Jump to content

Concilia Hispaniae/6

E Wikisource

LXII CONCILIUM TOLETANUM DECIMUM-SEPTIMUM HABITUM ANNO RELIGIOSISSIMI AC SERENISSIMI DOMINI NOSTRI EGICANI REGIS SEPTIMO, SUB DIE V IDUS NOVEMBRIS, AERA DCCXXXII. (0551) (0551C)Dum in ecclesia gloriosae virginis et confessoris Christi sanctae Leocadiae, quae est in suburbio Toletano ubi sanctum ejus corpus requiescit, plerique Hispaniarum et Galliarum pontifices convenissemus, debitis nobis in locis residentibus adfuit idem gloriosissimus princeps fervore sanctae devotionis accensus sanctique Spiritus munere plenus, et in medio nostri consistens inclytum caput reclinans sese a nobis benedici poposcit et orationum nostrarum effusione Domino commendari optavit. His itaque, ut moris est, actis, tomum manu propria nobis obtulit inquiens: Ecce sanctissimum ac reverendissimum Ecclesiae catholicae sacordotale collegium et divini cultus honorabile sacerdotium, seu etiam vos illustre aulae regiae decus, ac magnificorum virorum numerosus conventus, (0551D)quos huic honorabili coetui nostra interesse celsitudo praecepit, quia satis longum est ea quae regni nostri utilitatibus seu genti et patriae nostrae necessaria sunt vobis proprii oris nostri alloquio enarrare, ideo 587-588 hunc tomum, quia universa quae nostra mansuetudo ad peragendum vestris sensibus debuit intimare dignoscitur continere, contrado, praecipiens pariter et exhortans vos per eum qui dixit: Ubicunque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo et ego ero in medio eorum; quia ea quae tomus iste continet vel alia quae ad ecclesiasticam disciplinam pertinent seu diversarum causarum negotia quae (0552C)se venerabili coetui vestro ingesserint audienda gravi ac maturato consilio pertractetis atque judiciorum vestrorum edictis justissime ac firmissime terminetis. Qua sacri oris sui oratione finita e medio nostri benedictione percepta abscessit. Tunc unusquisque nostrorum residens suo in loco tomum ipsum reserari praecipimus, et quae necessaria erant alterna collatione pertractare curavimus.

