Concilia Hispaniae/3

E Wikisource

Decretum judicii universalis editum in nomine principis. Soliditatem reddidisse fracturae atque fecisse consurgere quod exstiterat concidisse et incrementum est usitatae mercedis et plenitudo consummatae perfectionis: (0430B)ponderi etenim collidentis ruinae si aequalium proximorum curam convenit obviare, quanto grandioris erit culpae praelatos incuriae discrimen incurrere, si non quo valent excommunicationis onere commissos procurent populos sublevare? Properandum ergo est inter 443 ruinas collisionum catervas eripere collisorum, ut ex hoc jugiter et, ultra nec vigorem nocendi habeat exsecranda pressura, et omnis compressus noverit sanctae, sanctionis esse sacra sibi collata remedia. Cum decursis ergo temporibus durae dominationis sese potestas gravis attolleret, et in subjectis populis imperium dominantis non formaret jura regiminis sed excidia ultionis, aspeximus subditorum statum non ex ordine vegetari rectoris, sed dejici ex gravedine potestatis: contraxerant enim (0430C)leges elata fastigia in bifronti discidio motionis, et aut in culpis lex ardua saeviebat aut in spoliis favorem lex voluntaria commodabat: inde moestos animos non spes fovebat ex munere, sed tolerantia vexabat in funere. Unde jam in reparationis occursu non tantum nos abire sola ratio cogit, verum et ipsa commotio rerum impellit, ut ex omnium animorum deliberatione concordi illa emanet sententia dicti, quae et finem ausibus rite ponat illicitis et consultum salvandis jure ferat in populis. Quosdam namque conspeximus reges postquam fuerint regni gloriam assequentes extenuatis viribus populorum rei propriae congerere lucrum, et obliti quod regere sunt vocati defensionem in vastationem convertunt qui vastationem (0430D)defensione pellere debuerant, illud gravius innectentes quod ea quae videntur acquirere non regni deputant honori vel gloriae, sed ita malunt in suo jure confundi, ut veluti ex debito decernant haec in liberorum posteritatem transmitti; quam itaque ob rem in proprietatis illa conantur redigere sinu quae pro solo constat illos imperiali percepisse fastigio? aut quo libitu in juris proprii collocant antro quod publicae utilitatis acquisitum esse constat obtentu? Nam nunquid ad illos aut populorum adventus aut rerum poterat concurrere sensus, nisi exstitissent gloriae sublimati culminibus? aut ab aequalibus illi potuerunt rerum coacervatione ditari, nisi subjectis glorioso apice potuissent attolli? Omnia certe [ Ae., (0431A)T. 1, 2, tamen] totius plebis membra subjecta dum ad principale caput relevant attentum debitae visionis obtutum, ab illo negotiorum prospectant remedium cui modo gratum modo debitum irrogant censum. Regalis proinde ordo ex hoc cuncta sibi deberi convincit ex quo se regere cuncta cognoscit, et inde conquisita non alteri quam sibi juste defendit; unde non personae sed potentiae suae haec deberi non ambigit. Regem etenim jura faciunt, non persona, quia nec constat sui mediocritate sed sublimitatis honore: quae ergo honori debent honori deserviant, et quae reges accumulant regno relinquant, ut quia eos gloria regni decorat, ipsi quoque gloriam regni non extenuent sed exornent. Habeant deinceps jure 444 conditi reges in regendo corda sollicita, in operando (0431B)facta modesta, in decernendo judicia justa, in parcendo pectora prompta, in conquirendo studia parca, in conservando vota sincera, ut tanto gloriam regni cum felicitate retentent quanto jura regiminis et mansuetudine conservaverint et aequitate direxerint promissae praemium dictionis [ T. 2, dilectionis]. Ne non prodisse putetur ex fomite rationis, revelare convenit evidentissimam speciem operis, ut ex illo nos idoneos assertores habeat probitas veritatis ex quo se per semetipsam reservaverit qualitas actionis. Ecce etenim ita ex gentis nostrae mediocribus majoribusque personis multos hactenus corruisse reperimus et deflemus, ut, eorum agnitis ruinis, non aliud possimus quam divinae judicia considerare permissionis, quorum quidem domorum spolia et potentiarum (0431C)divitias simul ac praedia ita conspicimus prorsus exinanita, et nec fisci usibus commoda nec palatinis officiis reperiantur in remedium salutare collata. Cujus rei ex utroque concurrente defectu, dum et adjudicatos sententia judiciorum elisit et eorum bonis ad ipsorum vicem munificatus nemo surrexit, pene non res ista disciplinam in ordine sed defectum posuisse pensatur in gente, illo majori salutis dispendio cumulato, quod tam haec quae adjudicatis vigor judiciorum abstraxerat, quam illa quae qualiscunque proventus ordine profligationis congesserat, tota proprietatis principum amplitudo in sinum suae receptionis incluserat; sicque solo principali ventre suppleto cuncta totius gentis membra vacuata languescerent ex defectu; (0431D)unde evenit ut nec subsidium mediocres nec dignitatem valeant obtinere majores, quia dum solius potestatis vigor maxima occupavit, totius plebis status nec minima jure defendit. Adeo cum omni palatino officio simulque cum majorum minorumque conventu nos omnes tam pontifices quam etiam sacerdotes et universi sacris ordinibus famulantes concordi definitione decernimus et optamus, ut omnis conquisitionis profligatio in omnium rerum viventium ac non viventium, immobilium quoque et moveri valentium corpore vel specie, forma vel genere, quae a gloriosae memoriae Chindasvintho rege a die quo in regnum dignoscitur conscendisse repertus, quolibet modo exstiterit augmentasse, omnia in (0432A)serenissimi atque clementissimi domini nostri Reccesvinthi principis perenni transeant potestate et perpetuo deputentur in jure, non habenda parentali successione, sed possidenda regali congressione, ita ut juste sibi debita quisque percipiat, et de reliquis ad remedia subjectorum quaecunque elegerit principis voluntas exerceat, illis tantumdem exceptis quae memoratus 445 divae memoriae Chindasvinthus princeps ante regnum aut ex propriis aut ex justissime conquisitis visus est habuisse; in quibus cunctis filiis ejus una cum glorioso domino nostro Reccesvintho rege permaneat et divisio libera et possessio pace plenissima: sed et illae res quas praedictus princeps de justis proventibus filiis suis vel quibuslibet justissime visus est contulisse vel reliquisse, omnes in eorum (0432B)jure maneant inconvulse, illa negotii hujus veritate servata, ut quia grata voluntas gloriosi domini nostri Reccesvinthi regis reddere decernit unicuique justissime debita, nemo invasionis calumniam moveat aut damna requirat, propter quod gloriosae memoriae genitorem ejus quaedam indebite abstulisse constiterat.

