Concilia Hispaniae/4

E Wikisource

476 I. De concilii damnatione derisorum vel praestrepentium. In loco benedictionis consedentes Domini sacerdotes nullis debent aut indiscretis vocibus praestrepi aut quibuslibet tumultibus proturbari, nullis etiam vanis fabulis vel risibus agi, et, quod est deterius, obstinatis concertationibus tumultuosas voces effundere. Si quis enim, ut Apostolus ait, putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio: cultum enim suum justitia perdit, quando silentia judicii obstrepentium (0458A)turba confundit, dicente propheta: Erit cultus justitiae silentium. Debet ergo quidquid aut consedentium collationibus agitur aut accusantium parte proponitur sic mitissima verborum relatione proferri, ut nec contentiosis vocibus audientiam turbent, nec judicantium vigorem de tumultu enervent. Quicunque ergo in conventu concilii haec quae praemissa sunt violanda crediderit et contra haec interdicta aut tumultu aut contumeliis vel risibus concilium perturbaverit, juxta divinae legis edictum quo praecipitur: Ejice derisorem et exibit cum eo jurgium; et cum omni confusionis dedecore abstractus, a communi coetu secedat et trium dierum excommunicationis sententiam perferat.

II. Non debere metropolitanum a confinitimorum instructione cessare. (0458B) Quantum quis praecelsi culminis obtinet locum, tantum necesse est praecedat caeteros gratia meritorum, ut in eo quod praesidet singulis singulariter ornetur eminentia sanctitatis, habens semper et in ore gladium veritatis et in opere efficientiam luminis, ut juxta Paulum potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere. Nos proinde nostri ordinis gradum vel suscepti regiminis modum magnopere cogitare debemus, ut qui officium praedicationis suscepimus nullis curis a divina lectione privemur. Nam quorumdam mentes pontificum ita torporis otio a lectionis gratia secluduntur, ut quid doctrinae subditis exhibeat gregibus non inveniat praeco mutus. Insistendum ergo semper erit majoribus, ut quos sub regiminis (0458C)sui cura tuentur fame Dei verbi perire non sinant. Sic metropolitanis in confinitimos caeterosque ecclesiasticis ordinibus deditos, sic confinitimis in commisso sive religiosorum numero vigilandum est, qualiter nescientia talium divinae legis traditionibus imbuatur, ita ut indesinenti sollicitudine praelatus quisque subditos quaerens aut profectum eorum 477 laetabundus agnoscat, aut nescientiam sine arrogantia instruat. Placuit ergo de talibus juxta instituta Toletani concilii hoc specialiter definire, ut aut sponte sumant intentionem necessariam perdiscendi, aut a majoribus ad lectionis exercitia cogantur inviti.

III. Ut in una provincia diversitas officiorum non teneatur. De his qui contra Apostoli voluntatem circumferuntur omni vento doctrinae, placuit huic sancto concilio (0458D)ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscujusque provinciae pontifices rectoresque ecclesiarum unum eumdemque in psallendo teneant modum, quem in metropolitana sede cognoverint institutum, nec aliqua diversitate cujusque ordinis vel officii a metropolitana se patiantur sede disjungi. Sic enim justum est ut inde unusquisque sumat regulas magisterii unde honoris consecrationem accepit, ut juxta majorum decreta sedes quae unicuique sacerdotalis mater est dignitatis sit et ecclesiasticae magistra rationis. Abbatibus sane indultis officiis, quae juxta voluntatem sui episcopi regulariter illis implenda (0459A)sunt, caetera officia publica, id est vesperam, matutinum sive missam aliter quam in principali Ecclesia celebrare non liceat. Quisquis autem horum decretorum violator exstiterit, sex mensibus communione privatus apud metropolitanum sub poenitentiae censura permaneat corrigendus, qualiter apud illum et praeteritae trangressionis culpam lacrymis diluat, et necessariam officiorum doctrinam studiose addiscat. Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus totius suae provinciae pontifices vel sacerdotes astringat, sed etiam caeteri episcopi subjectos sibi ecclesiarum rectores his obtemperare institutionibus cogant.

IV. De discordia sacerdotum. Sicut omnis qui diligit fratrem suum ex Deo, ita (0459B)omnis qui odit proximum ex diabolo est: dilectione enim sola discernitur quis ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli; omnis qui non facit justitiam non est de Deo, non diligit fratrem suum, quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum: et post paululum: Omnis qui odit fratrem suum homicida est; et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida esse probabiliter declaratur qui a fraterna societate dividitur; nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia immitis est ad ignoscendum jam a Deo homicida tenetur: vivit ille, et iste jam interfector esse 478 convincitur. Cum (0459C)igitur his praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordet dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram, et nolite locum dare diabolo; relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis effervuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporum ad bonum charitatis reclinet, quippe in quorum cordibus ita sol justitiae Christus occubuit ut ad lumen charitatis redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes juxta antiqui canonis definitionem nullo modo recipiendas esse censemus: de personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini (0459D)audeat vel gratiam communionis sanctae percipiat, sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum alio contemnente ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore ut pacificus intra ecclesiam recipiatur ex quo ad concordiam festinasse convincitur, sententia tamen superiori servata, ut tempus quod quisque in iram expendit geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat.

V. De compescendis excessibus sacerdotum. Nullis vita praesulum perturbari debet excessibus motionum, quia valde indignum est ut qui thronus Dei vocantur levi motione turbentur, et qui debent (0460A)esse arca justitiae ipsi efficiantur seminarium litis atque rapinae. Quando ergo hujusmodi juxta Apostolum irreprehensibiles erunt, qui non solum reprehensibilia faciunt, sed mortifera potius et exsecranda committunt? Relati enim nobis sunt quidam ex sacerdotibus, quod omni gravitate sacerdotalis ordinis praetermissa audientiam judicii furore praeveniant, et excessu solius inhonestae motionis adire pro quibus eos oportuerat aequitatis judicia sustinere. Dum enim de honoris sibi culmine blandiuntur patientiam habere fugiunt, et qui inconcusse debuerant veritatis conservare statum, subito religionis mutant propositum et praecipiti furore judicium antecedunt, sicque in quo decuerat eos judicii sustinere conventum praevasione agunt, unde praesumptionibus (0460B)confundantur. Qui tamen aut damno pariter et excommunicatione plectendi sunt, aut omissis compositionibus rerum sola satisfactione poenitentiae curabuntur: illi enim qui rei propriae facultate suffulti sunt, aut qui rem suam jam antea in nomine ecclesiae cui praesunt transfudisse [ Ae., T. 2, transtulisse] noscuntur, si aut per se aut per subditos seu 479 per quemlibet aliena diripiunt vel praesumptionis seu caedis quidpiam agunt tam in rebus fiscalibus quam etiam in quorumlibet dominio constitutis, et praevasa vel praesumpta de rebus propriis juxta leges excellentissimi principis sarciant, et pro excessu religioni contrario, quo inhonesti ante judicium paruerunt duarum hebdomadarum excommunicatione plectendi sunt. Illi autem qui et (0460C)hujusmodi excessibus serviunt et nihil proprietatis habere videntur magna discretionis arte medendi sunt, quo nec ausus illicitos ecclesiarum facultatibus redimant, nec ipsi penitus extorres a poena persistant; nec enim justum est ut pro pravis actibus sacerdotum ecclesiae quibus praeeminent sustineant damnum, ut pro excessibus talium satisfactio ab ecclesiis exigatur, cum Ecclesia cultores suos non ad litem, sed ad honestatem informet. De talibus ergo placuit definire, qui nullis habitis rebus propriis aut in quocunque pervasores exstiterint aut quibuslibet personis caedes vel quodcunque praesumptionis intulerint, nulla eos incurvatione status sui servituti hominum debere addici, sed juxta quod praesumptiosus (0460D)quisquis ille exstiterit, ita et poenitentiae legibus subjacebit; id est si in decem solidorum summam praesumptor esse convincitur, viginti dierum poenitentiae satisfactione purgetur, ita ut sive minoris sive majoris summae excessum peregerit, similiter geminata hoc semper satisfactione poenitentiae recompenset. Servos tamen ecclesiarum qui hujusmodi excessus operasse noscuntur ad leges saeculares audiendos remittimus. Et haec quidem de generali excessu dicta sufficiant. Caeterum specialitatis ordinem persequentes, si quis episcoporum magnatis cujusquam uxorem, filiam, neptem seu quolibet illi gradu altero pertinentem quacunque fraude vel subtilitate adulterina pollutione faedaverit, et honoris proprii (0461A)gradum amittat et sub exsilii relegatione perpetuam excommunicationis sententiam perferat, qui tamen circa finem vitae communionis remedio adjuvandus est. Hanc sane et illi sententiam merebuntur qui aut volentes homicidium fecerint aut primatibus palatii generosisque personis seu nobilioribus quibusque mulieribus vel puellis illud aut per caedem aut per quamcunque irrogatam injuriam visi fuerint intulisse; unde eos juxta legum saecularium instituta aut talionem recipere, aut traditionem de eis fieri vel proscriptionem oporteat.

VI. Non licere sacerdotibus quaslibet in ecclesiae familiis truncationes membrorum facere, nec aliquid quod morte plectendum est judicare. His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt (0461B)judicium sanguinis agitare non licet. 480 Ideo magnopere talium excessibus prohibendum est, ne indiscretae praesumptionis motibus agitati aut quod morte plectendum est sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quaslibet membrorum in quibuslibet personis aut per se inferant aut inferenda praecipiant. Quod si quisquam horum immemor praeceptorum aut in ecclesiae suae familiis aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, et concessi ordinis honore privatus et loco sub perpetuo damnationis teneatur religatus ergastulo, cui tamen communio exeunti ex hac vita non neganda est propter Domini misericordiam, qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat.

VII. Quae debeat discretio ecclesiarum rectoribus esse, ne per inconditam disciplinam subeant homicidii notam. (0461C) Cum juxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debeat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas, relatum nobis est quod quidam ex fratribus plus livore odii quam correctionis studio subditos insequentes, dum se simulant spiritualem eis adhibere correctionem, indiscretam subito afferunt mortem, cum inauditos a se projiciunt et occultis eos judiciis sub poenitentia puniunt. Non ergo de caetero perversis voluntatibus sit liberum simulare quod fingunt, sed quotiescunque quilibet ex subditis corrigendus est aut publica a sacerdote debet disciplina curari, aut si aliter rectoribus placet (0461D)duorum vel trium fratrum spiritualium testimonio peculiariter adhibito et modus criminis agnoscatur et modus poenitentiae irrogetur; ita tamen ut si exsilio vel retrusione dignum eum esse qui deliquit judicium peculiare decreverit, modus poenitentiae, quem coram tribus fratribus sacerdos transgressori indixerit, speciali debeat ejus qui sententiam protulit manus propriae subscriptione notari, sicque fiet ut nec transgressores sine testimonio excidia vitae suae incurrant, nec rectores accusatos se de quorumlibet interemptionibus erubescant.

VIII. Ne quidquam praemii pro divinis sacramentis accipiatur. Quidquid invisibilis gratiae collatione tribuitur nummorum quaestu vel quibuslibet praemiis venundari (0462A)penitus non debetur, dicente Domino: Quod gratis accepistis, gratis date. Et ideo quicunque deinceps in ecclesiastico ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque fidelibus aut pro collatione chrismatis vel promotionibus graduum praemia quaelibet vel pretia voluntarie oblata pro hujusmodi ambitione susceperit, equidem si, sciente loci episcopo, tale quidquam 481 a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat, pro eo quia et scita mala contexit, et correctionem necessariam non adhibuit; sin autem suorum quispiam eodem nesciente quodcunque pro supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit: si presbyter est, trium mensium excommunicatione plectatur, si diaconus quatuor; subdiaconus vero vel clericus (0462B)his cupiditatibus serviens et competenti verbere et debita excommunicatione plectendus est.

IX. Quid custodiri debeat ne per praemium quis episcopus fiat, vel qua sententia feriatur qui post honorem acceptum per praemium ordinatus fuisse detegitur. Multae super hoc capitulum Patrum sententiae manaverunt, scilicet ne inappretiabilem sancti Spiritus gratiam donis vel muneribus quis aestimet comparandam. Sed, quod non sine gravi dolore dicendum est, quanto haec res frequenti decretorum est praeceptione prohibita, tanto novis fraudibus cognoscitur iterata, dum hi qui tali pretio mercari nituntur gratiam Spiritus sancti aut ordinationis suae tempora praeveniunt munere, aut post acceptum honorem promissum suis conferunt apparitoribus turpis lucri mercedem. Et ideo (0462C)ut horum et similium argumentorum deinceps amputetur occasio, hoc sancta synodus definivit, ut cum quisque pontificale culmen ante Domini altare percepturus accesserit, sacramenti se taxatione adstringat, quod pro conferenda sibi consecratione honoris nulli personae cujuslibet praemii collationem vel jam dedisset vel aliquando ad futurum dare procuret, sicque aut mundus ab hoc contagio praelationis consecrationem accipiat, aut implicitus huic sceleri manifeste denotatus coram Ecclesia ad honorem quem mercari voluit non accedat. Illos tamen quos deinceps post praelationem per praemium ordinatos fuisse patuerit sub definitis poenitentiae legibus ut vere simoniacos ab Ecclesia separandos esse censemus, id est ut duorum annorum spatio exsilio relegati et (0462D)digna satisfactionis vel excommunicationis sententia coerciti honoris gradum, quem praemiis emerant, lacrymis conquirere et reparare intendant: unde si digna eos satisfactio poenitentiae commendaverit, peracto indictae poenitentiae tempore non tantum communioni, sed et loco et totius ordinis officiis, a quibus separati fuerant, restaurandi sunt.

X. Ut omnes pontifices rectoresque ecclesiarum tempore quo ordinandi sunt sub cautione promittant quam justissime vivere debeant Quanquam omnis qui sacris mancipatur 482 ordinibus canonicis regulis teneatur adstrictus, expedibile tamen est ut promissionis suae vota sub cautione spondeant quos ad promotionis gradus ecclesiastica (0463A)provehit disciplina; solet enim plus timeri quod singulariter pollicetur quam quod generali innexione concluditur. Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque qui ad ecclesiasticos gradus est accessurus non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui innodatione [ E. 4, T. 1, innotatione] promittat, ut fidem catholicam sincera cordis devotione custodiens juste et pie vivere debeat, et ut in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reverentiam praeeminenti sibi unicuique dependat juxta illud beati papae Leonis edictum: Qui scit se quibusdam esse praepositum non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. Poena tamen juxta (0463B)ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inserenda et ab his qui transgressores fuerint persolvenda est.

XI. De lucidatione antiqui canonis quo praecipitur ut si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur. Cum nihil in divino canone debeat esse confusum, nihil dubium, nihil etiam indiscretum, in collationem nostri coetus relatus est canon Toletani concilii primi in quo praeceptum est, ut si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, ut sacrilegus propellatur; nec adjecta est ibi discretio voluntatum, cum et infidelis haec talia infideliter agat, et fidelis fidenter accipiat quod naturalis illum necessitas deglutire (0463C)non sinat. Solet enim humanae naturae infirmitas in ipso mortis exitu praegravata tanto siccitatis pondere deprimi, ut nullis ciborum illationibus refici sed vix tantumdem illati delectetur poculi gratia sustentari: quod etiam in multorum exitu vidimus, qui optatum suis votis sacrae communionis expetentes viaticum collatam sibi a sacerdote eucharistiam rejecerunt, non quod infidelitate hoc agerent, sed quod praeter Dominici calicis haustum traditam sibi non possint eucharistiam deglutire: non ergo hujusmodi a corpore Ecclesiae separandi sunt qui talia non infidelitate sed necessitate fecerunt, praesertim hi de quibus nihil fidei sinistrae sentitur. Placuit ergo definire quod nec fideli officiat nec infideli inultum existat: quicunque ergo fidelis (0463D)inevitabili qualibet infirmitate coactus eucharistiam perceptam rejecerit, in nullo ecclesiasticae damnationi subjaceat; similiter nec illos cujusquam punitionis censura redarguet, qui talia aut tempore infantiae faciunt 483 aut in qualibet mentis alienatione positi quid fecerint ignorare videntur. Jam vero quicunque aut de fidelium aut de infidelium numero corpus Domini absque inevitabili, ut dictum est, infirmitate projecerit, si fidelis est perpetua communione privetur, si infidelis, et verberibus subdatur et perpetuo exsilio relegetur. Quod si horum quislibet hujusmodi excessus digna poenitentiae satisfactione defleverit, post quinquennium licitum erit illum communioni pristinae reformare.

XII. Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione diutine suspendatur, et ut oblatio ejus qui poenitens, nec tamen reconciliatus de hac vita exierit, ab Ecclesia receptetur. (0464A) Qui poenitentiam in mortis agit periculo non diutine a reconciliationis gratia differendus est, sed si pro certo mortis urget periculum, poenitentia per manus impositionem accepta statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus aeger abscedat quam donum reconciliationis percipiat, sicque superstitibus quodammodo doloris videatur esse perpetui, si praecisum [ Ae., praescissum] ab Ecclesiae membris eum, qui utique reconciliari non meruit, raptim a praesenti vita mors maturata subduxerit. Unde juxta papae Leonis edictum his, (0464B)qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. De his autem qui accepta poenitentia antequam reconcilientur ab hac vita recesserint, quanquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nos sententiam placuit sequi, qui multiplices numero de hujusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

XIII. De sacerdotibus qui vexantes cadere videntur. Bene siquidem majorum regulis definitum est, ut (0464C)daemoniis aliisque similibus passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat: cui praecepto consensu rationis adhibito id communiter definivimus, ut nullus de his qui aut in terram arrepti a daemonibus eliduntur aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altariis vel indiscusso se divinis ingerant sacramentis, exceptis illis qui variis corporum incommoditatibus dediti sine hujusmodi passionibus in terram approbantur elisi, 484 qui tamen et ipsi tandiu erunt ab officii sui ordine et loco suspensi quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum alieni.

XIV. Ut hi qui Domino canunt atque sacrificant post se semper habeant adjutoria constituta. (0464D)Ut illud divini oraculi momentis singulis praecaventes quo scribitur: Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem, summopere curandum est nobis et cavendum, ne horis illis atque temporibus quibus Domino psallitur vel sacrificatur unicuique divinis singulariter officiis insistenti perniciosa passio vel corporis quaelibet valetudo occurrat, quae aut corpus subito subrui faciat aut mentem alienatione vel terrore confundat. Pro hujusmodi ergo casibus praecavendis necessarium duximus instituere, ut ubi temporis vel loci sive cleri copia suffragatur habeat semper quisquis ille canens Deo atque sacrificans post se vicini solaminis adjutorem, ut si aliquo casu ille qui officia impleturus accedit turbatus fuerit vel (0465A)ad terram elisus, a tergo semper habeat qui ejus vicem exsequatur intrepidus.

XV. De institutione certi temporis quo concilium agitur. Peractis omnibus quae ad correctionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut paternis institutionibus obsequentes omni anno ad peragendam celebritatem concilii in metropolitana sede, tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis confluamus, nec quibuslibet requisitis occasionibus absentemur, sed in praefato die quo indictum fuerit adunatis in metropolitana sede omnibus provinciae pontificibus, concilium Deo praesule celebretur. Quisquis autem episcoporum excepta inevitabili (0465B)causa vel necessitate de peragendo se concilio absentaverit unius anni excommunicatione plectendus est. Quod si deinceps absque celebratione concilii anni unius meta transierit, omnes in commune pontifices Carthaginis provinciae superioris censurae sententia obnoxios retinebit, id est si nulla sibi impediente principis potestate solius propriae voluntatis libitu sese ad celebrandum concilium non collegerint.

XVI. De relatione gratiarum pro consummatione concilii. His igitur constitutionibus nostris quae necessario decernendas credimus finalem manus 485 nostrae subscriptionem adjecimus, immortali Deo nostro et Domino gloriam et honorem reddentes, qui nos de (0465C)conventu alternae visionis laetos effecit, qui os nostrum in confessione laudis suae aperuit, qui etiam decreta hujus nostri concilii honesto fine complevit. Post haec religioso domino et amabili principi nostro Wambani regi gratiarum actiones persolvimus, cujus ordinatione collecti, cujus etiam studio aggregati sumus; qui ecclesiasticae disciplinae his nostris saeculis novus reparator occurrens omissos conciliorum ordines non solum restaurare intendit, sed etiam annuis recursibus celebrandos instituit, ut ad alternam morum correctionem annuo tempore alacriter concurrentes, juxta prophetae vaticinium, quod in nobis defractum est alligetur, et quod abjectum est reducatur. Det ergo eidem principi Dominus pro hujus sacrae sollicitudinis voto et cursum (0465D)praesentis vitae in pace transigere, et post diutina tempora ad se in pace remissis iniquitatibus pervenire, qualiter et hic felicia tempora ducat et felix cum omnibus quibus principatur ad Christum sine confusione perveniat, ut quia per eum corona nostri ordinis in melius restauratur, coronam futuri regni capiat ex hoc in regione vivorum regnans cum Christo in saecula saeculorum. Amen.

Pontifices.

Ego Quiricus urbis regiae metropolitanus episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. (0466A) Ego Athanasius Setabitanae Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Argemundus Oretanae Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Joannes Bigastrensis Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Godiscalcus Oxomensis Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Leander Ecclesiae Ilicitanae, qui et Elotanae episcopus, haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Palmacius Urcitanae Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Concordius Palentinae Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. (0466B)Ego Egica Segontiensis Ecclesiae episcopus haec Ego Aetherius Vastitanae Ecclesiae episcopus 486 haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Acisclus Complutensis Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Felix Dianiensis Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Riccila Accitanae Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Rogatus Viatiensis Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Suintericus Ecclesiae Valentinae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Memorius Segobricensis Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. (0466C) Abbates.

gesta synodica a nobis definita subscripsi. Ego Gaudentius Valeriensis Ecclesiae episcopus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. (0465D). Vacarii episcoporum.

