Liber I | Liber III |
editio: ex Operele Principelui Demetriu Cantemiru vol. VI, Societatea Academică Română, Bucurescĭ, 1883
fons: librum vide
p. 29
TRACTATUS PRIMUS
Caput I : De prima et optima Categoria i. est de Essentia, vel Substantia.
Essentia est res per se existens, non egens alterius ad sui constitutionem, differt hæc ab ente, ut ex ipsius definitione patet, vg : Ens vel est res per se existens, Dec egens alterius ad sui constitutionem, vel Ens est, quod per se non potest esse, sed habens in alio existentiam, et quamquam omnes categoriæ ab ente dividantur, attamen (ut potè quæ sunt genera generalissima, quarum unaquaque et species specialissimas, et genera subalterna habet), ens non est eorum genus, genus enim suis p. 30speciebus non tantum nomen, sed et definitionem communicat, quit facultate ens caret. ergò non est categoriarum genus. ideo essentia quatenus per se est, non est egens alterius ad sui constitutionem, reliquæ autem gategoriæ (sic) quatenus per se non possunt esse, sunt accidens, ideoque reliquam definitionis partem entis sortiuntur.
Sciendum, quod ubi est accidens, necessarie debet esse et essentia, essentia autem et absque accidente considerari potest. Igitur subiectum duo significat, essentiam, i. e. subiectum omnium accidentium quoad existentiam, et prædicamentum, ad quod subiiciuntur atoma propriis speciebus, et generibus, et species generibus usque ad generalissimum genus.
Substantia, qua propriè, maximè, et primùm dicitur est illa, quæ neque in subiecto aliquo est neque de subiecto aliquo dicitur. vg: quidam homo, quidam equus. Secunda autem substantiæ dicuntur species in quibus insunt substantiæ, vg: homo, animal. itaque qua dicuntur de subiecto, necessé est, et nomen, et definitionem attribuere subiecto, vg: homo dicitur de subiecto, i. e. de aliquo homine, totum id quod est hominis, ipsi p. 31 attribuendum est, i. e. et nomen, et definitionem hominis. simil: et de cæter: In accidentibus verò non ita, quoniam definitio albedinis (qua est accidens) corpori (quod est essentia) attribui impossibile est. sunt quadam accidentia, qua solum nomen subiecti sortiuntur, alia autem, neque nomen, neque definitionem subiecti participare possunt. hoc tantum observandum, quòd si non fuissent prima substantia, nulla rerum potuisset esse. Sciendum, quod in secundis substantiis species sit magis substantia, quàm genus, species enim, i. e. homo, proprùs est primam substantiam quam animal, i. e. genus, et sicuti prima substantiæ omnibus accidentibus, ita species generibus subiiciuntur. Igitur post primas substantias inter alias res, solæ species, et genera prime substantiæ dicuntur, cùm solum hæc declarent primam substantiam.
Observandum quod, maximè, et proprium substantiæ dicuntur esse, cum unum, et idem sint numero contraria suscipere posse, vg: horno potest lasso calidus, et frigidus, album enimp. 32 cùm non sit substantia, non potest simul nigrum et album esse.
Sciendum est, illud quod de subiecto dicitur, et non esse in subiecto universaliorem essentiam, quod autem neque de subiecto dicitur, neque in subiecto esse particularem essentiam esse, et individuam, quod de subiecto verò dicitur, et in subiecto sit universale accidens, quod tandem non dicitur de subiecto, et in subiecto sit particulare, et individuum accidens. His ita distinctis, ens quod non est in subiecto, et est per se facit essentiam, ens autem quod non est per se, et est in subiecto facit accidens, quod in alias dividitur categorias. Differt autem essentia, et essentiale, accidens et accidentale. Essentia enim est, IA in definitione diximus, essentiale autem repræsentat proprium et germanum rei existentis ad rem cui inest.