Lex edita in eodem concilio a Reccesvintho principe glorioso. In nomine Domini Flavius Reccesvinthus rex. Eminentiae celsitudo terrenae tunc salubrius sublimia probatur appetere, cum saluti proximorum pia cernitur compassione prodesse; unde solet contingere ut plus commodi de aliena salute conquirat quam de (0432C)propria utilitate quisque percipiat. In multis enim quia multorum salus attenditur majoris lucri summa percipitur: in se autem quia privati commodi fructus appetitur, non satis est si unius beneficii praemia conquirantur. Hinc et illa regendarum tantumdem salus est plebium quae non suos fines privata voluntate concludit, sed quae universitatis limites communi prosperitatis lege defendit. Quapropter ne salutaris ordo imperialibus videatur verbis potius obtineri quam factis, de sublimitatis obtentu reclinamus ad vota supplicum tranquillae visionis aspectum, ut inde salutaris compassio habeat commodum unde turmae plebium adeptae fuerint supplicationis effectum. Cum igitur praecedentium serie temporum immoderatior aviditas principum sese prona diffunderet in spoliis (0432D)populorum, et augeret rei propriae censum aerumna flebilis subjectorum, tandem supernae respectionis afflatu nobis est divinitus inspiratum, ut quia subjectis leges reverentiae dederamus, principum quoque excessibus retinaculum temperantiae poneremus. Proinde sincera mansuetudinis deliberatione tam nobis quam cunctis nostrae gloriae successoribus adfuturis, Deo mediante, legem ponimus decretumque divalis observantiae promulgamus, ut nullus regum impulsionis suae quibuscunque motibus aut factionibus scripturas de quibuslibet rebus alteri debitis ita extorqueat vel extorquendas instituat, quatenus injuste ac nolenter debitarum sibi quisque privari possit dominio rerum. Quod si alicujus gratissima voluntate (0433A)quidpiam de rebus a quocunque perceperit vel pro evidenti praestatione lucratus aliquid fuerit, in eadem 446 scriptura patens voluntatis ac praestiti conditio annotetur, per quam aut impressio principis aut conferentis fraus evidentissime detegatur: et si patuerit a nolente fuisse scripturam exactam, aut resipiscat improbitas principis et evacuet quod male contraxit, aut certe post ejus mortem ad eum cui exacta est scriptura, vel ad haeredes ejus, res ipsae sine cunctatione debeant revocari. Illae autem res quae seclusa omni compressionis argumentatione directo modo transierint in principis potestatem, in ejus perenniter jure perdurent; et quidquid ex rebus ipsis idem princeps ordinare voluerit, suae potestatis arbitrio subjacebit. Verum ut omne hujus negotium (0433B)actionis roboret sinceritas veritatis, cum quarumcunque rerum scripturae in principis nomine exstiterint factae, mox testes qui in eadem scriptura subscriptores accesserint ab his quos elegerit princeps diligentissime perquirantur, si non aliquod indicium aut de impressione principis aut de fraude scripturam facientis modo quocunque cognoverint, ut sic aut rite facta series scripturae permaneat, aut irrite confecta vanescat. Similis quoque ordo de terris, vineis atque familiis observetur, si sine scripturae textu tantummodo coram testibus quaelibet facta fuerit definitio. De rebus autem omnibus a tempore Suintilani regis hucusque a principibus acquisitis aut deinceps si provenerit acquirendis quaecunque forsitan princeps inordinata sive reliquit seu reliquerit, quoniam (0433C)pro regni apice probantur acquisita fuisse, ad successorem tantumdem regni decernimus pertinere, ita habita potestate ut quidquid ex his elegerit facere liberum habeat velle. In illis autem rebus quae ipsi aut de bonis parentum aut de quorumcunque provenerint successionibus proximorum, ita eidem principi ejusque filiis aut si filii defuerint haeredibus quoque (0434A)legitimis haereditatis jura patebunt, sicut etiam et caeteris lege vel successione patere noscuntur. Quod si aliquid ex rebus de quorumcunque parentum aut proximorum non solum successione sed etiam qualibet collatione aut quocunque contractu ad jus ipsius pervenisse patuerit, si contingat haec inordinata reliqui, non ad successorem regni sed ad filios vel haeredes ejus qui conquisivit specialiter omnis eadem conquisitio pertinebit. Nam et de illis rebus quae idem princeps ante regnum aut ex proprio aut ex justissime conquisito dignoscitur habuisse, irrevocabili ordine aut faciendi quod voluerit potestatem habebit, aut certe filiis ejus successio plena patebit; quod si filii defuerint, legitimis haeredibus ex his quae inordinata reliquerit haereditatem adire (0434B)licebit. Hujus sane legis sententia in solis erit principum negotiis observanda, atque ita perpetim valitura, ut non ante quispiam solium regale conscendat, quam juramenti 447 foedere hanc legem se in omnibus implere promittat. Quemcunque vero aut per tumultuosas plebes, aut per absconsa dignitati publicae machinamenta adeptum esse constiterit regni fastigia, mox idem cum omnibus tam nefarie sibi consentientibus et anathema fiat, et Christianorum communionem amittat, tam dirae percussionis ultione collisus, ut omnis divini ordinis cultor, qui illi communicare praesumpserit, simili cum ipso damnatione dispereat et poena tabescat. Nam et 448 si quis legis hujus seriem ex officio palatino malevole detrahendo lacerare voluerit, aut evacuandam quandoque vel silenter (0434C)musitans vel aperte resultans proloqui detectus exstiterit, cunctis palatinae dignitatis et consortiis et officiis mox nudatus omnium rerum suarum dimidiam partem amittat, et in deputato sibi loco redactus a totius palatii maneat societate seclusus: religiosus etiam qui se in eadem culpa devolverit, simili rerum proprietatis suae dispendio subjacebit.

LIV CONCILIUM TOLETANUM NONUM SEXDECIM EPISCOPORUM, ANNO FELICITER VII REGNI SERENISSIMI ATQUE CLEMENTISSIMI DOMINI NOSTRI RECCESVINTHI REGIS, AERA DCXCIII. (0433) (0433D)Dum canonicae definitionis edicto in Toletana urbe pro peragendo concilio post diem Kalendarum Novembrium anno septimo Reccesvinthi principis gloriosissimi in basilicam sanctae Mariae semper virginis in unum fuissemus, Domino favente, collecti, id communi definitione decrevimus, ut capitula quae in priscis canonibus minime habebantur inserta pari promulgarentur sententia, et antiquis jungerentur regulis perenni jugitate mansura et omni reverentia conservanda. Sed quia nequaquam recte subditos judicat qui non seipsum prius justitiae censura castigat, aptum nobis et expedibile visum est ante nostris excessibus imponere modum et sic errata corrigere subditorum. Tunc namque melius judiciorum exordia (0434D)diriguntur, cum vita judicum ante disponitur, eoque potius judicii forma completur quo negotiorum principiis aequitas judicantium antefertur: adeo exordium aequitatis inchoari a judicibus debet, ut perfectio juris causarum limitem aptius formet.

I. Ut de rebus Ecclesiae nihil episcopi auferant, et qualiter proximi fundatoris ecclesiarum sollicitudinem gerant. Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas sicut remedium veniae tribuit conferenti, ita damnum rite praeparat fraudatori: et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus Ecclesiae, quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat vel juri suo aut cathedrae propriae unitati connectat. (0435A)Devotio enim uniuscujusque, sicut gratanter votum contulit Deo, ita definivit quod plenitudo votorum conservaretur in loco, in quo vel ut si collata tenentur maneat gratia offerentis, ita si frustrantur imminet pernicies defraudantis. Verum ut rei hujus potior soliditas habeatur, condignis filiis vel nepotibus honestioribusque propinquis ejus qui construxit vel ditavit ecclesiam licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut si sacerdotem seu ministrum aliquod ex collatis rebus praeviderit defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant, aut episcopo vel judici corrigenda denuntient: quod si talia episcopus agere tentet, metropolitano ejus haec insinuare procurent: si autem metropolitanus talia gerat, regis haec auditibus intimare non differant. Ipsis (0435B)tamen 449 haeredibus in eisdem rebus non liceat quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam et fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat aut vel in mulctam vel in aliquam partem salutaris merces assumat. Si quis vero deinceps haec monita temerare voluerit, et male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.

II. Ut fundatores ecclesiarum quousque advixerint earum habeant curam, ipsique illic ministros eligant servituros. Cum saepe sit solitum etiam illa quae non debentur (0435C)prece supplicationis et vi quodammodo extorqueri doloris, quanto jam sine obstaculo concedi debent exquisita simul et ordine juris et dolore compassionis? Quia ergo fieri plerumque cognoscitur ut ecclesiae parochiales vel sacra monasteria ita quorumdam episcoporum vel insolentia vel incuria horrendam decidant in ruinam, ut gravior ex hoc oriatur aedificantibus moeror quam in construendo gaudii exstiterat labor, adeo pia compassione decernimus, ut quandiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites exstiterint pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam, et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopis ordinandos. Quod si tales forsan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus (0435D)loci probaverit Deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum conniventia servituros. Quod si spretis eisdem fundatoribus rectores ibidem praesumpserit episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam noverit esse, et ad verecundiam sui alios in eorum loco quos idem ipsi fundatores condignos elegerint ordinari.

III. Si de rebus ecclesiae pro praestatione aliquid dari dicatur, causa praestiti cognoscatur. Si sacerdos vel minister de rebus ecclesiae suae quidpiam alicui sub praestationis obtentu concedat, in serie instrumenti causam praestiti evidenter exponat, ut ex hoc aut juste confecta transactio innotescat, aut fraus incompetens quae latet appareat. Aliter (0436A)vero pro hujus negotii causa deinceps scriptura confecta non valeat.

IV. Quae de conquisitis rebus inter ecclesiam et sacerdotis haeredes divisio fiat. Sacerdotes vel quicunque illi sunt quibus ecclesiasticarum rerum cura commissa est, quaecunque administrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis vel vile 450 vel parum habuerint, ad ecclesiae nomen cui praesunt chartarum conficere instrumenta procurent; non enim convenit ut ecclesia quae suscepit externum efficiat in alieno divitem et in suo retineat fraudatorem. Hi vero qui suarum rerum noscuntur habere compendium, ex omni re quam post ordinationis suae diem visi sunt conquisisse, sive nulla sive aliqua sint instrumenta confecta, (0436B)compensata tam juris sui quam ecclesiasticarum rerum ambitione, si se utriusque rei quantitas exaequaverit, inter ecclesiam et decendentis haeredes aequo jure conquisitio pertinebit: si autem quaelibet pars majori cumulo sui juris excreverit, majorem etiam portionem in divisione percipiet. Quicunque vero de praedictis sacerdotibus vel ministris pro sui utilitate atque amicitia vel praestatione aut quocunque modo aut per scripturae seriem meruerit a quolibet collata percipere, in rebus ecclesiasticis non poterunt numerari, sed quod exinde voluerint facere ipsorum voluntatis arbitrio subjacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit, ecclesia hoc sibi cui praefuit vel minister exstitit in perpetuo vindicabit.

V. Si episcopus monasterium faciat vel parochitanam ecclesiam ditet, quantam partem de rebus ecclesiae conferat. (0436C) Bonae rei dare consultum et praesentis habetur vitae subsidium et aeternae remunerationis exspectari cernitur praemium. Quisquis itaque episcoporum in parochia sua monasterium construere forte voluerit, et hoc ex rebus ecclesiae cui praesidet ditare decreverit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut hac temperamenti aequitate servata et cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat. Ecclesiam vero quae monasticis non informabitur regulis aut quam pro suis munificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praesidet, (0436D)ibidem conferre licebit, ea tamen cautela servata, ut unam tantummodo quae placuerit ex his duabus remunerandam assumat.