Julianus indignus abbas haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Involatus [ U., G., Inviolatus] Dei nutu abbas similiter. Annila Deo miserante abbas similiter. (0465D). Egila diaconus, agens vicem domini mei Munuli Liberatus diaconus, agens vicem domini mei Sinduitti Ecclesiae Segobiensis episcopi, haec gesta consentiens subscripsi. (0466D) Julianus. Ecclesiae Carthaginensis episcopi, haec gesta consentiens subscripsi. (0466D)ecclesiae monasterii sancti Michaelis abbas haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Valderedus ecclesiae monasterii sanctae Leocadiae abbas haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Gratinidus ecclesiae monasterii sanctorum Cosmae et Damiani abbas haec gesta synodalia a nobis edita subscripsi. Absalio ecclesiae monasterii sanctae Crucis abbas haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. (0467A) Florentius ecclesiae monasterii sanctae Eulaliae abbas haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. (0468A) Gudila Ecclesiae Toletanae archidiaconus haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. LVII CONCILIUM TOLETANUM DUODECIMUM. CELEBRATUM SUB DIE QUINTO IDUUM JANUARIARUM, AERA DCCXIX, ANNO PRIMO ORTHODOXI ATQUE SERENISSIMI DOMINI NOSTRI ERVIGII REGIS. (0467) (0467A)487-488 Cum ex glorioso praedicti principis jussu in unum fuissemus aggregati conventum et in basilica sanctorum Apostolorum debitis in sedibus locaremur, adfuit coram nobis idem clarissimus princeps humilitatis gratia plenus et claro pietatis (0467B)cultu conspicuus, qui nostro se coetui reclinem exhibens ac devotum in primis omnium sacerdotum se committit precibus adjuvandum; deinde grates multiplices omnipotenti Domino agit de conventu totius concilii, quia et gloriosae jussionis suae ut in unum adessent impleverint votum et alternae visionis innovatione se refecerint gaudiorum; deinde adjiciens sic omne est concilium allocutus: Non dubium, sanctissimi Patres, quod optima conciliorum adjutoria ruenti mundo subveniunt, si officiosis quae corrigenda sunt studiis peragantur, et ideo quibus malis terra prematur quibusque plagis proventu dierum succedentium feriatur, paternitati vestrae non reor esse incognitum. Obinde quia certum apud nos gerimus quod pro contemptu divinorum praeceptorum (0467C)terra perniciem sustineat pressurarum, dicente Domino per prophetam: Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea; ideo oportet ut quia ore Salvatoris nostri et Domini sal terrae esse probamini, per vos Salvationis obtineat lucrum per quos regenerationis percipit sacramentum, ut diligentia definitionis vestrae ab omni emundata contagio et ab infirmitatis peste sit libera et bonorum omnium sit proventibus gratiosa. Jam nunc quia quidquid me adhuc dicere opportuna ratio sinit, quidquid etiam narrandum vestris auribus convenit, aut memoriae curarum intercapedo subducit, aut fastidium prolivae orationis intercipit, ecce in brevi complexa vel exarata devotionis meae negotia in hujus tomi complicatione agnoscenda perlegite, (0467D)perlecta discutite, discussa elimatis ac decretis titulorum sententiis definite, ut pura et placens Deo vestrarum definitionum valitura discretio et regni nostri primordia decoret exundatione justitiae, et errores plebium digna cohibeat severitate censurae; scriptum est enim: Justitia levat gentem, miseros facit populos peccatum. Tunc suscepto a glorioso principe tomo, pro tam salubri invitamento et copiosas grates retulimus Domino Jesu Christo, et item benediximus principi glorioso. Post egressum igitur ejusdem serenissimi principis haec in jam dicto tomo scripta reperimus probitatis:

In nomine Domini Flavius Ervigius rex sanctissimis Patribus in hoc sancta synodo residentibus. (0468A) En, reverentissimi Patres et honorabiles ministeriorum coelestium sacerdotes, soliditatem sanctae fidei veraciter tenens et sincera cordis devotione amplectens (0468B)testimonium paternitatis vestrae fortissimum in salutis nostrae advoco adjumentum, ut quia regnum fautore Deo ad salvationem terrae et sublevationem plebium suscepisse nos credimus, sanctitudinis vestrae consiliis adjuvemur. Unde licet sublimationis nostrae primordia paternitati vestrae opinabili relatione non lateant, quibus clara divinorum judiciorum dispositione praeventus et regnandi conscenderim sedem et sacrosanctam regni perceperim unctionem, nunc tamen melius id poteritis et scriptorum relatione cognoscere et promulgationis vestrae sententiis publicare; ut sicut eadem regni nostri primordia conventus vestrae sanctitudinis compererit divinitus ordinata, ita et his orationum solamen impendat et salubrium consiliorum nutrimenta impertiat, quo susceptum regnum (0468C)sicut 489 jam vestris assensionibus teneo gratum, ita vestrarum benedictionum perfruatur definitionibus consecrandum, ut innovatio quodammodo nostri videatur imperii haec numerositas vestri ordinis aggregati. Et ideo quia Dominus in Evangelio praecipit dicens: Amen dico vobis: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint fiet illis a Patre meo qui in coelis est; ob hoc venerabilem paternitatis vestrae coetum cum lacrymarum effusione convenio, ut zelo vestri regiminis purgetur terra a contagio pravitatis. Exsurgite, quaeso, exsurgite, culpatorum solvite nodos, transgressorum mores corrigite inhonestos, exerite zeli disciplinam in perfidos, superborum mordacitates exstinguite, oppressorum ponderibus subvenite, et, quod plus his omnibus est, (0468D)Judaeorum pestem quae in novam semper recrudescit insaniam radicitus exstirpate: leges quoque quae in eorumdem Judaeorum perfidiam a nostra gloria noviter promulgatae sunt omni examinationis probitate percurrite, et tam eisdem legibus tenorem inconvulsum adjicite, quam pro eorumdem perfidorum excessibus complexas in unum sententias promulgate. Etenim valde nobis cavendum est ne tot antiquorum canonum regulae, quae pro eorum erroribus sunt etiam cum anathemate promulgatae, nos illorum culpis obnoxios reddant, si nostri regni temporibus eorumdem canonum constructio dissoluta pertranseat: praesertim si legis illius, quod absit, serenitatis nostrae in (0469A)tempora illa clarae fidei institutio cesset, ubi divae memoriae dominus atque praecessor noster Sisebutus rex omnes successores suos sub perpetua maledictionis censura obstrinxit quicunque regum mancipium Christianum Judaeo servire vel famulari permiserit. Post haec illud quoque vestris Deo placitis infero sensibus corrigendum, quod decessoris nostri praeceptio promulgata lege sancivit, ut omnis aut in expeditione exercitus non progrediens aut de exercitu fugiens testimonio dignitatis suae sit irrevocabiliter carens, cujus severitatis institutio, dum per totos Hispaniae fines ordinata decurrit, dimidiam fere partem populi ignobilitati perpetuae subjugavit; ita ut quia in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis peste hujus infamationis habitatores ipsorum locorum sunt degeneres (0469B)redditi, quia testificandi nullam habent licentiam, veritatis ex toto videatur interiisse censura: sicque gemino malo terra atteritur, dum et infami plebium notatur elogio et reperiendae veritatis destituitur adjumento. Unde licet eamdem legem nostrae gloriae mansuetudo temperare disponat, vestrae tamen paternitatis sententia hos quii per illam titulum dignitatis amiserant 490 revestiri iterum claro pristinae generositatis testimonio devotissime optat, qualiter nec nostra gloria ministerium crudelitati adhibeat, nec tam saeva praeceptio terram sub diutino infamationis jugulo premat. Nam et hoc generaliter obsecro, ut quidquid in nostrae gloriae legibus absurdum, quidquid justitiae videtur esse contrarium unanimitatis vestrae judicio corrigatur. De caeteris autem (0469C)causis atque negotiis, quae novella competunt institutione firmari, evidentium sententiarum titulis exaranda conscribite, ut quia praesto sunt religiosi provinciarum rectores et clarissimorum ordinum totius Hispaniae duces, promulgationis vestrae sententias coram positi praenoscentes eo illas in commissas sibi terrarum latitudines inoffensibili exerant judiciorum instantia, quo praesentaliter assistentes perspicua oris vestri conceperint instituta. Omnes tamen in commune convenio, et vos Patres sanctissimos, et vos illustres aulae regiae viros, quos interesse huic sancto concilio delegit nostra sublimitas, per divini nominis attestationem et terribilem cunctis futuri judicii diem, quia sine personarum acceptione aliqua vel favore, (0469D)sine aliquo quoque aut malignae contemptionis scripulo aut subvertendae veritatis studio, quaeque se vestris sensibus audienda ingesserint sana verborum examinatione discutite, saniori quoque judicio comprobate, ut collatarum habita prius deliberatione causarum discreta vestri ordinis condatur probitas titulorum, qualiter cum vos amor aequitatis in negotiorum acceleratione reddiderit fervidos, efficientia quoque justorum operum connectat Deo perenniter sociandos, ut bonorum vestrorum actibus laetabundus et praesentis vitae capiam lucrum et aeternarum perfruar vobiscum gaudiis mansionum. Datum sub die V (0470A)Iduum Januariarum, anno feliciter primo regni serenitatis et tranquillitatis nostrae sedis Toleto.

In nomine Domini Flavius gloriosus Ervigius rex. Magna salus populis gentisque nostrae regno conquiritur, si haec synodalium decreta gestorum sicut pio devotionis nostrae studio acta sunt, ita inconvulsibilis nostrae legis valido oraculo confirmentur, ut quod serenissimo nostrae celsitudinis jussu a venerandis Patribus et clarissimis palatii nostri senioribus discreta titulorum exaratione est editum, praesentis hujus legis nostrae edicto ab aemulis defendatur. Est enim haec ipsa definitio canonum sub isto notata ordine titulorum:

491 I. De agnita et confirmata collatione sanctae Trinitatis et praeelectione fastigii principalis. (0470B)In nomine gloriosi domini nostri Ervigii regis primi diei synodali exordio consedentibus episcopis atque senioribus palatii universis, habita primum est de sancta Trinitate collatio, non quae novello exarationis stilo definita patesceret, sed quae verbis simplicioribus sese pigris sensibus patefacta monstraret, ubi praemissa semper lectio praecederet quod sequens expositio aperiret. Credentes pariter et docentes de eadem sanctae fidei puritate quidquid evangelica et apostolica traditio sanxit, quidquid sancta synodus Nicaena constituit, quidquid Constantinopolitana Patrum aggregata collectio promulgavit, quidquid Ephesi coetus definitio docuit, quidquid etiam Chalcedonensis concilii promulgatio definivit, sicut multorum aliorum catholicorum Patrum documentis id sacramentum (0470C)expositum traditumque nobis accepimus, sicut etiam in missarum solemniis patulis confessionum vocibus proclamamus:

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem, et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine homo factus, passus sub Pontio Pilato, et sepultus (0470D)tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, iterum venturus in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: credimus et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: exspectamus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.

Post pacifica igitur hujus sanctae fidei conclamationum studia illa se primum nostris sensibus salutaris (0471A)cognitio agnoscendam invexit, quae tanto corda omnium ardore charitatis adstrinxit, quanto se eadem ipsa cognitio in conventu generalis concilii praenoscendam exhibuit. Etenim sub qua pace vel ordine serenissimus Ervigius princeps regni conscenderit culmen, regnandique per sacrosanctam unctionem susceperit potestatem, 492 ostensa nos Scripturarum evidentia docet: in quibus et praecedentis Wambanis principis poenitentiae susceptio noscitur, et translatus regni honor in hujus nostri principis nomine derivatur. Idem enim Wamba princeps dum inevitabilis necessitudinis teneretur eventu, suscepto religionis debito cultu et venerabili tonsurae sacrae signaculo, mox per scripturam definitionis suae hunc inclytum dominum nostrum Ervigium post se praeelegit (0471B)regnaturum et sacerdotali benedictione ungendum. Vidimus enim et pariter patulo alternae visionis intuitu praelucente perspeximus hujus praemissi ordinis scripturas, id est notitiam manu senorium palatii roboratam, coram quibus antecedens princeps et religionis cultum et tonsurae sacrae adeptus est venerabile signum; scripturam quoque definitionis ab eodem editam ubi gloriosum dominum nostrum Ervigium post se fieri regem exoptat; aliam quoque informationem jam dicti viri in nomine honorabilis et sanctissimi fratris nostri Juliani Toletanae sedis episcopi, ubi eum speravit pariter et instruxit, ut sub omni diligentiae ordine jam dictum dominum nostrum Ervigium in regno ungere deberet, et sub omni diligentia unctionis ipsius celebritas fieret; in quibus (0471C)Scripturis et subscriptio nobis ejusdem Wambani principis claruit, et omnis evidentia confirmationis earumdem Scripturarum sese manifeste monstravit. Quibus omnibus approbatis atque perlectis dignum satis nostro coetui visum est, ut praedictis definitionibus Scripturarum nostrorum omnium confirmatio apponatur, ut qui ante tempora in occultis Dei judiciis praescitus est regnaturus, nunc manifesto in tempore generaliter omnium sacerdotum habeatur definitionibus consecratus. Et ideo soluta manus populi ab omni vinculo juramenti, quae praedicto viro Wambae dum regnum adhuc teneret alligata permansit, hunc solum serenissimum Ervigium principem obsequendum grato servitii famulatu sequatur et libera, (0471D)quem et divinum judicium in regno praeelegit et decessor princeps successurum sibi instituit, et quod superest quem totius populi amabilitas exquisivit. Unde, his praecognitis atque praescitis, serviendum est sub Deo coeli praedicto principi nostro Ervigio regi cum pia devotione, obsequendum etiam promptissima voluntate, agendum et enitendum quidquid ejus saluti proficiat, quidquid genti vel utilitatibus patriae suae consulat: unde non erit jam deinceps aut ab anathematis sententia alienus, aut a divinae animadversionis ultione securus, quisquis superbe contra salutem ejus deinceps aut erexerit vocem aut commoverit caedem aut quamcunque exquisierit laedendi occasionem.

493 II. De his qui poenitentiam non sentientes accipiunt. (0472A) Plerumque hi, quibus miseratio Domini etiam nolentibus subvenit, beneficiis Dei videntur esse ingrati et abuti gratia largitoris qua bene usi poterant consequi abolitionem facinoris, impugnant saepe quod honorare debuerant, et profanis quaestibus indultae gratiae munus a se rejiciunt quod summis votis amplecti debuerunt. Etenim multos saepe conspeximus et in salute positos ultimum desiderantes poenitentiae fructum, et rursus nimietate aegritudinis ita loquendi et sentiendi perdidisse naturale officium, ut nulla illis cura salutis suae videretur inesse, nullo etiam pristinae devotionis noscerentur desiderio anhelare: quorum tamen casibus fraternitas (0472B)condolens ita talium necessitates in fide sua suscepit, ut ultimum illis tribuatur viaticum, quo scilicet sine fructu poenitentiae non videantur transire e saeculo: si forsitan respiciente Deo saluti pristinae reformentur, agunt cautionibus vanis et oppositionibus exsecrandis qualiter a se tonsurae venerabile signum expellant atque habitum religionis abjiciant, impudentissime asserentes ideo se nullis regulis ecclesiasticae disciplinae sub hoc voto teneri, quia poenitentiam nec ipsi petierint nec sentientes acceperint. Quorum impudentia procax et obstinata procacitas nequaquam talia diceret, si qualiter ad vitam per sacrosancti lavacri gratiam venerit meminisset. Etenim parvulorum infantium vita originali peccato obnoxia, quae nullo per aetatem discernendi (0472C)vel expetendi sensu aptior judicatur nisi sponsione fidelium, baptismi accipiat sacramentum, nullo sensu, nulla etiam discretionis industria id appetere possunt. Unde sicut baptismum quod nescientibus parvulis sine ulla contemptione in fide tantum proximorum accipitur, ita et poenitentiae donum quod nescientibus illabitur, absque ulla repugnantia inviolabiliter hi qui illud exceperint observabunt. Si quis autem quolibet modo poenitentiam accipiens hoc violaverit synodale institutum, ut vere transgressor paternis regulis ferietur, nec enim ista instituentes sacerdotes quosque, ut passim et licenter donum poenitentiae non petentibus audeant prorogare, absolvimus, sed hos qui qualibet sorte poenitentiam susceperint ne ulterius ad militare (0472D)cingulum redeant relegamus. Sacerdos tamen qui non sentienti neque petenti ausu temerario poenitentiam dederit, neque se exhortatum ejus qui poenitentiam accepit manuum indiciis vel quibuslibet aliis evidentibus significationibus invitatum fuisse probaverit, unius anni excommunicationis sententiae subjacebit,

494 III. De culpatorum receptione vel communione apud Ecclesiam. Vidimus quosdam et flevimus ex numero culpatorum receptos in gratiam principum et extorres exstitisse a collegio sacerdotum: quod denotabile malum illa res agit qua licentia principalis in quo se solvi licentius curat ibi alios illigat, et quos in suam communionem videtur suscipere a communione et (0473A)pace Ecclesiae eligit separare, ut qui cum illo convescunt sola sacerdotum communione priventur. Et ideo quia remissio talium qui contra regem, gentem vel patriam agunt, per definitiones canonum antiquorum in potestate solum regia apponitur cui et peccasse noscuntur, adeo nulla se deinceps a talibus abstinebit sacerdotum communio, sed quos regia potestas aut in gratiam benignitatis receperit aut participes mensae suae effecerit, hos etiam sacerdotum et populorum conventus suscipere in ecclesiastica communione debebit, ut quod jam principalis pietas habet acceptum nec a sacerdotibus Dei habeatur extraneum.

IV. Ut in locis ubi episcopus non fuit nunquam episcopus ordinetur. (0473B)Majorum institutionibus contraire et sanctorum Patrum decreta convellere quid aliud est quam vinculum societatis Christi abrumpere, et usurpatae praesumptionis licentia statum totius Ecclesiae dissipare? Prosequente igitur venerabili et sanctissimo viro fratre nostro Stephano Emeritensis sedis episcopo, res nobis novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractanda, tanto communionis nostrae judicio evellenda, quanto et privatis noscitur ausibus perpetrata. Dixit enim violentia principali se impulsum fuisse, ut in monasterio villulae Aquis, ubi venerabile corpus sanctissimi Pimenii confessoris debito quiescit honore, novam episcopalis honoris ordinationem efficeret. Et ideo quia indiscreto et facillimo assensu injustis Wambae principis jussionibus (0473C)parens novam et injustam illic pontificalis sedis praeelectionem induxit, ubi canonica institutio id fieri omnimoda ratione refellit, praedictus idem vir prostratus humo medicamine nostri praecepti et sibi dari veniam petiit, et quid potissimum fieri oporteret de persona ejus qui illic ordinatus fuerat nostri oris sententia decernendum poposcit. Sed quia veraciter imo communiter noveramus praedictum principem consilio levitatis agentem non solum praecepisse, ut in praedicto loco Aquis episcopus fieret, sed etiam ita eum consuetis obstinationibus definisse, ut hic in suburbio Toletano in Ecclesia praetoriensi sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, necnon 495 et in aliis vicis vel villulis similiter faceret; ideo pro tam insolenti (0473D)hujusmodi disturpationis licentia quid de hac re haberent canonum instituta in medio proferri praecepimus. Tunc haec in ordinem constituta perlecta sunt: in primis ex epistola Pauli ubi Tito discipulo, ut episcopos per civitates constituere debeat, praecipit: item ex concilio Nicaeno, titulo VIII, ubi inter caetera praecipitur ut in civitate non videantur duo episcopi esse: item ex concilio Laodiceno, titulo LVI, ubi dicit: Non oportet in vicis et villulis episcopos ordinari, et caetera: item ex concilio Africae II, titulo V, ubi dicit: Ut dioecesis quae episcopum nunquam habuit non habeat. Felix episcopus Selemsitanus dixit: Etiam si hoc placet sanctitati vestrae (0474A)insinuo, ut dioeceses quae nunquam episcopos habuerunt non habeant, vel illa dioecesis quae aliquando habuit habeat proprium: secundum autem hanc prosecutionem sanctitatis vestrae est aestimare quid fieri debeat. Geneclius episcopus dixit: Si placet insinuatio fratris et coepiscopi nostri Felicis, ab omnibus confirmetur. Ab universis episcopis dictum est: Placet, placet. Item ex concilio Africae III, capitulo XLII, ubi dicit: Ut non accipiat alium episcopum plebs quae in dioecesim semper subjacuit. Epigonius enim episcopus inter caetera sic dixit: Hoc dico non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit nec unquam proprium episcopum habuit; quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc quod prosecutus sum confirmetur. (0474B)Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutionem non obsisto, sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor. Item ex concilio Sardicensi ubi inter caetera praecipitur: Licentia danda non est passim, si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum. Item de sententia eorum qui hujusmodi ordinationes faciunt vel de his qui contra haec instituta canonum ordinantur, ex concilio Tauritano, titulo II, ubi dicit: Gestorum quoque serie conscribi placuit ad perpetem disciplinam quod circa Octavium, Ursionem, Remigium ac Treferium episcopos synodus sancta decrevit, qui in (0474C)usurpationis quamdam de ordinatione sacerdotum invidiam vocabantur, quod eatenus his videtur indultum, ut de caetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur, siquidem ea se ab hac causa excusatione defenderint qua dicerent prius se non esse conventos. Proinde judicavit synodus, ut si quis ex hoc fecerit contra instituta majorum, sciat is qui ordinatus fuerit 496 sacerdotii se honore privandum, et ille qui ordinaverit auctoritatem se in ordinationibus vel in conciliis minime retenturum. Non solum autem circa memoratos episcopos haec sententia praevalebit, sed et circa omnes qui simili errore decepti ordinationes hujusmodi perpetrarunt. His igitur fortissimis regulis effectum pii operis apponentes id communi definitione elegimus, ut in (0474D)loco villulae supradictae Aquis deinceps sedes episcopalis non maneat, neque episcopus illic ultra constituendus existat. Hic tamen Cuniuldus, qui contra majorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nullis canonum erit ad condemnationem sui sententiis ulciscendus, quia non ambitione, sed principis impulsione illic constitit ordinatus: et ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus, ut in sedem aliam decedentis cujuslibet episcopi transducatur, et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus non episcopali ultra privilegio fretus, sed sub abbatis regimine, sicut hucusque fuit, erit modis omnibus mancipandus. Jam vero de (0475A)caetero generale ponentes edictum, si quis contra haec apostolica jussa, si quis contra haec canonum interdicta venire conaverit, ut in locis illis episcopum eligat fieri ubi episcopus nunquam fuit, sit anathema in conspectu omnipotentis Dei, et insuper tam ordinans quam ordinatus gradum sui ordinis perdat, quia non solum antiquorum Patrum decreta sed et apostolica ausus est convellere instituta.

V. De quorumdam consuetudine sacerdotum foedissima, qui oblatis Deo per se sacrificiis non communicant. Relatum nobis est quosdam de sacerdotibus non tot vicibus communionis sanctae gratiam sumere quot sacrificia in uno die videntur offerre, sed in uno die si plurima per se Deo offerant sacrificia in (0475B)omnibus se oblationibus a communicando suspendant, et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumant, quasi non sit toties reus illius veri et singularis sacrificii, quoties participator corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi esse destiterit. Nam ecce Apostolus dicit: Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris? Si ergo qui edunt hostias participes sunt altaris, certum est quod hi qui sacrificantes non edunt rei sunt Dominici sacramenti. Quicunque ergo sacerdotum deinceps divino altario sacrificium oblaturus accesserit et se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter privavit gratia communionis anno uno repulsum se noverit: nam quale erit illud sacrificium cui nec (0475C)ipse sacrificans participasse cognoscitur? Ergo hoc modis 497 omnibus est tenendum, ut quotiescunque sacrificans corpus et sanguinem Jesu Christi Domini nostri in altario immolat, toties perceptioni corporis et sanguinis Christi se participem praebeat.

VI. De concessa Toletano pontifici generalis synodi potestate, ut episcopi alterius provinciae cum conniventia principum in urbe regia ordinentur. Illud quoque collatione mutua decernendum nobis occurrit, quod in quibusdam civitatibus decedentibus episcopis propriis, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur et officiorum divinorum offensio, et ecclesiasticarum rerum nocitura perditio. Nam dum longe lateque diffuso tractu terrarum (0475D)commeantum impeditur celeritas nuntiorum, quo aut non queat regiis auditibus decedentis praesulis transitus innotesci aut de successore morientis episcopi libera principis electio praestolari, nascitur saepe et nostro ordini de relatione talium difficultas et regiae potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet injuriosa necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus Hispaniae atque Galliae, ut salvo privilegio uniuscujusque provinciae licitum maneat deinceps Toletano pontifici quoscunque regalis potestas elegerit et jam dicti Toletani episcopi judicium dignos esse probaverit, in quibuslibet provinciis in praecedentium sedium praeficere (0476A)praesules, et decedentibus episcopis eligere successores; ita tamen, ut quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium proprii metropolitani praesentiam visurus accedat, qualiter ejus auctoritate vel disciplina instructus condigne susceptae sedis gubernacula teneat. Quod si per desidiam aut neglectu quolibet constituti temporis metas excesserit, quibus metropolitani sui nequeat obtutibus praesentari, excommunicatum se per omnia noverit, excepto si regia jussione impeditum se esse probaverit. Hanc quoque definitionis formulam, sicut de episcopis, ita et de caeteris ecclesiarum rectoribus placuit observandam.

