Jump to content

Compendiolum universae logices institutionis/Liber III

Unchecked
E Wikisource

 Liber II Capitulorum index 
Liber III
1700-1704

editio: ex Operele Principelui Demetriu Cantemiru vol. VI, Societatea Academică Română, Bucurescĭ, 1883
fons: librum vide

p. 56

TRACTATUS PRIMUS


Caput I : De Syllogismo.

Syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis, aliud à positis necessariò debet sequi. Istius duplex est materia, mediata scilicet, et immediata. Mediata sunt termini constitutivi propositionum. Immediata autem materia, sunt propositiones. Itaque in Syllogismis conficiendis tres tantum concurrunt propositiones. nee plures, nee pauciores. et unaquidem vocatur maior, et) quod habeat maius extremum, ideoque et antecedens. alia minor, eo quod habeat minus extremum, ideo et consequens. istae et praemissae appellari solent. Tertia tandem dicitur Consequentia, aut illatio. Totidem termini dantur. et unus dicitur maius extremum,p. 57 eo, quòd sit praedicatum maioris, et conclusionis. Alius vocatur minus extremum, et, quod sit subiectum minoris, et conclusionis. Tertius autem est medius terminus. qui est subiectum maioris, et nunquam ingreditur conclusionem. At sciendum est, omnem discursum, aut argumentationem, vel ratiocinationem esse processum quemdam a re nota, ad ignotae rei veritatem

assequendam. Itaque fit Syllogismus, vg:

Omne immateriale est immortale.

Sed anima rationalis est immaterialis, ergo

Anima rationalis est immortalis.

Observa. hi.. immateriale, medium terminum. hi.. immortale, maius extremum, et antecedens. hi.. anima rationalis, minus extremum, et consequens, seu conclusionem esse, itaque infertur .illatio, seu conjunctio, per quam intellecto uno rode sequi ex alio, exprimatur ilia voce, ergo anima rationalis est immortalis. itaque Cum dubitaretur de immortalitate animae rationalis, patefacta autem immaterialitate, que propriissima est animae rationalis, verissimé ostendit animam rationalem esse immortalem.


p. 68

Caput II : De Triplici argumentationis Iudicio

Notandum, triplex in tota argumentatione fieri Iudicium. et Primo Iudicium antecedentis, quo ipsi assentimur. Secundo Iudicium consequentis quatenus consequens est, vocaturque Iudicium illativum, nempé per nostrae tertiam mentis operationem iudicantes verum esse consequens, ob connexionem quam habent cum antecedente, ideoque in tertia mentis operatione positum esse dicitur; quamquam quidam velint consequens ipsam esse consequentiam, seu conclusionem, id tamen frustra videtur esse. nam Tertium Iudicium puram consequentiam patefacit, quod est Iudicium ipsius consequentis, per quod iudicamus de consequenti, ita. Non potest intellectus illi consequenti (quatenus consequens est) assentiri, nisi praesupposita praerequisitione cognitionis, et Iudicii de bonitate consequentiae. quod Iudicium praerequiritur ad Iudicium illativum consequentis.


Caput III : De argumentationis Natura, et Divisione.

p. 69Interdum tota ipsa argumentatio, dicitur consequentia, hoc sensu latius, et in communi accepta, (quam diximus esse orationem in qua unum infertur ex alio) dividitur in pure consequentiam, et in proprie argumentationem. Pure consequentia caret medio, i. e. argumento, eisdem assumptis verbis, ordine alio, vg: Nullus homo est lapis, ergo Nullus lapis est homo, vel concludendo particularem ex universali. vel inferendo unam æquipollentium ex alia.

Proprie argumentatio autem est, quæ medium terminum, i. e. argumentum habet. cum quo alia duo extrema debent judicari habere connexionem, (quare, in argumentatione, vel implicite, vel explicité tres termini reperiri debent.) cuius beneficio connexio majoris extremi, cum minori concluditur, quorum exemplum in C. de Syll: dedimus.

Hoc autem notandum, quod medius terminus juxta illud principium lumine naturali notum in usu sit cum antecedentê, et consequentia, cum comparationem habeat cum utroque extremo, vg: quæ sunt eadem unitertio, sunt eadem inter se. ideoquep. 70 Syllogismus ab omni argumentationis specie distinguitur, ita et iudicium consequentiæ, et consequentis omnino distinguuntur invicem. Nara Iudicium consequentiæ ad tertiam mentis operationem. Iudicium autem consequentis, non ad tertiam sed secundam mentis operationem pertinet, vg: ubi dico: si dies est, ergo sol est exortus, recté quidem iudico, unum sequi ex alio, attamen hæc propositio cum sit conditionalis, per secundam tantum, non per tertiam mentis operationem fit.