In nomine Domini Flavius Egica rex sanctissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus: Quo mentis ardore quantisque facibus serenitatis nostrae sublimitas religionis sanctae amore succensa aestuet, nec verborum prolixa potest ratione depromi nec litterarum apicibus annotari; quia in quantum fides Christiana spiritualium virtutum lumine ineffabili (0552D)comparatione coruscat, tantum sensus nostri brevitas necdum valet ejus enarrare mysteria. At nunc quanquam profunditatis ipsius abyssum nequeamus pertingere, magna tamen devotio clementiae nostrae animos ad exhortandam vestram sanctitudinem cognoscat, qualiter vos in hac sancta synodo residentes in primis de ejus mysterio edictis spiritualibus disputetis et apostolici vestri ordinis dogmata promulgetis, quo fidelium corda incomparabili sidere perlustrata infidelium quoque pectora mentis gressibus a tenebris ad lumen conversa pertranseant. Pro nefandis denique Judaeis intra fines regni nostri degentibus ita (0553A)praemittimus, quod etiam absque non minimo moerore proferimus, qui ab initio propriorum rituum errore decepti Christi nomen incredibili pravitate negaverunt, nefariisque hactenus argumentis eamdem almae fidei sectam deluserunt. Certum namque est verumque praeconium in cuncto pene terrarum orbe relatione perspicua exstitisse vulgatum, quod fidei plenitudine fines semper Hispaniae floruerunt, unde nostram gloriam summa ratio cogit valida illis intentione resistere, cum in aliquibus mundi partibus alios dicuntur contra suos Christianos principes resultasse, plerosque vero justo Dei judicio a Christicolis regibus interemptos fuisse; praesertim quia nuper manifestis confessionibus indubie invenimus hos in transmarinis partibus Hebraeos alios consuluisse, ut unanimiter (0553B)contra genus Christianum agerent praestolantes perditionis suae tempus, qualiter ipsius Christianae fidei regulam depravarent: quod et per easdem professiones quae vestris auribus sunt reserandae patebit. Nam et a primordio nostri regiminis, tanta fuit pro eorum conversione mansuetudinis nostrae intentio, ut non solum diversis persuasionibus eos ad fidem Christi pertrahere conaremur, verum etiam et mancipia Christiana quae pridem ob suam per fidiam per legis ordinem caruerunt ex tranquillitatis nostrae decreto reciperent solummodo, ut per verae conversionis [E. 4, conversationis] propositum expulsa procul cordis perfidia eos matris sinus Ecclesiae adoptivos exciperet. Sed et per cautionis [E. 4, causationis] seriem jurisjurandi attestatione subnixa spondentes (0553C)nec tandem promissa compleverunt, sed ritus et caerimonias solitas proculdubio egisse perventi sunt. Et quia divinae voluntatis imperio reservati sunt regni nostri tempore corrigendi, necessarium fore nostra perpendit tranquillitas ut vestro nostrorumque optimatum generali conventu eorum nequitia quantoclus refrenetur, quo opitulante Christo exstirpata ipsorum confestim nequitia Christianum nomen polleat et Christi fides infinite clarescat, ne tunc videatur tantae perfidiae obviari, quando Ecclesiam catholicam eorum dignoscatur adversitas impugnare. Ut ergo tam dira incredulitatis perversitas victa dispereat, aut synodali emendatione a parentali refrenentur errore, aut si placet uniformi vestra sententia falce maneant (0553D)justitiae desecati, sic quoque ut quid de illis cunctisque rebus ipsorum agere conveniat canonica vestri coetus sententia patenti stylo constituat, quod nostrae legis censura perpetim stabile manere decernat, illis tantumdem Hebraeis ad praesens reservatis, qui Galliae provinciae videlicet intra clausuras noscuntur habitatores existere vel ad ducatum regionis ipsius pertinere, ut quia delictis ingruentibus et externae gentis incursu et plagae inguinalis interitu passim ipsa ab hominibus desolata dignoscitur, cum omnibus rebus suis in suffragio ducis terrae ipsius existant et publicis utilitatibus profectum incunctanter exhibeant, ita ut secundum sanctae fidei regulam ut verae Christicolae vitam suam corrigant, et omnem genuinae incredulitatis errorem a suis cordibus pellant. (0554A)Quod si amodo vel in modicum detecti fuerint sanctae fidei depravatores existere, illico de terra ipsa promoti eadem qua et praedicti parentes eorum censura erunt modis omnibus feriendi. Nam et quorumdam sacerdotum non sinit veritas silere insaniam, qui ante sacrosanctum altare Dei pro superstitibus hominibus missas audeant dicere de defunctis, et cum aliis nocere intendunt ipsi 589 sibimet potius interfectores existunt et suarum incurrunt excidium animarum in eo quod scriptum est: Os quod mentitur occidit animam; et dum quodam invidiae vel malitiae livore tam nefaria gerunt, unum est quia et Deo mentiuntur et in arcum perversum sacerdotalem ordinem vertunt. Quod si Domino mendacium hujusmodi sacrificio offerre non metuunt, (0554B)quid de caetero falsitatis loqui pavescunt? Petrum denique apostolum dixisse legimus Ananiae memineo: Ut quid Satanas implevit cor tuum mentiri te Spiritui sancto, quia non es hominibus mentitus sed Deo? Tanti quippe facinoris admissum vestro concilio committimus exstirpandum, quo et illos qui talia egisse detecti sunt et eos a quibus ob hoc nefas perpetrandum sciscitati sunt, ac deinceps in tali errore quosque delapsos regula decernatis canonica feriendos ut illatam in semetipsos sentientes correctionem et male acta poeniteant, et ne ab aliis ulterius fiant sententia vestra speciale prohibitionis exemplum ostendat. His igitur praemissis causis populorum negotia vestris auribus intimata cum Dei timore prudentiae vestrae committimus dirimenda, (0554C)ut quia multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum, nulla sit occasio quae vestrae mentis aciem ad promulgandam justitiam possit obtundere, nullus favoris se locus interserat lumen veritatis abscondere, quatenus ipsa vestrorum judiciorum emissio luce clareat aequitatis, justitiam proroget debitam populis, et ad cumulum nobis pertineat copiosae mercedis. Sed et illud vestris precibus sedari obnixius a Domino praeoptamus, ut quia hostis humani generis quosdam nostrorum inhians non desinit ad perditionem subripere, ex quo proprio culpae cernuntur facinore non quod absit nostrae potestatis gravedine corrui, tribus diebus hoc peracto concilio speciales obinde litanias contrito cordis arcano celebrare (0554D)curetis, ita ut usque hujus anni spatium per singulos menses eodemque modo triduana jejunia peragatis, ut quia neminem de his quos ditioni nostrae superna pietas subdidit usquam perire voluimus, nec amplius quempiam perdere quaerimus, sed de gentis nostrae vel patriae statu laetari affatim delectamur, precatu saltem vestrae beatitudinis insidiarum stimula, quae quotidie contra nostram gloriam praeparant, a suis cordibus auferant et erga nostram serenitatem pura fidei sinceritate persistant, ut et a priorum lapsu se erectos esse congaudeant, et nostra gloria ex hoc cum eis pacis et charitatis munere cumulata Christo Domino indefessa gratiarum vota persolvat.