VII. De recepto testimonio personarum qui per legem quae de promotione exercitus facta est testificandi licentiam perdiderunt. (0476B) Omnis disciplina sic subjectos debet arguere ut spem veniae non videatur auferre, nec funditus curvationis inducere jugum, sed temperantiae semper adhibere consultum. Et ideo quia legem illam a domino Wambane principe editam, quae de progressione est exercitus annotata, hujus principis nostri et 498 domini Ervigii mansuetudo temperare disposuit, adeo annuente nobis glorioso et religiosissimo Ervigio principe nostro necessarium hoc sanctum concilium definivit, ut hi qui per supradictam legem testificandi dignitatem perdiderunt, recepto testimonio pristinae dignitatis causas exsequi possint debitae actionis, qualiter nobilitatis solitae titulum reportantes et quae de praeteritis legitime testificare voluerint (0476C)licentiae obtineant votum, et a judicibus nullis prohibitionibus arceantur, hoc videlicet adjicientes, ut si quid in praeteritis testificare voluerunt, si pro sola hujus rei infamatione rejecti sunt, testimonio suo nuper conquirant quod in praeteritis conquirere poterant, tantum si illo tempore quo in praeteritis ad testimonium dicendum vocati sunt et supradictae legis institutionibus reprobati aut aliam criminis notam eos tunc non habuisse patuerit, aut tricennium tunc effluxisse cum ad testimonium fuerant prolati hi qui eos reprobaverant manifeste convicerint.

VIII. De his qui uxores suas divortio intercedente relinquunt. Praeceptum Domini est ut, excepta causa fornicationis, uxor a viro dimitti non debeat. Et ideo quicunque (0476D)citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacunque occasione reliquerit, quia quod Deus junxit ille separare disposuit, tandiu ab ecclesiastica communione privatus et coetu omnium Christianorum maneat alienus, quandiu et ad societatem relictae conjugis redeat, et partem sui corporis honesta lege conjugii sinceriter amplectatur et foveat. Hi tamen qui jam admoniti a sacerdote semel et bis terque ut corrigantur ad charum suae conjugis noluerint redire consortium, ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis officio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium, quandiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam discidii jugulo tradiderunt.

IX. De confirmatione legum quae in Judaeorum nequitiam promulgatae sunt, juxta earumdem legum praefixum ordinem titulorum, qui in eodem canone annumerantur. (0477A) De Judaeorum autem exsecranda perfidia discretis titulorum sententiis editas noviter a glorioso principe leges vigilanti sensuum intentione perlegimus, discreto etiam gravitatis pondere earum instituta probavimus. Et quia debitae rationis judicio editae synodali indagatione probatae sunt, irrevocabili deinceps judiciorum ordine pro eorum excessibus tenebuntur, id est: Lex de commemoratione priscarum legum quae in Judaeorum 499 transgressionibus promulgatae sunt, atque de novella confirmatione earum. Item de blasphematoribus sanctae Trinitatis. Item ne (0477B)Judaei aut se aut filios suos vel famulos suos a baptismi gratia subtrahant. Item ne Judaei more suo celebrent Pascha vel carnis circumcisionem exerceant, ac ne Christianum quemquam a fide Christi dimoveant. Item ne Judaei sabbata caeterasque festivitates ritus sui celebrare praesumant. Item ut omnis Judaeus diebus dominicis et in praenotatis diebus ab opere cesset. Item ne Judaei more suo dijudicent escas. Item ne Judaei ex propinquitate sui sanguinis connubia ducant, et ut sine benedictione sacerdotis nubere non audeant. Item ne Judaei religioni nostrae insultantes sectam suam defendere audeant, ac ne a fide refugientes alibi se transducant, et ne quislibet fugientes eos suscipiat. Item ne Christianus a Judaeo quodcunque muneris contra fidem Christi accipiat. (0477C)Item ne Judaei libros illos legere audeant quos Christiana fides repudiat. Item ne Judaeis mancipia deserviant vel adhaereant Christiana. Item si se Judaeus Christianum esse testatur et ob hoc non velit a se rejicere mancipium Christianum. Item professio Judaeorum quomodo unusquisque ad fidem veniens indiculum professionis suae conscribere debeat. Item conditiones Judaeorum ad quas jurare debeant his qui ex eis ad fidem venientes professiones suas dederint. Item de Christianis mancipiis Judaeorum quae se non prodiderint Christiana, sive de publicatoribus eorum. Item ne Judaei a quolibet potestate accepta extra regiam ordinationem Christianum quemque imperare, plectere vel distringere audeant. Item ut Judaeorum servi necdum adhuc conversi si ad (0477D)Christi gratiam convolaverint libertati donentur. Item ne Judaei administratorio usu sub ordine villicorum atque actorum Christianam familiam regere audeant, et de damnis eorum qui his talia ordinanda injunxerint. Item ut Judaeus ex aliis provinciis vel territoriis ad regni nostri ditionem pertinentibus veniens episcopo loci vel sacerdoti se praesentare non differat, vel quid huic in toto observari conveniat. Item qualiter concursus Judaeorum diebus institutis ad episcopum fieri debeat. Item ut quicunque Judaeum secum obsequentem habuerit, expetente sacerdote, eum apud se retinere non audeat. Item ut cura omnis distringendi Judaeos solis sacerdotibus debeatur. (0478A)Item de damnis sacerdotum vel judicum qui in Judaeos instituta legum adimplere distulerint. Item ne judices quidquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum conniventiam judicare praesumant. Item ut episcopi tunc immunes habeantur a damnis, cum eorum presbyteres ea quae ipsi non correxerint ad 500 eos non remiserint corrigenda. Item de servata principibus miserendi potestate in his qui conversi ad fidem Christi veraciter fuerint. Item ut episcopi omnes Judaeis ad se pertinentibus libellum hunc de suis editum erroribus tradant, et ut professiones eorum vel conditiones in scriniis Ecclesiae condant. Quarum omnium legum promulgatio gravida sicut synodali judicio comprobata, ita generali omnium nostrorum definitione in eorum erit deinceps excessibus (0478B)exercenda.

X. De his qui ad ecclesiam confugium faciunt. Pro his qui quolibet metu vel terrore ecclesiam appetunt, consentiente pariter et jubente gloriosissimo domino nostro Ervigio rege, hoc sanctum concilium definivit, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam vel residentes inde abstrahere, aut quodcunque nocibilitatis vel damni seu spolii residentibus in loco sancto inferre, sed esse potius his ipsis qui ecclesiam petunt per omnia licitum in triginta passibus ab ecclesiae januis progredi, in quibus triginta passibus uniuscujusque ecclesiae in toto circuitu reverentia defendetur; sic tamen ut hi qui ad eam confugiunt in extraneis vel longe separatis ab ecclesia domibus (0478C)nullo modo obcelentur, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptaculis progrediendi aditum obtinebunt, qualiter et requisitae naturae usum debitis expleant locis et nullo teneantur eventu necessitudinis, qui dominicis se defendendos commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum violare tentaverit et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et severitatis regiae ferietur sententia. Ipsos tamen qui ad ecclesiam confugium fecerint, si juxta priscorum canonum instituta his qui eos competunt sacramenta reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae foribus non abstraxerit, aut fuga talium si venerit sacerdoti quaerenda est, aut damnorum sententia secundum electionem principis hujusmodi sacerdotibus irroganda.

XI. De cultoribus idolorum. (0478D) Praecepta Domini sunt dicentis: Non facies sculptile neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper et quae in terra deorsum, neque horum quae sunt in aquis sub terra: non adorabis ea neque coles. Itemque: Qui immolat diis occidetur praeter Domino soli. Item: Vir aut mulier qui facit malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediuntur pactum illius ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam et omnem militiam coeli quae non praecepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum 501 esse repereris, et abominatio facta est in Israel, et duces virum ac mulierem qui rem sceleratissimam (0479A)perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur. Praecepta haec Domini non in ultione sed in terrore delinquentium apponentes non mortis per hanc sententiam promulgamus, sed cultores idolorum, veneratores lapidum, accensores facularum et excolentes sacra fontium vel arborum admonemus, ut agnoscant quod ipsi se spontaneae morti subjiciunt qui diabolo sacrificare videntur. Mortis enim nomen diabolus appellatur sicut de eo scriptum est: Et erat illi nomen mors: ac proinde omne sacrilegium idolatriae vel quidquid illud est contra sanctam fidem in quo insipientes homines captivitati diabolicis culturis inserviant, sacerdotis vel judicis instantia, inventa haec sacrilegia eradantur et exterminata truncentur; eos vero qui ad talem horrorem concurrunt (0479B)et verberibus coerceant et onustos ferro suis dominis tradant, si tamen domini eorum per jurisjurandi attestationem promittant se eos tam sollicite custodire, ut ultra illis non liceat tale nefas committere. Quod si domini eorum nolint hujusmodi reos in fide sua suscipere, tunc ab eis a quibus coerciti sunt, regiis conspectibus praesententur, ut principalis auctoritas liberam de talibus donandi potestatem obtineat: domini tamen eorum, qui nuntiatos sibi talium servorum errores ulcisci distulerint, et excommunicationis sententiam perferant, et jura servi illius quem coercere nolunt se amisisse cognoscant. Quod si ingenuorum personae his erroribus fuerint implicatae, et perpetua excommunicationis sententia ferientur et arctiori exsilio ulciscentur.

XII. De interdicto temporis constituti quo debeat concilium celebrari. (0479C) Placuit huic venerando concilio, ut juxta priorum canonum instituta episcopi singularum provinciarum annis singulis in quacunque provincia Kalendis Novembribus concilium celebraturi conveniant. Quisquis autem in praedictis Kalendis Novembribus pro celebratione synodi venire distulerit, excommunicationi debitae subjacebit

XIII. Conclusio definitionum in qua et Deo gratiae referuntur et pro principe exoratur. Praemissis his omnibus synodalibus gestis quae honesto decretorum fine complevimus, perpetuum his robur per manuum nostrarum subscriptionem annectimus, dantes in his gloriam et honorem immortali (0479D)Deo et 502 Domino nostro, quo inspirante et determinationis nostrae sententia viguit et probitas causarum honesto se fine complevit, cujus sanctae Trinitatis poscimus inenarrabile nomen et gloriosam ineffabilis potentiae majestatem, ut det amatori Christi serenissimo domino nostro atque amantissimo Ervigio principi, cujus jussu ad hunc meruimus advocari conventum, imperare clementer, regnare feliciter, habere de clementia fructum, obtinere de justitia praemium, de pietate trophaeum, quo et hic invictus victor hostium semper appareat, et post diuturna hujus aevi curricula ad regnum aeternae (0480A)vitae cum suis omnibus coronandus perveniat, praestante Deo et salvatore Jesu Christo Domino nostro qui cum Deo Patre et sancto Spiritu unus in Trinitate vivit et gloriatur Deus in saecula saeculorum. Amen.

Consummatum est hoc sanctum concilium die octavo Kalendarum Februariarum anno regni feliciter primo serenissimi atque clementissimi domini nostri Ervigii regis, aera DCCXIX.

Pontifices. Julianus Dei gratia Hispalensis [ B. R. Spalitanae] Ecclesiae sedis episcopus haec synodica instituta a

Ego Julianus indignus urbis regiae Toletanae sedis episcopus haec synodica instituta a nobis edita subscripsi. (0480B) Asphalius. nobis edita subscripsi. Ego Liuva indignus Bracarensis sedis episcopus haec synodica instituta a nobis edita subscripsi. Ego Stephanus Emeritensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0479D)Abilensis [ T. 2, Elensis] Ecclesiae episcopus subscripsi. Leander Ilicitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Palmacius Urcitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Concordius Palentinae Ecclesiae episcopus subscripsi. Riccila Accitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Sempronius Arcavicensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0480C) Memorius Segobricensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Speraindeo Italicensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Geta Iliplensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Tructemundus Elborensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Isidorus Setabiensis Ecclesiae episcopus subscripsi. 503 Gaudentius Valeriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Deodatus Segobiensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Genitivus Tudensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0480D) Antonius. Froaricus Portucalensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Felix Iriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0480D)Bastitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Proculus Bigastrensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Attila Cauriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Reparatus Besensis [ B. R. Vasensis] Ecclesiae episcopus subscripsi. Providentius Salamanticensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0481A) Severianus. Sisebado Tuccitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Argibado Eliberitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ella Segontiensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0481D)Oxomensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Joannes Pacensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Theodulfus Astigitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Samuel Malacitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Gundulfus Lamecensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Euphrasius Lucensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0481B) Abbates.

Vicarii episcoporum.

Gratimus. Theoderacius Assidonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Balderedus [ U., G. Baldefredus] abbas subscripsi. Florentius abbas subscripsi. (0481D)abbas subscripsi. Faustinus abbas subscripsi. Annibonius presbyter, tenens vicem domini mei Gildemiri Complutensis Ecclesiae episcopi, subscripsi. Vincentius presbyter, agens vicem domini mei Felicis episcopi Dianiensis Ecclesiae, subscripsi. Asturius diaconus, agens vicem domini mei Hospitalii episcopi Valentinae Ecclesiae, subscripsi. (0481C) 504 Viri illustres officii palatini.

Sesuldus haec instituta quibus interfui annuens subscripsi. Recaredus similiter subscripsi. Witiza similiter subscripsi. Wimar similiter subscripsi. Teudila similiter subscripsi. Ostrulfus similiter subscripsi. Salamirus similiter subscripsi. Theudefredus similiter subscripsi. Ildigisus similiter subscripsi. Severianus similiter subscripsi. Theudulfus similiter subscripsi. Vitulus similiter subscripsi. (0481D) Egila similiter subscripsi. Adeliuvus similiter subscripsi. Ataulphus similiter subscripsi. Quibus omnibus synodalibus gestis decretis atque peractis et debitam reverentiam honoris impendimus et patulum auctoritatis nostrae vigorem his innectere procuramus, ideoque praemissas has constitutiones synodicas a praesenti die vel tempore, id est ab octavo Kalendas Februarias anno primo regni nostri nullus audeat contemnere, nullus etiam praeterire, (0482A)nemo earumdem constitutionum audebit jura convellere, nullus temerator haec decreta subvertet, nemo illicitator vel contemptor vigorem his institutionibus subtrahet; sed generaliter per cunctas regni nostri provincias haec canonum instituta nostrae gloriae temporibus acta et auctoritatis debitae fastigio praepollebunt, et irrevocabili judiciorum exercitio, prout constitutae sunt, in omnibus regni nostri provinciis celebres habebuntur. Si quis autem haec instituta contemnat, contemptorum se noverit damnari sententia, id est ut juxta voluntatem nostrae gloriae et excommunicatus a coetu nostro resiliat, et insuper decimam partem rei suae fisci partibus sociandam amittat: quod si nihil habuerit facultatis unde praedictam compositionem exsolvere possit, (0482B)absque aliquo infamio sui quinquaginta eum oportebit ictibus verberari. Edita lex in confirmatione concilii Toleto sub die octavo Kalendas Februarias anno feliciter primo regni gloriae nostrae.

In nomine Domini Flavius Ervigius rex hoc legis nostrae edictum in confirmatione hujus concilii promulgatum subscripsi.

Decretum piissimi atque gloriosissimi principis nostri Gundemari regis. Flavius Gundemarus rex venerabilibus Patribus 505 nostris Carthaginensibus sacerdotibus. Licet regni nostri cura in disponendis atque gubernandis humani generis rebus promptissima esse videatur, tunc tamen majestas nostra maxime gloriosiori decoratur (0482C)fama virtutum, cum ea quae ad Divinitatis et religionis ordinem pertinent aequitate rectissimi tramitis disponuntur; scientes ob hoc pietatem nostram non solum diuturnum temporalis imperii consequi titulum, sed etiam aeternorum adipisci gloriam meritorum. Nonnullam enim in disciplinis ecclesiasticis contra canonum auctoritatem per moras praecedentium temporum licentiam sibi de usurpatione praeteriti principes fecerunt, ita ut quidam episcoporum Carthaginensium provinciae non revereantur contra canonicae auctoritatis sententiam passim ac liberte contra metropolitanae Ecclesiae potestatem per quasdam fratrias et conspirationes inexploratae vitae omnes episcopali officio provehi, atque hanc ipsam praefatae Ecclesiae dignitatem imperii (0482D)nostri solio sublimatam contemnere, perturbantes ecclesiastici ordinis veritatem ejusque sedis auctoritate, quam prisca canonum declarat sententia, abutentes. Quod nos ultra modo usque in perpetuum fieri nequaquam permittimus, sed honorem primatus juxta antiquam synodalis concilii auctoritatem per omnes Carthaginensis provinciae ecclesias Toletanae Ecclesiae sedis episcopum habere ostendimus, eumque inter suos coepiscopos tam honoris praecellere (0483A)dignitate quam nominis, juxta quod de metropolitanis per singulas provincias antiqua canonum traditio sanxit et auctoritas vetus permisit. Neque eamdem Carthaginensem provinciam in ancipiti duorum metropolitanorum regimine contra Patrum decreta permittimus dividendam, per quod oriatur varietas schismatum quibus subvertatur fides et unitas scindatur; sed haec ipsa sedes sicut praedita est antiqua nominis sui ac nostri cultu imperii, ita et in totius provinciae polleat Ecclesiae dignitate et praecellat potestate. Illud autem quod jam pridem in generali synodo concilii Toletani a venerabili Euphemio episcopo manus subscriptione notatum est, Carpetanae provinciae Toletanam esse sedem metropolim, nos ejusdem ignorantiae sententiam corrigimus, (0483B)scientes procul dubio Carpetaniae regionem non esse provinciam sed partem Carthaginensis provinciae, juxta quod et antiqua rerum gestarum monumenta declarant. Ob hoc quia una eademque provincia est, decernimus ut sicut Baetica, Lusitania vel Tarraconensis provincia vel reliquae ad regni nostri regimina pertinentes secundum antiqua Patrum decreta singulos noscuntur habere metropolitanos, ita et Carthaginensis provincia unum eumdemque, quem prisca synodalis declarat auctoritas, et veneretur primatem et inter omnes comprovinciales 506 summum honoret antistitem: neque quidquam contempto eodem ultra fiat, qualia hactenus arrogantium sacerdotum superba tentavit praesumptio. Sane per hoc auctoritatis nostrae edictum (0483C)amodo et vivendi damus tenorem et religionis vel innocentiae legem, nec ultra postmodum inordinata licentia ab episcopis similia fieri patimur, sed per nostram clementiam praeteritae negligentiae pietatis intuitu et veniam damus et indulgentiae opem concedimus; et dum sit magna culpa hactenus deliquisse, majoris tamen ac inexpiabilis censura tenebit obnoxios qui hoc nostrum decretum ex auctoritate priscorum Patrum veniens temerario ausu violare tentaverit, nec ultra venia delicti adepti, si dehinc honorem ejusdem Ecclesiae quilibet Carthaginensium sacerdotum contempserit, subiturus procul dubio inobediens tam degradationis vel excommunicationis ecclesiasticae sententiam, quam etiam nostrae severitatis censuram. Nos enim talia in divinis ecclesiis (0483D)disponentes credimus fideliter regnum imperii nostri ita divino gubernaculo regi, sicut et nos cultui ordinis zelo justitiae accensi et corrigere studemus et in perpetuum perseverare disponimus.Ego Innocentius Emeritensis Ecclesiae provinciae Lusitaniae metropolitanus episcopus, dum in urbem

Flavius Gundemarus rex hujus edicti constitutionem pro confirmatione honoris sanctae Ecclesiae Toletanae propria manu subscripsi. Ego Isidorus Hispalensis Ecclesiae provinciae Baeticae metropolitanus episcopus, dum in urbem Toletanam pro occursu regio evenissem, agnitis his constitutionibus assensum praebui atque subscripsi. (0484A) Toletanam pro occursu regio advenissem, agnitis his constitutionibus assensum praebui atque subscripsi. Ego Eusebius Tarraconensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Sergius Narbonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes Gerundensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Ilergius Ecclesiae Egarensis episcopus subscripsi. Ego Licerius Ecclesiae Egiditanae episcopus subscripsi. Ego Maximus Ecclesiae Caesaraugustanae episcopus subscripsi. (0484B)Ego Joannes Pampilonensis Ecclesiae episcopus Ego Mumius Ecclesiae Calagurritanae episcopus subscripsi. Ego Floridius Ecclesiae Tirasonensis episcopus subscripsi. Ego Elias Ecclesiae Cauriensis episcopus subscripsi. Ego Goma Ecclesiae Olyssiponensis episcopus subscripsi. Ego Fulgentius Ecclesiae Astigitanae episcopus subscripsi. 507 Ego Emila Ecclesiae Barcinonensis episcopus subscripsi. Ego Theodorus Ecclesiae Aurisinae episcopus subscripsi. (0484C) subscripsi. Ego Benjamin Ecclesiae Dumiensis episcopus subscripsi. Ego Agapius Tuccitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Gundemarus Ecclesiae Besensis episcopus subscripsi. Ego Argebertus Portucalensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theucnristus Salamanticensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Vitulacius Ecclesiae Laberricensis episcopus subscripsi. Ego Leoncianus Ecclesiae Lotebensis episcopus subscripsi. (0484D) Ego Pisinnus Ecclesiae Eliberitanae episcopus subscripsi. Ego Justinianus Ecclesiae Abilensis episcopus subscripsi. Ego Venerius Ecclesiae Castulonensis episcopus subscripsi. Constitutio Carthaginensium sacerdotum in Toletana urbe apud sanctissimum ejusdem Ecclesiae antistitem. Convenientibus nobis in unum pro religione et fide quam Christo debemus, placuit, ne quid ultra in nobis absurdum vel illicitum oriatur, alterna collatione decretum justissimae promulgare sententiae, (0485A)quo perspicue clareat inter nos ordo ac disciplina ecclesiasticae dignitatis, et agnoscatur fraternae concordia pacis. Tali ergo dispositione necessarium contuentes ob studium nostri ordinis communi electione decrevimus, congruum esse provida dispositione judicium, fatentes hujus sacrosanctae Toletanae Ecclesiae sedem metropolitani nominis habere auctoritatem, eamque nostris ecclesiis et honoris anteire potestate et meritis; cujus quidem principatus nequaquam collationis nostrae conniventia nuper eligitur, sed jam dudum existere antiquorum Patrum synodali sententia declaratur, ea duntaxat concilii forma, quae apud sanctum Montanum episcopum in eadem urbe legitur habita. Proinde ergo dispositionem nostram instructae collationis definitione celebrantes (0485B)elegimus, ne quis ultra comprovincialium sacerdotum inani ac perversa contemplatione obnitatur hujus sacrosanctae Ecclesiae Toletanae primatum contemnere, neque pervicaci schismatum studio ad summos sacerdotalium infularum ordines remota hujus sedis potestate a nobis quempiam, sicut hactenus factum est, provehere. Talem itaque specialiter a nobis ac successoribus 508 nostris deferre dignitatis honorificentiam huic Ecclesiae pollicemur, qualem in decretis sanctorum conciliorum beatissimi Patres metropolitanis ecclesiis decreverunt; hujus ergo et nos reverentiae observationem fideli custodia pollicemur, hujus honorificentiam conservare diligenti prospectu a successoribus nostris per metas sequentium aetatum volumus. Sane quicunque ex (0485C)nobis vel successoribus nostris haec statuta transcenderit, anathema sit Domino nostro Jesu Christo atque a culmine sacerdotali dejectus perpetuae excommunicationis sententia praedamnetur. Facta constitutio sacerdotum in urbe Toletana sub die decimo Kalendarum Novembrium anno regni primo piissimi atque gloriosissimi Gundemari regis, aera DCXLVIII.Stephanus sanctae Ecclesiae Oretanae episcopus

Protogenes sanctae Ecclesiae Segontiensis episcopus hanc decreti nostri professionem pro firmitate subscripsi. Theodorus sanctae Ecclesiae Castulonensis episcopus subscripsi. Minicianus sanctae Ecclesiae Segobiensis episcopus subscripsi. (0485D) subscripsi. Jacobus Mentesanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Magnentius sanctae Ecclesiae Valeriensis episcopus subscripsi. Theodosius sanctae Ecclesiae Arcavicensis episcopus subscripsi. Marinus sanctae Ecclesiae Valentinae episcopus subscripsi. Conantius sanctae Ecclesiae Palentinae episcopus subscripsi. Poscarius sanctae Ecclesiae Segobricensis episcopus subscripsi. (0486A) Vincentius sanctae Ecclesiae Bigastrensis episcopus subscripsi. Aetherius sanctae Ecclesiae Bastitanae episcopus subscripsi. Gregorius sanctae Ecclesiae Oxomensis episcopus subscripsi. Praesidius sanctae Ecclesiae Complutensis episcopus subscripsi. Sanabilis sanctae Ecclesiae Elotanae episcopus subscripsi. Suggestio servi vestri Sesuldi. Meam extremitatem ad sanctitatis vestrae deduco memoriam et ut saepe pro extremitate servi tui orare jubeas instanter suggero; de caetero autem ad relatum sanctitatis vestrae deduco, quod convenientia (0486B)servorum vestrorum fuit per humilem vestrum dominum Emilanem ut per voluntatem Dei et vestram in Ecclesia vestra sacerdotio fungatur; et quia in ipsa dioecesi talis nec melior invenitur, pro eo domino suas suggestiones miserunt, ut si Deus domino aditum dederit 509 jubeatis venire, ut per manus vestras et illud perficiatur et aliud quod adhuc in suspensum est et desiderantes domino de vultu vestro laeti efficiamur. Si vero aliter est vestra praevisio, cui vultis ordinationem vestram dirigite, qui causam vestram perficiat, et ordo vester incolumis persistat.

