelis est (Matth. 5.). Commendat autem gratiam Dei, cum subjungit: 8. Quia fuisti adjutor meus. Etenim nisi Dominus adjuvet bona opera nostra, impleri a nobis non possunt. Ecce jam ostendit Ecclesia se esse securam in deserto, per adjutorium gratiae Dei. Unde exultans dicit: Et in velamento alarum tuarum exultabo. Hilaresco in bonis operibus: quia supra me est velamen alarum tuarum, idest, refrigerium et protectio virtutum. Nec solum exultabo, sed jam affectu et desiderio. 9. Adhaesit anima mea post te. Non ita ut praecedat, veluti Petrus, cum dixit Domino: Propitius tibi esto ne fiat istud. Propterea repulsus audivit: Vade retro, sathana. Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. 16.); sed ita adhaesit, ut sit post te, idest, ut te sequatur assidue, et obediat tibi. Et quia sic adhaesit, Me suscepit dextera tua, idest, virtus et gratia tua in magnam dignitatem a dejectione in qua eram propter peccatum, me sustulit: vel suscepit me gratia tua ad dexteram tuam collocandum. Aut potest hoc specialiter accipi de nostro capite, qui post resurrectionem et ascensionem ad dexteram patris collocatus est. In persona cujus adhuc subditur: 10. Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam. Judaei quaesierunt perdere animam Christi (Joan. 11.), sed in vanum: quia non potuerunt implere quod voluerunt. Unde haec poena praedicitur eis ventura, quae subinfertur: Introibunt in inferiora terrae: [vers. 11.] tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Ducti enim sunt in captivitatem usque ad inferiores terras, expugnati sunt ab hostibus, et traditi in potestatem pugnatorum: divisi scilicet per partes a regibus et principibus saecularibus, qui propter calliditatem et astutiam dicti sunt vulpes. Hinc est quod Herodem regem ipse Dominus appellat vulpem. Ite, dicite (inquit) vulpi illi (Matth. 13.). Sed his ita dispersis, de rege nostro quid subjungat, audiamus: 12. Rex vero laetabitur in Deo. Ille qui a salute rex dicendus est, qui est rex regum et dominus dominantium, qui nos regit secundum bonos mores et virtntes, cujus regni non erit finis (Apoc. 1. et 19.). Talis rex laetabitur, in illa vero incommutabilitate quae est in Deo, scilicet in divinitate paterna. Laudabuntur etiam omnes qui jurant in eo, idest, laudabiles apparebunt per ipsum omnes, qui fidem Dei promittunt, et servant: quia animas suas illi vovent, et reddunt. 309 Magna quidem laus erit sanctis, quando ab ipso Domino audient in judicio; Esurivi, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere, et alia hujusmodi. Et iterum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. 25.). Rege itaque cum militibus suis in magno gaudio constituto, pars adversa confundetur, de qua et subditur: Quia obstructum est os loquentium iniqua. Quanta (Ex Augustino) iniqua locuti sunt Judaei! Quanta mala dixerunt Pagani, qui propter idola Christianos sunt persecuti! Cum putant quod possunt finiri Christiani, creverunt, et ipsi finiti sunt. Obstructum est os eorum. Jam non audent loqui adversus Christum. Quod tamen in judicio perfectius adimplebitur, quando regem nostrum regnare videbunt. Et Deum negare non poterunt, quando aspicient sanctos stare in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt: quando eos quos aliquando habuerunt in derisum, computari videbunt inter filios Dei (Sap. 5.). Tunc quippe iniquorum os obstructum erit, quando jam quid dicere valeat, non habebit. Studeamus ergo de luce vigilare ad Deum, atque in hoc arido deserto sitire fontem vitae. Sit in sancto desiderio cor nostrum. Laudent et benedicant Deum labia nostra, vita nostra, opera nostra. Sit pinguedo caritatis in corde, hilaritas in actione. Memores simus Dei vespere et mane. Sit gaudium nostrum in ipso. Adhaereat illi anima nostra toto desiderio: caveamus exemplum pravorum, qui pereunt: quatenus cum rege nostro Jesu Christo in caelesti regno gaudere et regnare possimus. Haec est utilitas psalmi. TITULUS PSALMI LXIII. 1. Titulus psalmi sequentis est: In finem, psalmus David. Iste psalmus convenit David, id est, Christo, qui hic loquitur, dirigens in finem. Christus est materia, passus et glorificatus. Breviter enim de passione sua tangit et glorificatione. In prima parte describit malitiam Judaeorum, et orat liberari ab eis. Et affirmat quod liberabitur. In secunda (quae incipit, Sagittae parvulorum ) ponit irrisionem stultitiae eorum. Ostendit in hoc psalmo constantiam suam in passione: nos videlicet suo exemplo intendens instruere, qualiter inter inimicos nos debeamus habere, et qualiter orantes debemus in tribulationibus perseverare: hoc videlicet attendentes, quia quanto fuerit asperior et iniquior tribulatio nostra, tanto in futuro majorem habebimus profectum, illi vero majorem defectum. Orat autem hic Christus, ne cedat inimicis in passione, quamvis certissime se sciret numquam deficere: sed hoc facit ad instructionem fidelium, ut si ipse qui praescius erat futuri, orare voluit, multo magis qui incerti sunt, sedule dent operam orationi. Sic itaque incipit: PSALMUS LXIII. 2. Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Nunc te, pater, deprecor. Nunc exaudi orationem meam. Quod autem se exaudiri Christus postulat, hoc non secundum divinitatem, verum secundum humanitatem intelligi debet. Ea enim ex parte qua homo 310 erat infirmus atque mortalis et passibilis erat. Hac igitur ex parte misericordiam petebat, qua misericordia indigebat. Quae autem ista sit oratio in sequentibus declaratur. Ait enim: A timore inimici eripe animam meam. Hoc orat in psalmo servus, quod in Evangelio praecipit Dominus: Nolite (inquit) timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. 10.). Oretur ergo, ut praestet quod jubet. Nec orat ut non occidatur, sed ut occidentem non timeat, ne forte timendo succumbat. Nec hoc ideo postulat Dominus Christus, ut timore aliquo frangi valeat, sed ut infirmantibus membris orandi formam atque in passione constantiam tribuat. Et quod de exauditione securus sit, ex verbis sequentibus ostendit. Ait enim: 3. Protexisti me a conventu malignantium, idest, a collectione male de me cogitantium, et etiam a multitudine operantium iniquitatem, idest, a multis qui illam singularem iniquitatem, videlicet crucifixionem in me operati sunt. Protectus est enim (Ex Augustino), protegente se Deo, protegente carnem suam ipso Filio. Quid enim potuerunt facere inimici? Occiderunt corpus, animam autem occidere non potuerunt. Parum erat Domino martyres suos hortari verbo, nisi firmaret exemplo. Exaudi, inquit, et necesse est, ut exaudias. Quare? 4. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram: ut sagittent in occultis immaeulatum. Sicut gladius acuitur, ut magis incidat: ita ipsi acutissime excogitabant quid in eum pejus dicere potuissent. Ipsum fuit acumen Judaeorum. Hoc pro magno quaesierunt, ut si occiderent, ut interfectores non apparerent. Ideo arcum intenderunt, idest insidias paraverunt. Simul pugnaverunt, et gladio et arcu. Gladio linguae, arcu deceptionis. Gladio cominus pugnatur. Qui sagittam mittit, fallit, ut feriat. Et bene hunc arcum, hanc fraudem dicit rem amaram. Quid enim tam amarum, quam occidere Christum? Ad hoc scilicet intenderunt ut sagittent immaculatum, idest, interficiant innocentem. Et hoc in occultis, idest, latenter. Ad hoc quaesierunt quomodo a discipulo traderetur (Matth. 26.), a judice Romano damnaretur, ab ipsis Romanis crucifigeretur (Luc. 22.). Hoc fuit acumen linguae, hoc arcus, hoc sagittae. Sic per alios sagittaverunt Christum. Sic gladio propriae linguae occiderunt. Unde et subditur: 5. Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Subito dicit, quasi ex improviso. Tria autem ex hoc versu commendantur ex perversitate Judaeorum. Primo crudelitas operis, ubi ait, Sagittabunt eum. Secundo perversitas mentis, ubi dicit: Et non timuerunt. Tertio pertinacia insanae locutionis, ubi subdit: Firmaverunt sibi sermonem nequam. Quae nobis verba insinuant, quia in omnibus, idest, in verbo, opere, cogitatione corrupti erant. O cor durum et impoenitens! Traditus est ille judici. Trepidat judex, et non trepidant qui judici tradiderunt. Contremiscit potestas, et non contremiscit immanitas. Vult ille lavare manus, et illi inquinant linguas suas. Sed quare? Firmaverunt sibi sermonem nequam, Crucifige, crucifige (Matth. 27; Luc. 22.). Vere utique nequam: quo nequior nullus esse potest. Repetitio confirmatio est 311 sermonis maligni. Firmaverunt autem hoc, non Domino, sed sibi, id est, ad damnationem suam. Quomodo enim non sibi, cum dicant: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. 27.)? Et quia qui peccat in absconso, appetit peccare non in publico, recte subditur: 6. Narraverunt ut absconderent laqueos, id est, qualiter absconse Christum caperent et occiderent, tradendo eum per discipulum, judicando per principem Romanum, interficiendo per milites ejus (Matth. 26.). Talis fuit absconsio laqueorum, de quibus etiam, Dixerunt? Quis videbit eos? Neque enim hoc ab aliquo deprehendi posse putaverunt, sed non profuit illis. Nam sequitur: 7. Scrutati sunt iniquitates: quibus Christum in sermonibus redarguere possent, sive quia falsos testes super eum constituerunt (Ibid.). Sed defecerunt scrutantes scrutinia, id est, in ea subtili, et frequenti inquisitione nihil potuerunt proficere. Quod patenter ostenditur, cum subinfertur: 8. Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus. Ad cor altum, id est, ad cor secretum, ad cor Divinum, non ostendens quid nosset, non ostendens quid esset. Illi putantes hoc totum esse, quod videbatur, occidunt hominem in corde alto. Exaltabitur Deus, in corde divino. Unde humiliatur, inde amplius exaltatur. Mortuus est enim Christus, resurrexit a mortuis, ascendit in caelum, misit praedicatores suos in mundum. Creditus est Deus. Magnificatus est, et exaltatus, non quod quantum ad seipsum possit unquam exaltari: sed quantum ad eum, apud quem major de Deo cognitio habetur. Audi quomodo exaltatus sit Deus, et hi qui persequebantur, humiliati. 9. Sagittae parvulorum factaesunt plagae eorum: [Vers. 9.] infirmatae sunt contra eos tinguae eorum. Conturbati sunt omnes, qui videbant eos. [Vers. 10.] Et timuit omnis homo. Illi qui sagittabant, et non timebant, jam sagittis parvulorum feriuntur, conturbatique pertimescunt. Et qui firmaverunt sibi sermonem nequam, jam contra eos linguae eorum infirmatae sunt. Cessaverunt minae, atque blasphemiae. Cognoverunt sua scrutinia non valere, atque a tanto verborum strepitu siluerunt. Talis est mutatio dexterae excelsi (Psal. 76.). Non enim potentibus armis fortium pugnatorum, sed humilibus sagittis simplicium puerorum, tantos, tam feroces omnipotens Deus prostravit hostes. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia (1. Cor. 1.). Nam qui sunt isti parvuli, nisi quibus dictum est in Evangelio: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum (Matth. 18. Marc. 10.)? Conturbati sunt ergo ad poenitentiam omnes, id est, ex omni genere homines. Et timuit omnis homo, id est, omnis utens ratione, ad intelligenda, quae facta erant. Timor Domini se subdidit: Annuntiaverunt opera Dei. Videlicet nativitatem, passionem, resurrectionem, humanitatem, et divinitatem, virtutesque et miracula. Et facta ejus intellexerunt. Factam videlicet esse nostram per Deum redemtionem et salutem. Et ideo sequitur: 10. Laetabitur justus, non in seipso, non in mundo, sed in Domino, et sperabit in eo, vitam aeternam. Et laudabuntur omnes recti corde. Id est, laudabiles apparebunt omnes, qui recte credunt, 312 et bene vivunt. Illi recti sunt corde, qui propria voluntate relicta voluntati penitus se subjiciunt divinae. Nos ergo Deum oremus, ut det nobis constantiam, ne conventum malignantium timeamus, non linguarum gladios, non deceptionum arcus. Accedamus ad Deum in corde humili, et ideo alto: ut in ipso exaltari mereamur. Timeamus eum timore casto, annuntiemus opera ejus, quatenus per eum justificati, in ipso semper laetari valeamus. Haec est psalmi utilitas. TITULUS PSALMI LXIV. 1. Titulus sequentis psalmi hic est: In finem psalmus David, Canticum Jeremiae et Aggaei de verbo peregrinationis, quando incipiunt proficisci (Jerem. 5.50.52; Agg. 1. et 2.). Captivatus est (Ex Augustino) populus Israel: Ex civitate Jerusalem ductus est in servitutem Babyloniae. Prophetavit autem sanctus Jeremias post septuaginta annos rediturum populum de captivitate, et instauraturum civitatem ipsam Jerusalem, quam devictam ab hostibus planxerat. Aggaeus vero non prophetavit captivitatem, sed successit Jeremiae, qui mortuus fuit dum essent Judaei in captivitate. Et ipse Aggaeus prophetavit reditum, et fuit in reditu: quia mortuo Nabuchodonosor successit alius rex, qui timens Deum dimisit populum Dei. Sed quoniam (dicit Apostolus) haec in figura contingebant illis, scripta autem sunt propter nos, in quos finis seculorum obvenit (1. Cor. 10.): debemus et nos nosse prius captivitatem nostram, deinde liberationem nostram. Debemus nosse Babyloniam in qua captivi sumus, et Jerusalem ad cujus reditum suspiramus. Duas istas civitates faciunt duo amores. Jerusalem facit amor Dei: Babyloniam facit amor seculi. Interroget ergo unusquisque, quid amet, et inveniet unde sit civis. Si se invenerit civem Babyloniae, extirpet cupiditatem, plantet caritatem. Si se invenerit civem Jerusalem, toleret captivitatem, speret libertatem. Quidam tituli loco Aggaei ponunt Ezechiel, qui fuit in captivitate Babyloniae. Et ubi hic dicitur de verbo peregrinationis, quidam dicunt, Ex populo transmigrationis. Ubi etsi verba discrepant, sententia non discordat. Sed jam expositionem tituli videamus. Psalmus iste convenit David prophetae et aliis redeuntibus. Qui psalmus est canticum Jeremiae et Aggaei. Quia exponit nobis illud, unde exultaverunt Jeremias et Aggaeus, sive Zacharias, sive Ezechiel, qui fuerunt ex populo transmigrationis. Canticum, dico, habitum de verbo peregrinationis, id est, de revelatione, quae facta est eis a Deo pro captivorum peregrinatione: quando incipiebant proficisci, id est reverti de Babylonia in Jerusalem. Horum exultatio praefiguravit nostram, quam habemus, cum spiritualiter proficisci de hac peregrinatione incipimus. Et huic Babyloniae non intendentes, Deum amare intendimus. Est enim conceptio amoris initium proficiscendi. Incipit exire, qui incipit amare. Exeuntium pedes sunt cordis affectus. Etsi corpore adhuc permixti sunt cum filiis Babyloniae, desiderio tamen sancto discernuntur. Materia sunt ipsi revertentes, qui hic loquuntur. In prima parte Deum laude dignum praedicant. Orant, ut de captivitate redeant, miseriam suam denuntiant, Deum propitium esse, et beatum, quem elegerit, narrant. Domum et habitationem et bona ipsius commendant. In secunda 313 parte (ubi dicitur: Spes omnium finium terrae) agitur de potentia Salvatoris, de virtute et gratia praedicatorum, de timore et mutatione conversorum, de dono sancti Spiritus, de multiplicatione fidelium, de fructu ipsorum. In tertia (ubi dicitur: Benedices coronae anni) commendatur benedictio et beatitudo, quam sanctis suis, unicuique secundum merita sua, Deus per gratiam suam daturus est in futuro. Pro his omnibus in fine, sicut in capite, hymnum Deo canendum denuntiat. Vox Ecclesiae ad Christum. PSALMUS LXIV. 2. Te decet hymnus Deus in Sion. O Deus, qui noster Redemtor es, Te decet hymnus, non in Babylone, non in confusione peccatorum: sed in Sion, id est, in speculatione virtutum. Non est enim speciosa laus in ore peccatoris (Eccles. 15.), sed rectos decet laudatio (Psal. 32.). Cum ceperit quisque innovari, et mente ad caelestia erigi: tunc primum decet, ut Deum laudet. Et quia sic Deum laudare debemus, ut nos ipsos ei voveamus, incipientes hoc in novitate vitae (Rom. 6.), sed complentes in aeterna pace: recte subditur: Et tibi reddetur votum in Jerusalem, id est, in visione pacis. Hic in ista Sion, ubi videmus per speculum et in aenigmate, nondum autem facie ad faciem (1. Cor. 13.), votum Deo incipimus agere: sed illud non possumus ex toto adimplere, quamdiu in nobis est, quod Apostolus dicit: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. 7.). Bona quippe opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum illa concupiscere non possit (Galat. 5.). Hoc volumus quotiens perfectionem justitiae desideramus. Ideo dictum est: Velle adjacet mihi. Sed quia hoc in ista corruptione nullatenus adimpletur, propterea mox subditur: Perficere autem bonum non invenio. Est enim perfectio boni, ubi nulla est concupiscentia mali. Tunc ergo reddetur in illa caelesti pace, quando jam nullum malum erit, sed summum bonum. Ibi erimus totum, idest, integri, non solum anima, sed caro ipsa in resurrectione justorum. Vincet pax, et finietur bellum; destruetur mors et vita erit in perpetuum. Tunc nostrum desiderium adimplebitur. Tunc fiet, quod modo prophetatur. Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Ad hoc suspirat Ecclesia: unde et suppliciter orat, dicens: 3. Exaudi Deus orationem meam. Ut in illa caelesti Jerusalem votum meum persolvam. Scio enim, quia non solum animae, sed ad te omnis caro veniet. Hic aperte propheta resurrectionem annuntiat. Unde Apostolus: Omnes (inquit) sive boni, sive mali, adstabimus ante tribunal Christi (Rom. 14.). Et alibi: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis lingua (2. Cor. 5; Isai. 45.). Et subdit caussam, quare necesse est, ut exaudiatur, cum ait: 4. Verba iniquorum, id est, diaboli et Evae qui persuaserunt Adae, praevaluerunt super nos. Quia nos in peccatum demerserunt. Et tamen tu Domine propitiaberis impietatibus nostris. Condonando eas. Primum peccatum per verbum factum est: et per verbum mala multa quotidie fiunt. Hinc apostolus, malum linguae describens ait: Lingua inquietum malum, plena veneno 314 mortifero (Jacob. 3.). Et alibi dicitur: In manibus linguae vita et mors (Prov. 29.). Cavendum est igitur malum linguae, ne loquamur, quod noceat, nec a verbis impiorum depravemur. Et si in hoc delinquimus, corrigamur. Advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum justum. Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (1. Joan. 2.). Cujus propitiatione hominem electum, et salvatum commendat, cum subjungit: 5. Beatus, quem elegisti, id est, de massa perditorum segregasti, convertendo ad fidem. Et assumpsisti ad dignitatem. Ideo beatus, quia habitabit in atriis tuis, id est, in caelesti Jerusalem, quam dicit atria propter amplitudinem. In se Christus assumsit, quendam beatum, et cum multos assumserit, non de pluribus dicitur, sed de uno. Commendat ergo unitatem, quam assumsit. Nam haereses et schismata reprobavit. Qui autem manent in compage Christi, et membra sunt ejus. Facit quodammodo unum virum, de quo dicit Apostolus: Donec occurramus omnes in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. 4.). Et quia iste unus consistit ex pluribus, rursus de singulari numero ad pluralem redit, caussamque aliam beatitudinis ostendit, dicens: Replebimur in bonis domus tuae. Quae sunt bona domus Dei? Mira et ineffabilia. Nam quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, praeparavit Deus diligentibus se (Isai. 64; 1. Cor. 2.). Oportet igitur ea nunc esurire, et sitire, ut tantis postmodum bonis repleri mereamur. Ecce magna sunt bona domus Dei, et beatum est bonis illius adimpleri. Jam audiamus, quae sit haec domus. 6. Sanctum est, inquit, templum tuum, mirabile in. aequitate. Sancta electorum Ecclesia domus dicitur, quia a Deo inhabitatur. Templum, quia sanctificatur per Deum. Hinc Apostolus ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1. Cor. 3. et 6.). Hoc sanctum Dei templum dicitur mirabile, non in columnis, non in marmoribus, non in tectis deauratis, sed in aequitate. Quae est aequitas? Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Et quae vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Luc. 6.). In his duobus praeceptis est aequitas atque justitia. Quando haec observant justi viri, qui sunt domus et templum Dei, mirabiles apparent in aequitate, in justitia, in sanctitate, in moribus, in actionibus, in virtutibus. Ad hanc ergo impetrandam aequitatem humiliter exorat dicens: Exaudi nos Deus salutaris noster. Cum dixit Deus, continuo adjunxit, Salutaris, ut quem Deum diceret, apertius declararet. Salutaris enim proprie dicitur Jesus Christus, per cujus incarnationem salvati sumus. Ipse mediator Dei et hominum interpellat pro nobis (1. Tim. 2.), ut homo, et exaudit nos, ut Deus. In Deo est salus nostra et spes nostra. Non unius anguli non solum Judaeae, non Orientis tantummodo, aut Occidentis: sed Spes omnium finium terrae. In illo enim sperant etiam illi, qui in ultimis terrae partibus habitant. Nec tantum hi sperant in eo, qui non solida terra sunt, sed et illi, qui in remotissimis insulis consistunt. Hoc est, quod subdit: Et in mari longe. Quomodo autem tam longe sit factus, spes ostenditur, cum subinfertur: 7. Praeparans montes in virtute tua. Montes dicit Apostolus et praedicatores altitudine 315 vitae terrena omnia transcendentes. Quos Deus omnipotens praeparavit, et praeparat vocando, justificando, gratia, doctrina et moribus informando. Et bene potes eos praeparare, quia tu es accinctus potentia. Dominus ac Redemtor noster secundum humanitatem Accinctus potentia dictus est. Unde illi Psalmista alibi ait: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. 44.). Et iterum: Indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se (Psal. 92.). In eo autem quod Verbum est apud Patrem, neque induitur fortitudine, neque accingitur potentia. Imo ipse est fortitudo et virtus et sapientia (1. Cor. 1.). Incarnatus ergo Dominus quia divinitate sua undique circumdatur, undique munitur, non immerito accinctus potentia perhibetur. Accinctus autem, tanquam paratus ad pugnam contra diabolum et mundum. Unde protinus addit: 8. Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Fundus maris (Ex Augustino), est cor impiorum. Sicut enim a fundo vehementius omnia moventur, et fundus continet omnia: sic quidquid processit per linguam, per manus ad persecutionem Ecclesiae de profundo processit. Si enim non esset radix iniquitatis in corde, non illa omnia procederent adversus Christum. Fundum conturbavit, forte ut fundum exhauriret: nam in malis quibusdam exhausit mare a fundo, et posuit mare in desertum. Dicit illud alius psalmus: Qui convertit mare in aridam (Psal. 65.). Omnes impii ut pagani qui crediderunt, mare erant: terra facti sunt: salsis fructibus primo steriles, postea justitiae fructu faecundi. Conturbat sonum fluctuum, quando minas dissipat superborum. Vel sonum fluctuum couturbat, quando tumultus cogitationum in cordibus impiorum Deus excitat. Ascendunt in corde cogitationes, quando suas ad memoriam reducunt pravitates. Conturbatur mare, quia contremiscit amaritudo poenitentiae: et quod in imo est, ad summum reducitur, quando malum quod in corde jacebat, ore confessionis aperitur. Quis hoc agit in corde peccatoris, nisi pia potentia Redemtoris. De qua adhuc subditur: 9. Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos, a signis tuis. Ideo enim Dominus et Discipuli ejus tanta signa et prodigia faciebant (Marc. 16.), ut cum viderent gentes quae fidem non habebant, turbarentur pro peccatis, et timerent Deum, et credentes salvi fierent. Et quia in via Dei incipitur a timore (Prov. 1. et 9.), sed in caritate consummatur, recte adhuc subjungitur: Exitus matutini et vesperi delectabis Matutinum (Ex August.) significat prosperitatem, vesperum tribulationem: quia mane laetum est, transacta velut tristitia noctis. Tristes autem sunt tenebrae, vespere veniente. Delectat ergo Deus, idest, servos suos delectare facit, exitus matutini et vesperi, idest, ut exeant de prosperitate et adversitate ejus saeculi. Non extolluntur prosperis, non franguntur adversis, Cuncta forti mente pertranseunt, laeti et alacres ad finem tendunt. Talis erat Paulus, cum diceret: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. 1). Notandus est autem ordo verborum: Prius ponitur perturbatio timoris, deinde delectatio amoris. Timor excludit vitia: caritas contemnit terrena. Magnifice ergo posuit, Delectabit exitus. Si enim 316 non delectat te, non laboras exire. Delectare in Domino, et fastidio erit tibi mundus. Ad hoc autem quod praemissum est, Praeparans montes in virtute tua, respicere videtur versus iste, qui subjungitur: 10. Visitasti terram et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam. Misisti nubes tuas, ut pluerent praedicationem veritatis. Inebriata est terra, idest, repleta sunt corda terrena caelesti imbre sapientiae, ad proferendum multipliciter fructum vitae. Omnipotens Deus terram visitat, quotiens peccatorem per suam gratiam aspirat. Inebriat vero, cum tanto ejus amore repletur, ut vita et moribus ad meliora immutetur. Solet enim per ebrietatem sensus bibentium mutari. Hinc est quod de electis alibi dicitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. 35.): quia tanto omnipotentis Dei amore repleti sunt, ut mente mutata sibimetipsis extranei esse videantur. Quaedam enim quasi ebrietas videtur, contemtis divitiis paupertatem amare, seipsum contemtui habere, tribulationibus gaudere, mortem magis quam vitam diligere, ad ea quae non apparent, totis desideriis anhelare. Hoc modo inebriata terra non potest sterilis esse. Multipliciter locupletatur a Deo spiritualibus donis: Hinc Paulus ait: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii genera linguarum, alii gratia curationum. Et quibusdam aliis enumeratis: Haec (inquit) omnia operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult (1. Cor. 12.). Et quia sic ditat Deus terram suam dicatur recte: Multiplicasti locupletare eam. Hunc autem multiformis gratiae spiritum declarat, cum subjungit: Flumen Dei repletum est aquis. Quid per Dei flumen intelligi debeat, ipse Dominus nobis insinuat, ubi ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. 7.). Hoc (inquit Evangelista) dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Ibid.). Et sicut in uno flumine multae aquae conveniunt: ita in uno spiritu multae gratiarum divisiones consistunt. Ideo dicitur Spiritus sanctus flumen, quia cum impetu venit, atque a sordibus peccatorum mundat mentem quam infundit. Ideo aqua, quia mentem potat, eamque ab aestu desideriorum carnalium refrigerat. Sed quia de potu audivimus, nunc de cibo animae quid subjungat, audiamus: Parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio ejus. Quem cibum? Utique de quo ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. 6.). Quomodo hunc cibum paravit nobis? Quia verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1.). Bene autem dicitur, Parasti, quia multo studio egit, et multo labore, quatenus electorum mentes de seipso posset reficere. Unde convenienter ait: Quoniam ita, idest, per te est praeparatio ejus. Neque enim tantum cibum praeparate potuisset aut Apostoles, aut propheta, aut angelus, nisi solummodo mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (1. Tim. 2.). Est etiam Scriptura sacra cibus nobis paratus a Domino, quo quotidie reficimus, ne deficiamus in hujus peregrinationis deserto. Unde scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei (Matth. 4.). Ecce paratus est cibus, 317 ecce paratum est flumen: sed haec fragilis homo non valet suscipere, nisi superna bonitas dignetur adjuvare. Ideo exorat dicens: 11. Rivos ejus inebrians, multiplica genimina ejus. Rivos ejus fluminis Apostolos et doctores dicit, per quos Spiritus sanctus ad audientium corda decurrit. Unde scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus qui loquitur in vobis (Matth. 10.). Hunc Spiritum a Patre de caelo missum quando Apostoli receperunt, tanta ejus plenitudine imbuti sunt, ut cum linguis variis Dei magnalia loquerentur, a quibusdam ebrii putarentur (Act. 2.). Et re vera erant ebrii, sed spiritualiter, non carnaliter. Sed unde praedicantes Deus inebriat, inde fideles multiplicat. Multiplica (inquit) genimina ejus. Genimina dicuntur hi, qui ex aqua et Spiritu sancto regenerantur. Et non dicit Genimina eorum, sed ejus: quia sicut quidam inebriatus rivus ait: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus (1. Cor. 3.). Et quia intra sanctam Ecclesiam fructificat Deo non solum exuberans sapientia, sed ipsa etiam tenuis et parva doctrina, recte subditur: In stillicidiis ejus laetabitur germinans. Parvulis (Ex Augustino) et adhuc infirmis stillantur quaedam de sacramentis, quia non possunt capere plenitudinem veritatis. Audi quomodo stillat Paulus quibusdam minus capacibus: Non potui (inquit) vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tamquam parvulis in Christo (Ibid.). In stillicidiis ergo germinans laetatur, quando is qui in fide noviter exhortatus est, magna adhuc capere non potest: sed tamen pauca quae audit, gratanter suscipit: atque eos quos praevalet, fructus bonorum operum et virtutum proferre studet. In hoc praesenti haec beneficia quae dicta sunt, dabis: in futuro quid? sequitur et dicit: 12. Benedices coronae anni benignitatis tuae. Idest, sanctos tuos remunerabis, qui ut corona palmae atque victoriae circa te stabunt, et tibi victoriae signum erunt. Vel aliter: Coronam ubi audis, gloria victoriae designatur. Vince diabolum, et habebis coronam. Annus vero quia perfectum tempus est, spatium vitae significat aeternae. Corona ergo anni est perfecta gloria, pertinens ad aeternam vitam, quam daturus est Deus sanctis suis post hujus vitae certamina: non ex meritis eorum, sed ex benedictione et gratia sua. Unde et dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. 25.). Et ideo posuit benignitatis, ut gratia Dei commendetur, ut nemo de suis meritis glorietur. Hanc autem benedictionem coronae, quam praemisit, exequitur per partes, cum subjungit: Et campi tui replebuntur ubertate. 13. Pinguescent speciosa deserti: et exultatione colles accingentur. [Vers. 14.] Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento. Quid per campos, nisi fructificantes justos? Quid per desertum, nisi steriles peccatores voluit designare? Quosdam justos insinuat, quasi campos esse Paulus, ubi ait: Dei agricultura estis (1. Cor. 3.). Attende quanta sunt viscera divinae misericordiae. Propter campos enim non deserit desertum. Propter justos non respuit peccatores. Illos replebit ubertate, id est, aeterna refectione, sicut jam praemissum est: Inebriabuntur ab ubertate 318 domus tuae. Istos pinguescere faciet dulcedine gratiae suae, ut ibi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. 5.). Et notandum, quod non ait, Pinguescet desertum, sed speciosa deserti: quia non totam massam peccatricem salvabit Deus, sed eos tantum qui a sordibus exeunt vitiorum; et speciosi fiunt fide, morum honestate, et decore virtutum. Vel per speciosa deserti Ecclesiae gentium possunt figurari, quae tunc pinguescent, quando omnia perfecte habebunt. Erit enim Deus omnia in omnibus (Ephes. 1.), nec sancti Spiritus dona dividentur. Per colles autem accipi possunt sancti martyres, qui campis, id est, justis virtute praeeminent passionis. Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione (Apoc. 7.). Ideo merito accingentur, id est, ex omni parte, tam in anima, quam in corpore circumdabuntur exultatione. Quasi quoddam cingulum erit eis sempiternum gaudium, undique circumdans eos, undique continens, inseparabiliter adhaerens. Hinc quibusdam Dominus ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. 16.). Tunc quoque accingentur exultatione, quando circumdati et repleti fuerint ipsa divinitate. Tunc quoque induet Dominus stola jocunditatis et veste immortalitatis arietes ovium, id est, duces animarum. Vel induti erunt exultatione, quia simul cum grege suo gaudebunt in aeterna pace. Quasi quoddam indumentum illis exultatio erit, quando jam nulla pars molestiae neque in anima, neque in corpore remanebit. Absterget enim Dominus omnem lacrymam ab oculis sanctorum: et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor: quoniam priora transierunt (Apoc. 21.). Et valles abundabunt frumento, quia obedientes, et humiles animae caelesti reficientur alimento. Ipse Dominus erit frumentum eorum. Ipse est enim verus cibus animarum (Joan. 12. et. 6.). Et ibi omnes non tam voce, quam mente: non tam verborum strepitu, quam cordis affectu, in laetitia ineffabili, Clamabunt. Et eorum clamor non nisi laus Dei erit. Ideo subdit: Etenim hymnum dicent. Unde alibi dicitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te (Psal. 83.). Ergo incipiamus hic hymnum dicere Domino nostro, quatenus perfecte illum laudare mereamur in futuro. Qui enim modo non incipit, nec postmodum laudabit. TITULUS PSALMI LXV. 1. Hoc modo psalmus, qui sequitur, intitulatur: In finem, Canticum psalmi resurrectionis. In hoc psalmo proponitur nobis canticum, ad exultandum de nostra resurrectione, quam Deus omnibus in finem, id est, in Christum tendentibus operabitur (Rom. 8; Phil. 3.). Quae resurrectio materia hujus psalmi est. In prima parte admonet omnes gentes, ut corde, voce et opere Deum terribilem laudent, praedicent, glorificent et adorent. In secunda parte (quae incipit, Venite et videte ) commendat Dei opera esse terribilia: ubi vocationem gentium, et reprobationem Judaeorum designat. In tertia parte (quae incipit, Benedicite, gentes ) admonet, ut benedicant gentes Deum suum pro tot et tantis sibi collatis beneficiis: tum quia animas a morte liberat, atque in bono perseverare facit: tum quia post tentationes, et probationes multas, in aeternum refrigerium perducit, ubi semper gaudeant: et vota sua, 319 quae hic inceperunt, Deo suo ibi perfecte solvant. In quarta parte (ubi dicitur, Venite, audite ) proponit seipsum in exemplum, praedicans bona, quae animae suae fecit Dominus. Et quia ad illum ore et corde clamavit sine iniquitate, propterea exaudivit Deus. In quo nos hortatur, ut similiter faciamus: quatenus ab ipso exaudiri atque ejus misericordiam consequi mereamur. Haec est intentio et utilitas hujus psalmi. Unde sub voce primitivae Ecclesiae, sive cujuslibet perfecti nunc dicitur: PSALMUS LXV. 2. Jubilate Deo omnis terra. Id est, de omni terra gentes conversae, jubilate Deo mentis exultatione. Videte, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae, cum dicitur, Omnis terra. Sed (Ex Augustino) quid est, Jubilate? In voce erumpite gaudiorum si non potestis verborum. Non enim verbum jubilatur, sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis. Jubilate, inquit, id est, in voce rei laetitiam concipite, quae verbis explicari non possit. Psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus. Psallere est organum etiam assumere, quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere manuum vocibus concordare. Si ergo jubilatis, quod Deus audiat, psallite etiam quod homines videant, et audiant: sed non nomini vestro. Cavete enim facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. 6.). Quid est psalmum dicite? Exponit nobis Evangelium, ubi ait: Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. 5.). Quod autem hic subditur, Date gloriam laudi ejus, hoc ibi manifestius declaratur, cum subinfertur: Ut videntes opera vestra bona, glorificent patrem vestrum, qui in caelis est (Ibid.). Ille laudi Dei gloriam dat, cujus bona vita cum recta praedicatione concordat. Nomini Domini psallit, cum in bono opere, quod agit, non suam, sed Domini laudem requirit. Psallite ergo nomini ejus, non vestro. Vos psallite, ille laudetur. Vos bene vivite, ille glorificetur. Totam intentionem nostram in laudem Dei mittit. Nihil nobis unde laudetur, reliquit. Non vult Deus, ut gloriemur in nobis, ne sit gloria vana: sed vult, ut gloriemur in nobis, ut sit gloria sana. Unde et subditur: 3. Dicite Deo, Quam terribilia sunt opera tua Domine! Unde terribilia? Quia caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. 11.). Magis ergo terreamini, quia videtis ramos naturales amputari. Judaei enim, qui per Patriarchas venerunt, de carne Abrahae nati sunt. Et quid ait Apostolus? Sed dicis, Fracti sunt rami, ut ego inserar: Bene. Propter incredulitatem fracti sunt: tu autem (inquit) fide stas. Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet (ibid.). Attendendo ergo ramos fractos et te insertum, noli extolli super ramos fractos, sed magis: Dicite Deo, Quam terribilia sunt opera tua, Domine. Time illum in terribilibus operibus suis, et noli sperbire, quia te in altum vocabit: ne tibi non parcat, qui ramos naturales abscidit. Quorum abscisio demonstratur, cum subditur: In multitudine virtutis tuae, idest, in multis virtutibus et miraculis. Mentientur tibi 320 inimici tui, idest Judaei, qui praerogative dicendi sunt inimici. Et ex hoc magis digni reprobatione fuerunt, quia inter tot virtutes et miracula cum credere debuissent, increduli remanserunt. Mentiti sunt autem, falsum testimonium de Christo dicentes: corpus ejus de sepulcro furatum affirmantes (Matth. 28.): resurrectionem negantes. Et valde notandum est, quod cum diceret, Mentientur, continuo addidit tibi, idest, ad profectum tuum. Mendacium enim Judaeorum ad commendandam multam potentiam tuam valebat. Quare solent iuimici nostri mentiri? Ut potentiam cujusque minuant, de quo mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret potentia tua, si tibi illi non mentirentur. Mentiti sunt illi, et occisus est Christus: resurrexit a mortuis, et ubique est praedicatus (Marc. 15. et 16.). Crevit potentia ejus in terra, et impletum est quod subditur: 4. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo. Idest omnis generis homo habitans in terra, te qui verus Deus es, adorando colat. Adorare enim ad divinam proprie pertinet culturam: in quo etiam fides commendatur. Sed quia eadem fides sine operibus mortua est (Jacob. 2.), recte subditur: Et psallat tibi, idest, bene operetur ad honorem tuum. Psalmum dicat, idest bonam operationem praedicet: et hoc non sibi, sed nomini tuo, hoc est ad laudem et gloriam nominis tui. Tunc quippe utiliter Deum adoramus, quando culturae fidei bonum opus, in quo Deus honoretur, adjungimus, atque alios nobiscum quos possumus, ad servitutem Dei verbo et exemplo trahimus. Quod videtur hic facere, cum protinus adjungit: 5. Venite et videte opera Dei. O gentes (Ex Augustino), o ultimae nationes, relinquite Judaeos mentientes. Venite confitentes: accedite passibus mentis, affectibus amoris. Venite ad Dominum, properate ad fidem, currite ad Ecclesiam. Videte, idest, credite et intelligite opera quae fecit Dominus, qui est Terribilis in consiliis super filios hominum. Machinati sunt (Ex eod.) filii hominum consilium ad crucifigendum Christum (Joan. 11.). Crucifixus excaecavit crucifigentes. Vos machinati estis consilia perdendi, ille excaecandi et salvandi: excaecandi superbos, salvandi humiles. Ad hoc autem superbos ipsos excaecavit, ut caecati humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi illuminarentur. Terribilis ergo in consiliis super filios hominum. Et vere terribilis. Ecce enim caecitas ex parte in Israel facta est. Ecce Judaei ex quibus natus est Christus, foris sunt. Ecce Gentes, quae contra Judaeam erant, in Christo intus sunt. Propterea quid fecit terrore consilii sui? sequitur et dicit: 6. Qui convertit mare in aridam. Mare erat mundus, Amarus salsitate [Ant. falsitate], turbulentus tempestate, saeviens fluctibus persecutionum. Mare erat, in aridam conversus est. Modo sitit aquam dulcem mundus, qui salsa plenus erat. Unde dicit alibi: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. 142.). Illi ipsi qui in aridam sunt conversi, cum essent antea amari, In flumine pertransibunt pede. Flumen est (Ex Aug.) omnis mortalitas seculi. More enim fluminis alia venit et transit, alia transitura succedit. Quid in terra nascitur, et manat? Omnis qui natus est, cedat 321 oportet nascituro. Ergo omnis iste ordo rerum labentium quasi fluvius est. In istum fluvium si se mittit anima cupida, perit. Quomodo ergo transiet delectationes rerum periturarum? Credat in Christum, et illo duce in flumine pertransibit pede. Quid est pede transire? Facile transire. Non quaerit equum, ut transeat. Non erigitur superbia ad transeundum flumen. Humilis transit, et citius transit. Hoc etiam juxta literam et in veteri populo Dominus fecit: sed sicut Apostolus dicit, omnia in figura contingebant illis (1 Cor. 10.). Et notandum quod non ait Transibunt, sed Pertransibunt. In flumine enim pede transire, est in hac mortalitate humiliter et simpliciter vivendo ad caelestia festinare. Pertransire vero, est cursum recte vivendi bene moriendo finire. Pertransibat quoque Paulus, cum diceret: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De caetero reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (2. Tim. 4.). Unde nunc apte subditur: Ibi laetabitur in ipso. Hic enim super flumina Babyloniae sedemus et ploramus (Psal. 136.), et sunt nobis lacrymae panis, dum dicitur quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. 41.)? Ibi vero flumine jam transacto, finita mortalitate, recepta incorruptione: ibi laetabitur in ipso, idest, in Deo nostro (1. Cor. 15.). Tunc erit vera et perfecta nostra laetitia, quando similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). 