Accidens, autem, et accidentale in proprio suo capite expedite ostendetur.
p. 33Plato autem quinque entia tantum notavit, vg: Essentiam, ut simplicem existentiam rei. Identitatem, ut, communicationem cum alio ente. Aleitatem, ut differentiam. Motum, ut operationem, et Quietem, ut cessationem a tali motu, dum ergo ista in entibus inveniantur, propterea et genera entium ea nominavit, ut naturis competentia.
Caput II : De Quantitate.
Ens, quod non est in subiecto (ut superius diximus) facit essentiam. quod autem est in subiecto, si est per se et divisibile facit quantitatem, qua rerum aut multitudinem, aut magnitudinem specificat. Igitur quantitatis quoddam est continuum, quoddam autem determinatum (discretum). Continuum est, quod partes suas ad aliquem communem terminum conjungit, Determinatum autem non. Determinata quantitates sunt, Numerus, et Oratio, qua vocantur multitudo. Numerum autem non simplicitèr accipiendum, sed ilium, qui divisive it sensibilibus participatur, i. e. qua non quatenus materia, sed quatenus p. 34numerabilia sunt numerantur. Orationem autem, qua per vocem operatur, et cum numerus, et oratio invicem distinctas suas habeat partes, quantitates determinata dicuntur.
Quantitates autem continuæ, sunt Corpus, Superficies, Linea, Locus et Tempus, qua vocantur magnitudo, quorum partes potentiâ tantum, non autem actû dividi possunt ; actû enim magis indivisibiles, et sempèr conjuncta sunt Quippè corporis partes superficie, superficiei lineâ Linæ signo, vel puncto, et, Loci invicem lineâ conjunguntur. Item Locus, est quædam superficies, quæ est finis continentis, quatenus continet contentum.
Sciendum tria esse et partium, et quantitatis expertia, attamen conjunctiva sunt partium. vg: Nunc, in tempore. Punctum, in linea. et Unitas, in numero. Ex his numerum, solùm unitas adauget, cùm eius sit constitutiva. Nùnc autem et punctum nil adaugent partibus suis, (eò quod non sint earum constitutiva. Similitèr linea superficiem, et superficies corpus non adauget.
Item sciendum, quod corpus non quatenus essentia, sedp. 35 quatenus trium mensurabile dicitur,, quantum. Continuationis et determinationis exemplum universum terrarum habemus orbem, vg: quoad continuationem est natura, quæ dicitur magnitudo. quoad determinationem verò, quæ vocatur multitudo sequitur quantitas, et partes continuarum quantitatum ; de quibus superius diximus. ex quibus solùm tempus quamquam sit continuum quid, mansione partium caret, quippè quod præterivit, jam transactum est, quod autem futurum, adhùc non est, attamen subintelligitur motum ipsius numerare partes. In numero autem non ita videre est, iste enim et mansionem partium habet, et continuatione caret. Item ex his quædam partium proportionem habent, v. e. Corpus, Superficies, Linea, et Locus. quædam autem non, v. e. Numerus, Oratio, et Tempus.
Caput III: De Qualitate, et Quail..
Ens, quod est in subiecto, si est per se, et divisibile (ut diximus) facit Quantitatem. Nunc autem dicimus, Ens quod est in subiecto si est per se, et indivisibile facit Qualitatem. Igitur Qualitas estp. 36 secundum quam quædam dicuntur qualia. quale dicitur et ipsa qualitas, et illud quod recipit, i. e. res qualificata. Qualitas in quatuor species dividitur, vg: in Habitum et Dispositionem, in Virtutem et Debilitatem, in Passionem et passivam qualitatem. et in Figuram et Formam. Habitus est dispositiio constans, diuturna, et moveri difficilis. Dispositio est habitus inconstans, brevis, et moveri facilis. Habitus duplicem habet qualitatem, vg: perfectivam, ut est, a scientia virtus, et corruptivam, ut, e. a morbo fabris hectica.