Alia proprii vernuli vestri Sunilani suggestio. Ad relatum sanctitatis vestrae deducimus, quod per Dei electionem omnes sacerdotes vestri et cuncti filii (0486C)Ecclesiae in unum convenientes requisierunt a me per humilem vestrum dominum Emilanem, ut per Dei et vestram ordinationem in Ecclesiam Mentesanae civitatis pontifex ordinetur: et quia eum humilitas cum sanctitate adornat et origo generis reddit illustrem, suggero clientulus tuus, ut si Deus beatitudinis vestrae aditum dederit ob restaurandas ecclesias vestras, ad vestros usque humillimos non dedignemini accedere, quatenus famulorum vestrorum 510 electio vestris sacris manibus compleatur. Si tamen casus saeculi in aliquid excellentiae vestrae obviaverit, ordinate cui jusseritis ex fratribus vestris scribere, qui vestra compleat jussa, et amplius Ecclesia vestra in desolatione non permaneat. Sic Christi gratiam eximietas vestra sine fine percipiat.

Alia suggestio Ermegildi Joanni et servis ejus. (0486D) Per Sesuldum filium vestrae beatitudini notuit pro humili vestro domino Emilane, ut si Deo et domino placitum fuerit, in ecclesiarum ordine pontifex ordinetur; ita et nos servi vestri suggerimus, ut si Deus aditum domino dederit, jubeatis usque hic fastigium pati, ut per manus vestras sit completum. Si vero, quod absit, aliqua occasio saeculi domino obviaverit, suggerimus ut cui vult sanctitas vestra domino vestro notescat, quia persona vestra electionem vestrorum impleat, sic vitae aeternae praemium accipiatis.

LVIII CONCILIUM TOLETANUM DECIMUM TERTIUM. AERA DCCXXI, ANNO REGNI EXCELLENTISSIMI ERVIGII PRINCIPIS QUARTO. (0487) (0487A)Illibatae charitatis instinctu alternis visionum obtutibus redditi et in unum coetum fautore Deo pariter aggregati, in Ecclesia videlicet sanctorum apostolorum Petri et Pauli, anno regni quarto serenissimi Ervigii principis, sub die pridie Nonas Novembres, aera DCCXXI, cum unusquisque nostrum debitis locaretur in sedibus, adfuit idem princeps pleno fidei ardore subnixus et humilitatis gratia decoratus, qui synodico coetui deliberationis suae vota commendans et ut pro se Domino instantissime deprecarentur expostulans, hoc praesertim est allocutus sufficienti exhortatione concilium ut ecclesiasticae disciplinae quae congruunt et corrigendis moribus quae conveniunt tractatus nostri evidentia sancirentur. Deinde religiosa vota suae clementiae quibus subveniendum (0487B)miseris definivit synodali conventui confirmanda commisit, offerens videlicet sacris pontificibus tomum, obsecrans pariter et obtestans, ut quidquid illic venustioris esset calami respersione congestum synodalis potentiae conderetur ordine titulorum. Tunc nos pro suscepto a principe tomo gloriam dedimus Deo, et eidem principi benediximus glorioso. Idem tamen princeps postquam votorum suorum insinuationem peregit, a conventu concilii gratiosus exivit. Tunc post praesentiae principalis abscessum hoc in tomi ipsius alligatione invenimus exaratum.

511 In nomine Domini Flavius Ervigius rex sanctissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus. Ecce, sanctissimi religiosa pietate excolendi pontifices (0487C)et divini cultus instantissimi sectatores, coram coetus vestri reverentia humilis devotusque prosternor, reclinis assisto, promptus astipulor, primum de conventus vestri aggregatione Patri luminum gratiarum copiam solvens, deinde votorum meorum studia vestris judiciis dirimenda committens. Neque enim fas est quemquam, etiamsi bonum sit opus, sine consilio agere, cum tamen multum prosit bona cum consilio bonorum egisse. Unde ut brevi exhortatione perorem vota mea, quibus remedia pietatum exerceri delector, sensibus paternitatis vestrae agnoscenda insinuo, quae tamen ne oblitu quodam memoriam fugiant et relationi propriae curarum ea intercapedo subducat, in hujus tomi complicatione accipite renotata. Illud primum volenti mihi miseris (0487D)parcere convenit intimare, quod divulsam per tyrannidem nostri corporis partem in societatis nostrae gremio conamur reducere: etenim retroactis divae memoriae praecessoris nostri Wambae regis temporibus quae in profanatoribus patriae, qui cum Paulo quodam tyrannidem assumpserunt, illata sit sententia ultionum, quo per judicii universalis edictum (0488A)amisso testimonio rebusque propriis caruerunt, cuncta haec vestrae sanctitudini nota sunt, quos tamen et in collegio societatis nostrae recipere et rebus quibus fas fuerit devovimus revestire; nam et de accusatis modum volumus ponere justissimae inquisitionis, quod sive de religiosis sive de laicis quisque accusationis cujusquam studio propulsatus non occultis fraudibus vel violentiis comprimatur, nec ad dandam professionem violenter arctetur sed in communi omnium examine judicetur, qui secundum publicae professionis suae tenorem aut offensibibilis debitas damnationis poenas excipiat aut innocens ex judicio omnium comprobatus clarescat. Nam quid jam de tributorum fiscalium exactionibus referam, quorum redhibitiones tantis debitorum cumulis increverunt, (0488B)ut si exigi penitus jubeantur et status subruat funditus populorum et fragmine collisionis eorum ultimum terra sentiat propriae prolapsionis excidium? Unde his et talibus privatis seu etiam fiscalibus servis remedia pietatis praeoptans nostra gloria affluenter impendere, omnes tributorum exactiones, quae apud illos de retroactis temporibus rejacent usque ad primum annum celsitudinis nostrae, mansuetudo nostra illis omittendas laxavit et stylo propriae auctoritatis remittendas instituit, quas etiam auctoritates 512 sacrosancto coetui vestro relegendas elegit. Illud quoque adjiciens loquar, quod votis nostris horribile et animis exsecrabile semper est, cum nobilitate conditio libertorum vel servorum etiam adaequata gentis nostrae statum degenerat: ob (0488C)quam rem id nostrae gloriae animis placet, ut exceptis servis fiscalibus vel libertis, abrasa deinceps hujus malae praesumptionis licentia, nullus ex servitute quorumlibet, servus sit vel libertus, ad palatina officia transeat; quod si fecerit, illi serviturum procul dubio reducendum se noverit, ex quo aut conditionis propriae originem sumpsit aut libertatis titulum reportavit. His votorum meorum insinuationibus allegatis, quaeso ut fortia paternitatis vestrae adjutoria prorogetis. Luce enim clarius constat quod aggregatio sacrosancta pontificum quidquid censuerit observandum per sancti Spiritus donum omni maneat aeternitate praefixum. Et ideo universitatem paternitatis vestrae atque sublimium virorum nobilitatem, qui ex aulae regalis officio in hac sancta synodo vobiscum (0488D)consessuri praeelecti sunt, obtestor pariter et conjuro atque per ineffabile illud sanctae Trinitatis sacramentum convenio, ut quidquid in medio vestri se judicandum vel retractandum invexerit, tam quae per nos dicta quam etiam caetera quae vestris auditibus se ingesserint audienda, cum omni vigore justitiae et temperamento misericordiae dirimere procuretis, (0489A)quo cum omni reverentia Patrum praecedentium regulis subdita totius unanimitatis vestrae sententia non aliunde quam ex veritatis fonte procedat, sicque et his quae praemissa sunt solidum deliberationis stylum promptissime apponatis, et reliqua adhuc quae necessaria sunt in peragendis ecclesiasticae regulae disciplinis et dirimenda tractetis, et dirempta religiosiori sub diligentia conscribatis, qualiter dum doctrinam respergitis salutarem in populis, Christum dominum in emolumento justitiae capiatis; ut et vobis praedicantibus et nobis implentibus quae divinis oculis complacent, sit utrisque partibus et in hoc saeculo de lucro animarum ineffabile gaudium, et in futuro de perventione [ T. 1, 2, proventione] aeternitatis praemium inconvulsum. Datum sub die pridie (0489B)Nonas Novembres anno feliciter quarto regni gloriae nostrae in Dei nomine Toleto.

Perlecto igitur praeeuntis tomi necessario institutionum exorsu prius de fide sanctae Trinitatis sermocinationis nostrae coepit esse principium: profitentes pariter et credentes ea quae de hac sancta Trinitate et Evangelia tradunt et apostolorum sanctiones instituunt, sicut Nicaena synodus hoc pietatis sacramentum exposuit, sicut Constantinopolitana definitio sanxit vel primi Ephesini 513 coetus atque Chalcedonensis evidens doctrina constituit, juxta quod etiam sacrosancti symboli elucubrata professio claret, quae in missarum solemnitatibus patula cunctorum acclamatur fidelium voce.

Symbolum Nicaeni concilii.

(0489C)Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, etc.

Post hujus sanctae fidei dispositam structuram quasi super solidissimam petram caeterorum negotiorum sequentium construximus fabricam, ut eo firmitate inconvulsibili durent quo super fundamentum verae fidei fuerint constructa perenne. Unde et has in commune sententias, quas principis hortatu construendas accepimus, communi voto edidimus, quas etiam aeterno reverentiae vigore observandas fore censemus.

I. De reddito testimonio dignitatis eorum quos profanatio infidelitatis cum Paulo traxit in societatem tyrannidis. Praeconabile signum est illis semper negotiis interesse, (0489D)quae et a pietate incipiunt et per pietatis viscera temperantur. Pietas enim, ut ait Apostolus, ad omnia utilis est: cujus virtutis admirabili dono cor gloriosi atque religiosissimi principis nostri divino igne succensum decrevit pariter et elegit, ut in unum coetum omnes Hispaniae aggregati pontifices illa decernerent, quae et gravedines pressurarum removeant et sublevationis opem dejectis opulenter impendant. Primo igitur negotiorum exorsu, hortante pariter et jubente religiosissimo domino nostro Ervigio rege, decernendum nobis occurrit, ut omnes quos scelerata quondam contra gentem et patriam conjuratio Pauli in perfidiam traxit et titulo testimonii honestioris abegit, ad statum dignitatis pristinae redeant et nulla (0490A)deinceps illis ob hoc catena judicialis obsistat, sed omnes ita generosae stirpis ac nobilitatis propriae subeant decus ut praeteritae infidelitatis nullum perferant dedecus. Quod etiam et de filiis eorum decernimus observandum, qui post admissum parentum praememoratae profanationis scelus natis esse produntur, sive de caeteris omnibus qui ex hoc tempore divae memoriae Chintilani regis simili hucusque infamationis nota respersi sunt. Et quia incassum a servitute exuitur qui spoliis premitur, hoc etiam adjiciendum praecelsi principis nostri clementia jussit, ut aggregati coetus nostri sententia definiret quo cum recepto testimonio dignitatis congruis alerentur substantiis. Unde consonam votis ejus sententiam praeformantes elegimus, ut ea quae de rebus eorum nulli donata neque (0490B)in stipendiis data, sed tantum fisci sunt juribus applicata, unusquisque quod cuique proprium fuerit incunctanter 514 per auctoritates regias possidendum recipiat, et receptum proprii arbitrii libertate disponat. Illa vero quae de eorum bonis largitione principali cuilibet donata vel in stipendio data sunt, in eorum jure quibus concessa sunt perpetim tenebuntur. Hujus ergo pietatis sententiam quam ordinante praedicto glorioso principe nostro formavimus si quis immutandam elegerit, et tantae misericordiae fabricam subruere tentaverit, per judicium omnipotentis Dei anathema sit.

II. De accusatis sacerdotibus seu etiam optimatibus palatii atque gardingis, sub qua eos justitiae cautela examinari conveniat. (0490C)Secundae collationis objectu res nostro coetui lacrymanda occurrit, quae tanto est synodalis judicii pondere abigenda, quanto immensam stragem populis afferat pariter et ruinam: etenim decursis retro temporibus vidimus multos et flevimus ex palatini ordinis officio cecidisse, quos et violenta professio ab honore dejecit et trabale regum factione judicium aut morti aut ignominiae perpetuae subjugavit. Quod importabile malum et impietatis facinus exhorrendum religiosi principis nostri animus abolere intendens generali omnium pontificum arbitrio retractandum invexit, et ultrici synodalis potentiae auctoritate cohibendum instituit. Unde congruam devotioni ejus sententiam decernentes hoc in commune (0490D)decrevimus, ut nullus deinceps ex palatini ordinis gradu, vel religionis sanctae conventu, regiae subtilitatis astu vel profanae potestatis instinctu sive quorumlibet hominum malitiosae voluntatis obnixu citra manifestum et evidens culpae suae indicium ab honore sui ordinis vel servitio domus regiae arceatur, non antea vinculorum nexibus illigetur, non quaestioni subdatur, non quibuslibet tormentorum vel flagellorum generibus maceretur, non rebus privetur, non etiam carceralibus custodiis mancipetur, neque adhibitis hinc inde injustis occasionibus abdicetur, per quod illi violenta, occulta vel fraudulenta professio extrahatur: sed is qui accusatur gradum ordinis sui tenens et nihil ante de supradictorum capitulorum nocibilitate persentiens, in publica sacerdotum, (0491A)seniorum atque etiam gardingorum discussione deductus et justissime perquisitus aut obnoxius reatui detectae culpae legum poenas excipiat, aut innoxius judicio omnium comprobatus appareat. Illos tamen quos in locis talibus manere constiterit unde nocibilis perfugii suspicio sit, aut eos quos pro conturbatione terrae diligentius oporteat custodiri, hos sine aliquo vinculorum vel injuriae damno sub libera custodia consistere oportebit; sic tamen repulso omni terrore sub circumspecta et diligenti custodia habeantur, ut tempus quo judicari eos 515 oporteat nullo modo sub fraudulentia dilatetur, quo ab uxoribus vel propinquis atque etiam rebus suis diutissime separati professionem suam videantur dedisse inviti: quae tamen si [ Ae., E. 4, T. 1, 2, et (0491B)si] data fuerit, modis omnibus non valebit, sed juxta superiorem ordinem illud tamen pro vero accipietur quod ex ore ejus genitum generali fuerit judicio comprobatum. Nam et de caeterorum ingenuorum personis, qui palatinis officiis non haeserunt et tamen ingenuae dignitatis titulum reportare videntur, similis ordo servabitur; qui etiamsi pro culpis minimis, ut assolet, flagellorum ictibus a principe verberentur, non tamen ex hoc aut testimonium amissuri sunt aut rebus sibi debitis privabuntur. Quod si de infidelitatis crimine quidquam eis objicitur, simili ut superius praemissum est ordine judicandi sunt. Quod synodale decretum, divino ut confidimus Spiritu promulgatum, si quis regum deinceps aut temeranter custodire neglexerit aut malitiose praeterire (0491C)praeelegerit, quo quisquis de personis taxatis aliter quam praemissum est praedamnetur, aut astu congestae malitiae perimatur vel dejectus sui ordinis loco privetur, sit cum omnibus qui ei ex delectatione consenserint in conspectu altissimi Dei Patris et unigeniti Filii ejus atque Spiritus sancti perenni anathemate ultus, et divinis vel aeternis addicetur ardoribus concremandus: et insuper quidquid contra hanc regulam sententiae nostrae aut in persona cujuscunque fuerit actum aut de rebus accusatae personae exstiterit judicatum nullo vigore subsistat, quo persona ipsa aliter quam decernimus judicata aut testimonii sui dignitatem amittat aut quaestu rei propriae careat. Nec enim haec et talia promentes, principibus domesticae correctionis potestas adimitur: nam specialiter (0491D)de laicis illis quos non culpa infidelitatis astringit sed aut servitii sui officio torpentes aut in commissis sibi actibus reperiuntur esse mordaces [ E. 4, mendaces] vel potius negligentes, erit principi licitum hujusmodi personas absque aliquo eorum infamio vel rei propriae damno et servitii mutatione corrigere et in commissos talium alios qui placeant transmutare.

III. De tributorum principali relaxatione in plebe. Tertii ordinis gloriosae insinuationis occursu liberalitas principalis longe lateque diffusa nostro se invexit coetui agnoscenda, quae sicut ex puro fonte rogiae provisionis processit, ita synodalis conventus (0492A)debet sanctione praestringi. Et ideo religiosi principis nostri Ervigii regis affectus in toto gentis suae ambitu usquequaque porrectus de virtute in virtutem quodammodo gradiens et quasi 516 quibusdam passibus ad meliora conscendens, hoc per stylum regiae auctoritatis decrevit, ut omne tributum praeteritorum annorum usque in annum primum regni sui, quod in privatis sive in fiscalibus populis rejacet, absolutionis perpetuae debeat sanctione laxari, ea tantum de ipsis tributis praecipiens thesauris publicis exhiberi, quae exacta et non illata fuisse constiterint. Quod pietatis beneficium admirantes non solum vigorem gloriosae definitioni ejus apponimus, sed et perpetuae excommunicationi eum qui contra haec venerit subjiciendum esse sancimus.

IV. De munitione prolis regis. (0492B) Pridianae diei exercitia gloriosa, quibus per trium capitulorum annotationem pietas principalis se monstravit eximia, cogunt coetus nostri reverentiam aliquid promulgare, quo valeat et pietati regiae vicem beneficentiae reddere et principali soboli ad futurum prodesse. Providentia enim salutaris semper est utilis, imo semper est utile quod ad veram pertineat salutem. Et ideo piae sollicitudinis cura extenti defensionis decretum promulgare praeelegimus in regiam prolem, et tuitionis in futurum obtendere pietatem qui paternis beneficiis nequivimus reddere vicem. De hoc sane principe nostro Ervigio rege id nos definisse conveniet, cujus provide pacato imperio regimur, affectu fovemur, praemiis fruimur, qui profanatoribus (0492C)perditum libertatis decus restituit, qui de accusatis modum quo justissime examinentur decrevit, qui terram gentis propriae et illaesam ab hoste servavit et multiplici tributorum relaxatione erexit; et ideo qui tot erga gentis suae populos ejus beneficia persentimus, dignum est ut saltem ejus filiis fortia tuitionis ad futurum adminicula prorogemus. Contestamur ergo omnes praesentes et absentes seu etiam futuris temporibus subsequentes sacerdotes vel principes seu cujuscunque honoris aut ordinis homines coram Deo et sanctis angelis ejus, ut nullus ad futurum posteritati ejus vel gloriosae conjugi suae Liuvigotoni reginae, atque his qui gloriae suae filiis vel filiabus conjuncti esse noscuntur, seu etiam qui adhuc conjuncti non sunt sed protinus conjungendi (0492D)sunt, injustas laedendi occasiones exquirat; nullus occulte vel publice per quae abdicentur malitiae suae contra eos vota extendat, non eos gladio vel qualibet perniciosa factione interimat; nullus consilium vel opus quibus injuste dejiciantur vel nudentur rebus exhibeat; nullus his injuste violentum tonsurae signaculum imprimat; nullus vestem contra ordinem gloriosae conjugis ejus vel filiabus suis atque nuris mutare praesumat; nullus etiam extra evidentis culpae 517 indicium aut exsiliis eos relegandos inducat, aut eorum corporibus quarumlibet detruncationum vel flagellorum inferat detrimenta, quo cum praememoratis omnibus omnis ejus in tota ad futurum gloriosa posteritas laesionis injustam non perferat (0493A)notam, nec rerum sentiat detrimenta. Si quis autem hominum, cujuslibet sit ordinis aut honoris huic nostrae sententiae non acquiescens filios filiasve gloriae suae una cum serenissima conjuge sua Liuvigotone regina vel supradictis omnibus amodo vel quandoque sine justo partis suae negotio aut laedendos impetierit aut dejiciendos elegerit, vel ex propria deliberatione consenserit quo aut de rebus sibi debitis injuste expoliati nudentur, aut dolo vel machinamento quolibet dejiciantur, sit aeterno anathemate ultus et futuri examinis judicio condemnatus.