7. Qui dominatur omnibus: et hoc in virtute sua, idest, propria, in aeternum: quod vere omnipotentia est, et ad solum pertinet Deum. Quia qui dominantur in hoc mundo, neque in virtute sua, sed Dei, neque in aeternum, sed temporaliter dominantur. Si enim aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus in peccatum, nec poenalem meruissemus mortem. Per nos ergo infirmati, sed per eum fortes facti, qui dominatur in virtute sua in aeternum: erimus participes virtutis ejus per ipsum. Quod non nostris meritis, sed misericordia ejus actum ostenditur, cum subinfertur: Oculi ejus super gentes respiciunt. Quod enim gentilitas credidit, divinae misericordiae respectus egit, quae cum eligitur, Judaea reprobatur. Unde et subdit: Qui exasperant non exaltentur in semetipsis. Exasperitas Judaeorum fuit ipsa infidelitas, fuit superbia, ira quoque et invidia: fuerunt pravi mores, et verba increpationis et blasphemiae adversus Christum et Ecclesiam. Qui quoniam in semetipsis elati fuerunt, non exaltari, sed duci a Domino meruerunt. Quasi maledixisse videtur, cum ait, Non exaltentur. Imo (Ex Augustino) exaltentur, sed non in semetipsis, humilientur in seipsis, exaltentur in Deo. Quoniam qui se humiliat, exaltabitur: et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. 18.). Cognitis istis operibus atque acceptis tantis beneficiis admonet ad Deum benedicendum, et dicit, 8. Benedicite, gentes, Deum nostrum. Jam (Ex eod.) venit semen Abrahae, in quo benedicentur omnes Gentes (Gen. 22.). Benedicite ergo in quo benedicemini. Nam qui ei benedixerit, erit et ille benedictus. Neque enim ideo jubemur benedicere Deum, ut nostra benedictio quidquam conferat Deo, qui bonorum nostrorum non indiget (Psal. 15.); sed ideo benedicere praecipimur, ut ex affectu 322 benedicendi gratiam ejus quem benedicimus, mereamur: et sic ipsa benedictio in nos retorqueatur. Pertinet quoque ad religionem nostram et fidei culturam toto corde, toto affectu Deum nostrum benedicere, praedicare, laudare. Ideo adhuc subdit: Et auditam facite vocem laudis ejus. Non solum apud vosipsos ipsum laudate, sed etiam vocem laudis ejus aliis auditam facite et praedicate. Sic benedicite Deum in vobis, ut et aliis praedicando annuntietis. 9. Ipse est enim qui posuit animam meam ad vitam. Deus ad vitam animas nostras posuit, quia a morte redemtas per fidem vivificavit. Mors in nobis, vita in Deo. Quomodo quibusdam credentibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. 5.). Sed quid deinde opus est, nisi ut perseveremus usque in finem (Matth. 24.)? et hoc ipse dedit, de quo consequenter ait: Qui non dedit in commotionem pedes meos. Qui posuit animam meam ad vitam, ipse regit pedes meos, ne nutent, ne a bono cepto boni moveantur affectus. Quare dicis, Quia non dedit in motum pedes tuos? Multa enim (inquit) passi sumus. 10. Quoniam probasti nos, Deus, idest, nobis ipsis et aliis probatos ostendisti. Igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Vel materiali igne, sicut Laurentium: vel igne, idest, quacumque tribulatione non cremasti nos, sicut fenum: sed purgasti, sicut argentum. Adhibendo nobis (Ex Aug.) ignem, non in cinerem convertisti: sed sordes abstulisti. Probat Dominus sanctos suos, et tribulationum igne examinat: ut ab omni terrena sorde et carnis delectatione mundentur. Carnis autem oblectamina multum in adversis deficiunt. Et exponit per partes ipsas examinationes, cum subjungit: 11. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: [Vers. 12.] imposuisti homines super capita nostra. Laqueum dicit vincula, carceres, sive quaslibet tentationes. Non autem intelligendum est, ut inducat quemquam Deus in laqueum (quia ipse est intentator malorum [Jacob. 1.]), sed quasi inducit, cum induci permittit. Unde in oratione dicimus: Et ne nos inducas in tentationem (Matth. 6.), idest, ne nos induci permittas. Utrum autem super sanctorum dorsum tribulationes imponantur, Paulum interroga. Non enim quinquies quadragenas unam minus se a Judaeis accepisse celabit (2. Cor. 11.). Homines autem super eorum capita impositi erant, qui eis dominabantur, in tantum ut capitales possent dare sententias. Haec autem omnia (Ex Augustino) passa est Ecclesia variis et diversis persecutionibus. Hoc et singillatim etiam modo patitur. Non enim quisquam est, qui se in hac vita ab his tentationibus possit dicere immunem. Ergo imponuntur et homines super capita nostra. Toleramus quos nolumus. Patimur superiores aliquando, quos novimus pejores. Erecti enim male superbi eramus. Male erecti, curvati sumus, ut curvati bene erigeremur. Et bonum est ut consideremus nos peccatores esse, et sic toleremus impositos super capita nostra: ut et nos confiteamur Deo, quia digne patimur. Quid enim indigne pateris, quod fecit qui justus est? Posuisti tribulationes in dorso nostro: Imposuisti homines super capita nostra. 323 Saevire videtur Deus, cum ista facit. Ne metuas, pater est. Nunquam sic saevit, ut perdat. Quando male vivis, si parcit, plus irascitur. Omnino istae tribulationes flagella sunt corrigentis, ne sit sententia punientis. Unde et subditur: 12. Transivimus per ignem, et aquam: et eduxisti nos in refrigerium. Ignis (Ex eod.), et aqua utrumque periculosum in hac vita. Certe videtur aqua ignem extinguere, et ignis videtur aquam siccare. Istae ipsae tentationes sunt, quibus abundat haec vita. Ignis urit, aqua corrumpit. Utrumque metuendum est, et ustio tribulationis, et aqua corruptionis. Quando sunt res angustae, et aliqua, quae infoelicitas dicitur in hoc mundo, quasi ignis est. Quando res sunt prosperae, et abundantia secularis circumfluit, quasi aqua est. Vide ne te ignis exurat, ne te aqua corrumpat. Firmus esto adversus ignem, coqui te oportet: tanquam vas factum [fictum] mitteris in fornacem, ut firmetur, quod formatum est. Vas ergo igne firmatum aquam non timet. Vas ergo si solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvetur. Prima igitur vice ignis. Postea ablato timore, metuendum est ne foelicitas corrumpat. Cum autem te ignis crepare non fecerit, et in aquam non mergeris, sed enataveris per disciplinam, transiens ad requiem, et transiens per ignem et aquam, educeris in refrigerium sempiternum. Eduxisti (inquit), id est, educes: praeteritum enim posuit pro futuro. Spiritus enim prophetiae sic novit futura, ut praeterita. Deinde transactis tribulationibus, quid fiet? sequitur: 13. Introibo in domum tuam, non manu factam, id est, caelestem. In holocaustis, id est, omni corruptibilitate consumta. Tunc enim fiet perfecte holocaustum, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induetur immortalitate (1. Cor. 15.). Tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria (Osee. 13.). Victoria quasi ignis divinus est, cum absorbet mortem nostram. Totum meum consumat ignis tuus. Nihil enim remaneat mihi: totum sit tibi. Tale holocaustum offeret Christi corpus, id est (Ex Aug.), Ecclesia, quae hic loquitur. Holocaustum autem totum incensum dicitur, quando totum ardet atque igne divino totum absumitur. Non remanebit aliquid mortale in carne, neque aliquid culpabile in spiritu. In illa domo: 14. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Id est, prae omnibus aliis elegerunt, meipsum scilicet, quod votum praefertur omnibus. Distinctio quoque in votis est, ut te accuses, et illum laudes. Te intelligas creaturam, illum creatorem: te tenebras, illum illuminatorem. Quicquid hic distinguimus labiis, in promissione, vel ordinatione, vel voto, quando in domum illam intrabimus, totum Domino Deo nostro persolvemus. Vel vota labiis distinguere, est ea, quae Deo offeruntur, mente et ratione discernere. Unde scriptum est: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Genes. 4.). Qui bonum opus offert Deo, recte quidem offert, sed recte non dividit: si inde mundi gloriam, aut lucrum aliquod praeter Deum requirit. Sancta ergo Ecclesia interioribus labiis vota sua distinguit, quia vota, 324 quae offert Deo, ab omni laude humana, et terreno commodo disjungit. Nec solum vota vovi in prosperis: sed et confessionem tenui in adversis. Unde et subdit: Et locutum est os meum in tribulatione mea. Sancti enim martyres confitebantur Christum in tormentis. Christi (inquiunt) servi sumus: Christi fidem tenemus: pro Christo mori desideramus. Hinc Paulus ait: Corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. 10). Corde ergo tenenda est fides: ore propalanda est veritas. Deinde ostendit, quomodo in domum Dei introeat in holocaustis: et ipse holocausta exponit, dicens; 15. Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum. Quid est medullata? Pinguia, suavia, plena caritate et dulcedine. Meipsum tibi offeram, pingue sacrificium, cum incenso arietum, id est, cum incensa et consumta omni altitudine et rigore superbiae, in medullis meis erit, quod te diligo. Nihil enim interius medullis nostris. Ossa interiora sunt carne, medullae interiores sunt ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere vult hominibus. Aliud autem intus sentiens non offert holocausta medullata. Cujus autem medullam inspicit, ipsum totum accipit. Totum corpus Christi loquitur hoc. Est quod offert Deo, scilicet incensum arietum Arietes sunt duces Ecclesiae. Incensum est oratio sanctorum. Maxime autem arietes ornat pro gregibus. Et bene per incensum oratio accipitur, quia ibi electorum cor divino igne accenditur. Et sicut incensi fumus suaviter redolet hominibus, sic orationis devotio suaviter flagrat Deo. Offeram tibi boves cum hircis. Boves invenimus triturantes, et ipsi offeruntur Deo. Apostolus de annuntiatoribus Evangelii dixit intelligendum, quod scriptum est: Bovi trituranti os non infraenabis (1. Cor. 9; Deut. 23.). Ergo magni illi arietes, magni illi boves. Quid illi, qui forte conscii sunt aliquorum peccatorum? Nunquid ipsi remanebunt, et ad holocaustum non pertinebunt? Ideo ne ipsi timeant, addidit et hircos. Hirci per se non salvantur, adjuncti bobus accipiuntur. Fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant eos in aeterna tabernacula (Luc. 16.). Ergo tales hirci ad sinistram non erunt (Matth. 25.), quoniam, eleemosynis peccata sua redemerunt (Dan. 4.). Possunt ergo per boves figurari electorum virtutes, quibus duritia mentis exaratur, ut habilis ad ferendos fructus spirituales habeatur. Boves ergo Deo offerunt, qui virtutes quas habent gratiae ipsius humiliter ascribunt. Hircos quoque offerre, est immundos, et lascivos motus animi Domino suppliciter confiteri. Hircos Deo offerimus, quando in nobis omnem luxuriam et petulantiam immolamus. Rursus ad alia beneficia intelligenda gentes invitat, dicens: 16. Venite, passibus mentis: audite, auribus cordis, et narrabo (omnes qui timetis Deum ). Si Deum non timetis, non narrabo. Non est quibus narretur, ubi timor Dei non est. Dei timor aperiet aures, ut sit, qua intret, quod narraturus sum. Scilicet quanta beneficia, praeter illa, quae dicta sunt, fecit animae meac, si vultis et vestrae. Dedit enim, ut ad eum clamarem, et clamando in corde exultarem, etc. Et hoc est, quod dicit: 325 17. Ad ipsum ore meo clamavi, et exultavi sub lingua mea. Hoc ipsum factum dicit animae suae, ut ad Deum ore suo clamaret. Prius enim Ecclesia de Gentibus lapides adorabat atque ad simulachra muta clamabat. Jam imago Dei conversa est ad creatorem suum. Et qui dicebat lapidi, Pater meus es tu: nunc dicit Deo, Pater noster, qui es in caelis (Matth. 6.). Ore meo (inquit) clamavi, non ore alieno. Nam quando ad lapides clamabant, ore alieno clamabant. Quando ad Deum clamavi, quod ipse inspiravit, ad ipsum ore meo clamavi. Sub lingua vero exultare, est ex clamore vocis gaudium in corde concipere. Ipse est verus clamor ad Deum, scilicet affectus cordis. Ipsum publice praedicavi: ipsum in secreto confessus sum. Parum est exaltare Deum lingua, sed et sub lingua: ut quod certus loqueris, tacitus hoc cogites. Ille clamat exultanter sub lingua, quem non remordet conscientia. Cujus autem conscientia peccatrix est, ejus quoque oratio inutilis est (Joan. 9.). Quod manifeste declaratur, cum subditur: 18. Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Quasi aspicitur in corde imquitas, quando ea mentis oculis placet, quando delectat, quando eam ipsa ratio approbat, et amat. Ea enim, quae diligimus, libenter aspicere solemus. Sed quia (sicut scriptum est) immundis et peccatoribus nihil est mundum (Tit. 1.): quicquid ab immundo corde derivatur, sive sit oratio, sive praedicatio, sive operatio, totum a Deo immundum et infructuosum reputatur. Ergo non exaudiet Deus precem, cujus ex iniquitate corruptam conspicit mentem. Noli igitur (Ex Augustino) illam in corde tuo aspicere, id est, intra te diligere. Quicquid laetum promiserit, ut illiciat ad peccandum: quicquid triste minata fuerit, ut impellat ad malefaciendum, despici dignum est, ut calcetur: non conspici, ut acceptetur. 19. Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae. Quid est propterea? Quia iniquitatem non aspexi in corde meo. Hinc Apostolus ait (1. Joan. 3.): Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus, quia quicquid postulaverimus, accipiemus. Et hoc non ex nostris meritis, sed ex gratia ipsius. Propterea hoc subjunxit: 20. Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. Sic enim pervenit ad resurrectionem iste, qui loquitur, ubi jam et nos spe sumus, et vox nostra ista est. Quandiu ergo hic sumus, hoc oramus Deum, ut non amoveat a nobis orationem nostram, et misericordiam suam, id est, ut perseveranter oremus nos, et perseveranter misereatur ipse. Multi tamen languescunt in orando, et cum in novitate suae conversionis ferventes sint, postea frigide et negligenter securi fiunt. Pigrescit animus, interrumpitur oratio. Dormis tu, vigilat hostis, tentationes excrescunt. Propterea praecepit Dominus, quia oportet semper orare, et nunquam deficere (Luc. 18.). Ergo non deficiamus in orando, securi de promissione: quia si differt, non aufert. Et pio affectu dicamus: Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. Cum videris (Ex Aug.) non a te amotam orationem tuam, securus esto, quia non a te amota misericordia ipsius. 326 TITULUS PSALMI LXVI. 1. Titulus sequentis psalmi est: In finem, in hymnis psalmus cantici David. Psalmus iste convenit David prophetae, sive cuilibet fideli: qui ideo dicitur psalmus, quia admonet ad confessionem. Et dicitur canticum, quia nobis proposuit maximam exultationem de illuminatione utriusque populi, scilicet Judaeorum et Gentium, quae futura erat per Christum. Psalmus, dico, habitus in hymnis, id est, in laudibus Dei: vel in hymnis, id est, inter illos, qui per excellentiam vocantur hymni. Intellexit enim propheta Deum esse laudandum de illuminatione, quam daturus erat mundo: de qua omnes debemus eum summo studio laudare. Hoc enim intendit admonere psalmus, qui nos dirigit in finem, id est, Christum. Materia est Christus illuminator. In prima parte precatur illuminationem. In secunda parte (quae incipit, Confiteantur tibi populi, Deus ) hortatur ad utramque confessionem, id est, peccati et laudis. Et ponit caussam Deum judicem aequum: In tertia parte, qua repetit eumdem versum, admonet ad eamdem confessionem: sed alia de caussa, scilicet, quia terra prius sterilis, modo in adventu Filii dedit fructum suum. Et quia vidit esse omnia bona ex misericordia Dei, antequam dicat de illuminatione, misericordiam precatur dicens: PSALMUS LXVI. 2. Deus misereatur nostri. Dimittendo peccata. Et benedicat nobis, id est, multiplicet nos et numero et virtute: hoc videlicet ordine, ut illuminet vultum suum super nos. Id est, in superiori parte nostri, in mente nostra splendere faciat Filium suum, sapientiam suam, qui est vultus, et imago ejus. Per Filium enim repraesentatur Pater, sicut ipse ait: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. 14.). Deinde subjungit, quod praemiserat: Et misereatur nostri. Utrumque est enim nobis necessarium, et utrumque legimus scriptum : Et misericordia ejus praeveniet me (Psal. 58.): Et misericordia ejus subsequetur me (Psal. 12.). Prima ergo misericordia est, de remissione peccatorum, de multitudine virtutum, de illuminatione sapientiae. Secunda misericordia est, vel bona, quae largitur Deus, ut jam in nobis conservare dignetur. Utrumque hortantur psalmi, ut nos benedicat Deus, et ut nos benedicamus Deum. Cum benedicit nos Deus, nos crescimus. Et cum benedicimus Deum, nos crescimus. Utrumque nobis prodest. Prior est in nobis benedictio Domini, et consequens est, ut et nos benedicamus Dominum. Illa pluvia, iste fructus est : illuminet (inquit) vultum suum super nos: lumen suum nobis impressum, per nos obscuratum, et fere extinctum est per peccatum. Ipse ergo peccatum tollat et illuminet. Mittat radium sapientiae suae. Tenebras nostras expellat, ut in nobis imago ejus fulgeat. Quare convertit se ad Dei familiarem locutionem, et dicit: 3. Ut cognoscamus in terra viam tuam. In qua terra? In omnibus gentibus. Quam viam? Salutare tuum, id est, Filium tuum, quo salvemur. Ipse enim ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. 14.). Ad hoc ergo miserere, ad hoc illumina, ut viam cognoscamus, per quam ad te pertingere 327 valeamus. Attende quomodo factus est nobis Christus via. Evangelista dicat: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1.). In eo ergo, quod Deus factus est homo, data est nobis fiducia, ut homo possit fieri Deus. Et quia nostram carnem fecit immortalem, dedit nobis certitudinem, mortalem posse pertingere ad immortalitatem. Haec est via, quam ostendit nobis Deus in terra, qua gradiamur ad caelestia. Et haec est fides nostra. 4. Confiteantur ergo tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Quia cognoverunt viam tuam. Confiteantur jam peccata sua. Confiteantur et laudem tuam. Et non unus populus tantum, sed populi omnes: quia ad gratiam invitantur omnes. Prius se accusent: prius se condemnent, ut sic postmodum digne te laudent. Quid times confiteri, o homo, qui non confitendo esse non potes occultus? Damnaberis tacitus, qui posses liberari confessus. Ad hoc exigit Deus confessionem, ut liberet humilem. Et quia ista confessio non ad supplicium ducit, sed ad gaudium: sequitur et dicit: 5. Laetentur et exultent gentes. Laetitia refertur ad animam: exultatio ad corpus. Cum ergo salventur corpore et anima, laetentur, et exultent gentes. Et dicit quare: quia judicus populos in aequitate. Reddendo singulis secundum merita sua. Et quia propter hoc non multum laudaretur (quia nisi misericorditer in hac vita etiam homines visitaret, omnes damnarentur), ideo adjecit: Et gentes in terra dirigis: subaudis, ut recte vivendo ambulent. Distortae erant gentes: venit manus Dei: extenta est misericorditer, Direxit per justitiam, quos tortuosos invenit per culpam. Directae sunt gentes: ambulant in fide, gaudentes in Deo suo, pia opera facientes. Repetit ergo eundem versum in exhortatione, quam praemisit: sed aliam caussam subdit. 6. Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. Audi caussam: Terra dedit fructum suum. Terra, quae prius maledicta erat, et proferebat spinas et tribulos (in maledictione, quam dixit Deus Adae: Maledicta terra in opere tuo [Genes. 3.] ) facta est (Ex Augustino) fructificans dando fructum suum, id est, convenientia opera sua. Omnis terra erat spinis plena. Accessit eradicantis manus: accessit vocatio majestatis ejus, et misericordiae. Caepit terra confiteri. Jam dat terra fructum suum. Fecit enim Deus, quod subjunctum est: 7. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae. Etiam (Ex eod.) atque multipliciter benedicendo. Benedictio enim in multiplicatione solet maxime et proprie intelligi: quod in Genesi manifestum est. Nam quod fecit Deus lucem, et divisit a tenebris: et fecit firmamentum, et discrevit mare ab arida: nusquam ibi dictum est: Benedixit Deus. Ventum est ad ea, quae fecunditatis habitura erant semen: et benedixit, dicens eis: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. Similiter et homini benedicens ait: Crescite et multiplicamini, et replete faciem terrae (Gen. 1.). Patet itaque, quia in benedictione multiplicatio intelligitur. Et notandum quod cum tertio diceret Deus, non ait, Metuunt eos, sed eum. In quo evidenter Trinitas est declarata, quae trina 328 in personis, et una creditur in substantia. Et metuant (inquit) eum omnes fines terrae. Sic abundanter in nomine Christi benedicat nos Deus, ut filiis suis impleat universam faciem terrae, adoptatis in regnum suum cohaeredibus unigeniti Filii sui (Galat. 