Dispositio autem est quædam via ad habitum, ut est, calor et frigus acquisitum, vel ut sanitas, et morbus inconstans. Secunda species qualitatis, i. e. virtus, et debilitas. virtutem dico non communem dexteritatem, sed illam aptitudinem ingenii, qu propriê inest unicuique ad hoc quid, et naturalitèr esse dicitur. Etenim et ipsum temperamentum, quod particularis natura dicitur, secundum quam virtutem quosdam salubres, p. 57quosdam autem morbosos dicimus. Tertia species qualitatis (quæ est passio, et passiva qualitas) differunt, et ista invicem, et eamdem comparationem habent quàm et habitus cum dispositione habent. Passiva enim qualitas est perfecta qualitas, et in facto esse, passio autem est via ad qualitatem, et in fieri esse. Qualitas passiva triplicitèr consideratur, vg: a passione non facta, ut e caliditas ignis, quæ nobis passionem infert. it passione facta, quæ nobis passionis fit causa, v. e. dulcedo. quæ et alteratio vocatur. et tandem a passione facia, quæ nobis passionem non communicat, ut sunt varii colores in facie, a temperamenti passione facti, ista sunt inanimatorum qualitates passiv. In animatis autem aliter considerantur. vel quoad corpus, vel quoad animam. quoad corpus (qua naturalitèr sunt in subiecto) vg: nigredo, et albedo, etc. vel quoad animam, (quæ non naturalitèr, sed per quædam symptomata accidunt) vg: Ira, furor, et simil: Ex istis, quædam facile, quædam autem difficile dissolvuntur, vel totalitèrp. 38 immobiles remanent. difficile, vel permanentes, ut nigredo Ethiopibus, quoad corpus. quoad animam vera, virtus etc. facile, quoad corpus transmutatio coloris in facie. quoad animam, ira, furor, etc. In inanimatis verò, facile v. e. color acquisitus in aqua. difficile, ut color proprius.
Quarta species (quam formam et figuram esse meminimus) istæ quoque differunt invicem. nam figura est, quod ab aliquo, vel ab aliquibus terminis continetur. forma autem duplicitèr consideratur. formæ enim una est species specialissima (de qua nùnc sermonem non habemus) alia est illud quod apparet circa, superficiem quale sigillum, i. e. Idea, et charactèr, à quo, bona pulchra, mala autem deformia dicimus. Etenim forma ad naturalia, figura verò ad mathematica spectat, vg: triangulum, 4-angulum, a quibus linea recta, vel obliqua dicitur.
Qualia denominative a qualitatibus nomen participant, vg: ab albedine, album etc. simil: habentque proprium contraria suscipere, et magis et minus ubi enim contrarietas, ibi et magis et minus invenitur. vg: simile, dissimile coloris, æquale, et inæqualep. 39 numeri, et cæt: Qualia dicuntur vel denominative, vel æquivocè, vel analogicè, vel invicem nominantur, ut in secunda specie qualitatis.
Caput IV : De Ad aliquid, i. e. Relatione.
'Ens, quod non est per se, facit relationem, i. e. ad aliquid. Ad aliquid sunt quotquot ea ipsa, quæ sunt aliorum esse dicuntur, vel quomodocunque se habent ad aliquid. Etiam aliter subscribitur, vg: ad aliquid sunt quorum esse, i. e. ad aliquid quod non est. ideoque relatio per se fieri non potest, vg: Socrates per se quatenus homo philosophus dicitur, sed quatenus ad aliquid dicitur, magister discipuli est. Item relatio per se intelligi haud potest, sed cæteris categoriis sempèr coëxistit. et categoria cui se conjungit si contrarietatem habuerit, et ipsa habebit, si autem non, et ipsa non.