Item potest consequens esse bonum, consequentia autem mala. vg: Paulus est homo, ergo est doctus, quanquam verum sit consequens attamen mala consequentia, non sequitur enim Paulum esse doctum, ex eo quod præcise sit homo.

Item consequens distinguitur, consequentia autem non. nec uno sensu conceditur, alio autem negatur, est enim bona, dum consequens recté infertur ex anteced: ob connexionem quam habent invicem. Bona autem consequentia vel formalis est, vel materialis. bona formalis, dum conclusio valet, rationep. 71 dispositionis terminorum, et præmissarum. bona et materialis, quando valet ratione connexionis necessariæ, quæ fit inter res illas, vg: Petrus est homo, ergo est animal.

A Philosophis quatuor species admittuntur argumentationis. vg: Inductio, Exemplum, Enthymema, et Syllogismus. Inductio, post multas enumeratas universales, particularem infert propositionem. Exemplum ob paritatis rationem, aliud concludit. Enthymema, (quod et imperfectus Syllogismus dicitur) ex præmissa unica, altera autem in animo retenta infert conclusionem. Syllogismus autem, qui et proprie ratiocinatio, est oratio qua ex duabus propositionibus colligitur tertia.

Præter has sunt et alim dum species, vg: Dilema, et Sorites Dilema quod et Cornutum argumentum dicitur, ex eo quod saltem ex altera parte adversarium capiat.

p. 72Sorites, latine autem Acervalis quod multis coacervatis propositionibus, attamen ultimum prædicatum de primo subiecto enuntiatur. Sed hæc species, magis oratoribus utilis est.


Caput IV : De Natura Syllogismi.

Syllogismum in suo Cap: definivimus sufficientér, differentiasque inter cæteras argumentationes patefecimus. ergo hic restat scire, omnem vim Syllogisticam eo principio niti, quo refertur dictum de omni, vel dictum de nullo. De omni affirmative quando dicimus: omne animal esse vivens, ergo et hominem dicimus. de nullo autem negative, quando dicimus: nullum animal est incorporeum, ergo et nullum hominem dicimus. itaque uno et eodem sensu intelligi debent. his ita positis sciendum, intellectum posito assensu præmissarum, tum posita reflexione ad connexionem consequentis cum anteced: necessario præbere assensum conclusioni, nec aliquo modo in operando impediri posse nisi indirecte, quatenus tunc alteri subiecto applicuerit, ratio est, quia intellectus cum sit potentia naturalis, et necessaria,p. 78 impossibile est ipsi non operari. assensus enim præmissarum, seu iudicium antec: determinatum intellectum, ac veluti lumine quodam illustratum ad inferendam conclusionem potentem reddit, per modum cuiusdam causæ formalis. Igitur discursus, seu ratiocinatio, quando præcise pro tertia mentis operatione sumitur, quæ operatio formaliter simplex est; complexa autem per proportionem ex secunda mentis operatione, ideo enim vulgo dicitur, Discursum esse processum quemdam à, iudicio antec: ad iudicium consequentis. ex his patet discursus præcise pro tertia mentis operatio: sumptus, nil aliud esse, quæ indicium illativum consequentis, ex antecedente.


Caput V : De Legibus Syllogismi.

In omni syllogismo debent esse tres termini, nee plures, nec pauciores, qui neque æquivoce, necque multiplici significatione, sed semper eandem suppositionem debent habere, aliter enim foret paralogismus, de quo posterius.

Medius terminus in altera saltem præmissarum debet distribuip. 74 adæquate, seu universaliter, ut servetur dictum de omni, dictum enim de omni, tantum ubi afficitur aliquo signo universali distribuitur, ad hoc ut ratione illius extendatur ad omnia sua significata. quoniam si forte conjungatur signo particulari non distribuit subiectum. Dictum autem de nullo, tam subiectum quam prædicatum distribuit.

Item, nullus terminus non distributus in anteced: distribui potest in conseq: sic enim foret consequentia a parte ad totum, et non valet.