V. Ne defuncto principe relictam ejus conjugem aut in conjugio sibi quisque aut in adulterio audeat copulare. Exsecrabile facinus et assuetae admodum iniquitatis (0493B)est opus, defunctis regibus, superstitis ejus conjugis regale torum appetere, et horrendis pollutionum maculis sordidare. Quis enim Christianorum aequanimiter ferat defuncti regis conjugem alieno postmodum connubio uti aut secuturi principis libidini subjugari, ut quae fuit domina gentis sit in postmodum prostibulum foeditatis, et quae toris exstitit regalibus honoris regii sublimitati conjuncta stupris eorum vel conjugiis, quibus pridem dominata est, abdicetur ut reproba? Quid ergo si moriuntur principes? nunquid inhonorandas relinquunt sui corporis partes? aut quia ad gaudia coelestia Christiani transeunt reges, propterea ad contumeliam in saeculo eorum devocandae sunt conjuges? Nusquam ergo inhonorum esse oportet quod honorandum convenit opportune (0493C)haberi. Nulli ergo licebit superstitem reginam sibi in conjugio ducere, non sordidis contractibus maculare: non hoc secuturis regibus licitum, non cuiquam hominum licebit esse permissum. Quod si facere tale aliquid quisquam praesumpserit, quo aut superstitem reginam post decedentis principis mortem sibi in connubio copulet aut adulterina pollutione contaminet, sive sit rex, sive quislibet hominum qui hujus nostrae sanctionis sententiam violare praesumpserit, sit ab omni Christianorum communione seclusus et sulphureis cum diabolo contradatur ignibus exurendus. Quicunque igitur hujus institutionis nostrae praesumpserit convellere vel abradere sanctionem, sit nomen ejus abrasum et deletum de libro vitae, ut tartareas judicii poenas excipiat qui haec decreta honestatis (0493D)devoverit violanda.

518 VI. Ut exceptis servis vel libertis fiscalibus nullus de servitute quorumlibet deinceps aut libertis ad palatinum officium quocunque tempore transeat. Saepe offuscat nobilium genus suberectum servitutis importabile dedecus, quod et generosos adaequatum infamat et dominis plerumque notam proditionis importat. Multos enim ex servis vel libertis plurimum ex regio jussu novimus ad palatinum fuisse pertractos officium, qui tamen affectare cupientes sublimitatem honoris quam illis subtrahebat natio offuscatae originis, dum aequales dominis per susceptum palatinum officium facti sunt, in necem dominorum suorum vehementius grassaverunt, et quod nefas est dicere, etiam hi qui a dominis suis libertatis (0494A)beneficio potiuntur ipsi quoque dominis suis regio jussu tortores existunt. Nam quid jam si praecedentium et antiquorum historica narratione memoremus excidia, in qua obscena servitutis conditio dominorum saepe suorum casum operiens et regnum pariter labefactare fecit et dominos? Ac proinde hortante pariter ac jubente praedicto gloriosissimo principe hoc nostri coetus aggregatio observandum instituit, ut exceptis servis vel libertis fiscalibus nullus servorum atque etiam libertorum quorumlibet deinceps ad palatinum quandoque transire permittatur officium, nec etiam locorum fiscalium atque etiam proprietatis regiae adminiculatores vel actores fieri quolibet tempore admittantur, sed conditionis suae usum deinceps unusquisque servorum vel libertorum veraciter reminiscens (0494B)ita sibi ab ordine palatino extorris proficiat, ut dominis suis vel dominorum suorum posteritati nec noceat nec aequalis existat. Quod si deinceps quorumcunque sit libertus seu etiam servus vel omnis eorum adfutura progenies, qui post hujus sanctionis nostrae sententiam ad officia praemissa accedat, illic quolibet tempore aut serviturus aut obsequendus modis omnibus contradatur, ex quo aut servitutis originem duxit aut libertatis decus subire promeruit.

VII. De his qui pro accidentia jurgiorum altaria nudare praesumunt vel luminaria ecclesiae subtrahunt. Vae his qui faciunt opus Domini fraudulenter et desidiose, propheticus sermo annuntiat; et si illi vae incurrunt qui negligenter opus Domini faciunt, quod supplicium merebuntur qui divinae servitutis cultum (0494C)malitia intercedente ab altariis Christi subducunt? illos dicimus qui obstinatae mentis dolositate confusi, cum aliqua eos molestia fraternorum jurgiorum pupugerit, insana illico temeritate 519 abrepti altaria nudantes sacratis vestibus exuunt, luminaria subtrahunt, ac divinorum sacrificiorum cultum malitia intercedente subducunt, et quod in hominibus se vindicare non possunt, injuriam Deo, quod pejus est, inferunt. Unde si hujusmodi pro fraterno odio homicidae reatu adstringitur, pro contemptu divino quid poenae merebitur? etenim juxta quod divinus sermo increpitat: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si quis autem peccaverit in Deum, quis pro eo rogaturus est? Facile ergo talium sacerdotum excessibus illa Domini sententia coaptabitur, qua malitia (0494D)percutitur sacerdotum. Dicit enim: Honorificantes me honorificabo, qui autem contemnunt me erunt ignobiles. Quicunque ergo sacerdotum vel ministrorum deinceps causa cujuslibet doloris vel amaritudinis permotus aut altare divinum vestibus sacratis exuere praesumpserit, aut qualibet alia lugubri veste accinxerit, seu etiam si consueta luminariorum sacrorum obsequia de templo Dei subtraxerit vel extingui praeceperit aut quodcunque lugubritatis in templo Dei induxerit, atque, quod pejus est, occasionem nutrierit unde de templis Domini aut officia consueta desint aut oblatio singularis sacrificii videatur in aliquo defrandari, si eum antea verae poenitudinis coram metropolitano satisfactio non purgaverit, ignobilitati (0495A)perpetuae mancipatus juxta superiorem sententiam Domini et loci sui dignitate se noverit et honore privari; illis procul dubio personis ab hac ultionum sententia separatis, quae aut contaminationem sacrorum ordinum vel subversionem sanctae fidei metuentes aut hostilitatem vel obsidionem perferentes, seu etiam divinorum judiciorum sententiam metuentes talia fecisse contigerit, in quorum facto plus humilitas qua Deus placetur quam interni laboris dolositas declaratur.

VIII. Ne admonente metropolitano quisquam ex confinitimis ad locum ubi invitatur venire contemnat. Si generaliter obediendum omni fratri in tantum a Christo praecipitur, ut non solum si angariati fuerimus passibus mille obedientiae vota paremus, sed (0495B)etiam gemino id charitatis officio peragamus, jam quomodo obediendum est praeeminenti? Quibus Apostolus ita obedire praecepit ne de inobedientia fratris videantur ullo modo contristari. Accidit enim multoties ut causa salutis alicujus vel collationis necessariae evocati a principe vel metropolitano confinitimi sacerdotes venire differant, et diversis excusationibus agant, quibus implere quae jubentur omittant. Hac de re nascitur et difficultas ordinibus 520 et contemptus majoribus: et ideo si quis episcoporum a principe vel metropolitano suo admonitus designato sibi dierum rationabili ad veniendum spatio sive pro festivitatibus summis, Pascha scilicet, Pentecoste et Nativitate Domini celebrandis, sive pro causarum negotiis seu pro pontificibus consecrandis (0495C)vel pro quibuslibet ordinationibus principis, excepta inevitabili necessitate infirmitatis quae testibus possit comprobari idoneis, ad constitutum diem venire distulerit, contemptorum se noverit excommunicatione mulctari: si tamen exceptis supra taxatis capitulis aut fluminum aut aerum procellosa immensitas ad praefinitum diem aditum ei subduxerit properandi, quod tamen et hoc ipsum convinci idoneis testibus oportebit. Hanc etiam et illi ex pontificibus sententiam merebuntur accipere qui exortos contra se clamores negotiorum admoniti a metropolitano distulerint emendare atque compescere, aut si admoniti ut ad judicium primae sedis accedant aut per se noluerint properare aut vades suos neglexerint legaliter informatos dirigere.

IX. De confirmatione concilii Toletani duodecimi quod factum est anno primo gloriosissimi Ervigii regis. (0495D) Licet unanimi consensionis nostrae judicio gesta synodalia Toletani concilii duodecimi acta sunt atque disposita, quae anno primo gloriosi principis Ervigii in hac urbe regia celebrata sunt, nunc tamen iterato inconvulsibilis nostrae definitionis assensu ea ipsa gesta, prout gesta sunt vel conscripta, omni temporum aeternitate valitura decernimus et omnimodae soliditatis vigore firmamus juxta ordinem capitulorum, qui in eisdem gestis conscriptus esse probatur, id est: De agnita et confirmata praeelectione fastigii (0496A)principalis in nomine gloriosi domini nostri Ervigii regis. Item: De his qui poenitentiam non sentientes accipiunt. Item: De culpatorum receptione vel communione apud Ecclesiam. Item: Ut in locis ubi episcopus non fuit nunquam episcopus ordinetur. Item: De quorumdam consuetudine sacerdotum foedissima, qui oblatis Deo per se sacrificiis non communicant. Item: De concessa Toletano pontifici generalis synodi potestate, ut episcopi alterius provinciae cum conniventia principum in urbe regia ordinentur. Item: De recepto testimonio personarum qui per legem quae de promotione exercitus facta est testificandi licentiam perdiderunt. Item: De his qui uxores suas divortio intercedente relinquunt. Item: De confirmatione legum quae in Judaeorum nequitiam (0496B)promulgatae sunt juxta earumdem legum praefixum ordinem 521 titulorum, qui in eodem canone annumerantur. Item: De his qui ad ecclesiam confugium faciunt. Item: De cultoribus idolorum. Item: De interdicto temporis constituti quo debeat concilium celebrari. Item: Conclusio definitionum in qua et Deo gratiae referuntur et pro principe exoratur: statuentes videlicet, ut qui contra supradictorum capitulorum decreta venire praesumpserit, et ecclesiasticae excommunicationis sententia feriatur et ad legem illam gloriosi principis, quae in confirmatione ejusdem concilii facta est, teneatur obnoxius.

X. Utrum audeant ministrare hi qui poenitentiam accipiunt in sacerdotio constituti. Tertii diei necessario collationis eventu visum (0496C)nobis est antiquorum Patrum indagare de poenitentum regulis institutum: etenim digno nobis venerandus honore sanctissimus frater noster Gaudentius Valeriensis sedis episcopus per vicarium personae suae ad concilium destinatum congressus est nostri reverentiam coetus, insinuans sacrosancto synodali conventui quod incommodae valetudinis nimietate praeventus per manus impositionem subactus fuisset poenitentiae legibus. Sed utrum accepta poenitentia liceret sibi praecepta sui ordinis contrectare mysteria vel militarum solita explere officia, per synodalia instructionis se maluit certificari responsa. Tunc collatis in unum de hujusmodi canonicis instrumentis hoc sancta synodus definivit, ut reconciliatione praemissa soliti ordinis retentet officia. Si enim regulae (0496D)praecedentium Patrum eos qui poenitentiam in discrimine mortis accipiunt et nulla de se manifesta scelera confitentur, si adsit tamen in his et talibus probitas morum, ad ecclesiasticos gradus pervenire permittunt, quanto magis ut hi qui in ipso sacerdotio constituti poenitentiam accipiunt a sui ordinis officio retrahantur, tantum si se ipsi mortalium criminum professione propria non notarunt? Cum enim omnis sacerdos tunc sibi licitum sacrificare sciat, quando a malis actibus vacat, qua ratione qui poenitentiae remedium suscipit quod datur in remissionem peccati a sacrificiis divinis se abigit? Poenitentia enim ad hoc suscipitur, ut et peccatum diluat et peccati sordes (0497A)nominem iterare non sinat: qui ergo confidit per susceptam poenitentiam dimissa sibi peccata, cur confidenter ad altare Domini non accedat, vel cur ordinis sui non audeat retentare officia, cum hoc alteri non liceat nisi ei qui se a peccatis abstineat? etenim cum poenitentiam accipimus, ad similitudinem conditoris nos reformasse conamur: reformatio igitur ipsa medicamentum est quo delentur 522 piacula. Si enim medicamentum istud assumitur, recte creatori suo anima reformatur, recte etiam sacrificandi Deo cultus assumitur, quia in eo similitudo conditoris agnoscitur: si autem poenitentiae medicamentum subtrahitur quod in remissionem peccatorum accipitur, ad similitudinem factoris uspiam non venitur. Etenim poenitentia, ut dictum est, (0497B)in remedium peccati accipitur, sacerdotium vero propter munditiam retentatur, ut hoc sacerdotis et vita ita fructu bonorum operum floreat, quo et in se delicti passiones exstinguat et praedicamento suo in aliis peccati regnum potentialiter destruat. Huic igitur taliter, ut praemisimus, sacerdoti viventi quid oberit si post acceptas poenitentiae leges divinis altaribus propitiationis [ E. 4, propositionis] offerat panes? Aut nunquid poenitentiae donum, quod in remedium fit peccati, in prohibitionem devocandum est sacramenti? Nusquam ergo poenitentiae praecepta privabunt jura coelestia: poenitens enim abstinere a peccatis pariter et negotiorum saecularium tumultibus debet, non ab iis quae sancta videntur et summa sese abstrahere, quae operantem plus expiant quam commaculando (0497C)deturpant. Scriptum est enim: Sacerdos ad omnem mortuum non accedat; id est mortalium criminum se implicatione non polluat. Non enim dixit Deus, ut sacerdos ad sancta quaeque non auderet accedere, de quibus praeceperat ut nullo modo sacerdos de sanctis exiret, sed ut mortis opera non auderet contingere: ergo abigenda sunt ab omni sacerdote quae maculant, exercenda quae mundant. His ergo rationabili sanctione [ Ae., sermocinatione] praemissis hoc sancta synodus definivit, ut stante priscorum canonum sanctione quicunque pontificum vel sacerdotum deinceps per manus impositionem poenitentiae donum exceperint, nec se mortalium criminum professione notaverint, tenorem retentandi regiminis (0497D)non omittant, sed per metropolitanum reconciliatione poenitentium more suscepta solita expleant ordinis sui officia vel caetera mysteriorum sibi credita sacramenta. Hoc tantum est observandum, ut si aut ante acceptionem poenitentiae adjudicatus nec reconciliatus reperitur pro culpis aut si in ipsa perceptione poenitentiae implicatum se dixerit mortalibus factis, juxta aestimationem metropolitani abstinere hujusmodi oportet a praemissis officiis: caeterum si, ut dictum est, sub poenitentiae perceptione consistens nihil mortalis criminis se admisisse praedixerit, tamen quod fateri hominibus erubescit absconsum intra claustra sui pectoris delitescit, noverit ipse sibi de se potestatem esse concessam, ut (0498A)juxta conscientiae suae fiduciam, utrum audeat aut non audeat sacrificare Deo ex sui potius arbitrii 523 potestate quam ex nostri judicii permissione procedat.

XI. Ne quis alienum clericum vel monachum suscipiat fugientem. Multae super hoc capitulum Patrum praecedentium sententiae manaverunt, quo multiplici prohibitione sancitum est, ut alterius clericum nemo sollicitare, nemo fugientem recipere, nemo etiam aut obcelare aut ordinare auderet. Sed quia abundante iniquitate et refrigescente charitate nec honestas attenditur nec cupiditas inhibetur, agendum est ut quos impunis admonitio non emendat evidens sententia damnationis coerceat. Placuit ergo, ut nullus alienum presbyterum, abbatem, ministrum sive subdiaconum vel (0498B)quemlibet clericum seu etiam monachum fugientem vagumque suscipiat, non ad fugam suadeat, non fugae latibulum praebeat, non apud se habito vel retento humanitatem impendat, non occasiones quibus quasi se nesciente alibi lateat turpi oppositione confingat; nam horum omnium casibus non solum turpatur honestas sed et frequenti dolorum acerbitate confoditur fraternitas. Etenim si dicat quis simplici animo alterius clericum suscepisse nec nosse eum fugitivum existere, tunc evidens innocentiae suae puritas approbanda est, quando eum quem suscepit et infra octo dies juxta legum sanctionem judici praesentaverit et infra tempus legibus constitutum illic fugitivum reduxerit unde per fugam vagabundus exivit. Quicunque ergo ex pontificibus seu sacerdotibus vel ministris (0498C)caeterisque religiosis hujus institutionis nostrae violaverit sanctionem, si hujusmodi susceptor episcopus est, et eum quem suscepit, cum his quae habere potuit et ei a quo evagatus est sine dilatione restituet, et insuper ut vere sacrilegus et transgressor institutionis paternae tanto tempore excommunicatum et remotum se a suis officiis noverit esse, quanto eum qui fugiit sub sua potestate contigerit remorasse. Si autem hujus institutionis nostrae praevaricator presbyter, diaconus vel quilibet ex religiosis videatur haberi, reddito eo cum rebus sibi debitis quem suscepit, ipse solus apud eum anno integro sub poenitentiae censura deputatus tenebitur, cujus fugitivum suscepisse monstratur. Quicunque tamen talibus humanitatem impenderint, eadem et simili censura (0498D)legum exquirendos et obstringendos se noverint, qua susceptores fugitivorum legis sanctione praemonentur adstringi. Illi tamen qui praedecessorum suorum id actum esse temeritate contendunt, tunc immunes ab hujus ultionis sententia habebuntur, si a tempore ordinationis 524 suae infra duorum mensium spatium, ejus qui apud se est et latebram publicaverint et personam domino fugitivi reduxerint. His sane, qui de confinitimis episcopis caeterisque ecclesiarum rectoribus ad metropolitanum suum pro causarum suarum necessitate confugiunt, sicut licentia talibus perfugii datur, ita hi qui eos susceperint damnari utpote receptores fugitivorum non poterunt, (0499A)praesertim si et publice illos apud se habeant et eos cum quibus actiones habuerint ad reposcentis vocem conventuros admoneant.

XII. De non excommunicandis a proprio episcopo personis illis quae ad metropolitanum suum negotia sua suggesturi accesserint. Quicunque ex clericis vel monachis causam contra proprium episcopum habens ad metropolitanum suum causaturus accesserit, non ante debet a proprio episcopo excommunicationis sententia praedamnari, quam per judicium metropolitani sui, utrum dignus excommunicatione habeatur, possit agnosci. Quod si ante judicium quis episcoporum in talium personas excommunicationis sententiam prompserit, illis penitus quos ligaverint absolutis, in se illam noverit retorqueri sententiam: quod etiam et inter metropolitanos (0499B)convenit observari, si praegravatus quis a metropolitano proprio ad alterius provinciae metropolitanum molestiam pressurae suae agnoscendam intulerit [ Ae., T. 2, detulerit], aut si inauditus a duobus metropolitanis ad regios auditus negotia sua perlaturus accesserit, et ob hoc excommunicationis jugulum a proprio episcopo illi videatur infigi, hoc tantum est observandum, ut si prius unumquemque excommunicationem contigerit suscepisse antequam a proprio episcopo ad alium pertransiret, tandiu excommunicatus apud eum cujus judicium petiit habeatur, quandiu excommunicatoris sui objectibus, utrum juste an injuste alligatus sit, agnoscatur.

XIII. De relatione gratiarum quae post peractionem concilii Deo et principi persolvuntur. (0499C)His ergo omnibus synodicis institutis subscriptionis nostrae robur apponimus et sub terrore divino perenni ea quae decrevimus memoriae consecramus, dantes immortali Deo nostro gloriam pariter et honorem, cujus inspiratione aguntur omnia quae salubriter exercentur: invictissimo quoque atque religiosissimo principi Ervigio regi multiplicem gratiarum exhibitionem persolvimus, cujus clementissimo jussu in unum coetum 525 aggregandi convenimus. Sit illi pax optabilis et beata: ducat quoque tempora procursu longioris aevi felicia, et post imperialia terreni regni sceptra coronandus perveniat ad coelestia regna, praestante Jesu Christo Domino Deo et Salvatore nostro, qui cum Deo Patre et sancto Spiritu (0499D)unus in Trinitate vivit et gloriatur Deus in saecula saeculorum. Amen.

Pontifices.

Ego Julianus indignus sanctae Ecclesiae Toletanae metropolitanus episcopus instituta a nobis definita subscripsi. Ego Liuva Bracarensis et Dumiensis episcopus. Ego Stephanus Emeritensis episcopus. Ego Floresindus Hispalensis episcopus. Ego Leander Ilicitanus episcopus. Ego Palmatius Urcitanus episcopus. (0500A) Ego Theudericus. Ego Concordius Palentinus episcopus. Ego Mummulus Cordubensis episcopus. Ego Antonianus Bastitanus episcopus. (0499D)Assidonensis episcopus. Ego Stercorius Aucensis episcopus. Ego Geta Iliplensis episcopus. Ego Monefonsus Egiditanus episcopus. Ego Froaricus [ Ae., Fodaricus] Portucalensis episcopus. Ego Gregorius Oretanus episcopus. Ego Agricius Complutentis episcopus. Ego Proculus Bigastrensis episcopus. Ego Miro Conimbriensis episcopus. Ego Crescitarus Biterrensis episcopus. Ego Cecilius Dertosanus episcopus. (0500B) Ego Attila. Ego Alaricus. Ego Ella Segontiensis episcopus. Ego Sonna Oxomensis episcopus. Ego Sempronius Arcavicensis episcopus. Ego Reparatus Vesensis episcopus. Ego Cuniuldus Italicensis episcopus. (0499D)Auriensis episcopus. Ego Gundulfus Lamecensis episcopus. Ego Felix Iriensis episcopus. (0500D)Cauriensis episcopus. Ego Bellitus Ossonovensis episcopus. Ego Euphrasius Lucensis episcopus. Ego Joannes Pacensis episcopus. Ego Oppa Tudensis episcopus. Ego Asturius Setabitanus episcopus. Ego Deodatus Segoviensis episcopus. (0500C) 526 Ego Onemundus. Ego Onegisis. Ego Tructemundus Elborensis episcopus. Ego Sisebado [ Ae., T. 2, Sisebaldo] Tuccitanus episcopus. Ego Vincentius Magalonensis episcopus. (0500D)Avilensis episcopus. Ego Theodulphus Astigitanus episcopus. Ego Gratinus Egabrensis episcopus. Ego Sarmata Valentinus episcopus. (0500D)Salamantinus episcopus. Ego Brandila Laniobrensis episcopus. Ego Florus Mentesanus episcopus. Ego Olipa Segobricensis episcopus. Ego Euredus Ilerdensis episcopus. Ego Ara Olyssiponensis episcopus. (0500D) Abbates.

Absalius abbas. Faustinus abbas. Gerontius abbas. Castorius abbas. Gabriel abbas. Sisebertus abbas. Felix abbas [ Ae., T. 2, archipresbyter]. Wisandus abbas [ Ae., T. 2, archidiaconus]. Vincentius abbas [ Ae., T. 2, primiclerius]. (0501A) Vicarii episcoporum. Gratianus [ Ae., T., 2, Gratinus] presbyter agens

Pacatus indignus abbas, agens vicem Suniefredi Narbonensis sedis episcopi, haec instituta synodalia ubi interfui subscripsi. Spasandus archidiaconus agens vicem Cypriani Tarraconensis episcopi. Laulfus diaconus agens vicem Idalii Barcinonensis episcopi. Gisebertus diaconus agens vicem Ausemundi episcopi de Loteba. Fredebadus abbas agens vicem Valderedi Caesaraugustani episcopi. Veremundus abbas agens vicem Clari Elenensis episcopi. (0501B) vicem Joannis Egarensis episcopi. Sisuldus abbas agens vicem Stephani Carcassensis episcopi. Audericus presbyter agens vicem Rogati Beatiensis episcopi. Secorius [ E. 4, Sedecorius] abbas agens vicem Gaudilani Emporitani episcopi. Stabilius abbas agens vicem Jacobi Gerundensis episcopi. Baroncellus diaconus agens vicem Antherii Tirassonensis episcopi. Calumniosus diaconus agens vicem Samuelis Malacitani episcopi. (0501C)Audebertus abbas agens vicem Gudiseli Oscensis Cixila presbyter agens vicem Wisifredi Ausonensis episcopi. Joannes abbas agens vicem Reginei Aucensis episcopi. Felix abbas agens vicem Ergabadi Eliberitani episcopi. Samuel presbyter agens vicem Felicis Dianiensis episcopi. 527 Citrunius abbas agens vicem Euphrasii Calagurritani episcopi. Dexter diaconus agens vicem Primi Agathensis episcopi. Vincolamus diaconus agens vicem Attilani Pampilonensis episcopi. (0501D) episcopi. Leopardus abbas agens vicem Aurelii Asturicensis episcopi. Habitus diaconus agens vicem Potentini Verecensis episcopi. Tuentius presbyter agens vicem Riccilani Accitani episcopi. Florentius presbyter agens vicem Leuberici Urgelitani episcopi. Vincentius abbas agens vicem Gaudentii Valeriensis episcopi. (0502A) Viri illustres officii palatini.