Omnia ad aliquid aliter non dicuntur, nisi ad conversionem, habentque nomen positivum, vg: homo non quatenus homo habet servum, sed quatenus erus. et avis non quatenus avis, sedp. 40 quatenus alata alam habet, itaque et genera et species essentiarum quoad relationem talia dicuntur, nam genus speciei est genus, et species generis est species. Sciendum relativa natura simul esse, unumque non existente alio perit, ut videre est in paternitate, et filiatione. unum enim alterius est fundamentum. Apertius quidam relationem in decem modis explicarunt, vel in decem species dividitur. vg: in Identitatem, Inæqualitatem, Generationem, Participationem, Minorationem, Passionem, Judicium, Positionem, Improportionabilitatem, et in Relationem ad genus.
Caput V : De Agere, et Pati.
Essentia cum qualitate generat Agere et Pati. Agere est operari aliquid circa aliquid. Pati vera ab alio alterari. igitur agere in se ipso tantum, pati verò et in se ipso, et in alio habet causam agendi, in se ipso, quatenus alteratur, in alio quatenus ab alio al teratur.
Agere, et Pati non tantum figura, sed et re debent esse tale, p. 41agentia enim figura, activo, re autem passivo modo referuntur. quoniam quamplurima sunt quæ figura activo modo proferuntur, attamen re passionem significant, et è contra. Agere dividitur in actionem, et speculationem. et speculatio triplicitèr consideratur. Prima, ut est operatio intellectas, simplicitèr, conceptibilitèr, circa simplices, et conceptibiles essentias. Secunda, mediante sensu, et ratione sensitivas operatur essentias, v. e. speculatio Astronomi. Tertia tandem, scilicet quando per æquivocationem generis fit, et ea quæ adhùc nondum esse habere ea ad esse conducit, hoc autem Solo Deo competit, qui ex non ente, ens, et ex ente alia produxit entia. Agere etiam dicuntur artes, opinio, liberum arbitrium. Ex his patet, quòd istorum subiecta pati dicantur.
Pati unum est Corruptivum, vg: Comburi, aliud Perfectivum, vg: Cognoscere.
Adverte, Agere, et Pati quanquam videantur habere relationem, attamen ipsa divisa sunt it relatione, et non ad relationem, p. 42sed unumquodque ad suum refertur genus vg: Parens, quatenus genitor, ad paternitatem, filius, quatenus genitus ad filiationem refertur, et sic de aliis. consequentèr nec contrarietatem habent invicem, quanquam contrariari videantur. quoniam Calefacio, et calefieri secundum quid unum et idem sub duabus categoriis, suam per se hypostasim et relationem, quam ad aliud habent, ostendunt, ut et in quantitate, æquale, et inæquale, et qualitate, simile, et dissimile.
Caput VI : De Quando, et Ubi.
Essentia cum quantitate gignit Quando, et Ubi, Igitur Ubi locum repræsentat, cum differentiæ amborum eædem sint, vg: sursùm, et deorsum etc.
Quandò, autem temporis est repræsentativum, vg: præsens, præteritum, et futurum, tempus enim et quandò easdem habent differentias. de his autem fusias vide in C. de Prædicamentis.
Caput VII : De Habitu, et Situ.
Essentia cum Relatione producit, habitum, et situm. Habere simplicitèr dictum est æquivocum. complectitur enim et categoriam habitùs, et multa alia, v. e. habitus, dispositio, vel aliap. 43 qualitas, ut et quantitas dicitur habere magnitudinem, etc. vel quoad corpus, vg: subuculam, vel quoad particulam corporis, vg: digitum, vel quoad partem corporis, vg: caput, vel quoad vas vinum, vel quoad possessionem, domum. dicitur et vir habere mulierem, et mulier virum, modus tamen hic nil aliud significat, præter contubemium. hæc autem omnia æquivoca pure habitùs dicuntur esse. quem habitum philosophi definientes dicunt. Habitus est essentiæ circa essentiam circumpositio, i. e. quodcunque corpus acquisitum, ut aliud in alio circumjaceat, istud omne categoria habitus comprehendit, adeòque invicem distinguuntur æquivoca, et categoriæ habitus, ut a Platone dicatur, Quis habet vestem, et non induit se ipsa acquisivisse ipsam dicitur, habere autem nullatenus. Qum enim ad categoriæ habitum considerantur, vel belli, vel pace habentur, et belli quidem, ut arma. Istorum quasdam sunt custodientia, quædam tenentia, p. 44quædam pugnantia, Pace autem, istius quædam sunt ad tegumentum, quædam autem ad ornamentum. Ex istis quædam sunt circa majorem corporis partem, quædam autem circa particulam, quædam domestica instrumenta, ut securis, quædam ut possessiones, ut aurum, argentum, quæ multoties præmanibus habemus. debet igitur, omne quod ad propriè habitum habetur quod ad arbitrium habeatur, quam ob causam inanimata propriè quid habere did non possunt, cum arbitrio careant.