Item non valet consequentia a parte ad partem, quando fit ex puris particularibus. ratio est, quia extrema non habent in anteceden: connexionem cum aliquo tertio. hoc autem fit in syllogismo expositorio, sed negatur paritas, quoniam in expositorio syllogismo sufficienter connexio cum utroque extremo habetur.

Item ex puris negativis nil fit, quia dictum de nullo non servatur, nisi medius terminus per affirmationem coniungatur saltem p. 75cum aliquo extremo in antecedenti. Item medius terminus nunquam ingreditur conclusionem, quoniam. idem probaretur per idem, et non valet.

Item conclusio sequitur semper debiliorem partem anteced: quoad qualitatem, et quoad quantitatem, nam si in præmissis fuerit aliquod signum particulare, aut negativum, conclusio non potuerit universalis, aut affirmativa esse, dicitur enim, propter quod unumquodque est tale, et illud magis. ergo in anteceden: invento defectu, a fortiori, necessario et in conclusione invenietur.

Item ex vero antecedenti nil aliud sequitur, nisi verum. Consequentiæ autem natura est, ut ex falso tam falsum, tum verum inferre possit.

Sciendum, quod istis quatuor vocalibus literis utimur in faciendis Syllogismorum figuris vg: A, E, I, O. et A, significat propositionem universalem affirmativam. E, significat universalem negativam. I, particularem affirmativam. O, autem particularem negativam propositionem significat.


p. 76

Caput VI : De Prima figura Syllogismi.

Prima figura Syllogismi duas habet proprietates, et una est, quod medius terminus subiiciatur in minori, et prædicetur in maiori. Alia est, quod minorem semper habeat affirmativam. maiorem autem aliquando affirmativam, aliquando vero negativam. Ista Quatuor habet modos, vg:

primus modus :

bar Omnis homo est animal,

ba Omne risibile est homo,

ra ergo Omne risibile est animal.


secundus modus :

ce Nullus homo est lapis,

la Omne rationale est homo,

rent ere Nullum rationale est lapis.


tertius modus :

da Omnis homo est essentia,

ri Petrus est homo,

i ergo Petrus est essentia.


quartus modus :

fe Nullus homo est lapis,

ri Georgius est homo,

o. ergo Georgius non est lapis.

Sit minor affirmans nec maior specialis.


Primo enim ex minori negativa nil sequitur, directè saltem,

Omne animal est vivens,p. 77

Nulla planta est animal, ergo

Nulla planta est vivens,

non valet, quia, vivens distribuitur in conclusione, non autem in antecedente. Item eandem ob causam non valet, vg:

Omne animal rationale est substantia,

Atqui Solus homo est animal rationale,

Ergo Solus homo est substantia.

Minor enim est exclusiva, et consequenter æquivalens negativa, Modus his valere dicitur in modis indirectis, ut in Pareso, vide inferius.

Secundo ex maiori particulari nil concluditur. vg:

Aliquod animal est homo,

Sed omne brutum est animal, ergo

Aliquod brutum est homo.

Non valet, quia medius terminus, vg: hi.. animal, in antecedente non distribuitur, et consequenter nec servatur in eo dictum de omni.


Caput VII : De Secunda figura Syllogismi.

Secunda figura tres habet proprietates, et prima est, quod p. 78medius terminus prædicetur et in maiori, et in minori. Secunda est, quod maior, et minor nunquam simul sint affirmativæ. Tertia est, quod conclusionem semper habeat negativam. Ista quoque 4 habet modos.

primus modus :

ce Nullus homo est lapis,

lan Omne adamas est lapis,

tes ergo Nullus homo est adamas.


secundus modus :

ea Omnis adamas est lapis,

mes Nullus homo est lapis,

tres ergo Nullus homo est adamas.

Una negans præeat, nec maior sit specialis.


tertius modus :

fe Nullus homo est lapis,

sti Agates est lapis,

no ergo Agates non est homo.


quartus modus :

ba Omnis adamas est lapis,

ro Socrates non est lapis,

co. ergo, Socrates non est adamas.

Una negans præeat, nec maior sit specialis.


Primo enim ex puris affirmativis nihil concludit hæc figura, vg:

Omnis homo est animal,

Sed omnis equus est animal,

Ergo Omnis equus est homo.