Guiliangus. Sunifredus. Ostrulfus comes haec instituta ubi interfui annuens subscripsi. Wadamirus comes Scanciarum et dux similiter. Reccaredus comes Scanciarum et dux similiter. Argemirus comes Cubiculi et dux similiter. Egica comes Scanciarum et dux similiter. Isidorus comes Thesaurorum et dux similiter. Sisebutus comes Scanciarum et dux similiter. Valdericus comes civitatis Toletanae similiter. Vitulus comes Patrimonii similiter. Cixila comes Notariorum similiter. (0501D)comes Scanciarum et dux similiter. Gisclamundus comes Stabuli similiter. (0501D)Spatarius et comes similiter.(0502B) Torrosarius. Aldericus Spatarius et comes similiter. Adeliubus comes Scanciarum similiter. Theudila procer similiter. Salamirus comes Scanciarum similiter. Ataulfus comes Cubiculariorum similiter. Nilacus Spatarius et comes similiter. Severinus comes Spatariorum similiter. Trasericus Spatarius et comes similiter. Audemundus procer similiter. Sisimirus Spatarius comes et dux similiter. Trasimirus procer similiter. (0502D)comes Spatarius similiter. Recaulfus procer similiter. In nomine Domini Flavius Ervigius rex omnibus privatis sive fiscalibus populis. (0502C)Magnum pietatis est praemium quo removentur gravedines pressurarum, quia illud semper ante Dei oculos perfectae miserationis 528 sacrificium approbatur, quo fit relevatio miserorum et ex hoc salvatio inducitur terrae per quod pressurae subvenitur humanae. Judicium est quippe salutare in populis quando sic commissa reguntur, ut nec incauta exactio populos gravet, nec indiscreta remissio statum gentis faciat deperire. Tempora ergo nostrae gloriae misericordiae beneficiis condienda sunt, ut parcente nobis Deo ipsi quoque populis parcere videamur. Votivum igitur omnipotenti Deo meo cordis sacrificium delibare praeoptans, in nomine divino omnibus populis regni nostri tam privatis quam etiam fiscalibus servis, viris seu etiam feminis sub tributali exactione (0502D)in provinciam Galliae vel Gallaeciae atque in omnes provincias Hispaniae consistentibus hoc decretum beneficium in Dei nomine prorogamus, ut quidquid in praeteritis annis de ratione tributi usque ad primum nostrae clementiae annum thesauris publicis redhibere videmini, totum vobis ex integro noveritis esse concessum, qualiter usque ad praedictum primum nostrae gloriae annum quidquid de ratione tributorum apud vos rejacet, sic totum donatum vobis a serenitate nostra habeatis, ut nullam ex hoc abinceps de praeteritis annis exactionem publicam pertimescatis; (0503A)ea tamen ratione servata, ut ea quae in praeteritis exacta sunt et fisco nostro illata non sunt ab his qui ea exegerunt in publico inferantur. Quod si distulerint et hoc confestim inferre neglexerint, in quadruplum una cum satisfactione disciplinae juxta quod nostra mansuetudo decreverit id ipsum thesauris publicis persolvent. Certe si quisquis ille dux comes, tiuphadus, numerarius, villicus aut quicunque curam publicam agens tributa exacto sibi commisso annis singulis plenario numero non exegerit. aut exacta apud se retinuerit, et ea statim thesauris publicis inferre neglexerit, duplata tributa ipsa de propriis rebus suis modis omnibus in publico inscribet. Hoc tamen speciali et evidenti serenitatis nostrae sententia definimus, ut nullus (0503B)de supradictis comitibus, tiuphadis, vicariis, numerariis, seu quibuscunque curam publicam agentibus quascunque exactiones pro hoc negotio pietatis cuilibet ex vobis, quibus et relaxatio mansuetudinis nostrae conceditur, quodcunque exigere praesumpserit, aut quispiam eorum vobis pro tali causa aliquid abstulerit aut ab aliis oblata sibi acceperit, et pro his causis quibuslibet modis aliquid mutilare praesumpserit, in quadruplum de quidquid acceperit cui nostra clementia elegerit universa restituat. De terris vero vel vineis, quas pro eodem tributo quicunque supradictorum curam publicam agentium 529 vobis privatis vel fiscalibus populis abstulit vel accepit, fruges aridas et liquidas exinde in praeteritis annis unusquisque exactor collegit in rationem (0503C)ipsius tributi, hoc sibi imputet et terras ipsas vel vineas vobis de quorum jure ablatae sunt restituere non differat. Sic enim dignum est ut quod hujus pietatis nostrae sinceritate depromitur ita a cunctis sine cujusquam exactionis stimulo peragatur. Datum sub die Kalendas Novembris anno feliciter quarto regni nostri Toleto.

Lex in confirmatione concilii edita. In nomine Domini Flavius Ervigius rex. Eximia synodalis auctoritas et veneranda est pariter et tremenda, quae in tantum per donum sancti Spiritus agitur ut ex diversitate multorum animorum et cordium unum cor unamque animam fecisse monstretur, dum numerositas aggregata pontificum non per sententiam (0503D)discrepat, non per stimulum diversa objectat, nec per judicium aliud unus quam universitas format. Et ideo reverendum mihi conventum synodalis concilii, in cujus medio praesentia sancti Spiritus se habitare promisit, devote venerans instanterque honorans, ea quae illorum ore nostraeque gloriae hortatu digesta sunt in notitiam deducimus singulorum: illa dicimus synodalis concilii gesta, quae anno quarto regni nostri in Toletana urbe noscuntur esse confecta, quarum institutionum evidentia sine cunctatione omnibus innotescat, hic ea praeelegimus specialiter renotanda. Est igitur primus canon: De reddito testimonio dignitatis eorum quos profanatio infidelitatis cum Patro traxit in societatem tyrannidis, quos celsitudo nostra una cum filiis per hujus nostrae legis edictum (0504A)et testimonio nobilitatis pristinae uti et rebus quas per auctoritatis nostrae vigorem perceperint decernimus revestiri. Item secundus est titulus: De accusatis sacerdotibus, sed etiam optimatibus palatii atque gardingis, sub qua eos justitiae cautela examinari conveniat, quos gloriae nostrae mansuetudo juxta ipsius canonis instituta nullis tormentorum generibus ante publicam discussionem subjici censuit, sed omnes qui deinceps fuerint accusati juxta sanctionem praedicti capituli erunt procul dubio judicandi. Unde id specialiter observandum fore censemus, ut quidquid contra hanc regulam sententiae nostrae vel praedicti canonis institutionem aut in personam cujusquam fuerit actum, aut de rebus accusatae personae exstiterit judicatum, juxta praedicti canonis instituta nullo vigore (0504B)subsistat quo persona ipsa aliter quam decernimus judicata aut testimonii sui dignitatem amittat aut quaestu rei propriae careat. Tertius quoque canon est: De tributorum principali relaxatione 530 in plebe, ubi nostrae gloriae auctoritate simul et exhortatione sancitum est ut omne tributum praeteritorum annorum usque in annum primum regni nostri, quod in privatis sive in fiscalibus populis rejacet, absolutionis perpetuae debeat sanctione laxari: ea tantum praecipiens thesauris publicis exhiberi, quae exacta et non illata fuisse constiterit. Quartus post haec sequitur canon: De munitione prolis quem prompto voluntatis adnisu omnis conventus sacerdotum atque etiam seniorum condere praeelegerunt. Quintus canon sequitur: Ne defuncto principe relictam ejus conjugem (0504C)quisquam sibi aut in conjugio aut in adulterio audeat copulare. Sextus deinde sequitur canon: Ut exceptis servis vel libertis fiscalibus nullus de servitute quorumlibet aut libertis deinceps ad palatinum officium transeat: quod si fecerint, praesentis legis nostrae edicto ad propriae servitutis jugum modis omnibus reducendi sunt, qualiter aut dominis suis, si superstites sunt aut eorum propinquis, quibus decedentium successio ex lege debetur, servituri tradantur. Post hunc septimus est canon: De his qui pro accidentia jurgiorum altaria nudare praesumunt vel luminaria ecclesiae subtrahunt. Octavus quoque canon sequitur: Ne admonente metropolitano quisquam ex confinitimis ad locum ubi invitatur venire contemnat. Nonus (0504D)quoque canon subsequitur: De confirmatione concilii Toletani duodecimi quod factum est anno primo gloriae nostrae. Decimus huic canon adjungitur, ubi speciali sententia definitur: Utrum audeant ministrare hi qui poenitentiam in sacerdotio constituti accipiunt. Undecimus quoque canon habetur: Ne quis alienum clericum vel monachum suscipiat fugientem. Duodecimus post haec canon scribitur: De non excommunicandis a proprio episcopo personis illis quae ad metropolitanum suum negotia sua suggesturi accesserint. Ultimus et tertius decimus post hunc canon subsequitur: De relatione gratiarum quae post peractionem concilii Deo et principi persolvuntur. Quae omnia praemissa synodalia institutionum decreta a praesenti die vel tempore omni cura omnique vigilantia (0505A)per cunctas regni nostri provincias decernimus observanda, qualiter et perspicuum auctoritatis validae fastigium subeant et perpetuo vigoris ordine solidata persistant. Quamobrem sacrae hujus legis oraculo omnibus generaliter religiosis atque etiam laicis sub regni nostri ditione manentibus interdicimus pariter et jubemus, ut praedicta synodalia gesta nullus contemnat, nullus etiam praeterire aut convellere audeat, nemo notus harum constitutionum jura resolvat, nemo incognitus nescientiae suae objectibus excusare conjiciat; nam a praememorato superius die et tempore et auctoritatis debitae vigore pollebunt 531 et institutionum suarum regulis cunctorum universitas adstringetur. Si quis autem hujus nostrae legis (0506A)violator exstiterit ac non potius ea quae praemissa sunt custodierit, et diutinam ecclesiasticae disciplinae excommunicationem accipiat, et decimam partem rei suae fisci partibus sociandam amittat. Quod si nihil habuerit facultatis unde praedictam compositionem persolvere possit, absque aliquo infamio sui quinquaginta 532 eum oportebit ictibus verberari. Hujus igitur legis nostrae decretum, quod in confirmationem hujus sacri concilii noscitur promulgatum, gloriosae manus nostrae exaratione subscripsimus et ad perennem memoriam valorem ei perpetuum innodamus. Edita lex in confirmatione concilii Toleto sub die Idus Novembris aera DCCXXI anno quoque feliciter quarto regni gloriae nostrae in Dei nomine.

LIX CONCILIUM TOLETANUM XIV DECEM ET SEPTEM EPISCOPORUM, HABITUM ANNO QUINTO ERVIGII PRINCIPIS. (0505) I. De praememoratione aggregati concilii et relatione principalis edicti, quod jussum est synodum agitari. (0505B) Cum serenissimus et perspicuus princeps Ervigius gloriosus amator verae fidei, imo amabilis filius Ecclesiae Christi, promissionis suae non immemor, ob confutandum Apollinaris dogma pestiferum, de quo sibi a Romano praesule fuerat nuntiatum, strenuo et invicto suae celsitudinis jussu nos omnes praeciperet aggregari in unum, hoc dedit speciale edictum, ut quia sicut oportebat pro tantae rei negotio pertractando generale concilium fieri varia adversitatum incursio non sineret, saltem adunata per provincias concilia fierent; et siquidem hic primum a nobis in urbe regia synodus ageretur, deinde in singulis quibusque provinciis singulare haberetur concilium, quod quidquid (0505C)hic actum per Toletanam synodum reliqui primarum sedium praesules suorum vicariorum relatibus comperissent, id etiam in postmodum ipsi per discreta provinciarum suarum concilia observarent, sicque haec nostri concilii gesta essent illis omnibus in toto communia, utpote ab ipsis edita atque ipsis coram positis roborata quae utique per legatos suos confirmanda decreverant, quo ex hoc unum et indivisibile fieret cunctorum Hispanorum praesulum per totam Hispaniam vel Galliam synodale edictum, ex quo omnium metropolitanorum fuisset et assensibus promulgatum. Nos proinde Carthaginis provinciae praesules anno quo supra, sub die decimo octavo Kalendas Decembris in praememorata Ecclesia debitis ordinibus consedentes causae hujus ordinem et totius rei (0505D)negotia retexentes, quibus Romanae sedis fueramus litteris invitati, sic patula et communi sumus voce exorsi.

II. De initio relationis quo concilium coepit gestorum synodalium et epistolae Romani pontificis facere mentionem. Clara omnis notio populos Hispaniae implet quod (0506B)decurrentis evoluti temporis serie per Romani praesulis bajulum gesta synodalia societati nostrae advecta sunt, quibus Constantinopolim Constantino pio et religioso principe mediante magna et sublimis copia aggregata pontificum Apollinaris dogma comperimus fuisse destructum: cum quibus etiam gestis Leonis quoque antiquae Romae pontificis invitatoria epistolaris gratiae consulta suscepimus, per quae omnis ordo gestorum gestaque ordinum dilucide ut acta sunt nostris sensibus patuerunt. In cujus etiam glorioso epistolae tractu ad hoc omnes praesules 533 Hispaniae invitati sunt, ut praedicta synodalia instituta quae miserat nostri etiam vigoris manerent auctoritate suffulta, omnibusque per nos sub regno Hispaniae consistentibus patescerent divulganda.

III. De adversitate duplici qua non potunt generale concilium fieri. (0506C) Et haec siquidem totius allegationis illatio exhibita nobis est temporis infesti urgente pressura, quo non solum tellus omnis hyemali stricta gelu glaciali nivium immensitate duruerat, sed et tunc quando e vicino ex generali concilio nos absolutos jam esse constabat. Quo gemino obsistentis causae obice praepediti generaliter iterato tunc non quivimus aggregari, quos et vicina concilii absolutio propriis sedibus reddiderat imminutos et procellosi temporis adversitas non sinebat iterum adunari dispersos. Sed licet in unum generaliter colligi per idem tempus Hispanorum omnium praesulum societas nequivisset, sparsis (0506D)tamen sedibus atque locis praefatas gestorum regulas pertractandas suscepimus, susceptas perlegimus, approbantes in his de utrarumque Jesu Christi filii Dei differentia naturarum, quo gemina in eo voluntas et operatio praedicatur, recti dogmatis sensum, inculpandae disputationis edictum, apostolicae traditionis stylum.

IV. De responsis partis nostrae. (0507A) Placuit proinde illo tunc tempore apologeticae defensionis nostrae responsis satisfacientes Romano pontifici ea ipsa gesta firmare nostraeque fidei sensum purissima verborum enodatione depromere. Et quia illic de hac gemina voluntate et operatione Jesu Christi filii Dei copiose et dilucide insigniuntur quae vera sunt, quae jam utique Romanis partibus per legatos Hispaniae destinata sunt; nunc nobis id operis restat, ut juxta canonum speciale decretum, quo concilium generale pro fidei causis aggregari praecipitur, utraque operum gesta et synodico dirimantur examine et discreta conciliorum fulciantur auctoritate, quo juxta edictum praememorati principis gloriosi adunato per singulas quasque provincias regni (0507B)ejus conciliorum conventu, synodica iterum examinatione decocta vel communi omnium conciliorum judicio comprobata per singula Hispaniae provinciarum concilia praememorata synodi gesta, seu etiam eadem partis nostrae responsa omnium notionem attingant, salubri etiam divulgatione in agnitionem plebium transeant.

534 V. De iterata discussione praememorati concilii. Communi proinde jam omnium judicio placet, ut quia generaliter in unum omnes Hispaniae praesules aggregari non quivimus, saltem specialiter discretis provinciis concilia celebremus, quo praedicta synodi gesta vel nostrae partis responsa et digno probitatis demum decoquantur judicio et synodico laudabili illustrentur stylo. Adeo nos primum omnes Carthaginis (0507C)provinciae pontifices pari animorum judicio praedicta gesta cum antiquis conciliis conferentes, assistentibus quoque nobis vicariis reverendissimorum sublimiumque primarum sedium episcoporum, id est, Tarraconensis provinciae Cypriani, Narbonensis Sunifredi, Emeritensis Stephani, Bracarensis Juliani, Hispalensis Floresindi, iterato ea ipsa gesta probavimus decretis quidem illis synodalibus et praecipuis in omnibus consona et Nicaenae quidem Constantinopolitanae vel Ephesinae fidei concordantia, Chalcedonensi vero tam unita, utpote ipsis verbis edita vel libata, quippe quibus sumpta videtur pene omnis ipsius styli praecurrentis materia.

VI. De praememorati concilii honore collato. (0507D)Et ideo supradicti acta concilii in tantum a nobis veneranda sunt et recipienda constabunt, in quantum a praemissis conciliis non disciscunt, imo in quantum cum illis concordare videntur. Habebunt ergo sui ordinis locum quae sublimationis habent et meritum. Unde his conciliis ea ipsa subnectenda decernimus quorum et auctoritate fulta probamus.

VII. De loco vel ordine quo jam dictum concilium collocari oporteat. Post Chalcedonense igitur concilium haec debito honore, loco et ordine collocanda sunt, ut cujus glorioso themate fulgent ei et loci et ordinis coaptentur honore.

VIII. Allocutio ad totius compagem Ecclesiae de duabus Christi naturis inseparabilibus et perfectis. (0508A) At nunc nos, quibus loqui ad cor Jerusalem divina voce praecipitur, id nobis deputatum gregem Christi monemus, id etiam omnibus ad aeternae vitae portum festinantibus praedicamus, brevi admodum definitione collecta, ut in una Christi filii Dei persona duarum naturarum individuas proprietates agnoscant, sicut indivisas atque inseparabiles, ita inconfusas et inconvertibiles 535 permanere, unam deitatis, alteram hominis, unam qua ex Deo Patre est genitus, alteram qua ex Maria virgine generatur. Utraque ergo ei generatio plena, utraque perfecta, nihil minus ex deitate habens, nihil imperfectum ex humanitate suscipiens, non naturarum geminatione divisus, non (0508B)persona geminatus, sed plenus Deus plenusque homo absque omni peccato in singularitate personae unus est Christus. Unus igitur in utraque natura consistens et divinitatis signis effulget et humanitatis passionibus subjacet. Nec enim alter ex Patre, alter ex Matre est genitus, cum tamen aliter de Patre, aliter de Matre sit natus: ipse tamen in utroque naturarum genere non divisus sed unus idemque et Dei et hominis filius, ipse vivit moriens, ipse moritur vivens, ipse impassibilis patiens, ipse passioni non subjacens, nec deitate succumbens nec humanitate passioni se subtrahens, habens ex deitatis natura non posse mori, habens ex humanitatis substantia et nolle et posse mori, ex una immortalis habetur, ex altera mortalium conditione resolvitur, habens in (0508C)aeterna divinitatis voluntate quod susceptum hominem sumeret, habens in suscepti hominis voluntate ut humana voluntas Deo subdita esset. Unde et ipse dicit ad Patrem: Pater, non mea voluntas sed tua fiat; alteram videlicet ostendens voluntatem divinitatis qua susceptus est homo, alteram hominis qua obediendum est Deo.

IX. De duarum naturarum Christi voluntatibus et operibus. Et ideo secundum harum duarum differentiam naturarum, duarum quoque inseparabilium proprietates praedicandae sunt voluntatum et operum.

X. De haereticorum contentionibus evitandis: et ut non discutiantur quae summa sunt, sed credantur. Scientes igitur hanc solam esse fidei confessionem (0508D)quae vincat infernum, quae exsuperet tartarum, de hac enim fide a Domino dictum est: Portae inferni non praevalebunt adversus eam; ideo omnibus dicimus, omnibus inclamamus, ut caveamus haereticorum muscipulas, effugiamus dogmatis cancerosi venena, verbis illis quibus dispensatio humanitatis Christi adstruitur non nobis inanium quaestionum tendicula praeparemus, quibus inanis gloriae cupidi discutere audeamus quae summa sunt. Neque enim quae sunt divina discutienda sunt, sed credenda: non enim se Deus discutere jubet sed credere. Credamus ergo non sensibus nostris sed indubitatis conciliorum priscorum dogmatibus jam praemissis. Si quis igitur (0509A)Jesu Christo Dei Filio ex utero Mariae virginis nato aliquid 536 aut divinitatis imminuit, aut de suscepta humanitate subducit, excepta sola lege peccati, et non eum verum Deum hominemque perfectum in una persona subsistentem sincerissime credit, anathema sit.

XI. De communi omnium judicio quo responsa partis nostrae firmata sunt. Illa igitur apologetica defensionis nostrae responsa, quae ob istorum confirmationem sunt edita pro multorum instructione et utilitate ecclesiasticae disciplinae, simili honoris et reverentiae vigore firmamus atque ad vicem decretalium epistolarum ea permanenda sancimus.

XII. De relatione gratiarum ad Deum pro peracto concilio. (0509B)Dantes in his gloriam soli Deo omnipotenti vivo et vero, in Trinitate regnanti, Patri et Filio et Spritui sancto, cujus dono mutuis praesentiae repraesentati aspectibus et fraternis visibus hilares et votorum spiritualium effectibus sumus opulentius efficaces, cujus gloriae immensitatem exposcimus, ut glorioso principi nostro Ervigio regi, sub cujus pace pax servatur Ecclesiae, florentis regni diuturnitate temporis spatia praebeat, quo post haec praesentia ad regnum futurae gloriae nobiscum conregnandus accedat, praestante Deo nostro cujus regnum manet in saecula saeculorum. Amen.

Peractum concilium die dominico sub die XII Kalendas Decembris anno quo supra.

(0509C)Pontifices.

Julianus urbis regiae metropolitanus episcopus. Leander Illicitanae sedis episcopus. Palmatius Urcitanae sedis episcopus. Riccila Accitanae sedis episcopus. Gaudentius Valeriensis sedis episcopus. Rogatus Beatiensis sedis episcopus. Deodatus Segobiensis sedis episcopus. Antonianus Bastitanae sedis episcopus. Sempronius Arcavicensis sedis episcopus. (0510A) Abbates.

Ella Segontiensis sedis episcopus. Gregorius Oretanae sedis episcopus. Agricius Complutensis sedis episcopus. Proculus Bigastrensis sedis episcopus. Florus Mentesanae sedis episcopus. Sonna Oxomensis sedis episcopus. Marcianus Dianiensis sedis episcopus. Olipa Segobricensis sedis episcopus. Asfalius Dei nutu abbas haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. Felix archipresbyter similiter. Gerontius abbas similiter. Gabriel abbas similiter. 537 Castorius abbas similiter. (0510B) Vicarii episcoporum.