Item habitui privatio quædam opponitur, i. e. carentia superiorum dictorum habituum.
Stare autem, sedere, decumbere, jacere communi generi, i. e. Situi subiiciuntur, definiturque. situs est talis positio corporis, de quo abundantius vide in capite de Esse in aliquo.
TRACTATUS SECUNDUS.
Caput I : Communiter de V Vocibus.
De istis 5 vocibus communiter pauca dicenda sunt nobis, dum de unaquaque sigillati dicendum post modum est. hoc autem sciendum, quod Genus, Differentia, et Species sempér suntp. 45 essentialia, Accidens vero semper post essentiam. Proprium autem in utraque parte, vg: et essentiale, et post essentiam invenitur.
Hæ 5 voces, a categorimatica voce emanant, quoniam vox de quibus prædicatur vel essentialitér prædicatur, vel accidentalitér. Igitur quando essentialiter prædicatur si multis inest naturis prædicatur in quid et facit genus, vel in qualequid et facit differentiam. Si autem uni tantum nature competit, et prædicatur in quid speciem, si in qualequid facit proprie essentialem speciem. Accidentaliter autem, si uni competat nature, et prædicatur in qualequid (in accidentibus enim in quid locum non habet) facit proprium essentiale, si autem multis insit naturis, facit proprie accidens, quod quando prædicatur in qualequid, facit accidens indivisibile, si autem in quomodoquid, facit accidens divisibile, de quibus speciatim vide in sequentibus.
Caput II : De Genere, et Specie, in quo ut de Atomo.
Geniis tripliciter dicitur. Primum genus dicitur principium generationis, a patre, et a patria. Secundo dicitur multitudo eorum, quæ ab uno principio, quatenus referuntur ad primum suum principium, et ad se ipsos, ut genus Iudæorum, i. e. Iudæorum multitudo primario, et per se ab Iuda dicuntur Iudæi. Tertio tandem genus dicitur illud cui subiicitur species, ad generationum similitudinem, et principium eorum, quæ sub se sunt, et complectitur et omnem multitudinem eorum, quæ sub se sunt.
Istud tertium philosophi ita definiunt, vg: Genus est, quod prædicatur de pluribus differentibus specie in quid. Speciem autem definiunt ita, vg: Species est quæ ordinatur sub genere, et de qua prædicatur genus in quid. Ista naturaliter ad se habent relationem, veluti pater, et filius.
Generum, et specierum quædam sunt Principalissima, quædam p. 47autem subalterna, definiunturque ita. Genus generalissimum est, quod cum sit genus non est species, et supra quod aliud genus supertranscendens non datur. Species specialissima est, quæ cum sit species, non est genus, et quæ cum sit species in alias species non dividitur, et quod prædicatur de pluribus differentibus numero in quid. differt lame a specie, qua dicimus aliquid speciosum esse.