4.). Bene autem ait: Et metuant eum, quia nulla in hoc mundo vera securitas. Beatus homo, qui semper est pavidus (Prov. 28.). Nescit homo diem, neque horam, quando transeat (Matth. 25.). Nescit utrum odio an amore dignus sit (Eccles. 9.). Timeamus ergo Deum. Timeamus judicium ejus: ut postea securi esse valeamus. TITULUS PSALMI LXVII. 1. Sequitur titulus psalmi sequentis: In finem, psalmus cantici David. Psalmus iste, qui est designatus cantici et maximae exultationis, attribuitur David prophetae, qui hic loquitur attendenti in finem, id est, in Christum: vel consideranti ea, quae in fine temporum erant ventura. Psalmus iste ideo est cantici, quia tale, quid unde nobis exultandum est, proponit: quia repraesentat mysterium nostrae reparationis. Est namque psalmus iste refertus Evangelicis sacramentis. Loquitur enim de passione, ubi dicitur: Domini Domini exitus mortis. De resurrectione, ubi dicitur: Exurgat Deus. De ascensione, ubi dicitur: Ascendisti in altum. De emissione Spiritus Sancti, ubi dicitur: Confirma Deus hoc quod operatus es in nobis. De incarnatione, ubi dicitur: Manda Deus virtuti tuae. Quae omnia debent nobis esse cantica et exultatio. Materia est Christus exaltatus, et exaltans Ecclesiam. Intentio est nos admonere ad Christi exaltationem, ut cantemus Christo, et exaltemus eum. Haec quidem intentio notatur in psalmo in pluribus locis. Invitat propheta omnes futuros filios Ecclesiae, ut attendentes beneficia, quae eis attribuentur per Christi passionem et resurrectionem, etc., ne in vacuum gratiam Dei recipiant (2. Cor. 6.), ne ingrati sint. Sed gratiam, quae eis per haec mysteria data est, quam maxime celebrent voce et opere, et in eadem gratia (sicut versus finem psalmi subinfertur: Regna terrae cantate Deo ) omnimoda jocunditate in Domino exultent. Et notandum quod, sicut saepe dictum est, ut magis affectum suum more prophetico exprimat, loquitur in psalmi principio sub figura optantis: tamen juxta sententiam enunciativae orationis, sic incipiens. PSALMUS LXVII. 2. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Jam (Ex Augustino) factum est. Resurrexit Christus, et dissipati sunt inimici ejus per omnes gentes. Judaei in eo ipso loco, ubi inimicitias exercuerunt, debellati sunt, atque inde per cuncta dispersi. Et nunc oderunt, sed metuunt: et ipso metu faciunt, quod sequitur. Et fugiant, qui oderunt eum a facie ejus. Fuga quippe animi est timor. Nam carnali fuga, quo fugiunt a facie ejus, qui ubique est praesens? Quo ibo (inquit) a spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam (Psal. 138.)? Animo ergo, non corpore fugiunt: timendo potius, quam latendo. Nec ab ea facie, quam non vident, sed ab ea, quam coguntur, ut videant. Facies quippe ejus appellata est praesentia ejus per Ecclesiam ejus. Fugiant ergo a facie ejus. Timeant a praesentia sanctorum et fidelium ejus. 329 Sive a facie ejus fugiant, sicut scriptum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. 26.). De quibus adhuc subditur: 3. Sicut de ficit fumus, deficiant. Extulerunt enim (Ex Augustino) se ab ignibus odiorum suorum, in superbiae cumulum: et ponentes in caelum os suum, atque clamantes Crucifige crucifige eum (Joan. 19.), quasi victores tumuerunt: sed mox victi evanuerunt. Est autem proprium superborum, ut deficiant sicut fumus. Sicut enim fumus procedi ab igne: sic exaltatio eorum procedit ab ardore concupiscentiae. Et sicut fumus quanto magis ascendit, tanto magis evanescit: sic superbus quo plus exaltatur in elatione, eo amplius deficit a veritate. Adhuc quoque poenam eorum exaggerat, cum subjungit: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Domini. Quamvis fortasse eos hoc loco significaverit (Ex eod.), quorum duritia impoenitentiae lacrymis solvitur: tamen etiam aliud intelligi potest, ut futurum judicium comminetur. Nam quia in hoc saeculo, sicut fumus se extollendo defecerunt: veniet illis in fine extrema damnatio, ut a Dei facie, idest, praesentia pereant in aeternum, cum ipse praesentatus fuerit in sua claritate, velut ignis ad poenam malorum, lumenque bonorum. Peribunt quippe peccatores: non ut prorsus deficiant a substantia, sed sicut a facie ignis fluit cera, sic a terrore districti judicis dissolventur in conscientia. Postquam ostendit de Christi exaltatione quid contingat malis, consequenter insinuat quid de eadem proveniat bonis, dicens: 4. Et justi epulentur, idest, reficiantur ipso scilicet Deo, qui erit omnia in omnibus (Ephes. 1.). Et exultent in conspectu Dei. Non enim erit exultationis hujus tamquam coram hominibus ulla inanis jactantia, sed in conspectu ejus qui sine errore inspicit quod donavit. Vel exultabunt justi in conspectu Dei, quia ipsum facie ad faciem videbunt (1. Cor. 15.). Unde adhuc recte subditur: Et delectentur in laetitia. Tunc quidem laetitia delectabilis erit, quando timor et sollicitudo omnis exclusa fuerit, quando aeterna permanebit securitas et secura aeternitas. Deinde (Ex Aug.) se ad ipsos convertit, quibus tantam spem dedit. Et hic viventes alloquitur et hortatur: 5. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus. Admonet ut ea quae dicuntur, opere compleantur. Discreverunt quidam inter canticum et psalmum, ut quoniam canticum ore profertur, psalmus autem adhibito visibili organo, idest, psalterio canitur, per canticum significari videantur intelligentiae mentis, per psalmum vero opera corporis. Ita ergo quidam discreverunt, ut Cantate Deo, dictum videatur, quia quae in seipsa mens agit, Deo nota sunt, sed ab hominibus non videntur. Opera vero bona quoniam ideo videnda sunt ab hominibus, ut glorificent Patrem nostrum qui in caelis est (Matth. 6.): merito dictum sit: Psallite nomini, idest, diffamationi ejus, ut laudabiliter nominetur. Cantat Deo qui vivit Deo. Psallit nomini ejus, qui operatur in gloriam ejus. Ita cantate Deo: ita psallite Deo, idest, sic vivendo, sic operando. Et etiam iter facite ei, idest, corda auditorum praedicando ei aperite. Qui, idest, ipse cui viam parare debetis, Ascendit super occasum. Vicit 330 mortem, sicut per prophetam suum ait: Ero mors tua, o mors (Ose. 13; 1. Cor. 15; Hebr. 2.). Iter facite Christo (Ex Aug.), ut per speciosos pedes evangelizantium, pervia sint ei corda credentium. Ipse enim ascendit super occasum, cum resurgendo vicit corporis casum. Illi etiam iter faciunt Christo, qui a pravis cogitationibus corda mundant, et ea fide et bonis moribus atque virtutibus ornant. Quod ubi factum fuit domus pudici pectoris templum repente fit Dei. Et debetis ei iter facere, quia Dominus nomen est illi. Hoc nomen quod est Dominus, specialiter ei congruit: quia ipse per se dominatur: et nemo potest dominari, nisi per ipsum. Et quia opus bonum et praedicatio Dei etiam cum alacritate debet fieri, recte subjunctum est: Exultate in conspectu ejus. Dum enim facitis iter ei, dum praeparatis qua veniat, gentesque possideat, multam passuri estis in conspectu hominum tristitiam. Sed vos (Ex eod.) non solum nolite deficere, sed etiam exultate, non in conspectu hominum, sed in conspectu Dei: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. 12.). Illi autem qui vos modo turbant, postmodum turbabuntur a facie ejus. Audituri enim sunt in judicio: Ite in ignem aeternum (Matth. 25.). Turbabuntur a facie ejus. Cujus ejus? 6. Patris orphanorum, et judicis viduarum. A facie justi et veri Dei, qui turbat impios, ut severa potestas: colligit viduas et orphanos, ut pius pater. Beati orphani et viduae, qui talem Patrem habent et Judicem. Hi autem sunt illi orphani et viduae, quibus diabolus pater et maritus mortuus est. Ipsi sunt qui dicunt: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumsit me (Psal. 26.). De his (Ex Aug.) orphanis et viduis, idest, spei secularis societate destitutis, Dominus sibi templum fabricat, de quo consequenter dicit: Deus in loco sancto suo. Quem locum evidentius ostendit, cum subdit: 7. Deus qui inhabitare facit, plures homines, Unius moris in domo, idest, unius voluntatis secundum fidem et caritatem in una Ecclesia. Hi sunt, de quibus legitur: Erat eis cor unum et anima una (Act. 4.). Unius quidem moris sunt, quorum propositum non mutatur in diversa. In talibus est Deus, tamquam in loco sancto suo. Nam sicut in magna hominis domo, non in qualicumque loco requiescit dominus ejus, sed aliquo utique secretiore et honoratiore loco: sic Deus non in omnibus habitat, sed in his tantum qui unius moris sunt, qui unanimiter et concorditer vivunt. Nec hoc suis viribus debent adscribere, quia non sunt ipsi qui faciunt: sed Deus hoc per eos facit, qui inhabitare facit unius moris in domo: cujus adhuc gratia magis commendatur, cum subinfertur: Qui educit vinctos in fortitudine. Vinctum enim tenebat hostis antiquus genus humanum, quod sua quidem fortitudine Dominus liberavit. Vincti in inferno et Patriarchae et Prophetae detinebantur, quos magna secum virtute eduxit. Vinctus erat Petrus, quem ex Herodis carceribus extraxit (Act. 12.). Solvit et gravia vincula peccatorum quibus impediebantur ne ambularent in via praeceptorum. Similiter eos qui exasperant, idest, ita fortiter et potenter educit alios, qui resistendo justitiae Deum ad iram provocant. Qui habitant in sepulcris, idest, consentiunt voluptatibus carnis: 331 quae caro est sepulcrum animae, quia ibi anima carni consentiens putrescit, sicut caro in sepulcro. Illi (Ex Augustino) compediti forsitan volunt, nec ambulare possunt; Deumque deprecantur, ut possint; eique dicunt: De necessitatibus meis erue me (Psal. 24.). A quo exauditi gratias agunt, dicentes: Dirupisti vincula mea (Psal. 115.). Isti autem exasperantes, qui habitant in sepulcris, in eo genere sunt, quod alio loco Scriptura significat, dicens: A mortuo veluti qui non sit, perit confessio (Eccli. 17.). Unde est et illud: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. 18.). Aliud est enim desiderare, aliud oppugnare justitiam, aliud a malo velle liberari, aliud mala sua defendere, potius quam fateri: utrosque tamen gratia Christi educit in fortitudine. Qua fortitudine, nisi ut adversus peccatum usque ad sanguinem certent? Ex utroque enim genere fiunt idonei, quibus constituatur locus sanctus ejus. Illi soluti, illi resuscitati. Et hoc quod modo spiritualiter adimpletur, prius figuraliter ostendebatur. Quomodo? sequitur et dicit: 8. Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, per columnam nubis in die, et per splendorem ignis in nocte (Exod. 13.). Cum pertransires in deserto. Ducendo populum tuum per desertum. 9. Terra mota est. Moveri enim videbatur mons Sina. Etenim coeli distillaverunt manna (Exod. 16.). A facie Dei Sinai, idest, Dei habitantis in illo monte. A facie Dei Israel, idest, Dei cujus erat populus Israel. Tu qui tanta miracula tunc fecisti, facies quoque quod subjunctum est: 10. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae, et infirmata est. Tu vero perfecisti eam. Sed jam mysteriorum secreta, Domino revelante, videamus. Egressus ejus intelligitur, cum apparet in operibus suis. Apparet autem non omnibus, sed eis qui noverunt opera ejus intueri. Non enim ea opera nunc dico, quae conspicua sunt omnibus, hoc est, caelum, terram, mare, et universa quae in eis sunt. Sed opera quibus educit in fortitudine compeditos: similiter exasperantes, qui habitant in sepulcris: et facit eos unius moris in domo. Sic egredietur coram populo suo, idest, coram eis, qui istam gratiam ejus intelligunt. Denique sequitur, Dum transires in deserto, terra mota est. Desertum erant Gentes, quae ignorabant Deum. Desertum erat, ubi lex nulla ab ipso Deo data erat, ubi nulli Prophetae habitaverant, qui Dominum venturum esse praedixerant. Cum ergo transires in deserto. Cum praedicareris in Gentibus, terra mota est: terreni homines ad fidem excitati sunt. Sed unde mota est? Etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai. Etenim ut terra mota esset ad fidem, cum in deserto Gentium transiret Evangelium, caeli distillaverunt a facie Dei. Hi sunt caeli de quibus in alio psalmo cantatur: Caeli enarrant gloriam Dei (Psal. 18.). De his quippe paulo post ibi dicitur, non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Non autem caeli a seipsis distillaverunt: sed a facie Dei Sinai, idest, Dei inhabitantis eos, sicut habitat in monte Sina. Ipsi sunt montes de quibus dicitur: Levavi oculos meos in montes (Psal. 120.). Et iterum: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. 75.). Et ipse est Deus Israel, idest, populi videntis Deum. Et sicut caeli distillaverunt manna (Exod. 16.), sic tu Deus pluviam voluntariam, idest, gratuitam gratiam, segregabis 332 haereditati tuae, idest, segregatim dabis Ecclesiae tuae. Pluvia voluntaria merito gratia Dei intelligitur, quia nullis praecedentibus meritis, gratis datur. Si enim gratia (Ex Augustino), jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. 11.). Haec pluvia voluntaria genuit nos verbo veritatis. Hanc pluviam segregavit Deus haereditati suae. Et infirmata est. Agnovit enim non se esse aliquid per seipsam, non viribus suis, sed gratiae Dei tribuendum esse quod est. Agnovit quod dictum est: In infirmitatibus meis gloriabor (2. Cor. 12.). Et iterum: Noli altum sapere, sed time (Rom. 11.). Ipsa infirmata est. Tu vero perfecisti eam, quia virtus in infirmitate perficitur (2. Cor. 12.). Infirmata est in se, ut perficiatur in te. 11. Animalia tua habitabunt in ea. In hac haereditate animalia inhabitant, quia inter sanctam Ecclesiam mites et mansueti (quibus jugum Dei suave est, et onus ejus leve [Matth. 11.] ) humiliter vivendo perseverant. Sive animalia Dei Doctores et praelati Ecclesiae possunt intelligi, qui in hac haereditate inhabitant: atque super se aliorum onera compatiendo portant. Ibi Scripturis sacris tamquam foeno quodam spirituali nutriuntur, et caelesti fonte sanctoque Spiritu imbuuntur. Et bene cum ait, Animalia, subjunxit, Tua, idest, tibi subdita, non sibi libera. Et hanc pluviam Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Gratiam tuam humili contulisti, non ex suis meritis, sed ex sola dulcedine tuae caritatis. Quia dilexisti pauperes, ideo eos tua gratia ditasti. Et apte ait, In dulcedine tua. Quid enim (Ex Aug.) dulcius caritate? Opus autem gratiae non ex timore poenae perficitur, sed ex amore justitiae. Deinde ostendit parationes quas pauperi suo Deus fecit. Ait enim: 12. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Ego (inquit) dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri (Luc. 21.). Et iterum: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. 80.). Haec sunt cibaria quae suis animalibus in sua haereditate largitur Deus. Quae quantum dulcedinis habeant, unum ex his animalibus insinuat, ubi ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo (Psal. 118.). Evangelizantibus (inquit) virtute multa, hoc est, in constantia magna. Occidi enim possunt, sed flecti nequeunt. Audi virtutem evangelizantium. Quis (inquiunt) nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Scimus quia neque mors, neque vita, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. 8.). Quia Dominus dabit verbum evangelizantibus. 13. Rex virtutum dilecti dilecti, idest, Deus Pater, qui est Rex virtutum. Quae virtutes sunt dilecti dilecti, idest, Filii sui. Dilectus enim quando non ponitur quis dilectus, antonomastice Filius unicus intelligitur. Quod autem dicit Dilecti dilecti, ipsum nomen replicat loco pronominis: ac si dicat dilecti sui. Talis locutio in Scriptura divina frequenter invenitur, ut est illud: Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi (Exod. 25.), idest, sibi: vel ita potest legi: Tu dicis virtutum dilecti: Cujus dilecti? omnino, inquit, et super omnia semperque dilecti. De quo dicit ipse Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Hujus quidem dilecti sunt virtutes omnes (Matth. 3. et 17; Luc. 3.). Et ipse est Dei virtus et sapientia (1. Cor. 1.). 333 Et quisquis fortis est, per Christum est fortis. Sed quia Filius nihil habet a se, nisi a Patre (Joan. 8. 13. et 16.), merito Deus Pater rex dicitur virtutum dilecti Filii sui. Cui dicit ipse dilectus: Omnia mea tua sunt (Luc. 15.). Et iterum: ego a me facio nihil. Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. 6.). Cum itaque dixisset, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa: quia ipsa virtus ab eo regitur, eique militat a quo datur. Ipse (inquit) Dominus est rex virtutum dilecti, deinde sequitur: Et speciei domus dividere spolia. Ac si (Ex Augustino) diceretur: Dilecti etiam Christi, dividendo spolia. Speciosam quippe domum, id est, Ecclesiam Christus fecit dividendo illi spolia, sicut speciosum est corpus distributione membrorum. Spolia porro dicuntur, quae victis hostibus detrahuntur. Hoc quid sit, Evangelium nos admonet, ubi legimus: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma auferet in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (Luc. 11.). Fortis armatus diabolus est, qui hunc mundum possidebat. Sed Christus eo fortior superveniens ipsum devicit: arma abstulit, spolia distribuit. Haec vasa Dominus mundans remissionem peccatorum. Haec spolia sanctificans hosti erepta prostrato, atque alligato, divisit ea speciei domus suae, alios constituens Apostolos, alios prophetas, alios pastores et doctores, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Ephes. 4.). Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa: omnia autem corporis membra, cum sint multa, unum corpus est. Sic et Christus (Rom. 12.). Nunquid omnes Apostoli? Nunquid omnes prophetae? Nunquid omnes virtutes? Nunquid omnes dona habent curationum? Nunquid omnes linguis loquuntur? Nunquid omnes interpretantur? Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult (1. Cor. 12.). Haec est species domus, cui dividuntur spolia: ut amator ejus hac pulchritudine accensus, exclamet: Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. 25.). Jam in eo quod sequitur, se ad ipsa membra, de quibus fit species domus alloquendo convertit, dicens: 14. Si dormiatis inter medios cleros. O vos (Ex Aug.) qui tanquam spolia speciei domus dividimini, si dormiatis, id est, si a strepitu seculari remoti quiescatis inter duo Testamenta, quae media, id est, communia habendo utrique pareatis, scilicet, ut hoc, quod per figuram dictum est in priori, in secundo spiritualiter impletum esse intelligatis: eritis, Pennae columbae deargentatae. Id est, ornamentum et exaltatio Ecclesiae. Quia sicut columba per pennas sublimatur: ita Ecclesia per vestras praedicationes ad caelestia exaltabitur. Sancta Ecclesia merito dicitur columba, quia fel amaritudinis non habet: et quia virtute simplicitatis pollet, de qua alibi dictum est: Una est columba mea (Cant. 6.). Deargentata est autem, quia divinis eloquiis erudita. Eloquia namque Domini in alio loco dicuntur argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum (Psal. 10.). Si ergo istis cleris duo Testamenta significantur: quid aliud admonemur, nisi ut ea Testamenta inter se consentire, non repugnare noverimus, sed intelligendo acquiescamus? nosque simus eorum concordiae signum atque documentum, cum alterum 334 adversus alterum nihil dixisse sentimus, et cum pacifica admiratione quasi extasis sopore monstramur. Per cleros ideo divinam Scripturam intelligimus, quia cleros Graece interpretatur sors Latine. Divinam autem Scripturam nullo humano habuimus arbitrio, sed sola sorte, id est, sola Dei electione. Alius hic (Ex Augustino) occurrit sensus forte anteponendus, ut cleros multo probabilius ipsas haereditates intelligamus: ut quoniam haereditas veteris Testamenti est terrena foelicitas, haereditas vero novi Testamenti est terrena immortalitas: dormire sit inter medios cleros, nec illam quaerere ardenter, et adhuc istam expectare patienter. Nam qui Deo propterea serviunt, vel potius servire nolunt: dum quaerunt in hac vita foelicitatem, ablatus est somnus ab eis, et non dormiunt. Flammantibus [Inflammantibus] enim cupiditatibus agitati in flagitia et facinora propelluntur: nec omnino requiescunt desiderando ut acquirant: metuendo ne amittant. Qui autem me audit (ait Sapientia [Prov. 1.] ) habitabit in spe, et requiescet sine timore ab omni vanitate. Hoc est (quantum mihi videtur) dormire inter medios cleros, idest, inter medias haereditates, nondum in re, sed tamen in caelestis haereditatis spe habitare: et a terrenae foelicitatis jam cupiditate conquiescere. Cum autem venerit, quod speramus: non jam inter duas haereditates requiescimus, sed in nova et vera, cujus vetus erat umbra, regnabimus. Et quia tam bene dormierant Apostoli, eis velut pennis nunc volitat, et laudibus exaltatur Ecclesia. Quorum exemplo dum sic etiam caeteri dormiunt, adduntur pennae, quibus usque in finem seculi sublimiter praedicetur; Et posteriora dorsi ejus in pallore auri erunt, id est, in nitore sapientiae. Per quem nitorem intelligimus caritatem. Calor enim sapientiae divinae est caritas. Sed quare a dorso, et non a pectore? An quia ibi sunt quomodo radices alarum? Caritas autem omnia suffert (1. Cor. 13.). Et (Ex Augustino) scriptum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. 