Argebado. Sisebertus abbas similiter. Vitalianus presbyter, agens vicem domini mei Cypriani episcopi Ecclesiae Tarraconensis, haec gesta synodica a nobis definita subscripsi. (0509C)abbas, agens vicem domini mei Cypriani episcopi Ecclesiae Tarraconensis, similiter. Joannes abbas, agens vicem domini mei Sunifredi episcopi Narbonensis Ecclesiae, similiter. Waldemarus diaconus, vicem agens domini mei Sunifredi episcopi Narbonensis Ecclesiae, similiter. 538 Maximus abbas, agens vicem domini mei Stephani episcopi Emeritensis Ecclesiae, similiter. Boniba abbas, agens vicem domini mei Stephani episcopi Emeritensis Ecclesiae, similiter. (0510C) Reccesindus abbas, agens vicem domini mei Liuvani episcopi Bracarensis Ecclesiae, similiter. Gaudentius abbas, agens vicem domini mei Floresindi episcopi Hispalensis Ecclesiae, similiter. Gravidius dianonus, agens vicem domini mei Concordii episcopi Palentinae Ecclesiae, similiter. Joannes diaconus, cognomento Involatus, agens vicem domini mei Sarmatani episcopi Valentinae Ecclesiae, similiter. LX CONCILIUM TOLETANUM XV SEXAGINTA UNIUS EPISCOPORUM, HABITUM ANNO PRIMO SERENISSIMI ET ORTHODOXI EGICANIS PRINCIPIS, SUB DIE V IDUUM MAIARUM, AERA DCCXXVI. (0509) (0509D)Apud urbem Toletanam, in ecclesia praetoriensi sanctorum apostolorum Petri et Pauli, omnes Hispaniae Galliaeque pontifices aggregati, dum cunctis residentibus in aspectu singulorum sese in alterutrum charitas diffusa monstraret alternisque vocibus relatio gratiarum Deo reddita sonuisset, adfuit idem serenissimus Egica princeps placida devotionis arce sublimis et cernua culminis reclinatione laudabilis, quique in medio pontificum positus humoque prostratus sacerdotum Dei se commendat orationibus; (0510D)dein [ E. 4, T. 1, 2, deinde] surgens et sufficienti exhortatione [ E. 4, exoratione] concilium alloquens innexa tomo sui culminis vota Dei sacerdotibus tradidit relegenda: Ecce, inquens, beatissimi Patres omne quod loqui me vobis aut circumlocutio onerosa cohibuit, aut communis sermo forsitan explicare non sinit, hic brevi stylo complicui, hic liquida renotationis insinuatione conjeci; his quaeso attendite, his pertractate, his deliberationis ferte inconvulsibilem sanctionem. Tunc nos oblatum a rege (0511A)tomum suscepimus, et dantes gloriam Deo eidem principi benediximus, quo discedente haec in jam dicti tomi complicatione reperimus.

539 In nomine Domini Flavius Egica rex reverentissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus. Ecce, sublimissimi Patres et coelesti jure honorandi mihi pontifices, speciosum vestri ordinis adiens coetum illa plus efferor potentia gaudiorum, quo in vestri medio positum non ambigo Dominum Jesum Christum, ejus quippe sermonibus fidem accommodans quibus ait: Ubicunque fuerint duo vel tres in nomine meo collecti, ubi ero in medio eorum, tanta spei hujus fiducia feror, ut quidquid vestra fuerit sententia cautum non nisi eo dictante credam exorsum. Non ergo pudebit me illic cordis mei pandere (0511B)sinum ex quo ubertim manant rivuli sanitatum. Attendite jam jamque unde cor serenitatis nostrae exaestuet, vel quibus ex causis moesti pectoris angustetur dolore. Illud mihi primo in loco dicendum occurrit, quod divi patris nostri et soceri regale sortientes fastigium gemino me sentio juramenti rete implicitum, ita ut si unum ex his observantiae cautela conservem, ex alio nihilominus in perjurii crimen videar recidisse. Egit enim idem divus socer [ B. R., E. 4, T. 1, 2, praecessor] noster Ervigius princeps inter caetera, quibus me incauto et inevitabili conditionum sacramento adstrinxit cum adhuc mihi gloriosam filiam suam conjungendam eligeret, ut omnimoda sacramenti me taxatione constringeret, (0511C)quo pro omni negotio filiorum suorum ita me ipsum opponendo sollicitus essem, qualiter eorum causae ad victoriam pervenirent, et quidquid me pro quibuslibet causis imperasset in omnibus jussa ejus implerem. Haec inquam jam dicto principi sub juramenti cautione promittens aliud e contra me tempore mortis suae impegit, aliudque agere impulit: scilicet ut non ante regnum adirem, nisi primum strictis me juramentorum vinculis alligarem, ut justitiam commissis populis non negarem. Acta sunt ista et specialibus conditionum probantur nexibus illigata. Quarum etiam duarum conditionum inevitabilem et sibi contrariam seriem, et illarum quas ob protectionem filiorum suorum mihi exegit, et istarum quas ob praeelectionem regni mihi exigendas (0511D)instituit, paternitatis vestrae pertractandam consultibus destinavi, petens ut et benedictionibus vestris regno confirmatus inhaeream et sanctionis vestrae regulis viam qua discreto calle perjurii gradiar informatus agnoscam. Non enim potero perjurii effugere notam si aut jam dicti principis contra justitiam defendendo prolem non reddidero populis veritatem, aut propter veritatem populorum zelans negotia, erga filios ejus promissionis meae non implevero vota. Additur super hoc ut fertur pressurarum ejus in plerosque 540 acerbitas, quos indebite rebus et honore privavit, quos de nobili statu in servitutem sui juris implicuit, quos tormentis subegit, quos etiam violentis judiciis pressit; pro quibus omnibus haec adhuc insuper vox in querimoniam (0512A)venit, quod omnem populum regni sui ob tuitionem filiorum suorum jurare compulerit et ex hoc cunctis quasi aditum reclamandi obstruxerit. His omnibus pressurarum vocibus tabido anxietatis strepitu occupatus, cupiens periclitationis hujus elaqueari periculo, fiducia illa qua vobis vicinum esse Deum non ambigo vestris haec tractanda sensibus vestrisque judiciis dirimenda committo. Nam et caeteras causarum voces reliquasque jurgantium actiones, quae vestro se coetui dirimendae ingesserint, vestris opto judiciis consopiri, contestans generaliter omnes et vos sacrosanctos coelesti jure pontifices et vos regalis aulae viros nobiles et illustres per ineffabile illud sanctae Trinitatis et individuum sacramentum, et per Domini nostri Jesu (0512B)Christi sanguinem pretiosum ac diem futuri judicii pertremendum, ut in his omnibus commemoratis negotiorum capitulis, repulsa omni acceptione muneris vel favoris, fideli conscientiae oculo intendatis, quo in elucubrandis vocibus et negotiis universis ita operam detis, ne a justitiae tramite ullo modo decedatis, ut dum inflexibili aequitatis culmine judicia vestra sese in conspectu Domini placitura direxerint, et mihi de admonitione lucrum et vobis pro aemulatione justorum judiciorum proveniat gaudium exoptatum. Datum sub die V Iduum Maiarum.

Agnita igitur hujus tomi serie vel perlecta primum nobis illud ordine consequenti occurrit, quo primitias nostri spiritus Domino consecrantes collationis (0512C)nostrae primordia a sanctae fidei soliditate inciperent ordienda. Sanctam igitur et definitam a Patribus fidem pia confessione fatentes, sicut eam Nicaena synodus sanxit, sicut Constantinopolitana Patrum aggregatio edidit, vel Ephesini coetus Cyrillo praesidente traditio protulit, atque etiam Chalcedonense concilium declaravit, sic etiam eam tenendam omnibus praedicamus sicut et pertraditum a Patribus symbolum profitemur ac dicimus:

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, (0512D)Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine 541 homo factus, passus sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, iterum venturus in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: credimus et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: exspectamus (0513A)resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi. Amen.

Post hujus igitur piae confessionis prolatam devotis vocibus regulam ad illa nos illico convertimus contuenda capitula, pro quibus muniendis ante hoc biennium beatae memoriae Romanus papa Benedictus nos litterarum suarum significatione monuerat, quae tamen non in scriptis suis annotare curavit, sed homini nostro verbo renotanda injunxit, ad quod illi jam eodem anno sufficienter congrueque responsum est; nos tamen nunc eamdem renotationem hominis nostri studiosius relegentes invenimus quod in libro illo responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae Ecclesiae miseramus, id primum capitulum jam dicto papae incaute visum (0513B)fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam essentiam diximus: Voluntas genuit voluntatem sicut et sapientia sapientiam. Quod vir ille incuriosa lectionis transcursione praeteriens existimavit haec ipsa nomina, id est voluntatem et sapientiam non secundum essentiam, sed aut secundum relativum aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse: et ideo in ipsa renotatione sua ita nos admonere visus est dicens: Naturali ordine cognoscimus quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas: et converti non possunt ut dicatur, quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate. Et ex ista comparatione visum est Romano pontifici voluntatem ex voluntate non posse dici: nos autem non secundum (0513C)hanc comparationem humanae mentis neque secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate sicut et sapientia ex sapientia. Hoc enim est Deo esse quod velle, hoc velle quod sapere, quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est homini id quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non ita est, quia simplex ibi natura est, et ideo hoc est illi esse quod velle, quod sapere. Quapropter qui potest capere voluntatem ex voluntate secundum essentiam nos dixisse, non de hujusmodi laboravit proposita quaestione. Quod etiam in jam dicto responsionis et fidei nostrae opusculo sollicite legentibus et intelligentibus claret, ubi et apposita illic (0513D)beati Athanasii sententia id ipsum nos debere 542 sentire pronuntiat dicens: Hanc de Deo religiosae opinationis sententiam retinemus, ut non aliud ejus voluntatem, aliud credamus esse naturam. Si ergo secundum quod hic doctor dicit, id debemus sentire ut non aliud Dei voluntatem, aliud credamus ejus esse naturam, hoc ergo est ejus voluntas quod et natura, hoc natura quod substantia vel essentia. Filius igitur Dei de essentia Patris natus est essentia de essentia, sicut natura de natura et substantia de substantia, et tamen nec duae essentiae, nec duae naturae, nec duae substantiae possunt dici, sed una essentia, natura atque substantia, sicut et lumen de lumine, non duo lumina sed unum lumen, sicut et essentia de essentia, non duo essentiae sed una essentia, (0514A)sicut natura de natura, non duae naturae sed una natura, sic et voluntas de voluntate, non duae voluntates sed una voluntas; quia non est aliud Dei voluntas, aliud ejus natura, quod jam superius Athanasio doctore firmatum est. Ac proinde quidquid de Deo secundum essentiam dicitur communiter in singulis personis convenire videtur, sicut sapienti et fortitudo vel caetera, quia et Pater sapientia et Filius sapientia potest dici; fortitudo quoque et Pater potest et Filius appellari: quod secundum illam comparationem humanae mentis nullo modo potest dici, quia, verbi gratia, mens si in persona Patris ponatur, verbum jam quasi ex mente prodiens Filius intelligitur, et voluntas procedens ex mente et verbo Spiritus sanctus significatur, nec tamen recurrit (0514B)ut possit dici, ut aut mens quae in significatione Patris est posita Filio vel Spiritui sancto conveniat, aut verbum quod solum Filius intelligitur Patri vel Spiritui sancto comparetur, aut voluntas quae in persona Spiritus sancti accipitur aut Patris aut Filii personae convenire dicatur; sed sic singula singulis secundum comparationem humanae mentis conveniunt, ut unumquodque quod ex his unus dicitur, alius penitus non dicatur, sicut et relativo vocabulo Pater nominatus non est ipse qui Filius, vel Filius cum dicitur non est ipse qui Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus ipse est qui Pater vel Filius. Ac per hoc illa nomina quae comparative ex homine assumuntur ideo secundum comparationem humanae mentis dicuntur, ut quoquomodo ad contuendum illud (0514C)divinae Trinitatis ineffabile sacramentum humana infirmitas excitetur. Secundum hanc igitur comparationem putati sumus dixisse: Voluntas ex voluntate, quod utique dici vel sentiri absurdissimum est: ac proinde longe aliud est regula qua de Deo aliquid secundum essentiam dicitur, aliud cum secundum comparationem humanae mentis aliquid de illo pronuntiatur. Nos proinde consentientes et sequentes doctoris egregii Augustini sententiam diximus secundum divinae Trinitatis essentiam: Voluntas de voluntate 543, sicut et ipse in quinto decimo libro Trinitatis Dei pronuntiat ita dicens: Melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia. Hic jam quisquis est sapiens manifeste (0514D)intelligit non nos hic errasse, sed illos forsan incuriosae lectionis intuitu fefellisse, quia quod a nobis est secundum essentiam dictum illi secundum comparationem humanae mentis positum putaverunt.

De tribus substantiis in Christo manentibus domini Juliani assertio manifesta. Ad secundum quoque retractandum capitulum transientes, quod idem papa incaute nos dixisse putavit, tres substantias in Christo Dei Filio profiteri, sicut nos non pudebit quae sunt vera defendere, hinc forsan [ E. 4, T. 1, 2, ita forsitan] quosdam pudebit quae vera sunt ignorare. Quis enim nesciat unumquemque hominem duabus constare substantiis, animae scilicet et corporis? De quibus (0515A)Apostolus specialiter loquitur dicens: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Sicut et ille sitiens Deum clamabat in psalmo: Sitit te, inquit, anima mea, quam multipliciter et caro mea. Nec non et alia multa quae hominem duabus substantiis constare pronuntiant. Contra quam regulam invenimus item in Scripturis aut carne plerumque sola nominata totum hominem posse intelligi, aut anima sola interdum nominata totius hominis perfectionem agnosci. Quapropter natura divina humanae sociata naturae possunt et tres propriae et duae tropice appellari substantiae. Sed aliud est cum per proprietatem totus homo exprimitur, aliud cum a parte totus intelligitur: est enim quidam modus locutionis qui frequenter in Scripturis divinis (0515B)positus invenitur, quo significatur a parte totum: hic etiam tropus apud grammaticos synecdoche dicitur. Scribitur enim in libro Genesis secundum istam tropicam locutionem significantem a parte totum: Factus est homo in animam viventem, cum homo non solum ex anima sed et carne constet. Item similiter a parte totum, ubi omissa substantia animae sola carnis substantia nominatur, sicut in psalmo scribitur: Ad te omnis caro veniet, cum omnis homo non solum ex carne sed et anima constet, et tamen sola carne nominata totus homo intelligitur, sicut et sola anima nominata totus homo accipitur. Nam et in Exodo volens similiter Scriptura homines a parte totum intelligi sic dicit: Septuaginta animae ingressae sunt cum Jacob in Aegypto, cum (0515C)ipsae septuaginta 544 animae non sine suis corporibus illic ingressae fuissent. Ex carnis quoque nomine totum hominem intelligi voluit qui dixit: Et in carne mea videbo Deum, cum non sine animabus suis resurgenda sint corpora. Ecce per consuetudinem Scripturae sacrae probavimus et proprie hominem ipsis quibus constat substantiis appellari, et tropice a parte totum hominem posse intelligi. Si quaeras culpam, nec ille errasse dicendus est qui totum hominem carne et anima nominata expressit; quia utrumque inculpabiliter dici Scriptura divina convincit. Et tamen cum jam probatum teneamus nec illam nec istam partem esse culpandam, quaerendum est, quae pars plus possit esse ad totum hominem intelligendum facilior atque etiam repulsa omni obscuritate (0515D)lucidior, utrum ea quae solam carnem nominans et animam tacite ibi vult intelligi, an ea quae animam et carnem exprimens totum dicit? Quod ut manifestius innotescat, quaedam exempla ponenda sunt. Ecce juxta superiorem tropicae locutionis modum, quod synecdoche dicitur, quo aut pars a toto aut a toto pars intelligitur, scriptum invenimus de flagellatione Aegypti in psalmis: Immisit in eis muscam caninam: nec non et illud: Dixit et venit locusta et bruchus: volens Scriptura isto genere locutionis non singularitatem sed pluralitatem muscarum et locustarum intelligi: non enim una musca vel locusta, sed multitudo muscarum et locustarum repleverunt Aegyptum. At nunc si aliquis nostrorum modo dicat, Misit Deus in (0516A)Aegypto muscas, locustas et bruchos, pluralem numerum proferens quod et utique verum est, nunquid in parte ista quae pluralitatem confitetur potest calumnia cadere, ut dicatur non esse verum quod utique verum est de multitudine locustarum quae repleverunt Aegyptum? Tale quippe et illud est ubi populus ad Moysem clamavit dicens: Ora ad Dominum ut auferat a nobis serpentem, cum non unius serpentis sed multorum serpentium molestias ille populus pateretur. Hoc etiam more et Apostolus loquitur in loco illo ubi ait: Quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro: ac si diceret omnis homo, a parte carnis totum hominem intelligi volens. Sic ergo et de Domino nostro Jesu Christo cum scriptum sit de illo in Evangelio: Verbum caro factum est, et (0516B)habitavit in nobis, caro sola est nominata ut illic tacite intelligeretur et anima secundum supradictum locutionis modum quo homo a parte totus accipitur: quae locutionis regula plerumque et Patribus est servata. Sic enim ex hoc beatus Cyrillus in libro qui vocatur Scholia dicit: Quomodo igitur Verbum caro sit factum videre necesse est: primum quidem divina 545 Scriptura carnem plerumque nominat et quasi ex parte animalis totius significationem facit, necnon etiam a sola anima interdum tantumdem agit: scriptum est enim quod videbit omnis caro salutare Dei. Et ipse divinus Paulus: Non consensi, inquit, carni et sanguini. Allocutus est autem eos qui sunt ex Israel pontifex Moyses: In septuaginta quinque animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; sed non (0516C)idcirco dixeris quod nudae et sine carne animae in Aegypto descenderunt, nec porro quod in animabus, corporibus et solis carnibus salutare suum Deus indulserit. Quoties igitur audimus carnem factum esse Verbum, hominem intelligamus ex anima et corpore factum: et caetera. Item sanctus Augustinus in libro Quaestionum contra Apollinaristas sic dicit: Si ubicunque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intelligendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebant animam de quibus dictum est: Et videbit omnis caro salutare Dei: et illud in psalmo: Exaudi preces, ad te omnis caro veniet: et illud in Evangelio: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei non pereat, sed habeat vitam aeternam. Unde intelligitur solere homines per nominationem solius (0516D)carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intelligi ut quod dictum est: Verbum caro factum est, nihil dictum sit, nisi Verbum homo factum est: sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intelligitur sicut est illud: Tot animae descenderunt in Aegyptum, sic rursus a parte totum etiam nominata sola carne homo intelligitur. Item ipse in libro Enchiridion dicit: Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem quippe hic hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione, sicut dictum est: Quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro, id est omnis homo. Quapropter haec est Patrum plena ex Scripturarum more libata sententia, (0517A)ut cum a parte totum unaquaelibet hominis assumpti in Christo substantia nominatur, illic statim et altera intelligatur. Nam etsi una secundum hunc tropum tacetur et alia dicitur, duae tamen nihilominus intelliguntur. Nemo ergo jam dicat, cum audit totum hominem a parte posse intelligi, non debere tres in Christo substantias profiteri cum isto genere locutionis aliud ex altero cogatur intelligi. Nihil ergo diversitatis est sive tropice una sive proprie gemina hominis nominata substantia, cum utraque locutio hominem a Deo assumptum non nisi in duabus substantiis nos intelligere et confiteri permittat: ac per hoc tres in Christo substantias profiteri ille non dubitabit qui hanc rationem plena cognitione didicerit. Caeterum ubi non tropice sed proprie hi Patres hominem (0517B)totum 546 a Christo susceptum esse fatentur, sic in suis tractatibus posuerunt. Beatus enim Cyrillus in superiori libro qui vocatur Scholia sic dicit, ubi veritatem trium substantiarum Christi figura veteris testimonii aperte convincit: sic enim ait, quod adunato Verbo Deo verae humanitati inconfusae tamen substantiae permanserunt. Erectum est secundum Dei voluntatem sanctum tabernaculum per desertum, et in eo multis modis formabatur Emmanuel. Ait igitur Deus omnipotens ad divinum Moysem: Et facies arcam testimonii ex lignis imputribilibus, duorum cubilorum et dimidii longitudinem, et cubiti et dimidii altitudinem: et inaurabis eam auro puro; extra et intra inaurabis eam. Sed lignum quidem imputribile sit figura corporis incorrupti, imputribilis enim cedrus: (0517C)aurum vero quasi materies aliis pretiosior divinae nobis indicat substantiae majestatem. Attende igitur cum arca tota inaurata sit auro puro extra et intra, adunatum quidem fuerat sanctae carni Deus Verbum, et id est ut opinor arcam fuisse extra inauratam: quod vero et animam rationabilem quae corpori inerat propriam fecerit ex hoc apparet quod et intra arcam praeceperit inaurari. Quod autem naturae sive substantiae inconfusae manserunt hinc scimus: aurum enim superpositum ligno mansit id quod erat, et ornabatur quidem lignum auri decore, tamen lignum esse non desiit. Item sanctus Augustinus in libro Trinitatis Dei id ipsum exprimens dicit: Sic Deo conjungi potuit humana natura ut ex duabus substantiis fieret una persona, ac per hoc jam ex tribus, (0517D)Deo, anima et carne. Haec igitur sanctis Patribus nos docentibus et utramque locutionis regulam nobis insinuantibus, videant jam tandem et sentiant qui sine favore partium judicant, quae pars plus potest esse tutissima, licet in neutram partem possit cadere culpa, utrumne illa quae in Christo Dei Filio unam Verbi, alteram hominis a parte totum substantiam profitetur, an ista quae proprie totum hominem in duabus substantiis Verbo Dei adunatum fuisse fatetur. In illa enim parte quae a parte totum hominem intelligi volet potest haereticorum dolus latere, ut unamquamlibet ex his substantiam nominans aliam supprimat, sicque quod ore non profitetur nec corde (0518A)confiteatur, sicut Apollinaris qui negat Dominum Jesum humanam animam habuisse, vel Manichaeus negans in Christo assumpti corporis veritatem. In hac vero nostra professione ubi praemissa verbi substantia specialiter duas hominis in una Christi persona substantias profitemur, nullus potest accidere vel suspicari fraudulentiae dolus, quando evidenter in Deo assumptus praedicetur homo totus. Tutior ergo pars est quae totum dicit quam quae aliquid supprimit, et plus claret quod proprie dicitur quam quod arcta tropice locutione 547 formatur. Sed forte nos soli hoc dicimus quod majorum sententia non probamus; judicem jam ergo Augustinum si complacet advocemus, et quam partem contra haereticos munitiorem esse pronuntiet audiamus. Sic enim in tractatu Symboli (0518B)dicit: Temporali dispensationi dominicae multis modis insidiantur haeretici: sed quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est corpus, animam et spiritum, satis contra illos munitus est. Ecce spiritalis spiritaliter utraque considerans judicium protulit, sententiam fixit, munitiorem et tutiorem partem illam esse pronuntians, quae contra haereticos totum hominem a Verbo Dei susceptum in duabus substantiis carnis animaeque defenderit. Sed forte aliquis dicat jam hic tria quaedam hominis nominata, id est corpus, animam et spiritum: tria quidem dicuntur sed duo sunt, sicut ab eodem doctore in praedicto Symboli tractatu convincitur. Tria sunt, ait, quibus homo constat, spiritus, anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia (0518C)saepe anima simul cum spiritu nominatur: pars enim quaedam ejusdem rationalis qua carent bestiae spiritus dicitur. Quod etiam in epistola ad Petrum dilucida manifestatione exsequitur, quod spiritus et anima utrumque sint unum et unius esse substantiae sentiantur. Dicit enim duo quaedam esse animam et spiritum, secundum id quod scriptum est: Absolvisti ab spiritu meo animam meam; et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus, anima et corpus, sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari, quale est illud: Et factus est homo in animam vivam; ibi quippe et spiritus intelligitur: itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici, sicuti est: Et inclinato capite tradidit spiritum: ubi et anima necesse est intelligatur, et utrumque unum et unius (0518D)esse substantiae. Ac per hoc non anima et spiritus sed animam et corpus duae speciales hominis substantiae sunt, quae et diversae dicuntur. Nos proinde in jam dicto fidei nostrae opusculo Apollinaristarum haeresi respondentes tres in Christo substantias diximus, quod et majores nostros docuisse monstramus, honorantes videlicet et sequentes sententiam doctoris egregii Hispalensis sedis episcopi, quam in libris suis de Differentia naturae Christi vel nostra disseruit, ubi ait: Nos ex duabus subsistimus substantiis, corporis videlicet atque animae; ille ex tribus, Verbi, corporis atque animae: inde est quod perfectus homo, perfectus praedicatur et Deus. Haec igitur praeparva (0519A)de Patribus exempla libavimus ut in brevi ea quae competunt monstraremus: caeterum qui haec adhuc intensius legendo quaesierit, plurima colligere poterit. Jam 548 vero si impuderata quis fronte nec his Patribus cedat, et unde ista libaverint insolens scrutator exquirat, evangelicis saltem vocibus credat, quibus has tres substantias sibi inesse Christus ipse pronuntiat. Interrogatus enim a Judaeis: Tu quis es? respondit: Principium qui et loquor vobis. Ecce habes unam substantiam deitatis, et restant duae substantiae hominis. Ut enim veram carnem hominis se suscepisse monstraret, palpandum se discipulis praebuit dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere: ecce expressa est substantia carnis humanae. Item ut animae humanae substantiam (0519B)se suscepisse monstraret, dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam. Ecce tres in una Christi persona substantias inconfuse et inseparabiliter adunatas, deitatis videlicet atque humanitatis, evangelicis oraculis approbantes omnes uno ore fatemur et praefixa sententia praedicamus, confitentes videlicet secundum Chalcedonense concilium eumdem Dominum nostrum Jesum Christum perfectum in divinitate, perfectum eumdem in humanitate, Deum verum et hominem verum, eumdem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum Patre naturae, secundum humanitatem eumdem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato, ante saecula quidem ex Patre natum secundum divinitatem, in novissimis (0519C)vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum filium Dei unigenitum in duas naturas inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter cognoscendum: in nullo naturarum differentias propter unitatem perimendas, magis autem salva utriusque naturae proprietate, et in una coeunte persona unoque statu concurrente: non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum. Jam vero si quis contra haec ulterius non instruendum sed contrarium se huic redditae rationi praebuerit, damnationem praefati concilii sustinebit.