(0555A)De regula sanctae fidei.

Necessarius ordo deposcit ut secundum 590 Pauli vasis electionis edictum ante initium quarumcunque causarum regnum Dei quaeratur, quatenus ea quae sequenter agenda sunt justissime opitulante Domino terminentur. Ac proinde opportunum fore perspeximus fidei sanctae mysterium, quod est salutis nostrae inconvulsibile fundamentum, ore proprio pandere et ructatione cordis patule enarrare: idcirco credentes et confitentes ea quae in omnibus sanctis conciliis sanctorumque patrum oraculis gloriosa confessio protulit, symboli etiam seriem quae totius sanctae fidei continet sacramenta, oris nostri confessione proferimus.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, (0555B)factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria virgine homo factus est, passus sub Pontio Pilato, et sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, iterum [T. 1, 2, inde] venturus in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: credimus et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem, ex (0555C)Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, exspectamus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen. Qua nostra credulitate, ut sanctorum Patrum adunatio edidit, reserata atque finita ad ea quae sunt subsequenter agenda definitionis nostrae articulum vertimus.

I. De tribus diebus, quibus in initio concilii nihil aliud agendum jubetur, nisi tantum de fide ac de aliis rebus spiritualibus, nullo saecularium interposito. Ternarius numerus in eo quod initium mediumque finemque sortitur Trinitatis speciem signare videtur, (0555D)ac proinde quia numerositas sacerdotum in nomine sanctae Trinitatis pro synodo peragenda assolet congregari, opportune instituendum credimus in initio totius adunationis, ut trium dierum spatiis percurrente jejunio de mysterio sanctae Trinitatis aliisque spiritualibus sive pro moribus sacerdotum corrigendis, nullo saecularium assistente, inter eos habeatur collatio, ita nempe ut dum scriptis causis sub nominis 591 divini timore per triduum habita fuerit altercatio, ejusdem sanctae Trinitatis juvamine caeterarum causarum negotia inoffensibili peragantur instantia.

II. De obserandis ostiis baptisterii in initio Quadragesimae. Licet in initio Quadragesimae baptizandi generaliter (0556A)claudatur mysterium, tamen ut ecclesiasticae consuetudinis ordo deposcit necesse est ut ostia baptisterii in eodem die pontificali manu et annulo assignata [T. 1, 2, signata] claudantur, et usque in Coenae Domini solemnitatem nullatenus reserentur, ob id videlicet ut et per signaculum pontificum, excepto gravissimae necessitatis obventu, in his diebus monstretur per totum orbem non licere fieri baptismum et sanctificationem; iterum episcopali eadem observatione reserata signetur dominicae patere mysterium resurrectionis, in quo ad vitam factus est aditus homini, ut quia per baptismum consepultus est in morte Christi resurgat cum eo in gloria Dei. Quod quia in aliquibus ecclesiis minime haec sancta consuetudo ab episcopis custoditur atque (0556B)peragitur, ideo per hanc nostram sententiam sancimus atque decernimus, ut ita a totius Hispaniae et Galliarum pontificibus custodiatur, quatenus in praedicto die, initii videlicet Quadragesimae, et ostia sancti baptisterii cum laudum consummatione claudantur, et ab episcopis suorum annulorum signaculo obsignentur, ita ut nisi in Coenae Domini celebritate, quando more solito altaria assolent devestiri, eadem debeant ostia reserari. Inconveniens etenim res est, ut illic in praememoratis Quadragesimae diebus cunctis aditus pateat adeundi, ubi non licet debitum mysterium exerceri.