Ratio est, quia medius terminus non distribuitur ut satis patet.p. 79 Secunda in hac figura ex maiori particulari nil sequitur, vg:

Aliquod animal non est rationale,

Atqui omnis homo est rationalis,

Ergo aliquis homo non est animal,


non valet, quia in maiori animal non distribuitur cum tamen distribuatur in hac conclusione negativa.


Caput VIII : De Tertia figura Syllogismi.

Tertia tandem figura Syllogismi tres habet proprietates.

Prima, quod medius terminus,subiiciatur, et in maiori, et in minori.

Secunda proprietas est, quod minorem semper habeat affirmativam, sicuti et prima figura habet.

Tertia proprietas est, quod huius figuræ conclusio sit semper particularis.

Ista sex habet modos, vg:p. 60


primus modus :

da Omnis homo est animal,

ra Omnis homo est rationalis,

pti ergo, Aliquod rationale est animal.


secundus modus :

fe Nullus homo est lapis,

la Omnis homo est rationalis,

pton ergo, Aliquod rationale non est lapis.


tertius modus :

di Aliquis homo est animal,

sa Omnis homo est rationalis,

mis ergo, Aliquod rationale est animal.


quartus modus :

da Omnis homo est rationalis,

ti Aliquis homo est animal,

si. ergo, Aliquod animal est rationale.


quintus modus :

bo Aliquis homo non est lapis,

car Omnis homo est rationalis,

do ergo, Aliquod rationale non est lapis.


sextus modus :

fe Nullus homo est lapis,

ri Aliquis homo est rationalis,

son ergo, Aliquid rationale non est lapis.

Sit minor affirmans, conclusio sit specialis.


Primo enim in hac figura ex minori negativa nil sequitur, vg:

Omnis homo est sentiens,p. 81

Aliquis homo, non est equus,

Ergo, Aliquis equus non est sentiens,


Ratio est eadem, quæ modo in secunda figura allata est. Unde etiam non valeat, vg:

Animal est ens,

Sed animal formaliter non est rationale,

Ergo, formaliter rationale non est ens.


Secundo universalis conclusio non valet, vg:

Omnis homo est rationalis,

Omnis homo est animal,

Ergo, omne animal est rationale.






TRACTATUS SECUNDUS


Caput I : De Syllogismo demonstrativo.

Syllogismi ratione formae essentialiter tum varias in figuras, tum sub illis figuris varios in modos dividuntur, vg: In Hypotheticus, seu Conditionales, in Absolutos, in Modales, in Compositos, et Simplices, etc: simil: Major autem difficultas in parte p. 82ratione materiae posita est. Cuius Syllogismus in Tres dividitur, vg: in Demonstrativum, Probabilem, et Sophisticum. De Probabili, et Sophistico suis in locis videbitur; et primo quidem Syllogismus Demonstrativus nititur medio evidenti, et necessario, ideoque vocari solet, Demonstratio, generatque scientiae, quam definientes aiunt. Demonstratio, est Syllogismus ex praemissis certis, evidentibus, et necessariis, qui differt ab aliis Syllogismorum generibus et tum in practica, tum in speculativa materia invenitur.

Sciendum, demonstrationem aliam vocari ad sensum, quae procedit ab experientia rei certae, et evidentis. Aliam autem vocat posterioristicam, (sic ab Arist: in lib: Posteri: appellata), quae totalem Syllogismi definitionem excipit, generatque scientiae stricte sumptam.

Item ex Aristo: demonstrationem duplicem esse legimus, et alteram vocat demonstrationem Propter quid, quae procedit a Causa proxima, alteram autem demonstrationem Quia, quae proceditp. 83 ab effectu, aut Causa remota. igitur

Demonstratio Propter quid est Syllogismus constans ex præmissis veris, primis, immediatis, notioribus, prioribus causis conclusionis.

Dicimus veras, quia conclusio quando fit vi materiæ, et formæ, ex veris præmissis nil sequitur nisi verum, quanquam superius diximus, vi forma ex falso inferri verum. Sed præterea demonstratio postulat, ut conclusio ex præmissis sequatur etiam vi materia, qua ratione verum non sequitur, nisi ex vero. Dicimus veras, vel primo veras, quia propositiones debent esse per se 'rota, ita ut veritas ex ipsis terminis pateat, nec probationi indigeant. ideo et immediata, et indemonstrabiles. Cuius modi prima principia sunt, vg: rem aliquam non posse simul esse, ac non esse. quanquam demonstrationis præmissa si non sint tormenter, satis est ut sint virtualiter prima, et immediata, demonstratæque per alias priores, et immediatas. alioquin scientiam non generassent.