VI. Ut episcopus tertiam ecclesiasticarum rerum sibi debitam cui elegerit conferat. Cum praeteritis sanctionibus notissimum habeatur, quae de rebus parochialium ecclesiarum pars episcopo conferatur, opportune duximus decernendum, ut si episcopus tertiam, quam de rebus eisdem sanctione paterna sibi debitam novit, aut ipsi ecclesiae cujus res esse patescit aut alteri ecclesiae cui elegerit conferre decreverit, et licitum maneat, et irrevocabile robur ejus sententia ferat.

451 VII. Ne extra constitutum ordinem morientis sacerdotis haeredes rem ejus adire praesumant. (0437A) Propinqui morientis episcopi nihil de rebus ejus absque metropolitani cognitione usurpare praesumant; quod si is qui recessit metropolitanus fuerit, haeres ejus aut successorem illius aut concilium sustinebit, ne passim haereditatis adeundae data licentia, de rebus ecclesiae aut non reddatur ratio plena aut fraus non [ In A. deest non] inveniatur illata: quod, si presbyter aut diaconus fuerit quos obiisse constiterit, non sine cognitione sui episcopi rem ejus haeredibus adire licebit. Quisquis sane post haec transgressor inventus exstiterit, pro his quae non exspectato hoc ordine adierit invasionis damno legis sententiae subjacebit.

VIII. Ut scripturae quas sacerdotes vel ministri injuste fecerint, post mortem eorum habeant annorum numerum computatum. (0437B) Si sacerdos vel minister, dum gubernacula ecclesiarum administrare videntur, contra Patrum sanctissimas sanctiones de rebus ecclesiae definisse aliqua dignoscatur, non ex die quo talia scribendo decrevit, sed ex quo talia moriendo definita reliquit supputationis ordo substabit. Nunquam etenim poterit ad tricennium temporis pertinere vita irrite judicantis, quia status contractuum initia non assumpsit ab origine aequitatis.

IX. Quantum commodum sibi episcopus tollat de Ecclesia cujus tumulaverit sacerdotem. Plerique, dum rapinis inhiant ut non debent, aut miserationis opus condigne non implent aut indebita (0437C)ipsi miserationi damna permiscent. Ideoque ne amplius misericordiae opus exsecrabile dilabatur in scelus, id communi decreto sancimus, ut cum pontificem mori contigerit, episcopus qui ad humandum corpus ejus advenerit descriptis thesauris atque domorum internis, si locuples decedentis Ecclesia fuerit, non amplius quam libram auri in rebus quibus ei placuerit, exceptis ornamentis ecclesiae, cum gratia offerentum auferre pertentet. Si vero minor rebus exstiterit, dimidiam libram sibi licenter usurpet: nam et haec ipsa usurpare ratio nulla permitteret, nisi ejus qui convenit sacerdotis injuriae contemplatione antiquitas hoc usu acta servasset. Porro brevem descriptarum rerum sub fideli relatione idem qui descripsit dirigere metropolitano curabit: metropolitanus autem (0437D)ex eadem morientis Ecclesia nihil prorsus auferre praesumat, sed solam quae ad eum pertinet salvationis curam impendat.

452 X. De damnatione filiorum qui ex sacerdotibus et ministris geniti comprobantur. Cum multae super incontinentiam ordinis clericorum hactenus emanaverint sententiae Patrum et nullatenus ipsorum formari quiverit correctio morum, usque adeo sententiam judicantum protraxere commissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in actoribus scelerum, verum et in progenie damnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum (0438A)deinceps vel ex ancillae vel ex ingenuae detestando connubio in honore constituti filios procreaverint, illi quidem ex quibus geniti probabuntur canonica censura damnentur; proles autem tali nata pollutione non solum parentum haereditatem nunquam accipiet, sed etiam in servitute ejus ecclesiae de cujus sacerdotis vel ministris ignominia nati sunt jure perenni manebunt.

XI. Quod servilibus clericis dare debeant episcopi libertatem. Qui ex familiis Ecclesiae servituri devocantur in clerum ab episcopis suis libertatis necesse est percipiant donum, et si honestae vitae claruerint meritis, tunc demum majoribus fungantur officiis: quos vero flagitii sordidaverit incorrigibilis noxa, perpetua servitus (0438B)conditionis religet in catenam.

XII. Quod post mortem sacerdotis in libertate servis collata annorum tempus debeat computari. Si sacerdos libertatem servis Ecclesiae conferre voluerit, non a die confectionis suae scriptura tempus annorum computatum tenebit, sed ex quo eum qui scripturam confecit verius obiisse constiterit.

XIII. Ut ex libertis Ecclesiae et ex personis ingenuis geniti ab obsequiis ecclesiae non recedant. Excessibus libertorum Ecclesiae plerumque patronam vidimus Ecclesiam convexari, et bicipiti coacti sumus taedio condolere, uno dum per superbiam reluctantis auctor contemnitur libertatis, altero dum libertas superbientis in conditionem relabi cogitur servitutis; adeo cum jam praeteritis Patrum regulis multae super hoc diversae constitutionis emanaverint (0438C)sanctiones, tamen quoddam ad plenitudinem rei aptum conspeximus adhuc innectere complementum. Igitur sicut legum reverenda sanctio censuit, ita servari totius generis nobilitas debet, ut in nullo aliena commistio maculet quod per totum 453 generositas propria decoravit: unde cunctis ecclesiarum libertis tam viris quam feminis eorumque propagini interdicitur judicio generali, ne deinceps causa connubii aut Romanis ingenuis copulentur aut Gothis. Quod si hoc factum quandoque patuerit, permistione tali genita proles nunquam merebitur jus indebitae dignitatis nec Ecclesiae unquam carebit obsequiis, cujus beneficio donum meruisse noscitur libertatis.

XIV. Quod si liberti Ecclesiae ad eam reverti non velint, omnis eorum rescula juri applicetur Ecclesiae. (0438D)Si contingat quemcunque de libertis Ecclesiae eorumque prosapia contra primaevas modernasque Patrum regulas aut Gothis aut Romanis ingenuis copulari, tam illis quam eorum stirpi non licebit ab Ecclesiae patrocinio evagari, sed aut ad debita obsequia reverti cogendi sunt, aut si redire noluerint, quaecunque vel parentes eorum vel ipsi ab Ecclesia sunt adepti vel in ejus patrocinio visi sunt conquisisse insistente pontifice in ditionem propriae reducantur Ecclesiae.

XV. De obsequio et disciplina libertorum Ecclesiae. Ecclesiae liberti eorumque progenies eidem basilicae (0439A)de qua libertatis gratiam meruerunt, obsequia prompta sinceraque parabunt, qui sicut hoc in obsequium pro possibilitate sui quod utiles ingenui dabunt, ita quoque in emendatione culparum quod inutiles ingenui sustinebunt.

XVI. Quod libertis Ecclesiae nihil de rebus suis in alienum liceat transferre dominium. Libertis Ecclesiae eorumque propagini ex omnibus rebus, quae de jure Ecclesiae noscuntur habere, nihil licebit in extraneum dominium transactione quacunque deducere; sed si ex his quaelibet vendere fortasse voluerint, sacerdoti ejusdem Ecclesiae offerant convenienter emenda, earumque rerum pretia ut eis placuerit aut dispensent aut habeant: nam in dominium partis alterius rei suae censum nullomodo transire permittimus. Suis autem filiis vel propinquis (0439B)eidem Ecclesiae vel servitio vel patrocinio subjugatis quaecunque vendere vel donare voluerint aditus omnino patebit.

XVII. Ut baptizati Judaei cum episcopis celebrent dies festos. Baptizati Judaei, quocunque loco caetero 454 tempore conversentur, festis tamen praecipuis Novi Testamenti serie consecratis ac diebus illis, quos olim sanctione Veteris legis sibimet censebant esse solemnes, in civitatibus publicisque conventibus cum summis Dei sacerdotibus celebrare praecipimus, ut eorum conversationem ac fidem et pontifex approbet et veritas servet. Hujus vero temerator edicti prout aetas permiserit aut flagris aut abstinentiae subjacebit.

Expletis omnibus quae ad honestatis regulam in (0439C)collationem venere fraternam, grates exsolvimus immortali Domino soli, cujus dispositione mirabili ad hunc sanctae congregationis coetum meruimus adunari, ut et communis visio prosperitatem nostram ostenderet et par definitio concordiam assignaret; obsecrantes ejus misericordiam largam, ut serenissimo domino et amabili Christo Reccesvintho principi glorioso ita praesentis vitae felicitatem impendat, ut angelicae beatitudinis gloriam post tempora longaeva concedat, atque ita nos ejusdem felicitate laetos semper efficiat, ut in terram viventium remuneraturos attollat; antiquitatis dehinc ordinem saluberrime retinentes, postquam rationem festi paschalis fraternitas (0440A)vestra cognovit, noverit se anno venturo die kalendarum Novembrium causa peragendi concilii in hac urbe favente Domino congregari, ut simili disceptatu aut quae prospexerimus congrua decernamus, aut solius pacis conventu laetemur. Consummatum est hoc sanctum concilium die VIII Kalendarum Decembrium anno feliciter septimo regni serenissimi atque clementissimi domini nostri Reccesvinthi regis, aera DCXCIII.