6.). Vel aliter: Quid sunt ipsae alae, nisi duo praecepta caritatis, in quibus tota lex pendet, et prophetae (Matth. 22.)? Quid ipsa sarcina levis, nisi ipsa caritas, quae in istis duobus praeceptis impletur? Quicquid enim difficile est in praecepto, leve est amanti. Nec ob aliud intelligitur recte dictum, Onus meum leve est (Matth. 11.): nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem datur caritas in cordibus nostris (Rom. 5.): ut amando liberaliter, faciamus, quod timendo, qui facit, serviliter facit. Posteriora ergo dorsi ejus in pallore auri sunt, quia quicquid portat Ecclesia, quidquid tolerat: totum in amore facit, totum in sapientia, totum in hilaritate. Corde est simplex, verbo lucida, opere praeclara. Quamdiu hoc facit, determinat tempus, dicens: 15. Dum discernit coelestis reges super eam. Id est, quamdiu Filius Dei ordinat et constituit sanctos et praelatos, qui bene regnat et se et alios super eam, videlicet columbam. Quis est iste caelestis, nisi ille qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia (Ephes. 4.)? Et quid est, aliud reges discernere super eam, nisi in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi praeparare (1. Cor. 12.)? Dicuntur etiam (Ex Aug.) illi reges utique a regendo, et quid magis, quam carnis concupiscentias? ne regnet peccatum in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus: nec exhibeant 335 membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibeant se Deo tanquam ex mortuis viventes: et membra sua arma justitiae Deo (Rom. 6.). Sic enim erunt reges primitus discreti ab alienigenis, quia non sunt jugum ducentes cum infidelibus. Deinde discreti inter se concorditer muneribus propriis: ut autem discernantur, Nive dealbabuntur in Selmon. Accipient remissionem peccatorum ab illo, qui ait: Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, tanquam nix dealbabuntur (Isai. 1.). Bene ergo ait, In Selmon, quod interpretatur umbra, id est, in Christo. Constat autem umbra ex lumine et corpore. Illud lumen verum, quod verbum erat in principio apud Deum (Joan. 1.), ut quasi umbra fieret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Deo scilicet homo tanquam lumini corpus accessit, et in eum credentes umbra protectionis operuit. Nive igitur in Selmon dealbantur, qui per gratiam quae in Christo est, a peccatorum maculis mundantur. Selmon dico, 16. Mons Dei, mons pinguis. Christus enim praerogative dicitur, Mons Dei Patris, per eminentiam Deitatis. Intantum autem pinguis, ut in eo corporaliter habitaret omnis plenitudo divinitatis (Coloss. 2.). Nec solum in se pinguis extitit, sed et de se alios pinguavit. Unde et subditur: Mons coagulatus: secundum illos, quos lacte nutrit. Mons pinguis: secundum majores, quos per uberiorem dulcedinem suae sapientiae reficit. Nam et ipsum lac unde fit caseus, miro modo significat gratiam. Manat quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili parvulis infunditur gratis. Et quia nonnulli de Christo dubitaverunt, et quosdam sanctos illi coaequales in gratia crediderunt: redarguit eos de errore, cum subjungit: 17. Ut quid suspicamini montes coagulatos? Nam et caeteri Sancti montes Dei dicti sunt. Nec defuerunt, qui eum dicerent, alii Joannem Baptistam, alii autem Heliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis (Matth. 16.). Ad quorum errorem compescendum, aliam excellentiam adhuc insinuat, in quo hunc sanctum montem ab aliis montibus sanctis differre probat. Ait ergo: Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Deo patri placuit habitare in isto monte, qui paratus est in cacumine montium, cui dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. 3. et 17; Luc. 3.). Nec habitat Deus in eo per particularem gratiam, sicut in caeteris Sanctis, sive ad tempus. Et hoc probat, cum subdit: Etenim Dominus habitabit in finem. Id est, in perfectionem habitationis. Intantum habitat in eo, ut plus habitare non possit: scilicet in unitate personae, et aequalitate potentiae. Non quia (Ex Augustino) in aliis non habitat, sed quia in aliis per ipsum. In ipso quippe habitat omnis plenitudo divinitatis: non umbraliter, sicut in templo a Salomone facto, sed corporaliter (Coloss. 2.) et solide atque veraciter: quoniam Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (2. Cor. 5.). Vel ideo dicit, Dominus habitabit in finem: quia hoc melius manifestabitur in fine, quando in sua apparebit majestate (Matth. 25.), et aequalitate. Vel Dominus Jesus Christus habitabit in Sanctis suis, perducens in finem, hoc est in seipsum. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. 10.). Postquam ostendit altitudinem Christi, consequenter insinuat, quid inde suae Ecclesiae proveniat. Ac si dicatur: Ecce 336 mons magnus atque incomparabilis Dominus Jesus: quid erunt illi, qui putabantur montes coagulati? 18. Currus Dei, inquit, erunt. Et ne pauci aestimentur, adjungit, Decem millibus multiplex millia laetantium. Quis enim auriga? Dominus in eis, inquit. Ubi? in Sinai in sancto. Ingentem itaque multitudinem sanctorum, atque fidelium, qui portando Deum fiunt quodammodo currus Dei, significavit hoc nomine, ponens finitum pro infinito. Hanc inhabitando et regendo sicut bonus auriga perducit in finem, tanquam currum suum, velut in locum aliquem destinatum. In eo autem, quod multiplex in decem millibus dicitur, perfectio doctrinae commendatur: quia decem propter Decalogum significat doctrinam: mille, quia perfectus est numerus, designat perfectionem. Currus ergo Dei multiplex in decem millibus existit: quia numerus sanctorum secundum decem praecepta legis multipliciter et perfecte vivit. Mirifice autem, cum dixisset, Millia laetantium, continuo subjecit: Dominus in illis. Ne miremur, quod laetentur: Dominus enim in illis. Ideo etsi sunt quasi tristes, semper tamen gaudentes (2. Cor. 6.). Nec jam ipso fine, quo nondum venerunt: sed spe sunt gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. 12.). Quoniam Dominus in illis in Sinai in sancto. Id est, in mandato. Sina enim interpretatur mandatum. Et Apostolus dicit; Quia lex quidem sancta, et mandatum bonum et sanctum (Rom. 7.). Sed quid prodesset mandatum, nisi Dominus ibi esset? de quo dicitur; Deus est enim, qui operatur in vobis, et velle et operari pro bona voluntate (Philip. 1.). Itaque Dominus in eis, in mandato adjuvans eos, ut faciant mandatum. Quomodo in eis? Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5.): et haec est, qua mandatum impletur, et ideo millia laetantur. Quomodo hoc factum est? Convertit ad ipsum, qui fecit, et quomodo sit factum, nobis ostendit, dicens: 19. Ascendisti in altum, id est, in caelum resurgendo. Caepisti captivitatem. Id est, genus humanum, quod diabolus captivaverat per peccatum, redemisti. Accepisti dona in hominibus: sicut alibi dicitur: et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. 2.). A Domino Deo nostro capta est nostra captivitas, ut fieret libertas. Hinc Petro dictum est: Ex hoc jam homines eris capiens (Luc. 5.). Capti ergo sumus, quia subjugati: sub leve illud jugum missi, liberati a peccato, cujus servi eramus (Rom. 6.), et justitiae servi facti, cujus liberi fuimus. Unde et ipse in illis est, qui dedit dona hominibus, et Accepit dona in hominibus: ideoque in ista captivatione, in isto cursu, sub isto jugo non sunt millia plorantium, sed millia laetantium. Dominus quippe in illis in Sinai, in sancto. Et vere erant captivitas, quos tu accepisti: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum. Non credentes ipsi sunt captivitas. Non credendo enim possidebantur a diabolo, qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. 4.). In quibus et vos (inquit) fuistis aliquando, cum viveretis in eis (Ephes. 5.). Fides eos inde liberavit, ut jam credentes inhabitentur a Deo, facti domus Dei, et currus Dei millium laetantium. Unde qui haec canebat, in spiritu ea praevidens, impletus et ipse laetitia eructavit hymnum, dicens: 337. 20. Benedictus Dominus die quotidie. Id est, assidue usque in finem. Et quoniam currum illum duci vidit in aeternum: sequitur et dicit: Prosperum iter faciet nobis, Deus salutarium nostrorum. Omnia enim cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. 8.): et non permittit eos tentari supra, quam ferre possunt, sed facit etiam ex tentatione proventum (2 Cor. 10.). Propterea enim recte dicitur salutarium Deus, quia iter nostrum dirigit ad salutem, atque intantum prosperum facit, ut de hoc mundo faciat transire ad Patrem, et fiat, quod ipse Dominus ait: Volo: ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. 17.). Quis est iste Deus? Sequitur et dicit:
21. Deus noster, Deus salvos faciendi. Multum ( Ex Augustino ) gratia commendatur. Quis enim salvus esset, nisi ipse sanaret? Sed ut occurreret cogitationi: cur ergo morimur, si per ejus gratiam salvi facti sumus? continuo subjecit: et Domini, Domini exitus mortis. Tanquam diceret: Quid indignaris humana conditio, te habere exitum mortis? et Domini tui exitus non alius, quam mortis fuit. Potius ergo consolare, quam indigneris. Patienter ergo etiam ipsam mortem feramus, illius exemplo, qui licet peccato nullo esset debitor mortis, et Dominus esset, a quo nemo animam tolleret, sed eam ipse a semetipso poneret, etiam ipsius fuit exitus mortis. Sed quamvis humilis moreretur, tamen condemnabit superbos. Et hoc est, quod subdit: 22. Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum. Capita confringere, est superbas mentes humiliare. Juxta, quod scriptum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Matth. 23; Luc. 17.). Confringet etiam verticem capilli, id est, elationem cogitationis, perambulantium in delictis suis: id est, perseverantium in peccatis. Confracta sunt etiam inimicorum capita, id est, dominationes et imperium infidelium, et quotidie frangitur: ut uni capiti Christo totus mundus subjiciatur. Vel per capita possunt intelligi capitalia, id est, criminalia peccata. Per verticem vero capilli minuta et venialia valent designari. In quibus quisquis delectando ita perambulat, ut corrigendo dum vivit, non finiat: ipse Deus post mortem non minutus in deitate, confringet et destruet eum districti judicii sui animadversione. Per capillos ideo cogitationes accipimus, quia sicut capilli adhaerent capiti, sic cogitationes menti. Bonae autem cogitationes ornant mentem: malae deturpant. Quosdam confringet, quosdam ad se convertet: ita quod alios faciat martyres, alios vero praedicatores. Et ad hoc confirmandum introducit Dominum loquentem sic: 23. Dixit Dominus, id est, firmiter disposuit: Ex Basan convertam in profundum maris. Basan interpretatur confusio. Et ex confusione peccati ( Ex Augustino ) fit conversio ad Deum. Inde est, quod Publicanus nec audebat oculos ad caelum levare. Ita se considerans confundebatur, sed descendit justificatus (Luc. 18.). Item Basan interpretatur siccitas. Talis erat anima, quae dicebat: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. 42.). Et beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. 5.). Deinde quid profundum maris, nisi profundam malitiam significat peccatoris? Unde scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, 338 contemnit (Prov. 18.). In profundum maris peccator convertitur, quando ad propriam conscientiam, Domino impellente, retruditur, ut mala, quae gessit, recogitet, atque ea poenitendo deploret. Hinc est, quod Deo dicitur a quodam poenitente: Recognitabo tibi annos meos in amaritudine animae meae (Isai. 38.). Tunc quippe est vera conversio, quando animae fit amarum, hoc quod ante fuerat dulce peccatum. Convertit ergo Deus in profundum ad eos quosque liberandos, qui erant desperatissimi peccatores. Quae conversio, quam perfecta sit, insinuat, cum subjungit: 24. Ut intinguatur pes tuus in sanguine. Unusquisque praedicator dum deambulando, verbum Dei annuntiat, in membris Christi pedis officium servat. Unde scriptum est: Quam speciosi pedes eorum, qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. 52.)! Talis pes erat Paulus, cum diceret: Non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Jesu (Act. 21.). Pes ergo Dei in sanguine intingitur, quando praedicator Christi pro fide Evangelica coloratur martyrio. Deinde adjungit: Lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. Eos ipsos ( Ex Augustino ), qui usque ad sanguinem fuerant certaturi, etiam canes vocat: non detestabiles, sed laudabiles: Domino suo fidem servantes, et pro ejus domo contra inimicos latrantes. Non enim tantummodo canum dixit, sed Canum tuorum: nec eorum dentes, sed lingua laudata est. Quos propheta ex inimicis futuros esse praedixit, per illam scilicet conversionem, de qua superius loquebatur. Ex inimicis ergo fecit misericors Deus amicos suos: ut qui erant blasphemantes, postmodum fierent praedicantes, et qui Christum persequebantur, deinde pro Christo morerentur (1. Tim. 1.). Et veluti quaereretur, unde hoc illis tantum bonum? continuo responsum est: Ab ipso, subaudis Deo. Nam quando id possent a siepsis? Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem ipsius (Rom. 5.). Unde et subditur: 25. Viderunt ingressus tuos, Deus. Qualiter ingressus es in hunc mundum, qualiter incarnatus, qualiter humanatus, qualiter occisus, qualiter exaltatus, et glorificatus. Viderunt, crediderunt, atque eosdem ingressus prout potuerunt, imitando secuti sunt. Cujus ingressus? Non angeli, non patriarchae, non prophetae, non cujuslibet justi: sed Ingressus Dei mei. Quia ad utilitatem meam carnem assumes, qui es Deus genitus a Patre Regis mei. Qui eris rex meus in humanitate. Hoc est, Tui ingressus non sunt vilipendendi, quia eris Deus et homo, reparans homines et regens. De quo recte subditur: Qui est in sancto. Non enim habitat Deus in corpore subdito peccatis (Sap. 1.), sed in eo, cujus conscientia sancta est et pura. 26. Ad hos ingressus insinuandos: Praevenerunt principes, id est, primitivi praedicatores Apostoli, quibus super Ecclesiam datus est principatus. Praevenerunt ergo caeteros, sicut principes et magistri; et non soli, sed conjuncti psallentibus. De quorum bonis operibus, tanquam visibilibus organis, glorificaretur Deus. Qui principes tanquam ministri et praepositi, erunt, In medio juvencularum, id est, Ecclesiarum, quae adhuc erant novellae, sicut primitivae Ecclesiae. Ipsarum dico, tympanistriarum, id est, carne mortificata. Deum laudantium. Tympana enim ( Ex Augustino ) 339 siccato corio fiunt et extenso. Propter haec omni a bona, o fideles, 27. In Ecclesiis benedicite Deo. Ubi est locus benedicendi. Quia qui extra Ecclesiam sunt, Deum digne laudare non possunt. Deo dico, Domino, qui nos creavit et regit. Illi (inquam) benedicite de fontibus, idest, propter fontes: propter sanctos Apostolos, qui vos spirituali doctrina reficiunt. Fontibus dico, Israel. Idest, procedentibus ex Judaea. Inde quippe ( Ex Aug. ) prius elegit, quos fontes faceret. Nam inde sunt electi Apostoli, et hi primitus audierunt: Qui biberit de aqua ista, quam ego dabo, non sitiet unquam: sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. 4.). 28. Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Ibi ( Ex eod. ). Paulus novissimus Apostolorum, qui dicit: Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, de tribu Benjamin (Rom. 12.): qui factus est in excessu mentis, cum usque ad tertium coelum raperetur, et audiret ineffabilia verba, quae non liceret homini loqui. Sive (inquit) in corpore, sive extra corpus, ego nescio, Deus scit (1. Cor. 12.). Et unde sunt principes, qui praevenerunt? sequitur, et dicit: Principes Juda, duces eorum principes Zabulon, principes Nephthali. Hebraea sunt quippe ( Ex eod. ) ista nomina, quorum Juda, confessio dicitur interpretari: Zabulon habitaculum fortitudinis: Nephthali dilatatio mea. Quae omnia verissimos nobis insinuant principes Ecclesiarum, dignos ducatu, dignos imitatione, dignos honoribus: Martyres namque in Ecclesiis locum suum tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt. Jam vero in martyrio prima confessio est: et pro illa quidquid acciderit, tolerandi, sequens assumitur fortitudo. Deinde post omnia tolerata, finitis angustiis, latitudo sequitur in praemiis. Potest et sic intelligi: ut (quoniam tria haec praecipue commendat Apostolus, fidem, spem, et caritatem [1. Cor. 13.] ) confessio sit in fide, fortitudo in spe, latitudo in caritate. Fidei quippe res est, ut corde credatur ad justitiam: ore autem confessio fiat ad salutem (Rom. 10.). In passionibus autem tribulationum tristis est: sed spes fortis est. Si enim, quod non videmus speramus: per patientiam exspectamus (Rom. 8.). Latitudinem vero praestat caritatis in corde diffusio. Nam consummata caritas foras mittit timorem (Rom. 5.). Qui timor tormentum habet per animae angustias. Principes ergo Juda duces eorum, qui in Ecclesiis benedicunt Dominum. Principes Zabulon, principes Nephthalim. Principes confessionis, fortitudinis, latitudinis: principes fidei, spei, caritatis. Tantis principibus adjunctis tibi, 29. Manda Deus, praecipe virtuti tuae, Filio tuo, per quem virtuose operaris. Ipse enim principum imperator: ipse est virtus et sapientia tua (Hebr. 1.), per quem facis, quidquid facis. Jussio tua, voluntas tua. Manda virtuti tuae: tua voluntas impleatur: tua potentia declaretur. Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis. Manda Verbo, ut fiat. Manda, per Verbum. Confirma, per Spiritum sanctum. Manda, dicendo: confirma, adjuvando. Jube quod vis, fac quod jubes. Quod si feceris, fiet quod sequitur: 30. A templo tuo in Jerusalem, quae est libera mater nostra. Et ipsa est templum sanctum tuum. 340 Ab hoc templo tuo, Tibi offerent reges munera. Scilicet seipsos, sive laudis sacrificia. Vel manda, sicut dictum est, a templo tuo in Jerusalem. Ibi enim incepit Apostolorum praedicatio. Unde cum Dominus Apostolis praedicare praeciperet Evangelium omni creaturae (Matth. 28; Marc. 16.): Incipientes (inquit) ab Jerusalem (Luc. 24.). Quod alius propheta longe ante praeviderat, cum dicebat: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. 