Sunt et alia media, species, et genera eadem, quæ media dicuntur genera subalterna. quatenus commune hoc habent, quod subiiciantur. vg: Generalissimum genus est essentia. Specialissima species, homo. Corpus essentiæ est species, animati vero corporis, genus. animatum autem cum sit corporis species fit genus sensitivi. sensitivum vero cum sit species animati, fit genus animalis, animal species sensitivi, fit genus rationalis, rationale autem cum sit animal homo, at, non amplius genus atomi, sed species animalis, et species atomi, spe, cies animalis dicitur, quia comprehenditur ab ipso, item p. 48atomorum species dicitur, quia comprehendit ea. Nec dicas hominem esse genus atomorum, nam si sic esset, species fuissent atoma, species autem divisæ eis, quæ ex se sunt et nomen, et definitionem communicassent. Itaque Petrus in animam, et corpus divisus, essent duo petri, ergo homo, i. e. species specialissima non est genus, sed species, quæ in atoma dividitur. omnia autem atoma, et nomen et definitionem suarum specierum indeficienter excipiunt. apertiusque dicam. omnia subalterna, superiorum et definitionem, et nomen suscipiunt, superiora autem inferiorum nullatenus,
Item sciendum, quod genera generalissima, et subalterna, et natura, et cognitione terminantur. Species autem specialissimæ natura quidem determinatæ sunt (quatenus requievit Deus ab omnibus suis operationibus,) cognitione autem sunt incomprehensibiles.
Aristo: in Physica Materiam, genus, in Logica autem decem categorias denominat.
Atomum quadrupliciter dividitur, in Indivisibilitatem, vg: Punctum, Nunc, Unitas. in Divisibilitatem, vg: lapis adamas. inp. 49 Speciem specialissimam, quatenus non dividitur in alias species, et in Propriè atomum, vg: Socrate, Plato, etc. Particul: homi: quod atomum ita difiniunt. Atomum est illud, quod constat ex proprietatibus quorum collectio nunquam in alio individuo videri potest, et succinctius. Atomum est, quod est indivisum a se, et divisum it quocunque alio.
Caput III : De Differentia, et Accidente.
Differentia est vel essentialis, vel accidentalis. Et essentialis est, ut rationalitas, et irrationalitas. qua humana species differt ab equina, etc. quæ propriissima vocatur, definiturque. Differentia propriissima est, qua species habet quid plus genere. vg: homo habet plus rationalitatis, quam animalitatis. animal enim potentia non actu rationalitatem, aut irrationalitatem habet, actu enim utraque parte caret. istam essentialem propriissimamque differentiam et aliter difiniunt, vg: differentia est, quæ prædicatur p. 50de pluribus differentibus specie in quale quid. vg: apposite dicimus hominem esse animal, differenter autem, rationale,
Ista et aliam habet subscriptionem. vg: Differentia est illud quod dividere potest ea, quæ sub eodem sunt genere. vg: in animali rationalitas, et irrationalitas. Istæ differentiæ genera distinguendo, species constituunt. (ut in Capite de gen: et spec: tradimus.) tali modo et in differentiis, quæ genera subalterna faciunt intelligendum.
Item de qualitatibus, ut differt calor, et frigus. quæ non per se, sed in aliquo corpore considerantur, a quibus, frigidum, vel calidum dicitur. Ita et in reliquis qualitatibus v. e. Corporeitas, incorporeitas, animatio, inanimatio, sensibilitas, rationalitas, et e contra, a, quibus essentiæ nomen participant, vg: essentia quæ habet corpus dicitur corporea, quæ autem non, vocatur incorporea. et sic de aliis. He quidem et qualitates sunt, et differentiæ per se, (vg: Corporeitas, et incorporeitas) essentiæ autem quæ ex istis qualitatibus participant, sunt genera subalterna. p. 51Nèc dicimus essentiam bifariam esse, corpoream scilicet, et incorpoream, sed essentia simpliciter accepta in species dividi dicitur. ita subintelligendum de corpore scilicet divisum in animatum, et inanimatum. et animatum in sensitivum, et insensitivum, et sensitivum in rationale, et irrationale, et sic de cæteris. ad hoc ut species, genera, et differenti ne confundantur invicem.