Dicimus causes conclusionis necessariæ, et non modo inp. 84 cognoscendo, sed etiam in essendo. quia effectus infertur per causam proximam, aut proprietates per essentiara quam continent, unde apertissimé patet, demonstrationem esse de obiecto necessario, et quod aliter se habere non possit. Exemplum istius doctrina, infallibilitér in illis quatuor primis causis declaratur, qua medium sunt demonstrationis. vg: Per causam efficientem demonstratur lunaris eclipsis, scilicet per interpositionem terra inter solem, et lunam. Per causam finalem demonstratur hominibus ilia tenenda virtutis via, quia creatus est propter cœlestem beatitudinem. Per causam materialem probant hominem esse animal corruptibile, eo quod constet ex 4 elementis. Ac denique forma, et essentia, seu definitio, medium huius modi demonstrationis est, ubi proprietatem subiecti alicuius ostendit, ut si probes hominem admirativum, aut risibilem esse, quia est animal rationale. Itaque istius scientiæ effectus demonstrationis, cump. 85 sit cognitio per causam proximam, omnino causa formalis non requiritur. Sufficit enim illa virtualis. ut quando probamus Deum esse aeternum, qua est immutabilis. sic de aliis.

Demonstratio autem, quia est syllogismus certus, evidens, ab effectu, vel a cause remota. et ab effectu probamus lunam esse rotundam, quia circulariter, et paulatim illuminatur. a causa remota autem, probamus lapidem non respirare, quia non est animal, per causam autem proximam (de qua superius dicebamus) probaretur non respirare, quia non habet pulmones.

p. 86Item demonstratio, Propter quid, vulgo dicitur, a Priori, cum flat per causam. Demonstratio autem, quia, cum procedat ab effectu dici solet a posteriori.

Sciendum demonstrationem a priori, ex suo genere perfectiorem esse quam a Posteriori, ideo et Potissima vocatur, quanquam interdum demonstratio a Posteriori perfectior videatur, vg: in demonstratione Divinae Existentiae, quae non a Priori, sed a Posteriori a misero humano intellectu percipi potest, quae etiam vocatur demonstratio a signo.

Sciendum, omnem doctrinam, omnemque disciplinam, (ut ipse Arist: tradit) fieri ex praecedenti cognitione, ut, quando disputamus de homine, plus scire debemus, quid sit illud nomen hominis, item praecognoscere, an sit actu, aut potentiam? frustra enim quis res false proprietatem demonstrando disputaret de blitri. E contra, quando passio, aut proprietas cuiusdam subiecti inquiritur, absurdissime laboraret quis praecognoscere, an sit? quod non aliter, nisi per demonstrationem indagatur.


Caput II : De Syllogismo Probabili.

Hic constat, concluditque ex praemissis probabilibus, Probabile autem dicitur, quod habet similitudinem cum vero, et evidenti probaturque aut quorundam, aut plerorumque sapientum, aut omnium consensu.

Probabilitatis varii sunt gradus. alia enim sunt de se, et primo, quibus unusquisque statim assentitur, alia autem probatione indigent.

Item Syllogismi probabilis natura ex eius effectu explicatur,p. 87 parit enim quandam opinionem, quæ formidini (sic) cuidam coniungitur, dubitaturque de opposito.

Isti persimilis est syllogismus dialecticus, mos enim est Dialecticorum de qualibet re probabiliter disserere.

Idem et Topicus vocatur, h locis quibusdam quos Græci τόπος vocant, etiam Arist: artem topicam et libros topicos appellant. itaque metaphoricé singula argumentorum genera loci, aut sedes quædam nominantur. Ex quibus locis alii dicuntur extrinseci, ut, Præiudicia, Fama, Testes, Tabula., Iusiurandum, alii autem intrinseci, ut, a. Definitione rei, a Partium enumeratione, a Contrariis, ab Adiunctis, seu Circumstantiis, ab Antecedentibus, a Consequentibus, a Repugnantibus, a Causis, ab Effectibus, a Comparatione maiorum, aut minorum, aut parium aliisque id genus.


Caput III : De Sophismate, seu Syllogismo Sophistico.