III. De ablutione pedum in Coena Domini facienda. Caelibe satis ratumque Deo cernitur mysterium, si (0556C)ejus exempla sequentes imitatores ipsius esse studeant Christicolae mentes, dicente Domino: Qui mihi ministrat me sequatur. Quocirca si Dominus redemptorque noster discipulorum non dedignatus est ablutione aquae abluere pedes, protestante evangelista: Surgens Jesus a coena et ponens vestimenta sua coepit lavare pedes discipulorum dicens: Si ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes; cur nos piae actionis exhibitione imbuti exemplorum ejus non simus devotissimi sectatores? Denique coruscante sanctae operationis exemplo, partim desidia, partim consuetudine in quibusdam ecclesiis in Coenae Domini litatione pedes fratrum a sacerdotibus non lavantur, nihil aliud obtendentes 592 nisi solam traditionis consuetudinem, (0556D)cum Veritas objurgans dicat: Quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? itemque praecellentissimus doctor et invictissimus martyr Cyprianus prosequens ait: Frustra qui ratione vincuntur consuetudinem nobis opponunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit spiritualibus sequendum quod in melius fuerit a sancto Spiritu revelatum; ideoque dum veritatis exemplum luce clarius enitescat et objurgationis ejus terribilia edicta praefulgeant, atque etiam doctoris praecipui sententia instruat majorem esse veritatem consuetudine, incassum nobis consuetudinem sine ratione objiciunt. Nam licet eadem ablutio pedum omni tempore ut fiat expedibile habeatur, tamen necesse est ut specialius in eodem die quo a (0557A)Christo gestum est omnimode observetur. Proinde haec sancta synodus decernit atque instituit, ut deinceps non aliter per totius Hispaniae et Galliarum ecclesias eadem solemnitas celebretur, nisi pedes unusquisque pontificum seu sacerdotum secundum hoc sacrosanctum exemplum suorum lavare studeat subditorum. Quod si quisquam sacerdotum hoc nostrum distulerit adimplere decretum, duorum mensium spatiis sese noverit a sanctae communionis perceptione frustratum.

IV. De sacris ministeriis vel ornamentis ecclesiarum. Sacerdotum quorumdam improbanda voluntas et infausta temeritas sacrosancta sibi commissa altaris ministeria atque caetera ecclesiae ornamenta non solum (0557B)aliis tradunt pro suis nequissimis actibus abutenda, sed, quod pejus est, suis ea non pertimescunt usibus adjungere insumenda. Unde licet antiquorum Patrum sententia de talibus personis, quae vasa solummodo sacra disperdunt voluntate sacrilega, fuerit jam in praeteritis promulgata, tamen in commune deinceps statuit coadunatio nostra, ut non tantum de sacris ministeriis, sed etiam et de universis ecclesiae ornamentis nihil unusquisque sacerdotum pro suis usibus vel voluntatibus confringere, vendere aut naufragare pertentet. Si quis vero sacerdotum hoc nostrum violare tentaverit institutum, secundum prisca canonum instituta honoris proprii ordinem amittat, et ut sacrilegus perenni infamio denotatus a sacrae communionis perceptione, excepto in supremo (0557C)temporis cursu, omnibus diebus vitae suae maneat alienus; atque insuper si ejusdem temeratoris exstiterit propriae rei habitio, quidquid de eisdem sacris ministeriis vel ornamentis ecclesiae visus est naufragasse, aut ipse aut 593 pars ejus compellatur parti ejusdem ecclesiae ex integro reformare.