2.). Praevidens autem in Ecclesia Dei futuros haereticos, adjunxit: 31. Increpa feras arundinis. Ferae non immerito appellantur haeretici, quia ipsi dilaniant animas simplices, quemadmodum ferae oves. Et recte dicuntur arundinis, quia mobilis et instabilis sunt sermonis. Eos dicit Apostolus Petrus indoctos et instabiles esse (2. Petr. 3.): atque ad suum proprium interitum pervertere Scripturas. Qui quoniam durae et indomitae cervicis sunt, jugo disciplinae pacifico lenique non subditi, impatientes aratri atque doctrinae: ideo taurorum etiam nomine designantur, cum subditur: Congregatio taurorum in vaccis populorum. Non enim universos populos seducunt, in quibus sunt graves et stabiles. Unde scriptum est: In populo gravi laudabo te (Psal. 34.). Sed in his populis congregantur, quos inveniunt quasi vaccas, scilicet simplices et lascivas animas, quae facile audiendo sequuntur. Ad hoc autem fit ea congregatio: Ut excludant eos, qui probati sunt argento. Hanc enim intentionem habent haeretici doctores, ut ab auribus animarum, quas seducere moliuntur, separent eos, quia argento sunt probati, idest, divino eloquio eruditi. Unde Apostolus: Necesse est (inquit) ut veniant haereses, ut qui probati sunt, manifesti fiant (1. Cor. 11.). De quibus haereticis ne praevaleant, postulat, dicens: Dissipa gentes, quae bella volunt. Non enim ( Ex August. ) correptioni student, sed contenioni. Et contradicendo veritati, discordias inferre student catholicae fidei. Ipsi ergo potius dispergantur, si corrigi recusant, qui gregem Christi dispergere affectant. Gentes autem appellavit, non propter generationes familiarum, sed propter generationes sectarum: ubi series successionis confirmat errorem. Et vere dissipabis. Quia: 32. Venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Per hos legatos ( Ex eod. ) dissipabis haereticos. Aegypti, vel Aethiopiae nomine omnium gentium fidem significavit, a parte totum. Legatos appellat reconciliationis praedicatores. Unde Paulus, Pro Christo inquit (2 Cor. 5.), legatione fungor, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Non ergo ( Ex eod. ) de solis Israelitis, unde Apostoli electi sunt, sed etiam de caeteris gentibus futuros praedicatores Christianae pacis hoc modo mystice prophetatum est. Aethiopia quoque, idest, anima peccatis denigrata praeveniet manus ejus, idest, antecedet vindictam ejus, credens Deo, ut peccata dimittantur: ne peccatrix remanens puniatur. Vel quia, ut bona opera sequantur, praecedit fides: nec ulla sunt bona opera, nisi quae sequuntur praecedentem fidem: nihil aliud videtut dictum, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo, nisi Aethiopia credet Deo. Sic enim praeveniet manus ejus, idest, opera ejus. Cujus 341 ejus, nisi ipsius Aethiopiae? Hoc in Graeco ambiguum non est: quia ibi, Ejus, apertissime foeminino genere positum est. Dicatur ergo Aethiopia praeveniet manus ejus Deo, id est, credendo in Deum, praeveniet opera sua. Existimo enim (ait Apostolus) justificari hominem per fidem, sine operibus legis (Rom. 3.). Hinc jam veluti decursis rebus omnibus, quas impletas esse jam cernimus: hortatur propheta ad laudem Christi, ac deinde futurum ejus denuntiat adventum, dicens: 33. Regna terrae, id est, homines de omni genere terrae, cantate Deo, voce et corde: psallite Domino, bona operatione. Non unum regnum, non unam gentem tantum invitat ad laudem Dei. Neminem enim vult perire misericors Deus, sed omnes venire ad cognitionem nominis sui (1. Tim. 2.). Unde et subdit: Psallite Deo. Et quasi quaereretur, Quis est iste Deus? sequitur et ait: 34. Qui ascendit super coelum coeli ad Orientem. Ad hoc replicat, ut ad laudandum Deum excitet, et quatenus sit ille, qui laudatur, commendet. Hinc Apostolus dicit: Ipse est, qui ascendit super omnes coelos (Ephes. 4.). In hoc quod Orientem addidit, etiam ipsum locum expressit, quoniam in partibus orientis est, ubi resurrexit, et unde ascendit. Et quoniam inde venturus ad judicandos vivos et mortuos, ostendit quod sequitur: Ecce dabit voci suae, vocem virtutis. Ille qui fuit sine voce, sicut agnus coram tondente se (Isai. 53.); ecce vocem dabit suam. Nec vocem infirmitatis tanquam judicandus, sed vocem virtutis tanquam judicaturus. Non enim Deus occultus sicut prius, sed Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Et ideo: 35. Date gloriam Deo super Israel. Id est, voce et corde ostendite, Deum esse gloriosum, super eos, qui sunt spiritualiter Israel. De quibus veraciter dici potest: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. 1.). Tunc erit Magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. Quando videbitis Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate, et virtutes coelorum movebuntur (Matth. 24; Luc. 12.). 36. Mirabilis Deus in sanctis suis, subaudis, erit. Quando per Sanctum suum mundum judicabit, quando justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. 13.), quando ipse Deus erit omnia in omnibus (Ephes. 1.). Bene autem subditur: Deus Israel. Quia tunc nomen ipsum verissime ac plenissime implebitur, Israel, quod interpretatur videns Deum, quoniam videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). Non autem quilibet alius, sed, Ipse dabit virtutem: quam in sua carne prius ostendit, scilicet immortalitatem et impassibilitatem. Et dabit fortitudinem: quia inimica destruetur mors (Osee 13.). Plebi suae, id est, sibi usque in finem famulanti. Vel dabit plebi suae virtutem quantum ad animam, faciens eam divinam et beatam. Et dabit fortitudinem, quantum ad corpus, faciens illud incorruptum (1. Cor. 15.) et aeternum. Pro tantis ergo beneficiis suis Benedictus sit Deus, etc. TITULUS PSALMI LXVIII. 1. Sequens Psalmus intitulatur hoc modo: In finem, pro his qui commutabuntur, psalmus David. Psalmus iste convenit significato David, 342 id est, Christo, qui hic loquitur. Et dirigit nos in finem, id est, in seipsum. Psalmus, dico, habitus pro his exhortandis, qui commutabuntur, de infidelitate ad fidem, de vetustate ad novitatem, de corruptione ad incorruptionem. Materia psalmi est Christus passus, secundum fragilitatem humanae naturae. Et exequitur suam passionem per multas partes psalmi, usque ad consummationem. Unde et dicit: Dederunt in escam meam fel, etc. Intentio Christi est, in hoc opere nos ad suam patientiam invitare. De passione autem sua sicut mos propheticus est, orando incipit dicere: et se Patris auxilium manifestat in omnibus postulare: ut nos quibus viam demonstravit, in tribulationibus, et quibus praesertim necessarium, est, exemplo doceat orare. Dicit ergo: PSALMUS LXVIII. 2. Salvum me fac Deus. Et dicit caussam quare: Quoniam intraverunt aquae, idest, Judaici populi more aquae, cum sonitu et impetu extulerunt se, et magis mala inferendo, accesserunt, usque ad animam meam, tolledam. Quasi aquae ad animam intraverunt, quando insensatae turbae usque ad occidendum Christum praevaluerunt (Joan. 10 et 19.). Sed nunquid hoc possent, nisi ab illo permissi essent? Unde ergo tanquam aliquid invitus patiatur, sic clamat, nisi quia caput membra sua praefigurat? Passus est quippe ille, quia voluit. Passi sunt martyres, et si noluerunt. Unde Petro dictum est: Alius te cinget, et ducet, quo non vis (Joan. 21.). Quamvis enim a malis ad bona transeamus, tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod dederunt Domino in passione Judaei. Habet etiam quiddam tolerandum, quo ostenduntur, qui eum aceto potaverunt. Hinc ergo, ut liberemur, clamemus; ne forte in pressuris iniquitati consentiamus, et irreparabiliter vere absorbeamur. Denique quantum eorum malitia in Christum desaevit, ipse insinuat, cum subjungit: 3. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Terreni homines dum vana appetunt, atque alios sibi ad consentiendum trahere cupiunt, limus sunt: inter quos sunt nonnulli sceleratissimi et desperati. Hi non solum limus sunt, sed etiam profundi. Tales erant illi, in quibus Dominus noster infixus erat, id est, haeserat, ut ab illis teneretur et occideretur. Venit ergo Filius Dei ad limum profundi, et non erat substantia in qua infixus est: quia iniquitate illorum infixus est. Vitia ex nobis et ex nostra voluntate habemus: et vitia non sunt substantia. In his infixus est Dominus, quando persecutionem passus est, non in substantia hominum, quae per ipsum facta est, sed in vitio Judaeorum, quod per ipsos factum est. Nec ideo infixus sum, quin possem praecavere mihi. Sponte enim meipsum obtuli. Et hoc est, Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Mare dicit eos propter amaritudinem vitae, altitudinem, elationem. Venit ergo Christus nulla coactione, sed spontanea voluntate inter superbos homines et amaros: et seditiosa commotio eorum, tanquam tempestas vehemens, demersit, et extinxit eum. Et in hoc eos esse inexcusabiles ostendit, cum subdit: 343 4. Laboravi clamans: raucae factae sunt fauces meae. Quid clamat Christus? Vae vobis, Scribae et Pharisaei (Matth. 23.). Vae mundo ab scandalis (Matth. 18.). Quotidie etiam erat docens in templo et synagogis (Luc. 19.): sed quia parum in eis fructificabat, propterea laborabat. Hinc est quod per Prophetam ait: Laboravi sustinens (Isai. 1.). Ideo etiam raucae fauces ejus dicuntur, non quantum ad se, sed quantum ad illos, a quibus non intelligebatur, non credebatur. Tanta autem fuit ejus persecutio, ut non solum isti non crederent, sed illi qui jam crediderant, dubitarent. Et hoc est quod subdit: Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Dum enim in passione perseverat, atque in Dominum suum tendens, sperat ut a mortuis resurgat: oculi ejus defecerunt, quia etiam ipsi Apostoli (qui tanquam lucernae praeeminebant in corpore) dubitaverunt. Et ne pauci viderentur illi qui persequebantur, subjunctum est: 5. Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Ac si aperte dicat: Sine numero creverunt, qui sine caussa me odio habuerunt. Eum qui nocet, odire quodammodo humanum est. Unde Dominus in lege tanquam carnalibus loquens, atque eorum infirmitati condescendens, amicos diligere praecepit, atque inimicos odire permisit (Levit. 19.). Eum autem qui non nocet, odio habere, non solum humanum non est, sed etiam diabolicum. Odium de inimico videtur quasi naturale, quod tamen ex corruptione contingit naturae. Odium vero de innocente contra naturam est. Multum ergo distat inter odium et odium. Nam aliud est, quod facit infirmitas: aliud est, quod sola instigat malitia. In qua tantum exarserunt Judaei, ut in odio Christi et numerum excessissent, et naturam, et modum. Quorum adhuc exaggeratur malitia, cum subinfertur: Confortati sunt qui persequuntur me inimici mei injuste. Prius multiplicati sunt qui eum gratis, idest, sine caussa oderunt. Et hi deinde confortati atque animati, ad hoc ut odium quod conceperant in corde, etiam persequendo adimplerent in opere. Et hoc similiter injuste fecerunt, quia videlicet caussam, qua me persequi aut inimici fieri debuissent, non invenerunt. Sed inter tantam malitiam suam nobis insinuat innocentiam Dominus noster, cum subdit: Quae non rapui, tunc exsolvebam. Quis enim (Ex Augustino) rapuit? Adam. Et quid rapuit? Pomum vetitum. Gustate (inquit) et eritis sicut Dii (Gen. 3.). Rapere voluerunt divinitatem, et amiserunt felicitatem. Usurpaverunt sibi quod suum non erat, et haec est rapina. Ideo commissi sunt exactori diabolo, ut poenam mortis exsolverent pro peccato. Christus vero nihil rapuit, quia non peccavit: et tamen peccati debitum, idest, mortem exsolvit. Venit ad mortem sicut quilibet homo, sed non ea via qua [ Ant. quia] quilibet homo. Nam omnes alii per culpam, ille solus ad mortem venit per justitiam. Uterque igitur exsolvit mortem, quae est debitum peccati, Adam, et Christus. Sed quia peccavit Adam, mors ejus fuit poena peccati. Quia vero non peccavit Christus, mors ejus facta est hostia pro peccato. Sed hunc fructum mortis Christi mundus non intellexit: ideo hanc pro stultitia reputavit (Hebr. 9. et 10.). Praedicamus (inquit Apostolus) Jesum Christum, et hunc crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam (1. Cor. 1.). 344 Sed quod non novit mundus, agnovit Deus. Et hoc est quod dicit: 6. Deus, tu scis insipientiam meam. Utilitas passionis meae, quae pro insipientia reputatur a quibusdam, a te Deo creatore est praestita, approbata, et ordinata. Tu scis quod illi nescierunt. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1. Cor. 2.). Et quid tam simile insipientiae, quam cum haberet in potestate persecutores suos una voce prosternere, pateretur se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari, ligno affigi? Sed quod stultum est Dei et infirmum, hoc sapientius et fortius est hominibus (1. Cor. 1.). Nam unde Deus est humiliatus et passus, inde homo erectus est et sanatus. Simili modo, Et delicta mea, idest, opera quae pro delictis sunt reputata (ut est illud: Non est homo hic a Deo, qui sabbata non custodit [Joan. 9.], et alia hujusmodi) a te non sunt abscondita. Quod illi putaverunt insipientiam, ut ego paterer: Et delicta, ut languoribus mederer: hoc tu scisti sapientiam esse et virtutem. Et notandum quod ex his verbis instruimur, ut in cunctis quae agimus, semper plus Dei voluntatem quam hominum attendamus. Et ea sit nostra actio, quam Deus approbat: etiamsi non approbet homo. Hinc est quod Paulus nos admonet, ut stultissimus ante homines, ut ante Deum mereamur esse sapientes (1. Cor. 1.). Vel delicta ejus non sunt abscondita, quia membra ejus sua quotidie non cessant confiteri peccata. Et quia futurum erat ut tamquam pro stultitia improperaretur Christianis, quia in hominem crederent mortuum et crucifixum, postulat pro eis, dicens: 7. Non erubescant in me qui expectant te, Domine: Domine virtutum. Multi enim ignominiam crucis Christi audientes, erubuerunt, atque a fide et spe, quam in Deo habere ceperant, recesserunt. Propter hoc Paulus ad confirmandas infirmorum mentes, non se erubescere Evangelium Dei, perhibet. In tantum enim non erubuit, ut vinctus et catenatus magis exultaret (Rom. 1. et 5; Ephes. 3. et 4.). Non erubescant ergo in hominem humilem et crucifixum, qui exspectant Deum et Dominum virtutum: quia qui despectus apparuit in carne, virtuosus et gloriosus apparebit in divinitate (Philip. 2.). Ideo adhuc subditur: Non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel. Super me occiso non confundantur mente, nec erubescant vultu, qui te ut venias expectant: et insuper bene vivendo et amando quaerere non cessant. Et hoc debet eos a confusione et erubescentia defendere, quia tu qui me misisti, et humiliari voluisti, es Dominus virtutum, et Deus Israel, idest, idem Dominus et Deus es angelorum et hominum. Virtutum enim nomine angelos designavit. Per Israel vero eos, qui per fidem et caritatem Deum spiritualiter vident, figuravit. Et ostendit aliam caussam quare non debeant erubescere, cum subjungit: 8. Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusio faciem meam. Opprobrium est quod objicit inimicus. Non esset magnum quod ait Sustinui, nisi adjungeret Propter te. Si enim sustines, quia peccasti, propter te sustines, non propter Deum. Quae autem gloria est (ait Petrus) si peccantes punimini et suffertis (1. Petr. 4.)? Si autem sustines, quia mandatum Dei servasti, 345 merces tibi manet in aeternum: quoniam sustinuisti opprobria propter Deum. Quia ergo Christus in passione sua multa opprobria audiebat: et tacens omnia propter Deum tolerabat: quasi verecundus in facie apparebat. Virtutem mansuetudinis pro signo habebant confusionis. Quid toleraret propter Deum, dixit. Nunc a quibus toleravit, ostendit. 9. Extraneus, inquit, factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae. Quamvis idem de similibus verbis repetere videatur, tamen plus aliquid sonat peregrinus, quam extraneus. Nam eum qui non est domesticus, aut facie notus, etsi de eadem terra sit, tamen extraneum dicimus. Hominem vero alterius patriae peregrinum solemus appellare. Fratribus suis Christus extraneus fuerat, quia carnalibus parentibus suis vita et moribus dissimilis apparebat. Fuit etiam peregrinus, secundum quod ait: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. 18.). Possumus etiam per fratres, Apostolos intelligere: per filios matris suae, filios synagogae. Extraneus ergo fratribus suis erat, quando jam ab ipsis non credebatur Apostolis. Extraneus erat Petro, cum cepisset affirmare et jurare, quia non novisset hominem (Matth, 26; Luc. 22.). Fuit quoque peregrinus filiis synagogae, unde et dicebant: Hunc autem nescimus unde sit (Joan. 9.). Quare haec illi contigerunt? 10. Quoniam zelus domus tuae comedit me. Zelo Dei comedebatur, idest, interius urebatur, cum vendentes et ementes [ Ant. mentes] de templo ejiceret, et nummulariorum effunderet aes (Matth. 21.). Nullum omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Ibi ignis Dei accenditur. Ibi mens munda zeli sancti ardore concrematur. Hinc est quod sanctus Spiritus in columba et igne apparuit (Matth. 3; Act. 2.): quia eos quos repleverit, simplices pariter et ardentes facit. Et propter hunc zelum opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quia enim corrigebat eos, inde magis indignati contra eum machinati sunt ei mortem. Majora autem opprobria Deo inferre non poterant, quam quod Christum Filium ejus denegabant. Nemo autem exprobravit Christo, nisi Deo exprobrans. Et nemo honorat Patrem, nisi qui honorat et Filium. Illa vero (Ex August.) opprobria super Christum ceciderunt, quando hi qui exprobrabant, eum occiderunt. Sed inter haec pius Dominus mansuetudinem suam commendat cum subjungit: 11. Et operui in jejunio animam meam. Jejunium Christi spiritualiter jam in alio psalmo [XXXIV] commendatum est. Jejunium ejus erat, quando (Ex eod.) defecerunt omnes qui in eum crediderunt. Et sitis ejus erat, quando dixit mulieri: Sitio, da mihi bibere (Joan. 4.). Fidem quippe illius sitiebat: et de cruce, cum diceret Sitio (Joan. 19.), fidem illorum quaerebat. Denique respuit fel quod illi obtulerunt (Ibid.). Elegit magis jejunare, quam amaritudinem accipere. Non enim in corpus ejus intrant amaricantes. Et in hoc jejunio operui, idest, humiliavi animam meam. Humilitas erat Christi operimentum. Nam quia humiliabatur, non agnoscebatur. Et hoc ipsum factum est opprobrium illi. Quanto enim erat humilior, tanto apud reprobos despectior habebatur. 12. Et posui vestimentum meum cilicium. Opposui illis in qua saevirent carnem meam. 346 (Occultavi divinitatem meam. Cilicio peccatores poenitentes vestiuntur.) Et quodammodo facta est vestimentum peccati, quia de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. 8.). Non quod caro Christi peccatrix fuerit, sed quia similitudinem carnis peccati habuit. Et ex hoc etiam factus sum illis in parabolam. Parabola (Ex August.) dicitur quae datur similitudo de aliquo, quando illi maledicitur. Sic ille (verbi gratia) pereat, quomodo ille. Haec est parabola, idest, comparatio et similitudo maledicti: 13. Adversum me loquebantur qui sedebant in porta. Hoc est in publico. Ubi otiositas, ibi loquacitas. Publice de me loquebantur. Publice adversabantur. Coram omnibus diffamabant, Et in me psallebant qui bibebant vinum. Etiam ipsi peccatores deridebant me. Attende, o homo, quid pro te sustinuit Deus. Attende in capite tuo regulam disciplinae, formam virtutis. Discite (inquit) a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. 11.). Inter tot scandala et opprobria, inter tantas persecutiones et tribulationes, quid tu agebas, mitissime Jesu? 14. Ego vero orationem meam ad te, Deus. Illi deridebant, ille orabat (Luc. 23.). Illi infestabant, ille amabat. Non reddentes (inquit) malum pro malo, vel maledictum pro maledicto: sed econtrario benedicentes (Rom. 12; 1. Thess. 5.). Haec est enim perfectio caritatis, diligere inimicos, et orare pro illis (Matth. 5.). Quando malediceris, et quid agas non habes: quando tibi jactantur opprobria, et corrigere non vales: nihil tibi restat, nisi ut ores. Haec justorum arma sunt, ut orando vincant. Et quia nunc tempus est orandi et placandi Deum (Eccl. 3.), ideo subdit: Tempus beneplaciti Deus. Ecce, inquit Propheta, nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (Isai. 49; 2. Cor. 6.). Venit enim plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum in terris, in quo beneplacitum est Deo (Galat. 4.), et per quem gratiam suam generi dedit humano. Unde et dicit: In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. Nam si non esset multitudo misericordiae tuae, quid nos faceremus de multitudine iniquitatis nostrae? Ergo quia direxi orationem meam ad te, Deus: quia tempus complendi beneplacitum tuum, per me redimi hominem, quem formasti: propter hoc exaudi me, non in meritis hominum, sed in multitudine misericordiae tuae, et etiam in veritate salutis tuae: ut per hoc verax appareas, scilicet dando salutem quam promisisti. Duo hic posita sunt, veritas, et misericordia: in quibus se postulat exaudiri: in quibus sunt etiam universae viae Domini (Psal. 24.). Misericordia, dimittendo peccata. Veritas, reddendo promissa. Sed jam in quo velit exaudiri, audiamus: 15. Eripe me de luto, ut non infigar. Hinc se postulat liberandum, ubi se ante dixit infixum. Et quos per lutum accipiat, exponit, cum subjungit: Libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum. Reprobi homines et lutum sunt, dum terram diligunt: et profundum aquarum, dum in voragine resolvuntur carnalium voluptatum. Ergo haeserat carne (Ex Augustino), sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem, tenetur quidem corpus tuum: secundum corpus, infixus es in limo profundi. Sed quamdia non consentis, 347 non haesisti. Si autem consentis, haesisti: Oratio ergo tua ibi sit, ut quoniam jam tenetur corpus tuum, non teneatur anima tua. Unde adhuc subditur: 16. Non me demergut tempestas aquae. Demersit ( Ex eod. ) secundum carnem. Non demergat secundum animam. Neque absorbeat me profundum, idest, neque involvat me iniquitas. Neque urgeat super me puteus os suum. Tunc enim super hominem coarctat puteus os suum, idest, profunditas iniquitatis, quando non solum mersus in peccatis jacet, sed etiam perdit aditum confessionis. Unde scriptum est: Peccator cum in profundum venerit malorum, contemnit (Prov. 18.). Quando autem dicit homo, Peccator sum: radiatur aliquo lumine etiam profunditas putei. Deinde ponit caussam quare debeat exaudiri, cum subjungit: 17. Exaudi me, Deus, quoniam benigna est misericordia tua. Ea quae tibi naturaliter inest misericordia, benevolentiae et gratiae plena est. Nec secundum illam tantum postulo exaudiri, sed etiam secundum multitudinem miserationum tuarum, quam exhibuisti patribus antiquis: sicut Noe in diluvio, sicut Danieli in lacu, et aliis multis: propter misericordiam tuam et miserationes tuas exaudi me: et respice in me. Quarum una est naturaliter in te, aliae in beneficiorum exhibitione. Respice, inquam, 18. Et ne avertas, tamquam iratus, faciem tuam a puero tuo, idest, a parvo tuo. Ad commendandum hoc dicit. Talium est enim amator Deus. Sinite (inquit) parvulos venire ad me, quia talium est regnum caelorum (Marc. 10.). Dominus noster dictus est puer a puritate, a simplicitate, ab innocentia. Tales etiam vult nos esse. Unde et dicit: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum (Matth. 