De Accidente, quod accidentalis differentia est sciendum, ipsam duplicem esse, et una quidem est communiter accepta, quæ est accidens divisibile, quod prædicatur in quomodoquid. Alia autem proprie dicta, quæ est accidens indivisibile. quod prædicatur in qualequid, et proprie accidens ita definitur. Accidens est quod adest, et abest præter subiecti corruptionem, et aliter. Accidens est, quod potest idem existere, et non existere. Divisibile autem accidens individuum et a se ipso, et ab alio differre facit, a se, vg: Petrus aliquando stat, aliquando autem ambulat, ab alio, vg: dives ridet, pauper flat. Indivisibile autem accidens individuum a se ipso non, ab alio autemp. 52 differre facit. ab alio, vg: differt cœcus a claudo, a se ipso non, vg: a cœco cœcitas dividi, impossibile est. saltem realiter, intentionalitér enim et ista possibilis est. Sed hoc tantum in differentia communiter, et proprie dicta, vg: Ethiopem concipere album, et cygnum nigrum, sed in propriissima differentia nec intentionalitèr accidentia dividi possunt. quippe nullo modo hominem irrationalem concipere possumus, aut Ovum intelligentiæ capacem. ista enim néc magis, nec miniis accipiunt, quoniam propriissimæ differentiæ rem aliud quid, faciunt, propriè autem, et communiter rem non aliud quid, sed alienam ostendunt, neque definitionem, sed subscriptionem aliquam rei participant. propriissimæ autem differentiæ totalem definitionem rei infallibiliter complent. bane ob causam attentissime observandum est, quoniam accidens aliquando significat proprium essentiale. Colorem enim dicimus essentiam esse, quatenus in entibus ordinata est. idem est et accidens, et qualitas. hoc autem accidens, vel essentiale proprium totaliter (ut diximus indivisibile est), quatenus primaria, et per se est. Primario, quodp. 53 immediatè. Per se, quod essentialitér insit rei. Nec dicas primario, et, per se convertibilia esse. hi.. enim per se magis est primario, vg: animal inest homini per se, et essentialiter, non autem primaria, animal enim datur etiam homine non existente. Trium mensurabile autem corpore non existente non datur. primaria, et per se. qua de causa, definitiones propriè, primario, et essentialiter debent inesse rebus. ex istis enim qum fiunt, certas esse demonstrationes dicimus, non autem ex accidentibus, neque ab illis qum solam per se non autem primaria sunt.
Caput IV : De Proprio, in quo et de Communi.
Proprium dicitur quadrupliciter. vel idest speciei, at non soli, vg: in homine duo pedes. quia non solus homo, sed multa animalia duos habent pedes. vel soli competit at non omni, vg: Calvities in homine. Solus enim homo calvitiem patitur. vel competit omni et solo, at non semper. vg: Canities homini tempore senectutis. vel competit omni, soli, et sempér. vg: Risibilitasp. 54 in homine, et hinnitus in equo. Istud quartum proprie proprium dicitur. quod definientes dicunt.
Proprium est, quod competit speciei omni, soli, et Itaque unicuique inest, aliquod proprium separatum ab alio. homini solummodo duo attribuuntur propria. a parte scilicet irrationalitatis, risibilitatem, it parte autem rationalitatis, intelligentiæ, et scientiæ capacitatem. et hoc proprium est animæ rationalis potentia.
Quadruplicitér dicitur et Commune, vel quod in partes dividitur, vg: Communis ager, vel quod est ad communem usum, vg: unus servus diversorum dominorum. Vel quod præoccupatur, vg: locus in theatro. vel quod que participatur omnibus, vg: vox tubæ omnium aures penetrative. Ita et materia omnibus communicatur entibus. Consequenter et species, genera, rationalitas, irrationalitas, etc: omnia communia suis dicuntur subiectis. Itaque definitur Communis est. quod in multis inspicitur, vel quod prædicatur de multis. Platonici autem tripliciter considerabant, ab organizatione, ab operatione, a potentia.