V. De his qui missam defunctorum pro vivis audent malevole celebrare. Dum sanctus Spiritus per os sanctorum suorum numano generi statuit omnibus modis mendacium praecavere, dicente Salomone: Noli narrare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias; et iterum: Os quod mentitur occidit animam; plerique sacerdotum qui praedicatores veritatis existere (0557D)debuerunt, et ex quorum ore universitas plebium legem veritatis debet exquirere, secundum Salomonem qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt de ore ejus, quia angelus Domini est, ita praepediente delicto atque sauciati inimicitiae dolo non solum hominibus fallaciter loqui minime pertimescunt, sed in sanctis basilicis supra altare Domini coram Deo idem nequaquam perpetrare horrescunt. Nam missam pro requie defunctorum promulgatam fallaci voto pro vivis student celebrare hominibus, non ob aliud, nisi ut is pro quo idipsum offertur sacrificium ipsius sacrosancti libaminis interventu mortis ac perditionis incurrat periculum, et quod cunctis datum est in salutis remedium illi hoc (0558A)perverso instinctu quibusdam esse expetunt in interitum. Obinde nostrae elegit unanimitatis conventus, ut si quis sacerdotum deinceps talia perpetrasse fuerit detectus, a proprii deponatur ordinis gradu, et tam ipse sacerdos quam etiam ille qui eum ad talia peragenda incitasse perpenditur, exsilii perpetui ergastulo religati, excepto in supremo vitae curriculo, cunctis vitae suae diebus sacrae communionis eis denegetur perceptio, quam Domino se crediderunt fraudulento delibasse studio.

VI. De diebus litaniarum per totos duodecim menses celebrandis. Quanquam priscorum Patrum institutio per totum annum per singulorum mensium cursum litaniarum vota decreverit persolvendum, nec tamen specialiter (0558B)sanxerit pro quibus causis id ipsum sit peragendum, tamen quia cooperante humani generis adversario multa inolevit oberrandi consuetudo et jurisjurandi transgressio, ideo secundum evangelistam qui ait: Vigilate et orate ne intretis in tentationem, in commune statuentes decernimus, ut deinceps per totum annum in cunctis duodecim mensibus per universas Hispaniae et Galliarum provincias pro statu Ecclesiae Dei, pro incolumitate principis nostri atque salvatione populi, et indulgentia totius peccati et a cunctorum fidelium cordibus 594 expulsione diaboli, exomologesis votis gliscentibus celebretur, quatenus dum generalem omnipotens Dominus afflictionem perspexerit, et delictis omnibus miseratus indulgeat, et saevientis diaboli incitamenta ab animis omnium (0558C)procul efficiat.

VII. De munitione conjugis atque prolis regiae. Praeeminentium exercitium ac devotionis sanctae studium, dum sese per diversa piae operationis gesta diffundit, et emolumentum sibimet conquirit virtutis et bene operandi adhibet incentivum subjectis, ita nempe ut pro eo quod bene gessit recipiat a Deo mercedem, et pro eo quod ad bonum alios incitavit statim recepisse gaudeat retributionis vicem. Quapropter dum principalis sublimitas talia agit, perspicuum est ut a sancta Ecclesia prorogetur ei vicissitudo mercedis, cur eamdem Ecclesiam studet exornare operibus justis, quatenus et ille ad bene agendum promptior magis magisque efficiatur, et subditorum (0558D)animus gratuita invitatione amplius roboretur. Ac proinde quia religiosus ac gloriosissimus princeps noster Egica rex zelo zelans pro Domino Deo exercituum inimicos verae fidei, qui diversa actione maluerunt catholicae credulitatis statum evertere, et jurisjurandi profanationem, dum caerimoniarum suarum ritus contra suam pollicitationem maluerunt servare, visi sunt incurrisse, ita recto judicii tramite digna cernitur ultione percutere, quatenus et injuriam crucis Christi vindicaret, et statum totius sanctae Ecclesiae conservaret, atque genti ac patriae suae defensionis munimina necessaria provideret. Ideo nos pro tot et tantis beneficiis, quibus tam sanctae Ecclesiae quam genti ac patriae suae prorogare intendit, cupientes in (0559A)aliquo eidem principi piam retributionem rependere, per hujus definitionis nostrae sanctionem depromimus et per individuae Trinitatis inviolabile sacramentum cunctos tam nunc consistentes quam futuris temporibus, cujuslibet ordinis vel generis, homines succedentes convenimus ac contestamur, ut si quandoque contigerit quod gloriosa domina Cixilo regina diutinis et felicioribus serenissimi nostri principis Egicani annis transactis religiose existat in viduitate superstes atque ex eo habuerit dulcissimas proles, nulla mordacitate invidiae pulsi, nullo odii stimulo acti, nullo diabolicae fraudis instinctu permoti contra eos quisquam conetur assurgere; nullus citra evidentium culparum indicium per quascunque subtilissimas indagationes nocibilitatis adversus eos perquirat occasiones; (0559B)nullis eorum vita cujuslibet instantia obteratur injustissimis taediis, nullis maceretur inediis; nullus quoque 595 filiis ac filiabus eorum contra eorum voluntatem religionis habitum imponat, aut exsilii ergastulis mancipandos statuat, neque flagellorum verberibus cruciet, per quod et dignitate priventur et extra debitum justitiae ordinem rerum suarum eis habitio auferatur, sed quietis ac tranquillitatis ope fulciti tam quod eis de parentali facultate debita successio dederit, quam etiam quod per auctoritatum oracula idem clementissimus dominus noster illis conferre maluerit, vel quae ab illis juste conquisita exstiterint, imperturbato jure possideant, et de rebus ipsis judicare quod voluerint incunctatam licentiam habeant. Necessarium enim unicuique debet (0559C)videri ut sacerdotalibus praemuniantur oraculis et eorum edictis reddantur per omnia liberales. Qui, si quandoque exstiterint destituti, secundum canonici vigorem edicti sacerdotum manebunt defensionibus contuendi. Si quis igitur hoc pietatis edictum violandum delegerit, infirmandum crediderit aut quoquo pacto temerare intenderit, sit perpetui anathematis ultione damnatus, a pagina coelesti abrasus, atque cum diabolo ejusque sociis acrioribus suppliciis alligatus.