Tertium sane quartumque capitulum contuentes (0519D)non solum sensa sed ipsa pene verba ex libris beatorum Ambrosii atque Fulgentii nos praelibasse monstravimus, quibus ea praedictos viros dogmatizasse scimus, quos quia celebres in toto orbe doctores feriata ecclesiarum Dei vota percenseant, non illis est succensendum sed potius succumbendum, quia omne quod contra illos sapitur a rectae fidei regula abhorrere sentitur. Ac sane quatuor specialitates capitulorum quae ut a nobis solida efficerentur hortati 549 sunt, quid a quo fuerit doctore prolatum, congesto in uno responsionis nostrae libro catholicorum dogmate Patrum, ante hoc biennium parti illi porreximus dignoscendum. Jam vero si post haec et ab ipsis dogmatibus Patrum quibus haec prolata sunt in quocunque (0520A)dissentiunt, non jam cum illis est amplius contendendum; sed majorum directo calle inhaerentes vestigiis, erit per divinum judicium amatoribus veritatis responsio nostra sublimis, etiam si ab ignorantibus aemulis censeatur indocilis.

His itaque super sanctae fidei professionem explicitis ad contuendam illarum seriem conditionum nos vertimus, quarum nexibus se illigatum praedictus princeps fuerat protestatus. Etenim tempore quo divae memoriae Ervigius princeps hunc praesentem dominum nostrum Egicanem regem ad copulam filiae suae substituit, his eum primum ligaminibus implicavit. Clara igitur pronuntiantes voce, earumdem conditionum nobis textu praecognito invenimus illic tam impossibilia vincula quaedam juramenti innexa, ut (0520B)difficulter mens jurantis ab earum illigatione sit libera, etiam si esset a regni curis et sollicitudinibus aliena: quarum textrinii evidens ligatura inter caetera connexionum capitula his verbis habebatur expressa. Circa cognatos meos filios vestros quos de gloriosa conjuge vestra domina mea Liuvigotona regina progenitos habere videmini, tam charum me amicum in sincera mentis dilectione sine fraudulenta calliditate exhibere et esse polliceor, et ita cum eis in affectu dulcedinis et charitatis omnibus diebus vitae meae vivere spondeo, ut nec ipsos nec partem eorum pro quibuslibet capitulis aut ordinibus vel occasionibus quoquolibet tempore inquietare aut stimulare debeam, nec ullum dolorem nullamque malitiam in corde vel animo meo contra eos amodo et (0520C)deinceps quandoque retinebo aut excogitabo, neque aliquam occasionem aut argumentum enutriebo [ pro enutriam], per quod aut praefata ancilla vestra sponsa mea sive jam nominati filii vestri, qui de toties dicta clementissima conjuge vestra domina mea Liuvigotona regina progeniti sunt aut in maximum aut in modicum conturbentur vel stimulentur, excepto propter justissimas causas unde legalis mihi veritas patuerit, quas ut cum charitatis affectu ad eosdem cognatos meos quaerere debeam mihi licentiam reservo. Et tamen de promptissima dilectione et charitate eorum nunquam recedebo [ pro recedam]: nam et pro causis eorum quas aut ipsi contra quaslibet personas habuerint aut si quicunque contra eos pro quibusdam rebus intenderint, ita usquequo advixero in eorumdem (0520D)filiorum vestrorum adjutorio cum omni mentis 550 meae intentione, in quantum valuero et Deus mihi dederit posse, exsurgebo et intendebo [ pro exsurgam et intendam], veluti si pro causa propria mea, ut nec illi damnum aut perditionem quamcunque sustineant, et negotia eorum cum Dei auxilio me intendente, agente et prosequente celere ad effectum perveniant: et caetera. Perlectis igitur his conditionibus, quae divae memoriae Ervigius princeps praesenti principi nostro ob suorum tantum filiorum vindicationem extorserat, aliae iterum conditiones ex communi voto sese nobis retractandae objiciunt, ad quas praefatus princeps Egica in regnum adscitus juramentorum suorum vota Deo reddidit, cum se justitiam (0521A)populis redditurum promisit ac ne quemquam contra justitiam laederet jusjurandi attestatione devovit. Prima igitur conditionum illarum series pertractata multum his secundis conditionibus videtur esse contraria. Quomodo enim pro cognatis causaturus exsurgens decertantibus contra eos dabit justitiae palmam, si ipse contra eos sententiam suam defendat, aut si ipse, sicut juravit, negotii sit objector? Quis exspectabitur judicii terminator? aut quomodo data in populis juramenta servabit, ut nullum sicut est pollicitus contra justitiam gravet, si in tantum cognatis protectionis adminicula praestet, quandiu negotia eorum se prosequente ad effectum videantur pertingere? Sic enim, sicut jam superius dictum, jurasse se praefatum principem constat ut negotia (0521B)eorum se intendente et prosequente ad effectum perveniant. Illigatum itaque principem utriusque partis vinculis contuentes perpendimus quia utraque promissio simul ab eodem inculpabiliter impleri non possit, quanquam si bene res considerata tractetur, tunc ab illis primis conditionibus absolutus ostensus est, quando ad secundas has conditiones populorum jurare coactus est, quia uno eodemque compulsionis auctore utrumque confectum est. Quapropter perpensis utrarumque conditionum allegationibus atque communi omnium collatione tractatis invenimus in illis conditionibus, ad quas primum hic princeps noster socero jurasse dignoscitur, sola illic proprii juris commoda cogitata; in his autem conditionibus honesti juris vota pollicita: illic ante regnum unius (0521C)tuendae domus fides exacta; hic post regnum inoffensa regendarum plebium vota pollicita: illic privatus amor ob defensionem filiorum protenditur; hic generalis patriae et gentis affectio pollicetur: juratio illa offensis forsan plurimis uni tantum domui portabit effectum; haec vero generale aequitatis servans in singulis compromissum nulli parti dabit veritatis excidium. Quid igitur ex utroque justo disputationis fine conficitur? nunquid paucorum 551 salus erit exstinctio plurimorum? aut nunquid tantum valere debet privatae rei commodum quam generalis relevatio populorum? Absit. Quia ergo in illa juratione acceptio privatarum cogitata est personarum, in hac autem generalis protectio plebium, quae ex his duabus (0521D)sit potius observanda, divina nobis pandat sententia. Scriptum est enim in Proverbiis Salomonis: Cognoscere personam in judicio non est bonum: Christus quoque in Evangelio: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate: Paulo praesertim apostolo pro his specialiter praestruente: Ut non quaeramus quod nobis utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Jam ergo in promptu est quid ex his duobus salubri pietate praeponderet; et ideo intemerata plus erunt quae patriae sunt salubri pollicitatione jurata, quam illa quae ob unius tantum domus sunt utilitatem pollicita. Nec hoc quidem sic dicimus, ut illa quae pridem pro cognatis jurata sunt penitus destruantur, sed potius ut unus idemque affectus populis (0522A)cognatisque servetur, unum quid ex duobus unitatis gratiam redolens neutrum dividat, sed componat. Non enim possunt utraque sejuncta aequa observantiae lance servari, quia si promissa cognatis fides servetur, populis quae promissa sunt deperibunt: et iterum si data in populis intemerata Deo sacramenta serventur, cognatis procul dubio promissa beneficia negabuntur: nec unius partis praestatio sine alterius partis potest esse dispendio. Quid ergo? nunquid ob hoc utraque juramentorum promissa solvenda sunt, quia singula invicem sine culpa agi non possunt? Absit. Transfundendum ergo est unum in alterum et ad unam regulam redigendum, ita ut minoris partis vota potioribus sint conjuncta, et affectus protectionis, qui privatim socero promissus est et cognatis, transfusus (0522B)generaliter servetur in populis; non quo aut hinc aut inde promissa fides patiatur dispendium, sed quo juncta atque in alterutrum transfusa commune defensionis sentiat lucrum. Dicimus ergo per spiritum Dei et praefixam sententiam ponimus, eo in nobis loquente qui se in suo nomine aggregatis medium adesse promisit. Sic ergo ab illis vinculis juramenti, quibus socero ante juravit, principem nostrum Egicanem regem sancta synodus absolvendum elegit, ut aut cognatos ad populorum regulam dirigat, aut populos in cognatorum justam defensionem assumat, ut quasi unius patris germinisque filios utrumque uno devocans in affectu nec in cognatorum justis negotiis favorem populorum obtendat, nec rursus in populorum questibus cognatis favere pertentet; (0522C)ut tam in populorum quam in cognatorum negotiis una eademque illis fides servanda sit, nec alio affectu tractandos eligat cognatos quam populos, quo indeptum 552 coelitus regnum directo aequitatis gradiens calle nec profanationis in utrumque subeat notam, nec pietatis claudat utrisque partibus viscera.

Secunda post haec nostro coetui retractanda se collatio intulit, pro conditionibus scilicet illis quas jam dictus princeps Ervigius ob tuitionem filiorum suorum totius regni sui populos jurare coegit. Quibus inspectis et diutissime retractatis nihil illic invenimus quod aequitati sit obvium, nihil quod pietati adversum. Occasiones tantum illic malitiae amputantur, nam justorum negotiorum aditus non excluditur; hoc enim singulariter illic servandum promittitur, (0522D)quod generaliter a Domino omni Christiano jubetur, scilicet ut malitia caveatur, innocentia illibata servetur, frustretur nocendi propositum, admittatur negotiosum justumque judicium. Hoc enim si communi omnium lege servetur, et illaesum semen regium a nocibilitate servabitur et veritas populis sine perjurii profanatione reddetur. Neque enim illic juratum est ut aut causantes contra filios suos nemo juvaret aut nullus super eos aequitatis judicium promeret, ubi jam dictus princeps non solum singulis negotia sua judicialiter proponendi aditum tribuit, sed et scelera filiorum suorum, si qua accidissent, legibus ulciscenda permisit. Quod ergo illic non est (0523A)juratum et tamen juratum fuisse impudenter asseritur, non devocavit populos in perjurii crimen, quia nec alligatum cernitur conditionum in serie: neque enim nobis est cohibendum quod in illis conditionibus non invenimus esse cohibitum; recedendum tamen est a malitia, et exsequenda sunt negotia opportuna, nec enim quorumdam incauta illa dicacitas attendetur quae impudenter astruere nititur illos tantum innoxios esse a perjurii crimine qui negotia sua tantum visi fuerint objecisse, illos autem qui vel talia negotia judicanda susceperint, vel hujusmodi pro aequitate adjuverint, inexpiabili profanationis crimine irretiri. Haec quippe dicunt contentioso magis quam rationabili strepitu obstrepentes, nescientes videlicet, quia si negatus fuisset illic aditus judicandi, negaretur (0523B)et proponendi; sed qui admisit justae propositionis negotium, non voluit prolatae aequitatis amputare judicium, nec qui proponentem admisit potestatem juste judicandi judicibus abstulit. Magna ergo stultitiae vox est haec sentire vel loqui, nam e contra ecce pene per totam divinae seriem Scripturae plus judicibus praecipitur judicare justitiam quam populis sua objectare negotia. Dicit enim Scriptura: Juste judicate, filii hominum: nec addidit: Juste proponite causas vestras, filii hominum. Nunquid quia judices juste judicare admonuit, ideo populis proponendi sua negotia interdixit, ideo quod de negotiis proponendis nihil 553 protulit? Nunquid super eo judicii formula texitur, qui mutus et absque propositione sentitur? Non ergo aut judicia sine objectis aut objecta (0523C)sine judicibus esse possunt, quo aut judex desit causanti aut causans desit ullo modo judici. Quapropter conditiones ipsae, in quibus nec veritas est praecisa nec pietatis amputata sunt viscera, non tenebunt aut juste proponentes ad perjurii sacrilegium, aut juste judicantes ad profanationis reatum. Hac igitur reddita ratione conficitur, ut ad praedictarum seriem conditionum nullus teneatur obnoxius, quisquis repulsa malitia contra jam dicti principis partem aut negotia sibi debita judicibus judicanda objecerit, aut qui talium mandata susceperint, aut testis index qui advocatus testimonium dixerit, aut judices ipsi qui hujusmodi juste negotia terminaverint, vel hi etiam qui parti justitiam habenti simpliciter fautores exstiterint ad relevationem potius miserorum currentes, (0523D)quam parti cuiquam delectantes esse nocibiles. Scriptum est enim: Pietas ad omnia utilis est; neque enim cessandum est a misericordiae opere quod illo non interdictum est foedere. Quia ergo illic justitiae aditus non negatur, consequens est ut nec pietas abnegetur: non enim plene justitiam diligit qui pietatem proximo non impendit. Sic ergo inconcussae pietatis servantes affectum, illud apostolicum praeelegimus observandum quo manifeste praecipitur: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis (0524A)legem Christi. Hac igitur ratione praemissa, absolutis et discretis personis atque vocibus singulorum negotia ipsa quae contra partem jam dicti piae memoriae Ervigii principis vel filiorum ejus habebantur proponenda, admisimus, definientes ut legibus canonibusque designata justitia inter opponentes et respondentes a judicibus inconcussa servetur. His itaque excursis quae placido dispositionis fine conclusa sunt, damus soli Deo gloriam et honorem, poscentes ejus profusissimam pietatem, ut ejus virtus atque potentia et nostrarum solvat mentium ligaturam, et glorioso amatori Christi Egicani principi nostro attribuat felicem [ pro felix] regni retentare sceptrum, felicioris vitae ducere cursum, ac diuturnum cum pace in populis tenere imperium, eo praestante qui (0524B)est rex omnium regum et cujus regnum manet in saecula saeculorum. Amen.

Lex in confirmatione concilii generalis sub anno primo regni gloriosi Egicanis principis nostri. Discretis eximiis temporis nostri gestis 554 synodalibus praefaventes, quibus et doctrinae sacrosanctae fidei haurivimus copiam et indissolubilis juramenti novimus confractam esse catenam, id lege promulgata decernimus, ut ea ipsa, quae inconvulso canonum vigore decreta sunt, ab omnibus cautissima et diligenti observatione serventur. Si quis autem his ipsis definitionibus contraire voluerit, decima suarum rerum parte mulctabitur et excommunicationis insuper sententia ferietur.

Suniefredus Narbonensis sedis. Ego Julianus urbis regiae metropolitanus episcopus (0524C)haec canonum statuta subscripsi. (0523D)episcopus haec canonum statuta subscripsi. Floresindus Hispalensis sedis episcopus haec canonum statuta subscripsi. Faustinus Bracarensis sedis episcopus haec canonum statuta subscripsi. Maximus Emeritensis sedis episcopus haec canonum statuta subscripsi. Idalius Barcinonensis sedis episcopus ita subscripsi. Mumulus Cordubensis sedis episcopus ita subscripsi. Concordius Palentinae sedis episcopus ita subscripsi. Riccila Accitanae sedis episcopus ita subscripsi. (0524D) Gaudentius Valeriensis sedis episcopus ita subscripsi. Cecilius Dertosanae sedis episcopus ita subscripsi. Deodatus Segobiensis sedis episcopus ita subscripsi. Ervigius Calabriensis sedis episcopus ita subscripsi. Monefonsus Egiditanae sedis episcopus ita subscripsi. Gregorius Oretanae sedis episcopus ita subscripsi. (0525A) Proculus Bigastrensis sedis episcopus ita subscripsi. Sonna Oxomensis sedis episcopus ita subscripsi. Sarmata Valentinae sedis episcopus ita subscripsi. Marcianus Dianiensis sedis episcopus subscripsi. Joannes Avilensis sedis episcopus ita subscripsi. Gabinius Arcavicensis sedis episcopus ita subscripsi. Samuel Malacitanae sedis episcopus ita subscripsi. Froaricus Portucalensis sedis episcopus ita subscripsi. 555 Wisefredus [ U., Guifredus., G., Wifredus] Ausonensis sedis episcopus ita subscripsi. Emmila Hicitanae sedis episcopus ita subscripsi. (0525B) Felix Iriensis sedis episcopus ita subscripsi. Euphrasius Lucensis sedis episcopus ita subscripsi. Theuderacis Asidonensis sedis episcopus ita subscripsi. Wiliedeus Calagurritanae sedis episcopus ita subscripsi. Nepotianus Tirassonensis sedis episcopus ita subscripsi. Cuniuldus Italicensis sedis episcopus ita subscripsi. Geta Iliplensis sedis episcopus ita subscripsi. Stercorius Aucensis sedis episcopus ita subscripsi. Basilius Basticensis sedis episcopus ita subscripsi. Gaudila Emporitanae sedis episcopus ita subscripsi. Euredus Herdensis sedis episcopus ita subscripsi. (0525C) Pacatus Biterrensis sedis episcopus ita subscripsi. Aurelius Asturicensis sedis episcopus ita subscripsi. Onemundus Salamanticensis sedis episcopus ita subscripsi. Spassandus Complutensis sedis episcopus ita subscripsi. Gundericus Segontiensis sedis episcopus ita subscripsi. Joannes Eliberitanae sedis episcopus ita subscripsi. Avitus Urcensis sedis episcopus ita subscripsi. Wiliephonsus Vesensis sedis episcopus ita subscripsi. Sabaricus Gerundensis sedis episcopus ita subscripsi. Fructuosus Auriensis sedis episcopus ita subscripsi. (0525D) Anterius Segobricensis sedis episcopus ita subscripsi. Valderedus Caesaraugustanae sedis episcopus ita subscripsi. Adelphus Tudensis sedis episcopus ita subscripsi. Tructemundus Elborensis sedis episcopus ita subscripsi. Sisebado Tuccitanae sedis episcopus ita subscripsi. Atala Cauriensis sedis episcopus ita subscripsi. Joannes Egarensis sedis episcopus ita subscripsi. (0526A) 556 Isidorus Setabiensis sedis episcopus ita subscripsi. Landericus Olyssiponensis sedis episcopus ita subscripsi. Miro Conimbriensis sedis episcopus ita subscripsi. Vincentius Dumiensis sedis episcopus ita subscripsi. Fiontius Lamecensis sedis episcopus ita subscripsi. Joannes Pacensis sedis episcopus ita subscripsi. Constantinus Egabrensis sedis episcopus ita subscripsi Rogatus Beatiensis sedis episcopus ita subscripsi. Sesuldus Archipresbyter, agens vicem domini mei Cypriani Tarraconensis sedis episcopi, ita subscripsi. (0526B)Vincentius [ E. 4, T. 1, 2, Massacius] primiclerius Suniulfus abbas, agens vicem domini mei Flori Mentesanae sedis episcopi, ita subscripsi. Florentius presbyter, agens vicem domini mei Leuberici Urgellitanae sedis episcopi, ita subscripsi. Gundila [ E. 4, T. 1, 2, Daniel] abbas, agens vicem domini mei Agripii Ossonobensis sedis episcopi, ita subscripsi. Desiderius presbyter, agens vicem domini mei Nandarbi Astigitanae sedis episcopi, ita subscripsi. Absfalius abbas ita subscripsi. Felix archipresbyter ita subscripsi. Wisandus archidiaconus ita subscripsi. (0526C) ita subscripsi. Gerontius abbas ita subscripsi. Castorius abbas ita subscripsi. Gabriel abbas ita subscripsi. Sisebertus abbas ita subscripsi. Eulalius abbas ita subscripsi. Involatus abbas ita subscripsi. Adeodatus abbas ita subscripsi. Hostrulfus comes ita subscripsi. Wimar comes ita subscripsi. Vitulus comes ita subscripsi. Trasemundus comes ita subscripsi. Valdericus comes ita subscripsi. Teudila comes ita subscripsi. Nausti comes ita subscripsi. (0526D) Cixilla comes ita subscripsi. Gisclamundus comes ita subscripsi. Sisuldus comes ita subscripsi. Severinus comes ita subscripsi. Sonna comes ita subscripsi. Ara comes ita subscripsi. Trasericus comes ita subscripsi. Ega comes ita subscripsi. Suniemirus comes ita subscripsi. Audemundus comes ita subscripsi.