Interfuerunt huic sancto concilio Pontifices:

Eugenius regiae urbis metropolitanus episcopus. Tayo Caesaraugustanus episcopus. Marcus Castulonensis episcopus. Winibal Ilicitanus episcopus. Witericus [ U., Guidericus] Segontinus episcopus. (0440B) 455 Abbates.

Maurusius Oretanus episcopus. Dadila Complutensis episcopus. Felix Valentinus episcopus. Valdingius Arcavicensis episcopus. Maurellus Urgelitanus episcopus. Eupsychius Segobricensis episcopus. Athanasius Setabitanus episcopus. Giberius [ U., G., Guiberius] Bigastrensis episcopus. Waldefredus Mentesanus episcopus. Magnarius Arcitanus episcopus. Stephanus Valeriensis episcopus. Fugitivus abbas. Ildephonsus abbas. (0440C) 456 Vicarii episcoporum.

Viri illustres officii palatini.

Etherius. Silicolus abbas. Marcellinus abbas. Emerius abbas. Morarius abbas. Joannes abbas. Item Joannes abbas. (0440C). (0440D). Daniel diaconus Marcelli episcopi ecclesiae Urcitanae. Paulus comes Notariorum. (0440D)comes Cubiculariorum. Ella comes et dux. Riccila comes Patrimoniorum. LV CONCILIUM TOLETANUM DECIMUM VIGINTI EPISCOPORUM, HABITUM DIE KALENDARUM DECEMBRIUM, ANNO VIII GLORIOSI DOMINI RELIGIOSISSIMI RECCESVINTHI PRINCIPIS, AERA DCXCIV. (0439) (0439D)Gratulationem nobis spiritualem divina contulit gratia, quando tribuit uti nos et salutaris disciplinae frequentia et convenire ad pacificorum votorum studia praeoptata. Congregatis ergo nobis et in concordiam (0440D)animi et in conventum loci, referentes gratias invisibili Deo et glorioso rerum domino Reccesvintho regi, cujus sacratissimo voto retenta paternitatis sanctae traditione ad sacrum quivimus adunari conventum, (0441A)has subter annexas regulas concordiae definitione prolatas aeterna statuimus manere lege praefixas.

I. De celebritate festivitatis dominicae matris. Cum nihil fidei sinceritas per diversitatem adversum incurrat et unitatem catholicae regulae varietas nulla decerpat, est tamen quod nisi temporum unitate servetur et discidium indiscissae unitati parturiat et sacramentorum unitate constare non valeat. Hinc est quod paschale festum nisi uno die celebremus et tempore in Judaicum decidamus errorem: hinc adventum sancti Spiritus post resurrectionem Dei nisi exspectemus tempore definito dierum simul et numero, non possumus impleri ejusdem Spiritus dono, (0441B)quoniam si caret plenitudinis numero, carere potest et mysterii sacramento: hinc nativitatis dominicae sacrum, quo evidenter de utero virginali Verbum prodiit caro factum, absque dubio servat et temporis cursum, repraesentat specialis diei et momentum. Si ergo Nativitatis et mortis incarnati hujus Verbi dies absque immutatione ita certus habetur, ut absque diversitate in orbe toto terrarum ab omni concorditer Ecclesia celebretur, cur non festivitas gloriosae Matris ejus eadem observantia uno simul ubique die similique habeatur honore? Invenitur etenim in multis Hispaniae partibus hujus sanctae Virginis festum non uno die per omnes annorum circulos agi, quoniam transducti homines diversitate temporum, 457 dum varietatem sequuntur, unitatem celebritatis non habere (0441C)probantur. Qua de re quoniam die qua invenitur angelus Virgini Verbi conceptum et nuntiasse verbis et indidisse miraculis eadem festivitas non potest celebrari condigne, cum interdum quadragesimae dies vel Paschale festum videtur incumbere in quibus nihil de sanctorum solemnitatibus, sicut ex antiquitate regulari cautum est, convenit celebrari; cum etiam et ipsam incarnationem Verbi non conveniat tunc celebritatibus praedicari, quando constat idipsum Verbum post mortem carnis gloria resurrectionis attolli; adeo speciali constitutione sancitur, ut ante octavum diem quo natus est Dominus, genitricis quoque ejus dies habeatur celeberrimus et praeclarus. Ex pari enim honore constat ut sicut Nativitatem Filii sequentium dierum insequitur dignitas, ita festivitatem (0441D)matris tot dierum sequatur sacra solemnitas; nam quid festum est matris nisi incarnatio Verbi? cujus utique ita debet esse solemne, sicut est et ejusdem nativitas Verbi. Quod tamen nec sine exemplo decentis moris, qui per diversas mundi partes dignoscitur observari, videtur institui; in multis namque Ecclesiis a nobis et spatio remotis et terris hic mos agnoscitur retineri. Proinde ut de caetero quidquid est dubium sit remotum, solemnitas dominicae matris in die XV Kalendarum Januariarum omnimodo celebretur et nativitas Filii ejus Salvatoris nostri die octavo Kalendarum earumdem, sicut mos est, solemnis in omnibus habeatur.

II. De non violandis juramentis in salutem regiam datis. (0442A) Frequentium molestiarum nocens impulsus contemni quidem magnitudine decentis poterat gravitatis; sed quia levitas labens facile ad praecipitia vana corda reclinat, bene honesta sollicitudo cohibere properat quod frequentata usitatio vitare non curat. Adeo cum et quorumdam paternorum sanctionibus decretorum et institutionibus sit legalibus cautum, ne contra salutem principum gentisque aut patriae quisquam meditari conetur adversum, hoc unum specialiter nunc depromitur observandum, ut si quis religiosorum ab episcopo usque ad extremi ordinis clericum sive monachum generalia juramenta in salutem regiam gentisque aut patriae data reperiatur violasse (0442B)voluntate profana, mox propria dignitate privatus et loco et honore habeatur exclusus, eo miserationis obtentu tantummodo servato, ut an locum an honorem an utraque possideat concedendi jus licentiamque principalis potestas obtineat.

458 III. Non permittendum laicis imperare religiosis. Reverentiae totius auditum, quia res adiit dura, non frustra cogimur hanc duriori exstirpare censura: agnovimus enim quosdam pontifices praecepti principis apostolorum, qui ait: Pascite qui in vobis est gregem, non coacte sed spontanee, neque dominantes in clero sed forma facti gregis, ita esse immemores ut quibusdam monasteriis parochialibusque ecclesiis aut suae consanguinitatis personas aut sui favoris participes iniquum saepe statuant in praelatum, ita illis (0442C)providentes commoda inhonesta ut eisdem deferantur aut quae proprio episcopo dare justus ordo poposcerit aut quae rapere deputati exactoris violentia potuerit. Proinde decenter omnibus placet et in praesenti tale rescindere factum et non esse de caetero faciendum: nam quisquis pontificum deinceps aut sanguine propinquis aut favore sibi personis quibuscunque devinctis talia commodare lucra tentaverit ausu nefandae praesumptionis, et quod jussum fuerit devocetur in irritum, et qui ordinavit annuae excommunicationis ferat excidium. Quae vero ablata fortasse fuerint, ab eo qui tulit reddantur in duplum.

IV. De professione ac veste religiosarum viduarum. Bene per Spiritum Dei possumus cum sancto apostolo dicere non ignorare nos astutias Satanae, quia (0442D)impellimur zeli domus Dei ardore cremari. Videmus enim ad tanta fraudum studia convalescentem excrevisse perniciem, ut et primaeva Patrum constitutio a quibusdam aestimetur illudi et nova judicum putetur intentio falli: nam inveniuntur nonnullae viduae diversis excusationibus se adeo contegentes ut blandiant [ Rectius, blandiantur] sibi, non se Patrum plena religionis alligatas institutione teneri. Unde antiquis inconcusse permanentibus regulis hoc adjicitur novae oraculo sanctionis, ut vidua quae sanctae religionis obtinere propositum voluerit, sacerdoti vel ministro ad quem aut ipsa venerit aut quem ad se venire contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo (0443A)aut subscriptione notatam, continentem se et religionis propositum velle et hoc perenniter inviolate servare, ac tunc accepta a sacerdote vel ministro apta religionis usui veste seu lectulo quiescens sive quocunque loco consistens incunctanter utatur; nec diversi coloris aut diversae partis eadem sit notabilis vestis, nisi religiosa et non suspecta quae careat et varietatibus colorum et diversitatibus partium, adeo ut absque ulla suspicione transgressionis maneat usui tantum apta sanctae 459 religionis; et sui sexus competens ad testimonium probitatis. Ut autem deinceps nihil devocetur in dubium, palleo purpurei vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptae religionis, ut dum illic intulerit signum probabilis sanctitatis ubi nullius falli poterit visio intuentis, nusquam (0443B)attentetur ausus detestandae praesumptionis.