VIII. De Judaeorum damnatione. Sicut fidelium probitas magno debet dationis [T. 2, donationis] praemio munerari, ita infidelium pravitas fortissimo congruit judicantium mucrone percelli. (0559D)Aequum etenim est, ut domestici fidei copiosius sublimentur et adversarii ejus durius condemnentur, quatenus et illi magis Domino suffragante proficiant et isti Deo obnitente deficiant. Et ideo quia plebs Judaeorum nequissima sacrilegii nota respersa et effusione sanguinis Christi cruenta ac multoties jurisjurandi profanatione noscitur maculosa, ut copiosa sunt eorum scelera, sic necesse est ut gravem sese incurrisse lugeant animadversionis jacturam, qui per alia sua scelera non solum statum Ecclesiae proturbare maluerunt, verum etiam ausu tyrannico inferre conati sunt ruinam patriae ac populo universo, ita nempe ut suum quasi tempus invenisse gaudentes diversas in catholicos exercerent strages. Unde crudelis et stupenda praesumptio crudeliori (0560A)debet exstirpari supplicio, et ita in eis ordinatum debet saevire judicium quatenus usquequaque puniatur quod nequiter definitum praenoscitur. Qua de causa dum in hac sancta synodo per aliarum causarum semitas dirigeremus cautissime gressus, extemplo eorumdem infidorum conspiratio ad unionis nostrae pervenit auditus, eo quod non solum contra suam pollicitationem suorum rituum observatione tunicam fidei, qua eos per undam sacri baptismatis induit sancta mater Ecclesia, 596 maculaverint, sed et regni fastigium sibi, ut praemissum est, per conspirationem usurpare maluerint. Quod infaustum facinus dum ex ipsorum professionibus noster plenissime nosset conventus, hujus decreti nostri sententia eos decernimus irrevocabili (0560B)feriri censura, scilicet ut ex jussione piissimi et religiosissimi principis nostri Egicani, qui zelo Domini accensus et sanctae fidei ardore compulsus non solum injuriam crucis Christi vindicare vult, sed et gentis suae ac patriae exitium, quod fore illi inferendum saevius decrevere, acrius exstirpare intendit, suis omnibus rebus nudati, et ipsae resculae fisci viribus sociatae tam eorumdem perfidorum personae quam uxores eorum ac filiorum vel reliquae posteritatis a locis propriis exsolutae per cunctas Hispaniae provincias perpetuae subjectae servituti, his quibus eos jusserit servituros largitae, maneant usquequaque dispersae.: nec quoquo pacto eis in infidelitatis suae obstinatione durantibus ad ingenuitatis statum detur quandoque occasio revertendi, quos numerosa examussim facinorum (0560C)suorum macula denotavit. Sic tamen decernimus, ut secundum electionem principis nostri aliqui ex servis Christianis eorumdem Judaeorum eligantur, qui de proprietatis eorum peculio, quantum illis saepe fatus dominus noster per auctoritatum seriem aut scripturas libertatis conferri elegerit, accipiant; et quidquid functionis in rationem publicam ipsi Judaei visi sunt hactenus persolvisse, praedicti illorum servi, quos idem princeps noster elegerit, sine qualibet excusatione in omni debeant integritate persolvere. Illi denique qui eosdem Judaeos ex largitione saepe fati domini nostri donatos perceperint, tale placitum in nomine suae gloriae conscribant, quatenus in nullo eos permittant rituum suorum caerimonias (0560D)celebrare aut colere vel quascunque parentalis perfidiae semitas imitari. Sed et filios eorum utriusque sexus decernimus, ut a septimo anno eorum nullam cum parentibus suis habitationem aut societatem habentes ipsi eorum domini qui eos acceperint per fidelissimos Christianos eos nutriendos contradant, ea scilicet ratione ut et masculos Christianis feminis in conjugio copulent, et feminas Christianis similiter viris maritali societate adjungant, et neque parentibus, sicut diximus, neque filiis sit penitus licentia quoquo pacto Judaicae superstitionis caerimonias custodire, neque infidelitatis suae semitas quibuslibet occasionibus iterare.