Is est qui concludit ex propositionibus, saltem apparenter veris,p. 88 aut probabilibus, quæ tamen non sunt tales; sed vel concessa negando, vel totaliter falsa admittendo, ita uta ut respondens ad metam non loqui dictam perductus, quasi suspensus hæreat, mentisque confusionem patiatur.

Scias igitur multiplex esse fallaciarum genus. aliæ enim in verbis, aliæ autem in rebus positæ sunt. Ex verborum prima dicitur, fallacia æquivocationis, vg:

Quæcunque expediunt sunt bona,

Atqui interdum mala expediunt,

Ergo mala interdum sunt bona.


Secunda autem est Amphibologiae, quae oritur ex oratione vario in sensu accepta, vg:

Qui est liber Aristotelis, possidetur ab Aristo:

Atqui iste est liber Aristotelis,

Ergo possidetur ab Aristotele.


Tertia est Compositionis, aut Divisionis, quando in sensu composito sit vera, in diviso autem falsa, et e con: vg: ex Evangelio.

Coeci vident,

Sed qui sunt coeci carent visu,

Ergo qui carent visu vident.

p. 89Divisione autem fallitur ita, vg:

Qui bonus est philosophus est bonus,

Sed Averroës est bonus philosophus,

Ergo Averroës est bonus. Item

Habes quod non amisisti,

Sed thesaurum non amisisti,

Ergo thesaurum habes.


Quarta est, ubi res variae significati per similes voces eodem secuntur modo. vg:

Comedisti quod emisti,

Sed carnes crudas emisti,

Ergo carnes crudas comedisti.

Ex fallaciis quae in rebus positae sunt, primo fallacia accidentis occurrit, scilicet quando attribuitur subiecti quod est accidentis, vg:

Petrus est homo,

Sed homo est tertiae declinationis,

Ergo, Petrus est tertiae declinationis.


Item ex fallaciis quæ in rebus positæ sunt, est ignoratio Elenchi, (hæc apud Latinos semper redditur pro argumento Sophistico, vel cavillatorio,) quando colligitur id, quod est tantump. 90 apparenter Contradictorium propositionis concessæ. Item est fallacia principii, quando idem probatur per idem Et fallacia Consequentis, in qua ex consequente infertur antecedens, vel ex opposito antecedentis, oppositum consequentis. vg:


Si homo est, animal est,

Ergo, si non est homo non est animal.

Est et fallacia non causæ, ut causæ, vg: Quando falsitas conclusionis ex una præmissa proveniens, tribuitur alteri præmissæ, quæ vera est.

Item fallacia fit in propositionibus, quæ nullum affixum aut particularitatis, aut universalitatis signum. vg:

Homo est animal,

Asinus est animal,

Ergo, homo est asinus.

In istius refutatione supponendum est, vg: Omnia quæ sunt in necessaria materia semper ad universales, quæ autem in contingenti materia ad particulares revocari, et ita fient veræ.p. 91 et succinctius dicam, omnem sophisticum Elenchum solvi vel jungendo quod dividit, vel dividendo quod conjungit, vel obscurum explicando sensum, ita enim per voracissimum Logicæ Ignem omnia repurgata, exortoque Iustitiæ sole obscurissima fallaciæ, aut mendacii Caligo delebitur, ita ut velimus nolimus, etiam occlusis oculis, non solem ipsiusque infinitam, infallibilemque, Iustitiam ab oriente progredi fateamur, Cuius beneficio vivimus, movemur, sentimus, intelligimus, et sumus. Cuius famosissimum nomen sit benedictum, Mine, et semper, sæcula sæculorum. Amen.

p. 92De Quinque Indirectis modis, qui ad primam figuram pertinent.

Hi indirectè concludunt, non enim maius extremum de minori, sed minus de maiori prmdicatur, hoc vero fit propter mutationem Propositionum.

gra Omnis homo est animal,

ma Omne animal est essentia,

si ergo aliqua essentia est homo.

ce Nul lus homo est lapis,

la Omnis lapis est insensibilis,

re ergo Nullum insensibile est homo.

a Omnis homo est animal,

mis Aliquod animal est rationale,

ti ergo aliquod rationale est homo.

pa Omnis homo est rationalis,

re Nullus rationalis est lapis,

so ergo aliquod lapis non est homo.

li Aliquod animal est rationale,

me Nullum irrationale est inanimatuw,

nos ergo aliquod inanimatum non est animal.

FINIS