V. De remotis excusationibus viduarum transgressionem religionis sequentum. Omnes feminae quae jam in praeterito religionis veste fuisse probantur indutae, nihil ad excusationem valeat oppositionum quaelibet objectio, quamvis diversis aut callidis adumbrare se velint fallaciae argumentis, sed ad sacratissimas sanctiones disciplina sanctior eas teneat religatas atque subnixas: commoneantur sane sacerdotis auctoritate ut sponte redeant; quae si redire noluerint impulsu sacerdotis ad religionis habitum reducantur, et in monasteriis redactae excommunicationis condignae sententia feriantur. Hic idem quoque ordo in illarum condemnatione manebit, quae quamlibet a sacerdote vel ministro (0443C)sanctimoniae vestem non accepissent, ipsae tamen aut indutae sunt aut illo indui habitu consenserunt qui religionis esse cultus ab intuentibus crederetur, sicque coram ecclesia vel sacerdote aut etiam competentibus testibus quandoque indutae visae certis indiciis aut testimoniis approbantur. Omnes hae tamen seu venientes ad primam religionem, seu post transgressum resumentes iteratam conversionem, sicut praemissum est, et palleo capita contegant et conscriptam roboratamque professionis faciant scripturam, per quam ulterius non sinantur relabi ad praevaricationis audaciam: quae vero ex omnibus his fuerint repertae animum aut vestem in transgressione dedisse, et excommunicationis sententiam ferant, et rursum mutato habitu in monasteriis donec diem (0443D)ultimum claudant sub aerumnis arduae poenitentiae maneant religatae.

VI. De his qui in parva aetate coram parentibus religionis habitum tenuerint. Quoniam hucusque dissolutae operationis effectus interdum mutare fecit honestae constitutionis edictum, dum incondite resolvi putatur quod indissolubile sanctionis auctoritate tenetur, adeo quidquid obvium ex incerto concurrit evidenter abjici decet ut de caetero nihil supersit quod in dubium nutet: ideoque si in qualibet minori aetate vel religionis tonsuram vel religioni debitam vestem 460 in utroque (0444A)sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederint, certe aut nolentibus vel nescientibus susceptam non mox visam in filiis abdicaverint, sed vel coram se vel coram ecclesia palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reverti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis et cultum habitumque revocentur, et sub aeterna districtione hujuscemodi observantiae inservire cogantur. Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius quam usque ad decimum aetatis eorum annum licentia poterit esse, postea vero an cum voluntate parentum an suae devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis assumere cultum. Quisquis (0444B)autem vel abolitione tonsurae vel saecularis vestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, et excommunicationis censuram accipiat et religioni semper inhaereat.

VII. Ut nullus ex sacerdotibus, levitis vel ex catholicorum coetu audeat mancipia Christiana Judaeis vel Gentilibus venundare. Septimae collationis objectu immane satis et infandum operationis studium nunc sanctum nostrum adiit concilium, quod plerique ex sacerdotibus et levitis, qui pro sacris ministeriis et pietatis studio gubernationisque augmento sanctae Ecclesiae deputati sunt officio, malunt imitari turbam malorum potius quam sanctorum Patrum insistere mandatis: ut ipsi etiam (0444C)qui redimere debuerant, venditiones facere intendant, quos Christi sanguine praesciunt esse redemptos, ita duntaxat, ut eorum dominio quo sunt empti in ritu Judaismi convertantur oppressi, et fit exsecrabile commercium ubi nitente Deo jussum est sanctum adesse conventum: quia majorum canones vetuerint, ut nullus Judaeorum conjugia vel servitia habere praesumat de Christianorum coetu, sed sacra fidei sibi cohaerentia tam conjugia quam servitia, favente Deo, unice adhaereant, dicente propheta: Qui habitare facit unanimes in domo. Nam revera nec advertunt primum, quid Dominus praeceperit per Moysen dicens: Si quis furaverit [Rectius, furatus fuerit] hominem et vendiderit, convictusque morte moriatur. Et iterum: Si fratrem tuum Hebraeum redemeris, serviet (0444D)tibi septem annis, et liberum abire permitte: quod sine dubio ab eis praescimus impleri. Quid enim deterius, quidve in praeceps, dum ipsi quos novimus Dei insectatores ita malunt sibi concessa implere praecepta 461 ut nulla prorsus ratione maneant evitata, quanto magis nos, qui redemptos nos congaudemus pretio sanguinis sacri, convenit custodire omnia praecepta? Quid igitur sacerdos ille vel levita, seu etiam omnis athleta Christi sibi vindicare velit, dum Dominum et Redemptorem nostrum non vult imitari, secundum quod ipse vaticinantibus prophetis ait: Vos sacerdotes et levitae afferte, aram Domini Dei (0445A)Israel ad locum qui ei paratus est: sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite: levate sacrificium et venite in conspectu ejus, et adorate Dominum in decore sancto? Et alibi: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo, Domine, ut ponat thymiama in furore tuo, et holocausta super altare tuum. Et illud: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem de ore ejus exquirunt, quia angelus Domini est. Lex veritatis in ore ejus et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace dirigens ambulavit, et multos convertit ab iniquitate. Nec non et David: Sacerdotes tui, Domine, induantur justitiam, et sancti tui laetentur. Viduam ejus benedicens benedicam, et pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induant salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Quod et ipse Dominus (0445B)et Salvator apostolis suis praecepit dicens: Euntes per universum mundum praedicate Evangelium regni, appropinquavit enim regnum coelorum. Daemonia ejicite, claudos curate, leprosos mundate, mortuos suscitate. Et iterum: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam ut det illis cibum in tempore opportuno? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Nam et Petro dixit: Simon Petre, si diligis me, pasce oves meas. Unde et apostoli in unum commorantes possessiones proprias et substantias vendebant, et non quidem credentium animas evertebant, sed magis unicuique prout opus erat fidelium dividebant. Quod et beatus admonet (0445C)Petrus dicens: Pascite qui in vobis est gregem Dei; non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, ut cum princeps pastorum apparuerit, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam. Nam et Paulus ita ad Titum ait: Exemplo esto fidelium in verbo, in conversatione, in fide, in charitate et castitate, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Quia sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi, unum spiritum in Christo potati sumus, et semetipsum pro nobis tradidit factus pro nobis maledictus, ut in nobis benedictio Abrahae fieret. Jacobus igitur ita loquitur: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum 462 se custodire ab hoc saeculo. Dicat nunc quisquis ille est sectator (0445D)interminabilis vertigo testationis, qui ex apostolis sanctis vel ex omni turba credentium, quos advocavit Dominus, quemquam vendidisse aliquatenus hominum, dum ipse Dominus in Evangelio dicit: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat? Audi namque Zachaeum Domino dicentem: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Quorum exempla apostoli et omnis toga sanctorum martyrum et confessorum impleverunt, et nobis implenda insinuaverunt, dicente apostolo Paulo: Imitatores mei estote, sicut et ego per omnia Christi [I Tim. IV, 12]. Nam qua fronte, qua etiam conscientia quisquis ille est prioris illius imitator (0446A)proditoris, ut post hujus nefanda commissa Domino Deo praesumat offerre libamina aut perceptionis suscipiat sacra mysteria, quae nobis est concessum in ablutione peccatorum nostrorum, dum dicit: Non licet eos mittere in corbonam, quoniam pretium sanguinis est? Corbona [ T. 1, 2, Corban] enim nostrorum est arcana pectorum [ T. 1, peccatorum], in quo sanctum suscipimus corpus; et maxime nobis est custodiendum de talibus commerciis, ne inquinemur mentibus nostris, et proruamur cum Juda negotiatore cordibus caecis, secundum quod Dominus dicit: Vae homini illi per quem Filius hominis tradetur in manibus peccatorum: bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille. Quod non tantum pro Juda, sed pro omnibus, scilicet qui hujus mercimoniis (0446B)deserviunt, et ipsi illi in diem judicii erunt condemnati, per quem venundati in haeresem ceciderunt Judaice, aut etiam praesenti saeculo male suscipiant secundum propheticum sermonem: Ecce furor Domini egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet. Et iterum: Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus: Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris, impellentur enim et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Et per Isaiam: Dedi populum meum in manu tua: non posuisti eis misericordiam: aggravasti jugum tuum valde: descende in pulvere: sede, tace, et intra in tenebras: veniet super te malum et nescies, et irruet super te repente calamitas quam (0446C)non poteris expiare. Et iterum in Evangelio Dominus dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et illud: Cavete ab his, qui devorant domus viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem. Et iterum: Neminem concutiatis neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. Quia si quis scandalizaverit 463 unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut ligetur collo ejus mola asinaria et projiciatur in mare. Unde et ||in Actibus apostolorum ita Dominum legimus dixisse: Saule, Saule, quid me persequeris? nunquid in coelum ascenderat Saulus, ut ibidem persecutionem ejus sustineret Dominus? sed in servis suis habitans hanc prolatus est sententiam, sicut ipse dicit: (0446D)Qui vos spernit, me spernit: et qui me spernit, eum spernit qui me misit. Et illud: Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit. Quod etiam dudum per prophetam dixit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Et in Evangelio: Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Ecce paterfamilias plantavit vineam, id est, Ecclesiam, et locavit eam agricolis, id est, sacerdotibus. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Malos male perdet, et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructus temporibus suis. Nam dicit ipse: (0447A)Vigilate et orate ne intretis in tentationem, quia necitis qua hora Dominus vester venturus sit. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos et ancillas, manducet autem et bibat cum ebriis, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et inutilem servum mittet in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Si quis enim post hanc definitionem talia agere tentaverit, noverit se extra Ecclesiam fieri, et praesenti et futuro judicio cum Juda simili poena percelli, dummodo Dominum denuo proditionis pretio maluit ad iracundiam provocari.