18.). Ponit et aliam caussam, dicens: quoniam tribulor, velociter exaudi me. Moveat te misericordia tua: moveat miseria mea. Instat tribulatio. Propter hoc opus est, ut velox veniat tua consolatio. Velociter ergo exaudi me. Quando Dominus permittit aut facit ut in tribulatione aliqua simus, etiam tunc misericors est. Non enim alimentum subtrahit, sed desiderium movet. Jam ergo ultra non est quod differas. Pervenit tribulatio mea ad mensuram certam calamitatis. Veniat misericordia tua ad faciendum opus bonitatis. Dixi ne avertas faciem tuam, sed potius 19. Intende animae meae, et libera eam, idest, intus diligenter inspice, quae sit in anima mea virtus mansuetudinis, quae puritas intentionis: ut hoc sit meritum meae liberationis. Et non propter me tantum, sed etiam propter inimicos meos eripe me. Nam indignum valde esset, si tamquam victores de mea gauderent passione. Vel propter inimicorum meorum salutem eripe me, ut cum meam viderint liberationem et glorificationem, convertantur ab errore et salventur. Et debes eripere: tu enim nosti quanta pro tuo amore sustinui. 20. Tu scis improperium meum, idest, quam turpia verba mihi intulerunt. Et confusionem meam, quam mihi imputaverunt. Et reverentiam meam. Quam ignominiose me tractaverunt. De falsi criminis objectione erubescere, non est crimen. Aut etsi crimen est non est illius cui objicitur. Sed tamen infirmitas humani animi plerumque 348 verecundatur etiam, cum falsum objicitur: non quia objectum est, sed quia creditum. Omnia haec sunt in corpore Domini. Me vides afflictum, et eos etiam qui affligunt vides. 21. In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Illi tribulant: ego tribulor. Inter utrumque tu inspector et arbiter (Matth. 16.). Attende in illis injustitiam, in me innocentiam: et unicuique juxta merita sua retribue. Et ne videretur tribulari tributari tamquam non praescius et ignarus, continuo adjecit: Improperium exspectavit cor meam, et miseriam. Cor meum exspectavit, idest, voluntas mea praevidit improperium in dictis, miseriam in factis. Nisi enim hoc ipse praevidisset et voluisset, non utique nasceretur, non pateretur, non moreretur. Sed cujus miseriam praevidit Dominus? Ipsorum profecto tribulantium atque crucifigentium. In ipsis miseria, in ipso misericordia. Unde et pendens in cruce, dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. 23.). Timeant igitur omnes qui alios tribulant, quoniam in conspectu Dei sunt. Cujus vindictam evadere non possunt. Et ipsi qui mala ingerunt, remanent miseri. Nam qui patiuntur propter justitiam, beati (Matth. 5.). Dixisti nobis, pie Domine, quid patereris foris: manifesta etiam quid intus anxietatis habueris. Et sustinui (inquit) qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni. Quid est hoc? Nonne Apostoli de Domini morte sunt contristati? Nonne Maria ad monumentum sedet et plorat? Nonne duobus Discipulis ipse Dominus dicit in via: Quid est quod confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes (Luc. 24.)? Sed contristati erant de morte carnis. Solus vero Dominus contristatus est de morte animae: ex hoc videlicet, quod omnes permanebant in infidelitate. Ideo uon ait, Qui contristaretur, sed qui simul (inquit) contristaretur, sustinui, idest, exspectavi, et non fuit. Multi enim contristati sunt carnaliter: nullus autem spiritualiter, nisi ipse solus. Magna quoque illi esset consolatio, si quos in se credentes inveniret. Quod quia non invenit, quasi conquerendo ingemiscit. Unde et adhuc subjungit: 22. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Non dederunt mihi alium cibum vel potum, nisi acetum cum felle mixtum. Et hoc figura fuit. Dominus sitiebat eorum salutem, et ipsi propinabant ei amaritudinem et vetustatem. Fel et acetum (Ex Augustino) adhuc offerunt Christo, qui male vivendo, scandalum inferunt Ecclesiae. Minus enim peccaverunt Judaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in caelo residentem. Obtulerunt potandum fel, gustavit Dominus et noluit bibere (Marc. 15.). Si non eos pateremur, nec omnino gustaremus. Quia vero necesse est eos pati, necesse est eos gustare. Sed quia in membris Christi tales esse non possunt, gustari possunt, in corpus recipi non possunt. Et quia malam escam dederunt, merito in esca puniti sunt. Unde et subditur: 23. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum. Mensam eorum dicit Scripturam sacram, quam ad animarum refectionem paraverat eis Deus. Haec mensa facta est illis in laqueum, quia ex ipsa sua lege capiuntur a Christianis, et convincuntur errare. Quare coram ipsis? Sunt enim tales, qui iniquitatem suam intelligunt, 349 et tamen in ea pertinacissime perseverant: et laqueum norunt, et tenenda colla subjiciunt. Fiat Et in retributionem eis, ut mala recipiant, pro malis, et qui per legem peccaverunt, puniatur per legem. Fiat et in scandalum. Quod enim majus scandalum Judaeis fieri potuit, quam quod Deum et salvatorem suum, quem lex et prophetae praenuntiaverunt, postmodum caecati malitia crucifixerunt? Hinc Paulus ait: Praedicamus Christum crucifixum, Judaeis, quidem scandalum (1. Cor. 1.). Hoc autem quod ait, Fiat, non optando dicit: sed prophetando: non ut fiat, sed quia fiet. Nec potest aliter nisi, ut talibus ista eveniant. Cum audimus dici per spiritum Dei talia eventura malis, ad hoc in illis haec intelligamus, ut nos talia devitemus. Malitia inquam illos excaecavit: et ideo subjungit: 24. Obscurentur oculi eorum ne videant. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1. Cor. 2.). Primum peccatum, superbia (Eccles. 10.). Prima poena peccati, obscuritas cordis. Quia superbi erant, caeci facti sunt. Unde protinus subditur: Et dorsum eorum semper incurva. Hoc enim semper subsequens est, ut si oculus mentis a superno lumine privetur, statim animus ad ea, quae retro sunt appetenda, inclinetur. Et hoc est dorsum curvum habere, statum mentis in inferioribus flectere. Sequitur alia poena. 25. Effunde super eos iram tuam: et furor irae tuae comprehendat eos. Ira effunditur, quando super eos omnipotentis Dei vindicta multipliciter exercetur. Furor irae Dei, est futurae animadversio vindictae. Ita autem ad praesentem percussionem pertinet: furor ad futuram damnationem. Ideo furor, quia nullum ibi remedium, nulla ibi misericordia. Comprehendat, inquit, eos, tamquam fugitivos. Jam enim non erit evadendi locus, quando eos aeternus absorbuerit cruciatus. Nec tamen in Deo ulla aestimanda est irae aut furoris commotio: sed humano usu, quasi iratus aut furens dicitur, quando ab ipso tam acriter ac districte peccatorum culpae feriuntur. Unde adhuc subjungitur: 26. Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet. Habitationem dicit ipsam civitatem Jerusalem, in qua communiter habitabant. Tabernacula vero singulas cujusque domus designant, ubi potuerunt adversus Dominum clamare. Ibi (Ex. August.) a Domino non permittuntur habitare. Loca illa omnia et hominibus plena sunt. et Judaeis inania. Quare hoc? 27. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Nos percussi sumus a Deo, quia peccavimus: et vulnera sunt peccata nostra. Dolor vulnerum, afflictio contra peccatum. Percussio est mortalitas et corruptio. Hanc percussionem suscepit ipse Filius Dei, quamvis non peccaverit. Vere (inquit Propheta) languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. 53.). Sed Judaei addiderunt, quia quem Deus Pater plagis mortalitatis et corruptionis vulneraverat, ipsi insuper occiderunt. Mortales homines hic, cum poena nascuntur, et haec poena percussio est Domini. Et huic poenae addunt quicunque alios fuerint persecuti. Et quia ipsi apposuerunt dolorem super dolorem, vide apertam justitiam, quae sequitur. 28. Appone, inquit, iniquitatem super iniquitatem eorum. Ut sicut alibi dicitur: Qui nocet, 350 noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. 22.). Et sic non intrent in justitiam tuam. Culpa enim excitat culpam: et cum una non corrigitur, exinde altera generatur. Et quanto plus refrigescit caritas, tanto amplius abundat iniquitas. Vel super iniquitatem patrum oppone iniquitatem filiorum, ut extendatur de progenie in progeniem iniquitas eorum, sicut ipsi dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. 27.). Quod autem dixit, Appone: non sic accipiendum est, ut Deus ponat, vel addat iniquitatem in aliquo: sed quasi hoc agit, quando fieri permittit. Neque enim humanam mentem debellando destruit, sed recedendo: quia ad perditionem suam sufficit sibi dimissa. Hinc Salomon ait: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit (Eccles. 7.). Propterea adhuc subditur: 29. Deleantur de libro viventium. Libri nomine praedestinatio Dei accipitur: quia sicut hoc quod in libro scriptum est, fixum manet: sic incommutabile est, quicquid a Deo praedestinatur. Quomodo ergo dicit Deleantur, si hi qui scripti sunt, deleri non possunt? Sed hoc dictum est secundum spem illorum, qui ibi se scriptos putabant. Quid (Ex Augustino) est deleantur de libro vitae? Et ipsis constet non illos ibi esse. Illi qui se sperabant, tanquam merito justitiae suae in libro scriptos Dei, quibus dicitur: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere (Joan. 5.): cum perducta fuerit damnatio eorum, etiam ad cognitionem ipsorum, delebuntur de libro vitae, id est, non ibi se cognoscent. Dixi deleantur, secundum spem eorum. Quid secundum aequitatem tuam? Et cum justis non scribantur. Confirmat in fine versus, quod praemissum est in capite. Audivimus, quid nobis cavendum sit in malis: audiamus nunc quid sit imitandum in Christo. Illi tales fuerunt, et sic perierunt. Tu benigne Domine, quid dicis de te ipso? 30. Ego sum pauper et dolens: salus tua, Deus, suscepit me. Exemplo Domini nostri discamus pauperes esse et dolentes. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Et beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. 5.). Hoc ipsum prius in se nobis ostendit, propterea dicit, Ego sum. Totum corpus ejus hoc dicit. Corpus Christi in hac terra pauper et dolens est. Sed sint divites Christiani, prorsus si Christiani sunt, pauperes sunt. In comparatione namque caelestium divitiarum, quas sperant, quicquid hic habent, pro nihilo reputant. Nec sunt deserti tales pauperes, quoniam salus Dei suscepit eos. Ad quam rem: Ut jam non sint pauperes et dolentes, sed potius laetantes et beati faciant quod subjunctum est: 31. Laudabo nomen Dei, cum cantico. Idest, cum jocunditate: et exultans in meipso, magnificabo eum in laude. Haec sunt divitiae meae, ut scilicet, cum gaudio et hilaritate non cessem Deum meum laudare et magnificare. 32. Et laus illa placebit Deo, super omne legale sacrificium. Et hoc (Ex Augustino) ostendit per partem, cum subjungit: Super vitulum novellum cornua producentem et ungulas. Talis enim quaerebatur vitulus in sacrificio, qui et novelius esset, et tam magnus tamen, ut cornua mitteret, atque ungulas fortes haberet. Et hoc ex significatione factum est. Qui bene instructus est, et ad laudem 351 Dei opulentus, cornua debet habere, quibus adversarium ventilet: et ungulas, quibus terram excitet: novellus propter novam vitam. Aliquis haereticus forte contradicit, cornibus novi et veteris Testamenti ventiletur. Alius terrena sapit, ungulis discretionis et robore virtutis excitetur. Super hunc vitulum tibi placebit laudatio mea, in illa aeternitate ubi perfecte laudabunt te Sancti, sine ulla contradictione. 33. Videant pauperes, et laetentur. Credant haec, et spe gaudeant: et magis pauperes sint, ut ditari mereantur. Et convertit se ad eos admonendos dicens: Quaerite Deum, et vivet anima vestra. Deus est vita animae. Quaeritis panem, ut vivat caro vestra? Deum quaerite, et vivet anima vestra. Unde hoc probas? 34. Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Nec exaudivit, nisi pauperes. Si vis exaudiri, pauper esto. Noli (Ex August.) de te praesumere, nec aliquid quaerere, praeter Deum tuum. Si peccator es, non ideo desperes. Et vinctos suos, in peccatis, per quae viderentur repudiari a Deo, Non despexit. Illos vinctos non despicit Deus, qui sui sunt, id est, qui per poenitentiam et satisfactionem eum requirunt. 35. Quapropter Laudent illum coeli et terra, et mare, et omnia reptilia in eis. Homo, rationalis creatura, laudet Deum, et per hominem omnis creatura: quoniam ipsae species et materiae rerum sunt homini caussa, ut ipse laudet auctorem et Salvatorem suum. Quare laudent? 36. Quoniam Deus salvam faciet Sion, idest, Ecclesiam Deum speculantem, modo per fidem, deinde contemplantem per speciem (1. Cor. 13.). Et aedificabuntur civitates Judae, id est, animae sua peccata confitentes. Initium bonorum est confessio peccatorum. Et justus in principio accusator est sui (Prov. 18.). Primum ergo debent homines mala sua confiteri, atque moribus in melius commutari: et sic aedificabuntur in civitate Dei, unde psalmus intitulatur pro his, scilicet, qui commutabuntur. Et inhabitabunt ibi, id est, in illa beata civitate, in illa excelsa Sion. Et non ad horam, sed haereditate acquirent eam. Ut possideant illam in aeternum: et non una sola generatio justorum, sed per omnes successiones. 37. Et semen servorum ejus, idest, fidei imitatores, possidebit eam. Et quia fides sine dilectione non valet (Jacob. 2.), continuo adjecit: Et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. Qui non ex timore, sed ex amore serviunt Deo. Ipsi sunt semen, et ipsi inhabitabunt in ea, tanquam in haereditate sua. Nullus ibi haereditabit, nisi per dilectionem. Deus est dilectio. Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo (1. Joan. 4.). Hic est finis, haec est haereditas. TITULUS PSALMI LXIX. 1. Sequitur titulus in alio psalmo, In finem, Psalmus David, in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus. In finem, id est, in Christum nos mittit iste psalmus, qui attribuitur David, id est, eidem Christo, sive cuilibet justo in tribulatione posito, in rememoratione, id est, in consideratione rememorationis, eo quod (inquit) salvum me fecit Dominus. Memor enim salvationis et etiam beneficiorum, quae Deus contulit mundo (sicut in alio psalmo monstratum est)? securus petit liberari, licet multis malis urgeatur. Est ergo 352 in hoc psalmo vox tribulatorum inter passiones periclitantium, sed de suo capite praesumentium. Ipsi sunt materia psalmi. In prima parte postulant a Deo suam liberationem, deinde persequentium conversionem. In secunda exultant in Domino, et magnificant eum. Ad ultimum paupertatem et egestatem suam commendant, ad exemplum caeterorum: et exinde adjutos a Deo se insinuant, et liberatos. Intendunt autem exhortari, quosque, ut convertantur ad Deum, et securos reddere de aeterno bono, etsi urgeantur a malis, atque in his non diffidere, sed omnipotentis Dei adjutorium invocare. Audiamus eos, atque affectu cordis unusquisque nostrum dicat, quod sequitur. PSALMUS LXIX. 2. Deus, in adjutorium meum intende. Domine, ad adjuvandum me festina. Tu qui es Deus et Dominus meus, creator et gubernator meus in adjutorium meum intende misericorditer: adjuva festinanter. Primum inspice instantem necessitatem: deinde accelera auxilii consolationem. Cum dicit, In adjutorium meum, ostendit se aliquid operari per liberum arbitrium, et petit divinum auxilium ad cooperandum. Contra omnes adversitates et tentationes dicendus est iste versiculus. Et cum tribulamur, et cum operamur, divino adjutorio semper opus habemus. Deinde orat etiam pro persecutoribus, cum subjungit: 3. Confundantur de peccatis, et revereantur, id est, timeant te judicem, qui quaerunt animam meam, subaudis ad perdendum eam. Haec vox proprie ad martyres pertinet, qui ad hoc quaerebantur, ut occiderentur. Et cum orant pro suis inimicis, perfectionem nobis insinuant caritatis. Diligite (inquit Dominus) inimicos vestros. Benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Marc. 5.). Ideo adhuc subditur: 4. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. Primo fuit (Ex Augustino) impetus persequentium: modo remansit malevolentia cogitantium. Tempora sunt in Ecclesia persecutione distincta. Factus est impetus in Ecclesiam, quando reges et principes persequebantur eam. Crediderunt illi: data est pax Ecclesiae, sed non deest fremitus persecutorum: impetus tamen suos ad cogitationem verterunt. Dictum est de his temporibus Ecclesiae: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet (Psal. 111.). Pro his orat martyr, quomodo et pro illis, ut retrorsum avertantur, idest, credant in Christum et sequantur. Erubescant etiam de commissis peccatis. Peccator enim et poenitens, quo plus defert verecundiae de recordatione delicti, eo uberiorem a Domino meretur gratiam. Nonne haec praetulit Publicanus, qui nec audebat oculos ad coelum levare? Ideo justificatur magis Domini judicio, quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumtio (Luc. 18.). Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, Euge. Idest, Bene, bene. Similiter avertantur illi erubescentes de malis suis, qui adulantur mihi. Et hoc statim, ut eorum conversio non moretur. Facile enim emendatur culpa, quae cito corrigitur. His tribus versibus tria genera persecutorum commendantur, id est, malefactores, malevoli, adulatores: quorum primum fit opere, alterum cogitatione, 353 tertium locutione. His tribus modis affligitur corpus Christi. Reprobi enim mala quae possunt, bonis inferre non desistunt. Et cum non possunt malum quod volunt agere, non cessant illud cogitando tractare. Et cum nocere non valent, aut non audent in aperto, faciunt quod possunt, simulando, adulando, laudando, attrahendo. Isti sunt qui dicunt, Euge, euge: qui quos possunt, falsis laudibus seducunt. Pro his tamen orat Ecclesia, ut convertantur, et fiat quod subjunctum est: 5. Exsultent, secundum corpus, et laetentur, secundum animam non in se gloriantes, sed in te, a quo habent laetari et exultare, omnes qui quaerunt te. Quia alii non habent in te laetari vel exsultare. Et dicant semper, magnificetur Dominus. Peccator es (Ex Augustino)? magnificetur, ut vocet. Confiteris? magnificetur, ut ignoscat. Jam juste vivis? magnificetur, ut regat. Perseveras usque in finem? magnificetur, ut glorificet. Semper ergo magnificetur Dominus. Hoc dicant justi: hoc dicant, qui quaerunt eum. Quisquis hoc non dicit, non quaerit eum. Dicant hoc, Qui diligunt salutare tuum, id est, Filium tuum. Ab illo est enim illis salus, non a se. Nec digne possunt laudare Deum Patrem, qui non diligunt Deum Filium, per quem salvati sunt. Dicant, Magnificus est Dominus, qui nos tam potenter salvavit. De se autem dicat unusquisque quod subditur: 6. Ego vero egenus, mendicans meam salutem, vel aliorum: et pauper sum, id est, insufficiens per me ad eam inquirendam. Nec tamen ideo diffido: nam Deus adjuvat me: ut possim quam desidero salutem possidere. Sic utique nos Deum laudare decet, ut cum illum prout possumus magnificamus, nosmetipsos infirmos et inutiles judicemus. Ille enim abundans, nos egeni: ille dives, nos pauperes. Quando haec recognoscimus, et de nobis diffidentes, in ipso solo confidimus: tunc nos tamquam pauperes et egenos adjuvat Deus. Unde ad ipsum, cujus habet adjutorium, familiarem se convertens locutionem subjungit: Adjutor meus, in bonis, et liberator meus, a malis, es tu: et non alius. Et hoc tantum mihi restat petere: Domine, ne moreris: sed fac quod facturus es, ducendo me in gloriam tuam. Et hic aperte innuit, se memorem beneficiorum Dei, sicut titulus praenotavit. Imploremus et nos Domini Dei nostri adjutorium, et liberationem, et gloriam: atque ex toto corde dicamus illi, Domine, ne moreris. TITULUS PSALMI LXX. 1. Psalmus qui sequitur, hoc modo intitulatur: In finem psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. Hic titulus tangit historiam, quomodo filii Jonadab in prima captivitate in Babyloniam ducti sunt (Jerem. 35.). Quibus pater Jonadab praecepit ut non biberent vinum, et in tabernaculis morarentur. Jonadab qui interpretatur spontaneus, Dominum Christum figuravit: qui filiis et imitatoribus suis praecepit, ut non bibant vinum (Luc. 21.), id est, terrenae voluptati non inhaereant: et in tabernaculis, id est, in militia Domini habitare consuescant. Spontaneus Domini fuit Christus, qui Domino Patri usque ad mortem factus est obediens (Philip. 2.). Exponitur autem sic titulus: Psalmus iste attribuitur 354 ipsi David, id est, Christo, quia Christus loquitur in hoc psalmo. Psalmus, dico, filiorum Jonadab, id est, imitatorum Christi, quia ad utilitatem eorum agit: et primorum captivorum, quia nunc filii Christi, prius filii Adam in captivitate a diabolo captivi sunt ducti. Nam non fuit prius (ut ait Apostolus) quod spirituale est, sed quod animale (1 Cor. 15.). Animales quippe in Adam fuimus, in carne viventes: in Christo vero spirituales, id est, spiritu viventes. Materia est justus omnis sperans in Domino. Et describuntur multa beneficia Dei, circa sperantem in eum. In prima parte petit liberari a malis, ut possit Deum laudare. In secunda (quae incipit, Ne projicias me in tempore senectutis) petit, ut sicut Deus ei obtulit beneficia sua in juventute, sic faciat in senectute, ubi maximum opus est. In tertia (quae incipit, Quae fecisti magnalia Deus, quis similis tibi?) ponit gratiarum actionem de collatis beneficiis. Invitat nos verus Jonadab filios suos ad sui conformitatem, ut non bibamus vinum, et in tabernaculis moremur, sicut superius expositum est. Et ut, sicut ipse per obedientiae suae humilitatem sublimatus est (Philip. 2.), per ejus humilitatis vestigia sublimari mereamur. Et haec est intentio. Per totum autem psalmum gratia Dei commendatur. Ait ergo: PSALMUS LXX. 2. In te, Domine, speravi, et si modo confundor: vel non confundar in aeternum. Recedendo a Deo, cadit homo in peccatum, et confunditur. Accedendo ad Dominum. corrigit se, et non confundetur in aeternum. Et ne confundi valeat, petit, dicens: In justitia tua libera me, et eripe me. Duo sunt, quae in servitutem nos redigunt: peccatum scilicet, et poena peccati. Unde nunc postulat liberari a peccato per justitiam, atque eripi a poena peccati, transeundo a morte ad gloriam. Et bene ait, In justitia tua, hoc est a te data. Deus est enim qui per gratiam suam operatur justitiam in homine, sine meritis. Ipse enim dat fidem suam, quae reputatur nobis ad justitiam (Rom. 4.): quae operante gratia, facit hominem liberum, qui servus fuerat per peccatum (Joan. 8.). Et quia merita mea digna non essent, ut ad tuam altitudinem pervenirent: ideo, Inclina ad me aurem tuam, id est, condescende mihi per tuam clementiam, et salva me. Et haec (Ex Augustino) est confessio humilitatis. Qui enim dicit Inclina ad me, confitetur quia jacet, tamquam medico stanti aeger prostratus. Salva me, inquit. Quomodo?