Opitulante miseratione divina et gloriosissimi Reccesvinthi principis inhaerente voluntate religiosa, (0447B)his gesti decentissime alligatis et in pace connexis, ex totis praecordiorum abditis damus gloriam et honorem soli aeterno et immortali Deo Patri et Filio et Spiritui sancto, cujus dono collatum nobis agnoscimus pro ejus Ecclesiae statu et prompte gerere curam et posse sacri regiminis competentia disponere jura, a quo petimus et optamus, ut porrecta in longitudinem felicium dierum sacratissimi principis vita et omni gloriarum decore perpetim pollente salute, nobis quoque tribuat susceptum Ecclesiae suae regimen in aequitate disponere, in sollicitudine gubernare et in pace tenere, ut post mundi hujus suscepta pericula pervenire possimus ad coelestia regna. Amen.

464 Interfuerunt huic sancto concilio:

(0447C)Eugenius indignus Toletanae sedis metropolitanus episcopus. Fugitivus indignus Hispalensis sedis metropolitanus episcopus. Fructuosus indignus sedis Bracarensis metropolitanus episcopus. Marcus Ecclesiae Castulonensis episcopus. Witericus Segontiensis Ecclesiae episcopus. Maurusius Ecclesiae Oretanae episcopus. Wittaricus Ecclesiae Elenensis episcopus. Dadila Ecclesiae Complutensis episcopus. Egeredus Salamanticensis Ecclesiae episcopus. Cyricus Ecclesiae Barcinonensis episcopus. Caesarius Ecclesiae Olyssiponensis episcopus. (0447D) Vicarii episcoporum.

Athanasius Setabitanae Ecclesiae episcopus. Balduigius Arcavicensis Ecclesiae episcopus. Eusychius Ecclesiae Segobricensis episcopus. Hermefredus Lucensis Ecclesiae episcopus. Magnarius Accitanae Ecclesiae episcopus. Elpidius Astoricensis Ecclesiae episcopus. Zosimus Ecclesiae Elborensis episcopus. Stephanus Ecclesiae Valeriensis episcopus. Flavius Ecclesiae Portucalensis episcopus. Argefredus abbas, agens vicem Egilani episcopi Oxomensis Ecclesiae. (0448A) Fugila. Martinus abbas, agens vicem Waldefredi episcopi Ecclesiae Mentesanae. (0447D)presbyter, agens vicem Giberici episcopi Bigastrensis Ecclesiae. Agricius diaconus, agens vicem Winibalis episcopi Ilicitanae Ecclesiae. Daniel diaconus, agens vicem Marcelli episcopi Ecclesiae Urcitanae. Decretum pro Potamio episcopo in eodem concilio. Assumere poteramus canoram in cantu fraternae laetitiae tibiam, quia divina pietas conventum nostrum ad concordiae convocaverat studia, et convenerat abnuere moestitiam vitae, quoniam usitatione disciplinae videbamur paternas regulas innovasse; sed gravius collisi threnum pro cimbalo sumimus et funus (0448B)pro carmine decantamus, gementesque cum Jeremiae questibus dicimus: Dissolutum est gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster. Unde et vae coram nobis esse conspicimus, quoniam cecidisse coronam capitis nostri videmus, dum tam nobile in infimum corruit quod in tam sublime sanctitatis optimum stetit. Ecce etenim tractantibus nobis in pace Dei de ecclesiasticis 465 regulis, delatum est conventui nostro epistolium confusae confessionis et abolendae subscriptionis, quod Potamius Bracarensis Ecclesiae episcopus de factis propriis suis verbisque annotarat articulis. Quo reserato quid obliteranda pagina et abolenda litterarum panderent elementa fletibus potius (0448C)quam sermonibus lacrymanda cognitio recensuit. Tunc solitarie tantum secretimque adunatis pontificibus Dei praedictum episcopum adesse fecimus coram nobis, quem singultibus aggredientes amplius quam loquelis reseratam illi suae deformitatis et nostrae confusionis protulimus scripturam, quam accipiens ac recurrens sciscitantibus nobis, utrum sui operis suaeque annotationis intimatio esset, illico suum actum suique oris eloquium suorumque digitorum esse robur asseruit quod illic relegendo praevidit. Rursum sub divini nominis contestatione hunc adjurantes obtestati sumus, ut si non aut de se sponte mendacium diceret aut alicujus violentiae proventu perterritus talia enarraret, veraciter indicaret. Qui mox flebili voce luminibusque ploratu madentibus (0448D)et fragore singultuum cum unius Dei nominis juramento clamavit se et vera eadem mala de se confiteri et ad haec confitenda nulla se violentia praegravari: unde etiam et ferme per novem menses sponte deseruisse regimen Ecclesiae suae et ergastulo quodam ob admissum flagitium acturus poenitentiam se conclusisse praedixit. Tunc per fidelem confessionem ejus agnito quod tanto femineo sorduisset stupro, et licet hunc antiquitas paterna sacris regulis dejicere ab honore decerneret, nos tamen miserationis jura servantes non abstulimus nomen honoris, quod ipse sibi sui criminis confessione jam tulerat, (0449A)sed valida auctoritate decrevimus perpetuae poenitentiae hunc inservire officiis et aerumnis, providentes melius illum per asperam et dumosam poenitentiae solitudinem quandoque pervenire ad refrigerii mansionem, quam relictum in voluptatis suae latitudine ad praecipitium dejici aeterna damnatione. Tunc venerabilem Fructuosum Ecclesiae Dumiensis episcopum communi omnium nostrorum electione constituimus Ecclesiae Bracarensis gubernacula continere, ita ut omnem metropolim provinciae Gallaeciae cunctosque episcopos populosque conventus ipsius omnemque curam animarum et rerum Bracarensis Ecclesiae gubernanda suscipiens ita componat atque conservet, ut et Dominum nostrum de rectitudine operis sui glorificet, et nobis de incolumitate ejus (0449B)Ecclesiae gaudium praestet. Quia vero ad futurum prospicere convenit, ne exoriri in statu pacis possit quaedam commotio litis, Patrum sententiam quae jam dictum Potamium episcopum 466 rectitudine damnat, huic decreto connectere vigilantia nostra procurat.

Nec illud, fratres, scribere alienum ab Ecclesiae utilitate censuimus, ut sciretis quicunque sub ordinatione vel diaconatus vel presbyterii vel episcopatus mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinationibus submovendos, reos scilicet vel veri confessione vel mendacio falsitatis: neque enim absolvi potest in his si in se ipsos edixerint quod dictum in alios puniretur, cum omnis qui sibi fuerit mortis causa major homicida sit. Multae quidem (0449C)et aliae sententiae huic poterant innecti decreto, quae praedictum Potamium episcopum saevissima austeritate abjicere jubent, sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si tota condemnationis edicta replicassemus, gravissimae ultionis auctores existere videremur.

Factum decretum sub die Kalendarum Decembrium, anno feliciter octavo regni gloriosissimi domini nostri Reccesvinthi regis. Omnes sacerdotes praedicti concilii hoc stabiliter sancivimus.

Aliud decretum. Vividis tractatibus invenire quod justum est, et experientia esse judicantium comprobatur, et justi summa judicii plenior invenitor. Adeo mentis intentionem (0449D)orisque simul studia deducentes agnitione audiendi negotii delatum est ad nos in conventu sancti concilii ex directo gloriosi domini nostri Reccesvinthi regis per illustrem virum Wambanem testamentum gloriosae memoriae sancti Martini Ecclesiae Bracarensis episcopi, qui et Dumiense monasterium visus est construxisse, ut reserato eo quid illic memoratus beatissimus vir decrevisset nostrae cognitioni pateret: quo testamento in omnium conventu relecto comperimus hunc ex ordine a memorato principe ad nos esse directum, quoniam idem gloriosae memoriae sanctissimus vir ita decreverat, ut succedentibus per ordinem regibus ad complementum (0450A)ejus ipsius testamenti constitutio commendata maneret. Tunc deinde illatum est nobis testamentum Ricchimiri memoratae Dumiensis Ecclesiae episcopi, quod de rebus suis in eadem Ecclesia decreverat examinatione veridica dirimendum: quo relato cognovimus eumdem auctorem suum illic diversae constitutionis edidisse conditiones, inter quas unam validam conatus est religatione constringere, deputans et illationes tributorum et pretia frugum absque aliqua diminutione annua vice pauperibus erogare, nihilque esse absque deliberatione relictum quod usibus Ecclesiae posset quadam liberalitate 467 servire. Tunc ex voce partis Ecclesiae Dumiensis astructum est quod universae speciei, geneneris et corporis rem quae in ejusdem Ecclesiae domo (0450B)intrinsecus ad usus domesticos et tempore suae ordinationis idem episcopus Ricchimirus invenit, et quae ipse aut de opere utriusque sexus artificum familiarum Ecclesiae potuit habere confecta atque illata aut quae sua provisione habuisse visus est conquisita, omnia moriens jussisse pauperibus erogare, quaedam vero ita viliori pretio vendere ordinasse, ut negotiatio earum rerum perditio potius quam mercatio censeretur; edidisse quoque quosdam libertos ex ejusdem Ecclesiae familiis, quibus etiam cum aliis ad se pertinentibus amplius quam quingenta reperitur utriusque sexus dedisse mancipia. Quibus damnis ita cognitis, quia et cuncta remedia intrinsecus domus tam indiscrete largita fuerant, ne quid ad dignitatem Ecclesiae reliquum esset, cum nulla imminens (0450C)causa pauperum necessitatis existeret, quae in hoc sancta lex tam examussim erogare deprehensa est, atque pro libertis illis nihil secundum canonicam sanctionem datum in commutationem pateret, sed nec pro mancipiis et reliquis rebus eisdem libertis collatis aliquid in repensatione relictum Ecclesiae innotesceret, verum et rem suam ita in nomine pauperum relegasset, ne aliquid remedii ex hoc ecclesiasticus usus attingeret, ducti sumus tam rationis intuitu 468 quam paternarum sanctionum edicto ipsius testamenti seriem, etsi non usquequaque, in irritum rationabili temperamento deducere: scilicet ut quia tantorum dispendiorum damnis a memorato Ricchimiro episcopo factis res ecclesiastica (0450D)dignoscitur subjacere, omnis res ejus, quam alligatam reliquit pauperum nomini, tandiu Dumiensi Ecclesiae plena deserviat facultate donec omne hoc damnum quod in utensilibus domus sustinuit valeat evidentius reparari, ac tunc completa restitutione damni observetur sicut decreta est series testamenti. Libertos vero qui ex familiis Ecclesiae facti sunt, seu res universa quae in mancipiis aliisque corporibus vel illis vel suis hominibus collata esse dignoscitur, cuncta in discretione venerabilis fratris nostri Fructuosi episcopi disponenda relinquimus, ut quia haec evidens ordo Patrum in irritum devocat, illius temperamentum hoc ad miserationem (0451A)adducat, qualiter nec regulam paternam modus excedat, et miserationem severitas non exstinguat, ut secundum meritum servientium et libertatis praemia et rerum donaria vel subtrahat vel concedat. Editum decretum sub die Kalendarum Decembrium, (0452A)anno feliciter octavo regni gloriosi domini nostri Reccesvinthi regis.

Eugenius indignus Toletanae sedis Ecclesiae metropolitanus episcopus et caeteri sacerdotes memorati hoc judicii nostri decretum scribimus.

LVI CONCILIUM TOLETANUM UNDECIMUM DECEM ET SEPTEM EPISCOPORUM, HABITUM ANNO QUARTO REGNI GLORIOSI PRINCIPIS WAMBANIS, SUB DIE SEPTIMO IDUUM NOVEMBRIUM, AERA DCCXXIII. (0451) (0451A)In nomine sanctae Trinitatis collectis in unum Carthaginis provinciae sacerdotibus in Toletana urbe (0451B)in beatae matris Domini Mariae virginis sede, anno quarto excellentissimi et religiosi Wambanis principis, sub die septimo Idus Novembris, res votiva gaudii et dies nimium optatae gratulationis occurrit, in quo nobis datum est conspicere pariter et deflere quid lacrymarum de praeteritis Domino deberemus. Eramus enim hucusque prolabentis saeculi 469-470 colluvione instabiles, quia annosa series temporum subtracta luce conciliorum non tam vitia auxerat quam matrem omnium errorum ignorantiam otiosis mentibus ingerebat. Cernebamus enim quomodo Babylonicae confusionis olla succensa nunc tempora conciliorum averteret, nunc sacerdotes Domini de resolutis moribus irretiret; purpuratae enim meretricis sequebantur invitamenta, (0451C)quia ecclesiastici conventus non aderat disciplina, nec erat qui errantium corrigeret partes cum sermo divinus haberetur extorris, et quia non erat adunandorum pontificum ulla praeceptio, crescebat in majus vita deterior. Cum tandem divina nos clementia ex alto respiciens et tempori aetatis nostrae se occursuram praebuit et saluti, praeparans nostris saeculis religiosi principis mentem devotam pariter et instructam, cujus fervidae sollicitudinis voto et lux conciliorum renovata resplenduit et alterna charitas se mutuo in corrigendis vel instruendis moribus excitavit, dum et aggregandi nobis hortatu principis religiosi facultas est data et opportuna corrigendis praeparata est disciplina, ut qui decursis longe ante temporibus post decem et octo scilicet labentium (0451D)annorum excursum in unum meruimus aggregari conventum, mederi possemus speciali gratia sanitatum. Neque enim numerus iste alienus est a salute: sic quippe mulier illa in Evangelio tersenis annorum excursibus curva, quae figuram totius generis humani gestabat, sub sacramento hujus numeri saluti pristinae a Salvatore donatur. Nos igitur per tot annos curvo nostri ordinis persistente statu in eo quod nulla nos conciliorum definitio jungeret, nullus etiam conventus ecclesiastici ordinis adunaret, tandem divinae voluntatis imperio et religiosi principis jussu evocati in Toletanam urbem convenimus. Qui cum in ecclesia beatae virginis Mariae debitis in sedibus locaremur, inter caetera quae subterius discreto capitulorum ordinae sunt digesta (0452A)non aliunde primum coepimus habere sermonem quam de nostrae fidei puritate, ut quia initiandis (0452B)ad beatam vitam hominibus haec prima semper est via salutis, praevia quoque nostris fieret et institutis pariter et praeceptis. Unde de sacro hujus instructionis arcano sanctorum patrum Nicaeni scilicet et Constantinopolitani, Ephesini atque Chalcedonensis conciliorum monita amplectentes per quae et radicitus haereticorum falsa concinnabula [ Forte, conciliabula] destruuntur et fidei catholicae limpor evidens declaratur, aut communi alternoque animorum judicio definivimus ut hanc ipsam nostrae fidei regulam verbis simplicibus niteremur alternatim nobis singulariterque referre: ita ut quidquid per triduum de hujusmodi quaestionibus unicuique nostrorum lectionis memoria ministrasset, prout animis vel memoriae occurrisset, omni sobrietatis (0452C)compendio simplici notaretur stilo, relatio tamen ipsius sacramenti pura et evidens a capite primum inciperet, et sic ad membra reliqua perveniret, nullas obscuritatis in se lineas habens, nullas etiam inusitatae locutionis regulas continens, sed puritas sola esset clara sermonum, quae posset evidentiam exprimere sensuum, quo exercitatiores nos ad intelligendum redderet verborum simplex collatio, quam relata condensae lectionis instructio; quia et re vera tantae rei mysterium ita sacerdotes Dei convenit nosse, ut non superficie verborum efferantur incogniti, sed sensibus sane intelligentiae reperiantur instructi, ut in disserendo praecipue hujus sanctae Trinitatis arcano plus evidentia quam eloquentia eos efficiat saporatos. Sic (0452D)enim et divini muneris dono est actum, ut juxta votum definitionis alternae promissio monstraretur in opere: unde quod primo die praesidentis metropolitani lingua profudit, die tertia omnium nostrorum vox singillatim collative repetiit. Iste ergo est tenor fidei nostrae qui et a capite copiose profluxit et a membris prolatus gloriose emicuit:

Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque majestatis atque virtutis; et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur; ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem et Spiritus sanctus processionem accepit; fons ergo ipse et origo est (0453A)totius divinitatis: ipse quoque Pater est essentiae suae, qui de ineffabili substantia Filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud quam quod ipse est genuit, Deus Deum, lux lucem; ab ipso ergo est omnis paternitas in coelo et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum [ Ae., T. 2, genitum], nec tamen factum esse fatemur, quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre; et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio sed Filius a Patre generationem accepit; Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus sed non de Filio, Pater quidem Filii, non Deus de Filio; ille autem Filius Patris et Deus de Patre, aequalis tamen per omnia Filius (0453B)Deo Patri, quia nec nasci coepit aliquando nec desiit; hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiae; homos enim Graece unum, ousia vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat una substantia; neque enim de nihilo neque de aliqua alia substantia, sed de Patris utero, id 471 est, de substantia ejus idem Filius genitus vel natus esse credendus est: sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius; quod si semper Pater fuit semper habuit Filium cui Pater esset: et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur, nec enim eumdem Filium Dei pro eo quod de Patre sit genitus disectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum Patrem, perfectum (0453C)Filium sine diminutione, sine dissectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere; hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est, quia nec ulla in Deo necessitas capit nec voluntas sapientiam praevenit. Spiritum quoque sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum unius substantiae, unius quoque esse naturae, non tamen genitum vel creatum sed ab utrisque procedentem amborum esse Spiritum; hic etiam Spiritus sanctus nec ingenitus nec genitus creditur, ne aut si ingenitum dixerimus duos patres dicamus, aut si genitum duos filios praedicare monstremur; qui tamen nec (0453D)Patris tantum nec Filii tantum sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur, nec enim de Patre procedit in Filium vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas sive sanctitas amborum esse agnoscitur: hic igitur Spiritus sanctus missus ab utrisque sicut Filius creditur, sed minor a Patre et Filio non habetur, sicut Filius propter assumptam carnem minorem se Patre et Spiritu sancto esse testatur. Haec est sanctae Trinitatis relata narratio, quae non triplex sed Trinitas et dici et credi debet: nec recte dici potest ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas: in relativis vero personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus (0454A)sanctus ad utrosque refertur: quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur; nec sicut tres personas ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam, tres autem personas; quod enim Pater est non ad se sed ad Filium est, et quod Filius est non ad se sed ad Patrem est, similiter et Spiritus sanctus non ad se sed ad Patrem et Filium relative refertur in eo quod Spiritus Patris et Filii praedicatur. Item cum dicimus Deus non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium vel Filius ad Patrem vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus, nam etsi de singulis personis interrogemur Deum necesse est fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus singulariter dicitur, nec tamen tres Dii sed unus est Deus. Item et (0454B)Pater omnipotens, et Filius omnipotens, et Spiritus sanctus omnipotens singulariter 472 dicitur, nec tamen tres omnipotentes sed unus omnipotens, sicut et unum lumen unumque principium praedicatur: singulariter ergo et unaquaeque persona plenus Deus et totae tres personae unus Deus confitetur et creditur, una illis vel indivisa atque aequalis deitas, majestas sive potestas, nec minoratur in singulis nec augetur in tribus, quia nec minus aliquid habet, cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius cum totae tres personae unus Deus enuntiatur. Haec ergo sancta Trinitas, quae unus et verus est Deus, nec recedit a numero nec capitur numero: in relatione enim personarum numerus cernitur, in (0454C)divinitatis vero substantia quid numeratum sit non comprehenditur: ergo hoc solum numerum insinuant quod ad invicem sunt, et in hoc numero carent quod ad se sunt, nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale; ob hoc ergo credimus illud in sacris litteris dictum: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Nec quia tres has personas esse diximus unum Deum, eumdem esse Patrem quem Filium vel esse Filium eum qui est Pater, aut eum qui Spiritus sanctus est vel Patrem vel Filium dicere poterimus; non enim ipse est Pater qui Filius, nec Filius ipse qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse qui est vel Pater vel Filius, cum tamen ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius (0454D)quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus sanctus, id est natura unus Deus. Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur; cum autem dicimus ipsum esse Patrem quod Filium, ipsum Filium quod Patrem, ipsum Spiritum sanctum quod Patrem et Filium, ad naturam qua Deus est vel substantiam pertinere monstratur, quia substantia unum sunt; personas enim distinguimus, non deitatem separamus: trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt, natura scilicet, non persona: nec tamen tres istae personae separabiles aestimandae sunt, cum nulla ante aliam, (0455A)nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse vel quidpiam operasse aliquando credatur; inseparabiles enim inveniuntur et in eo quod sunt et in eo quod faciunt, quia inter generantem Patrem et generatum Filium vel procedentem Spiritum sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet aut genitus genitori deesset aut procedens Spiritus Patri vel Filio posterior appareret: ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur et creditur. Tres igitur personae istae dicuntur juxta quod 473 majores definiunt [ T. 1, definierunt] ut agnoscantur non ut separentur; nam si attendamus illud quod Scriptura sancta dicit de sapientia: Splendor est lucis aeternae, sicut splendorem luci videmus inseparabiliter (0455B)inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse: tres ergo illas unius atque inseparabilis naturae personas sicut non confundimus ita separabiles nullatenus praedicamus, quandoquidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, ut etiam in his nominibus [ Ae., B. R., T. 2, omnibus], quibus voluit singillatim personas agnosci, unam sine altera non permittat intelligi; neque enim Pater absque Filio cognoscitur nec sine Patre Filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli personalis personas separari vetat, quas etiam dum non simul nominat simul insinuat; nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur et alterum. Cum igitur haec tria sint unum, et unum tria, est tamen unicuique personae manens sua proprietas: (0455C)Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius aeternitatem cum nativitate, Spiritus vero sanctus processionem sine nativitate. De his tribus personis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine novaque nativitate est genitus: novo ordine, quia invisibilis divinitate visibilis monstratur in carne; nova autem nativitate est genitus, quia intacta virginitas et virilem coitum nescivit et fecundata per Spiritum sanctum carnis materiam ministravit: qui partus virginis nec ratione colligitur nec exemplo monstratur: quod si ratione colligitur, non est mirabile; si exemplo, non erit singulare. Nec tamen Spiritus sanctus Pater esse credendus est Filii (0455D)pro eo quod Maria eodem Spiritu sancto obumbrante concepit, ne duos Patres Filii videamur asserere, quod utique nefas est dici. In quo mirabili conceptu, aedificante sibi Sapientia domum, Verbum caro factum est et habitavit in nobis; nec tamen Verbum ipsum ita in carne conversum atque mutatum est, ut desisteret Deus esse qui homo esse voluisset, sed ita Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem; in quo Dei Filio duas credimus esse naturas, unam divinitatis, alteram humanitatis, quas ita in se una Christi persona univit ut nec divinitas ab humanitate nec humanitas (0456A)a divinitate possit aliquando sejungi: unde perfectus Deus, perfectus et homo in unitate personae unus est Christus. Nec tamen quia duas diximus in 474 Filio esse naturas, duas causabimus in eo esse personas, ne Trinitati, quod absit, accidere videatur quaternitas; Deus enim Verbum non accepit personam hominis sed naturam, et in aeternam personam divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Item cum unius substantiae credamus esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non tamen dicimus ut hujus Trinitatis unitatem Maria virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis: solus (0456B)tamen Filius formam servi accepit in singularitate personae non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii non quod commune Trinitati; quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est ut Filius Dei et filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis: Verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est; corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam, divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic tamen per hoc quod de Deo Patre sine initio prodiit natus tantum, neque factus, neque praedestinatus accipitur; per hoc tamen, quod de Maria virgine natus est et natus et factus et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen in illo generationes mirabiles, (0456C)quia et de Patre ante saecula sine matre est genitus, et in fine saeculorum de Matre sine Patre est generatus. Qui tamen secundum quod Deus est creavit Mariam, secundum quod homo creatus est a Maria; ipse et pater Mariae matris et filius. Item per hoc quod Deus est, et aequalis Patri, per hoc quod homo, minor est Patre: item et major et minor se ipso esse credendus est, in forma enim Dei etiam ipse Filius se ipso major est propter humanitatem assumptam, qua divinitas major est; in forma autem servi se ipso minor est, id est, humanitate, quae minor divinitate accipitur; nam sicut per assumptam carnem non tantum a Patre sed et a se ipso minor accipitur, ita secundum divinitatem quae aequalis est Patri et ipse (0456D)et Pater major est homine quem sola Filii persona assumpsit. Item in eo quod quaeritur utrum posset Filius sic aequalis et minor esse Spiritu sancto, sicut Patri nunc aequalis nunc minor creditur esse, respondemus: secundum formam Dei aequalis est Patri et sancto Spiritui, secundum formam servi minor est et a Patre et ab Spiritu sancto; quia nec Spiritus sanctus nec Deus Pater, sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu 475 sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona ab homine autem assumpta natura, item cum homine unus exstat persona, cum Patre vero et Spiritu sancto natura divinitatis sive substantia. Missus tamen Filius non solum a Patre, sed ab Spiritu (0457A)sancto missus esse credendus est in eo quod ipse per prophetam dicit: Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus: a se ipso quoque missus accipitur pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed et operatio totius Trinitatis agnoscitur. Hic enim qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus factus est: unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae carnis naturam, in qua suscepta hominis forma juxta evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine peccato mortuus creditur qui solus pro nobis peccatum est factus, id est sacrificium pro peccatis nostris, et tamen passionem ipsam salva divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique adjudicatus et cruci veram carnis mortem excepit, tertio quoque die virtute propria (0457B)suscitatus e sepulchro surrexit. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum nec in aerea vel qualibet alia carne, ut quidam delirant, resurrecturos nos credimus, sed in ista qua vivimus, consistimus, et movemur. Peracto hujus sanctae resurrectionis exemplo, idem Dominus noster atque Salvator paternam ascendendo sedem repetiit de qua nunquam per divinitatem discessit; illic ad dexteram Patris sedens exspectatur in fine saeculorum judex omnium vivorum et mortuorum, inde cum sanctis omnibus veniet ad faciendum judicium reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit in corpore positus sive bonum sive malum. Ecclesiam sane catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo (0457C)credimus in perpetuum regnaturam, intra cujus gremium constituti unum baptisma credimus et confitemur in remissionem omnium peccatorum; sub qua fide et resurrectionem mortuorum veraciter credimus et futuri saeculi gaudia spectamus. Hoc tantum orandum nobis est et petendum, ut cum peracto finitoque judicio tradiderit Filius regnum Deo Patri, participes nos efficiat regni sui, ut per hanc fidem qua illi inhaesimus cum illo sine fine regnemus.

Haec est confessionis nostrae fides exposita, per quam omnium haereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad Deum gloriose acceditur, cujus sacrosanctum saporem sub triduano dierum jejunio continua relationum collatione ructantes ad ea quae subnixa sunt sequenti (0457D)die decernenda transivimus.