3. Esto mihi in Deum protectorem. Ne ad me jacula perveniant inimici. Ego enim protegere me non possum. Et parum est in protectorem, ideo addidit: Et in locum munitum, ut salvum me facias. Et hoc erit in alia vita. Ibi enim in securitate erimus, ubi nos aggredi nullus valebit inimicus. Prius ergo oportet ut hic protegamur a Deo, ubi bellum est: quatenus deinde sit locus munitus in quo salvemur, ubi aeterna requires est. Quid enim munitius, cum ad illum locum confugeris? Quos ibi adversarios formidabimus? Et ideo salvum me debes facere, quoniam non habeo fortitudinem nisi a te. Et hoc est quod subdit: Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Ex te 355 et per te sum firmus: et sicubi fuero infirmatus in me, refugiam ad te. Firmum et immobilem te facit gratia Christi, adversus omnes tentationes inimici. Sed ibi est, et humana fragilitas: ibi est adhuc prima captivitas: ibi est lex in membris, repugnans legi mentis (Rom. 7.). Et adhuc corpus, quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. 9.). Ideo quantumlibet et gratia Dei firmus sis, tamen adhuc formidandum est ex corruptione carnis. Ergo firmamentum meum es tu, ut sim firmus in isto saeculo contra tentationes. Sed si multae sunt, et turbant me: refugium meum es tu. Et quia superius dixit Eripe me: nunc determinat a quibus, cum subjungit: 4. Deus meus eripe me de manu peccatoris, id est, de potestate diaboli: qui specialiter dicendus peccator, quia ipse est persuasor omnis peccati. Et potes eripere me, quia Deus es. Et etiam debes, quia per gratiam meus fieri dignatus es. Et non solum de manu invisibilis inimici eripe me, sed et de manu contra legem agentis et iniqui. Hic (Ex Augustino) notatur omne genus peccatorum, scilicet aut legis transgressor, si accepit legem: aut tantummodo iniquus sine lege, si legem non accepit. De utroque genere loquitur Apostolus dicens: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. 2.). Inter utrumque gemit corpus Christi, atque ab utroque affligitur. Nec se vindicat, sed patienter tolerat, et orat: unde adhuc subjungitur: 5. Quoniam tu es patientia mea Deus, Deus spes mea a juventute mea. Ideo me debes eripere, quia tu es caussa, et fructus patientiae meae. Propter te graviter affligor: propter te aequanimiter patior. Nec solum patientia mea, sed et spes, id est, certitudo mea. Bene autem post patientiam posuit spem, quia de patientiae virtute certitudo spei generatur. Hinc Paulus ait: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem: spes autem non confundit (Rom. 5.). Quanto hic graviora propter Deum sustinemus, tanto majora in futuro praemia a Domino speramus. Spes dico a juventute mea, id est, a tempore fortitudinis meae. Non enim (Ex August.) dicit juventutem, quantum ad aetatem: sed quantum ad animi virtutem. A juventute mea cepi in te sperare, ex quo me adversus diabolum armasti: ut munitus fide, spe et caritate, caeterisque spiritualibus armis, contra adversarios tam visibiles quam invisibiles dimicarem. Nec a juventute tantum, sed etiam, 6. In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris meae tu es protector meus. Uterum Ecclesiae parationem illam dicit, qua instruitur homo, cum credere incipit: et ante in eo utero formatur spiritualiter, ut deinde in lucem verae cognitionis pariatur. Et tu etiam es protector meus de ventre matris meae, Ecclesiae, id est, ex quo fui renatus de baptismate. Totum est commendatio gratiae divinae, quae operatur in nobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. 2.). Justum est ergo, ut gratiae suae beneficiis laudetur: unde et recte nunc subditur: In te cantatio mea semper. Id est, omni tempore, et in prosperis et in adversis laudabo te. Propter hoc, 7. Tanquam prodigium factus sum multis. Multi enim amatores seculi putant me insanum et prodigiosum, cum vident me invisibilia, quae 356 ipsi contemnunt, laudare et appetere: visibilia vero, quae ipsi appetunt, contemnendo vitare. Et tu contra omnia opprobria factus es mihi adjutor fortis. Tu enim ministras spiritualem fortitudinem ad contemnendam hominum insultationem. 8. Ideo Repleatur os meum laude, antequam essem, quia fecisti: cum essem, quia salvasti: cum peccassem, quia ignovisti: cum conversus essem, quia adjuvisti: cum perseverassem, quia coronasti. Ita plane repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Ut (Ex August.) exultando annuntiem, quam gloriosus sis, et quam magnus. Et hoc tota die, id est, sine intermissione: tam in prosperis, quibus consolaris, quam in adversis, quibus corrigis. Dico quia tu es spes mea a juventute mea. Et sicut in juventute non deseris, sic 9. Ne projicias me in tempore senectutis. Et quid per senectutem accipiat, determinat, dicens: Cum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Defectum virtutis nominat senectutem, sicut superius juventutis nomine designavit fortitudinem. Ac si dicat: Ne projicias me a te: non permittas me peccare ex infirmitate. Quod si per fragilitatem peccare contigerit, ne derelinquas me ex toto, ut deficiens viribus perseverem in peccato. Projecit Deus Petrum, cum permisit peccare: sed non dereliquit, quia fecit poenitere (Luc. 22.). Non potest legi versus iste in persona Christi, ut a Patre postulet ne illum deserat in tempore suae passionis, quando visa est defecisse virtus ejus in miraculis. Et opus est (inquit) ut non derelinquas, 10. Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam. Non ut imitarentur, sed ut perderent eam. Consilium fecerunt in unum. Id est, in unam voluntatem nocendi. Dicentes, Deus dereliquit eum. Unde est illud in Evangelio: Non est hic homo a Deo: et, Daemonium habet (Joan. 9. et 10.). 11. Ideo Persequimini et comprehendite eum. Et secure potestis facere. Quia non est qui eripiat. Dictum est hoc de Christo. Ille enim, qui potentia divinitatis resuscitaverit mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens comprehensus. Quando autem apprehenderetur, nisi primo illi corde suo dicerent, Deus dereliquit eum (Joan. 18.)? Quo contra postulat, dicens: 12. Deus, ne elongeris a me: Deus meus, in auxilium meum respice. Ita fit. Non elongatus est a Filio suo Deus Pater: sed semper est ei coaeternus. Non elongatur etiam ab eis, imo prope est, qui tribulato sunt corde (Psal. 33.). Prope est, ut audiat. Prope est, ut misericorditer respiciat. Prope est, ut auxilietur. Oculi Domini super justos (Ibid.): vultus autem Domini super facientes mala (Ibid.). Tamen pro talibus orat, cum subjungit: 13. Confundantur et deficiant detrahentes animae meae. Hoc illis expedit, ut peccata sua recognoscant; unde confundantur et deficiant in se, qui male de se praesumebant. Operiantur multa confusione, interius: et pudore, exterius: qui quaerunt mala mihi. 14. Ego autem semper sperabo. Quicquid illi facient, quantumcunque persequentur: ego non frangar ulla adversitate, sed semper firmam spem habebo in te. Et adjiciam super omnem laudem tuam. Quid est hoc? Quid potest (Ex August.) adjicere 357 homo super omnem laudem Dei? Sed laudatus erat Deus in omni creatura sua, in regimine seculorum, in ordinatione temporum, in eminentia caeli, in foecunditate terrae, in circumfusione maris, in ipsis filiis hominum, in danda lege, et caeteris omnibus mirabilibus suis. Nondum erat laudatus in eo, quod suscitavit carnem in vitam aeternam. Laus ergo Dei super omnem laudem antehabitam adjicitur, cum Unigeniti ejus incarnatio, passio, resurrectio, et ascensio in caelum praedicatur. Unde adhuc subjungit: 15. Os meum annuntiabit justitiam tuam. Et subdit, quid vocet justitiam, scilicet salutare tuum, id est, Filium tuum, qui et salvat sperantes in se, et justificat. Et hoc tota die, id est toto tempore. Haec est laus, quae superat omnem laudem, Dei scilicet justitiam praedicare, qua justificatur impius: et salutare, quo salvatur damnatus. Et propter hoc annuntiavi justitiam tuam: Quoniam non cognovi, id est, non approbavi literaturam. De qua Paulus dicit: Litera occidit, spiritus autem vivificat (2. Cor. 3.). Quidam enim non de gratia, sed de litera gloriabantur, eo quod legem accepissent (Matth. 5.). Lex autem sine gratia, sola litera est, et manet ad convincendam iniquitatem, non ad dandam justitiam. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato (Galat. 3.), ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. In ipsa gratia (Ex Augustino) glorians, literaturam non cognovi, id est, homines de litera praesumentes, et a gratia resilientes toto corde reprobavi. Unde merito subditur: 16. Introibo in potentias Domini. Spiritualis enim homo dum non adhaeret literae, meretur per intellectum ad interiora spiritus introire, ut potentias Domini sciat, id est, gratiam et virtutes, quibus jam non infirmatus per carnem mandata divina potenter impleat. In hoc etiam commendat gratiam Dei, non justitiam suam, cum protinus addit: Domine, memorabor justitiae tuae solius. Quidam enim ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. 10.). Nullam meam agnosco, solius tuae memorabor justitiae. Justitia tua sola me liberat: mea sola non est nisi peccata. Non gloriabor de viribus meis, ne in literatura maneam: sed de gratia tua per quam literam operando adimpleam. Nec solum facere, sed et ipsum scire Deo attribuit, cum subjungit: 17. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc. Ex ipso (Ex August.) initio fidei quo me innovasti usque modo, docuisti me, quia tuae solius justitiae memorari debeo. Considerans enim vitam praeteritam meam, video quid mihi debebatur, et quid acceperim pro eo, quod mihi debebatur. Debebatur poena, reddita est gratia. Debebatur gehenna, data est vita aeterna. Ex quo conversus sum, didiei merita mea nulla praecessisse, sed gratiam tuam mihi gratis venisse. Taliter eruditus, Pronuntiabo mirabilia tua, id est, ea quae tu mirabiliter operatus es, aliis praedicabo. Quid mirabilius inter Dei mirabilia, quam quod ipse creator factus est creatura? Deus humanam naturam suscepit. Sanguine suo perditum hominem redemit, de morte ad vitam, de mundo ad gloriam reduxit. Haec sunt, quae pronuntiabo mirabilia, quae me docuisti a juventute mea. Et sicut hucusque cepisti misericors, Domine, 358 sic usque in finem non cesses agere. Et hoc est quod subdit: 18. Et usque in senectam, et senium, Deus, ne derelinquas me. Adjuvisti fortem, non deseras debilem. Tempore Apostolorum et martyrum erat juvenis Ecclesia, fortis in virtute, patiens in tribulatione, perfecta in sapientia. Jam quia caritas refrigescit, minuitur sapientia, virtus deficit: quasi in senectutem venire cepit. Tempore Antichristi cadet in senium, quando ejus virtus adeo diminuta erit, ut si fieri possit, seducantur etiam electi (Matth. 24.). Postulat ergo Christi Ecclesia, ut sicut a juventute per omnipotentis Dei gratiam regitur: sic usque in finem per eamdem gratiam gubernetur. Usque in senectam, et senium meum, id est, usque ad diem ultimum meum, usque in finem seculi gratia tua perseveret mecum. Donec annuntiem brachium tuum, id est, Filium tuum, generationi omni, quae ventura est. Hinc alibi dicitur: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. 33; Joan. 12; Rom. 10.)? Ideo Christus brachium Domini dicitur, quia ipse est virtus et fortitudo Dei per quem omnia facta sunt: et a quo diaboli virtus superatur. Omni generationi annuntiatur hoc brachium, ut credendo in Dominum Jesum Christum fortes permaneant, atque in tanta virtute confidendo, diabolum et vitia potenter vincant. 19. Annuntiabo (inquit) non vires aut justitias meas, sed, Potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, quae extenduntur, usque in altissima, quae fecisti magnalia: id est, usque ad ipsas caelestes virtutes, quas tu longe mirabilius quam caetera opera tua creasti. Dei magnalia sunt Angeli, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates. Haec ipsa magnalia tibi debent, quod sunt, quod juste vivunt, quod beate vivunt. Non solum homines gratia Dei gubernantur, sed et ipsae altissimae et aeternae potestates. Unde admirando exclamat, dicens: Deus, quis similis tibi, subaudis, in magnalibus faciendis? Voluit primus angelus tibi esse similis, et cecidit (Isai. 14.). Voluit primus homo, cui serpens dixit: Et eritis sicut dii (Gen. 3.), et dignitatem amisit. Et tamen ad similitudinem Dei factus legitur homo (Gen. 2.): et ipse Dominus ad similitudinem suam nos invitat, dicens in Evangelio: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri (Matth. 5.). Et Apostolus: Similes (inquit) ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). In quo ergo peccavit homo, si esse voluit, quod Deus in illo fecit? Sed voluit hoc perverse, ut quomodo Deus non habet a quo formatus est, non habet a quo regatur: sic ipse voluit in sua potestate esse sine domino, sine rectore, ut propria uteretur voluntate. Posset autem et hoc velle sine peccato, scilicet ut similis esset Deo. Quisquis enim vult ita esse similis Deo, ut ad illum stet, et ab illo fortitudinem suam custodiat, eique cohaerendo signetur tanquam cera ex annulo: habet imaginem ejus, faciens quod dictum est, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. 72.). Hic custodit similitudinem et imaginem ad quam factus est, et non peccat. Quod quia homo prius agere contemsit, nunc captivus clamat: Deus, qui similis tibi? Perverse volui esse tibi similis, et factus sum similis pecori. Sub tua dominatione, sub tuo praecepto vere 359 similis eram. Sed homo in honore positus non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. 48.). Et quia tetigit vetitum, invenit supplicium. Unde nunc gemens subdit: 20. Quantas ostendisti mihi tribulationes malas et multas! Ostensum est enim malum homini per experimentum. Unde scriptum est: Et aperti sunt oculi eorum (Gen. 3.). Cognoverunt enim se peccasse. Clausi sunt oculi interiores quibus videbant spirituale bonum: et aperti sunt oculi exteriores ad experiendum malum. Quis autem potest dicere aut excogitare, quantas et quam multas tribulationes et anxietates videat et sentiat miser homo, in hac mortalitate et corruptione? Quae ideo malae sunt, quia sine culpa esse non possunt. Disciplina tamen fiunt, et admonitio est, non desertio. Nam protinus addit: Et conversus vivificasti me. Quasi post iram conversus ad misericordiam, vivificasti genus humanum in primo parente mortuum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (1. Cor. 15.). Et de abyssis terrae, idest, de profunditate et submersione peccati, iterum reduxisti me. Quid est, quod dicit Iterum? Non enim semel reducit Deus a peccatis: sed modo per baptismum, modo per poenitentiam, modo per conversionem: et sic multis et diversis modis reducimur ad salutem. Nos iteramus culpam, pius Dominus iterat erga nos suam misericordiam. Vel de abyssis terrae, id est, de peccatis, quae nos mergunt in interitum, reduxit Deus genus humanum. Primum per fidem, iterum per speciem: nunc recte vivendo, iterum aeterna beatitudine perfruendo. Surreximus mente, fide, spe, caritate. Restat, ut surgamus et corpore. Et quia hoc jam spe tenemus, dicatur recte, Et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Mihi vero sic reducto, 21. Multiplicasti magnificentiam tuam, idest, multis modis magna, et multiplicia virtutum dona contulisti. Et conversus, per mediatorem Christum (1. Tim. 2.), ab ira, quam habebas de peccato contra genus humanum, consolatus es me, securum faciendo de aeterna promissione. Et quia ( Ex Augustino ) duas dixerat reductiones, unam secundum spiritum in re, alteram secundum corpus in spe, eas duas commendat, cum subjungit: 22. Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus. Hoc est secundum spiritum. A superiori enim sonat psalterium quod est, quasi vas quoddam spirituale, in quo psalmi continentur, in quo etiam Domini veritas ad ipsius honorem praedicatur. Vasa psalmi, instrumenta sunt, ubi psalmodia fiat; et significant vivificationem spiritus. Quid de corpore? Psallam tibi in cithara, sanctus Israel. Cithara enim ab inferiori parte sonitum reddit. Psallam tibi in cithara, id est, in mortificatione carnis. Tibi, inquam, qui es sanctus Israel, id est, qui sanctificas eos, qui sunt spiritualiter Israel, id est, videntes Deum. Et ideo 23. Exultabunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti. Tam certus erat Sanctus David de redemtione animae suae, ut jam diceret factum, quod in spiritu praevidebat futurum. Non ait: Et animam, quam redemturus es: sed Anima mea quam redemisti. 360 Quapropter dum Domino cantat, non solum exterioribus labiis, sed intus in anima exultat. Sic enim Deum laudare decet, ut mens concordet cum voce, ut impleatur illud Apostoli: Psallam spiritu, psallam et mente (1. Cor. 14.). Nec solum labia mea decantabunt, 24. Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam. Id est, qualiter anima mea per te redemta sit, et justificata, nullis meis praecedentibus meritis, sed sola tua gratuita misericordia. Quando hoc meditabitur? In fine, Cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi. Duobus modis (Ex August.) confundentur et erubescent: aut cum credent in Christum, aut cum venerit Christus. Resurgent enim omnes mortui (1. Cor. 15.), quisque cum caussa sua: separabuntur boni ad dexteram, mali vero ad sinistram. Et tunc confundentur, qui ante exultabant: erubescent, qui garriebant, cum dicetur eis: Ite in ignem aeternum (Matth. 25.). Et notandum, quod non ait, Et lingua mea loquetur: sed meditabitur. Tunc enim linguae cessabunt (1. Cor. 13.), quoniam in illa beata vita omnium voluntates et cogitationes omnibus invicem apparebunt.