De gratiarum actione.

Cunctis denique ad sacrae institutionis vel aliorum (0561A)negotiorum ordinem pertinentibus Deo favente consummatis atque finitis, eidem 597 regi omnium Domino et inaestimabiliter glorioso grates ineffabiles pandimus, concentus melodicos insonamus, et hymnorum vota continua jubilatione praecinimus pro eo quod universitatem nostram sub sui nominis timore in unum collegit, et vicissim nos nobis visione alterutra praesentaneos reddidit; ejus obnixius omnipotentiam precibus indefessis orantes, ut orthodoxo ac religiosissimo principi nostro Egicano longaevitatem felicium temporum largiatur, per suae voluntatis itinera ejus dirigat gressus, tribuens ei sibi creditarum plebium phalangas pie regere, moderamine discreto disponere, ac miserationis ore fulcire, quo post enormes temporum cursus de temporali regno ad regnum (0561B)perpetuum gestis piissimis opulentum eum transferre dignetur usquequaque coelicolis sociandum, cujus jussu atque imperio ad hunc pacis conventum congregati fuisse dignoscimur.

Lex in confirmatione concilii edita.

Congruum satis genti ac patriae nostrae atque expedibile perpenditur omni Ecclesiae, si ea quae (0562A)synodali definiuntur conventu 598 principali confirmentur stylo. Idcirco per hujus legis decretum serenitatis nostrae mansuetudo decernit, ut omnium capitulorum sententiae quae in hac sancta synodo promulgatae noscuntur, firmissimae stabilitatis obtineant robur; id est: De tribus diebus quibus in initio concilii nihil aliud agendum jubetur, nisi tantum de fide ac de aliis rebus spiritualibus, nullo saecularium interposito; De obserandis ostiis baptisterii in initio quadragesimae; De ablutione pedum in Coena Domini facienda; De sacris ministeriis vel ornamentis ecclesiarum; De his qui missas defunctorum pro vivis audent malevole celebrare; De diebus litaniarum per totos duodecim menses celebrandis; De munitione conjugis ac prolis regiae: De Judaeorum damnatione.

(0562B)Quarum omnium constitutionum decreta quiqui temeranda crediderint, observare noluerint, venerari neglexerint, cujuslibet sint generis, personae vel ordinis, secundum praecedentium conciliorum leges, quae in confirmationem eorum sunt promulgatae, sive excommunicatione seu etiam damno maneant usquequaque damnati.

LXIII CONCILIUM BRACARENSE PRIMUM OCTO EPISCOPORUM, HABITUM AERA DXCIX, ANNO TERTIO ARIAMIRI REGIS, DIE KALENDARUM MAIARUM. (0561) (0561C)Cum Gallaeciae [ U., Galliae] provinciae episcopi, id est Lucretius, Andreas, Martinus, Cottus, Ildericus, Lucetius, Timotheus, Maliosus, ex praecepto praefati gloriosissimi Ariamiri regis in metropolitana ejusdem provinciae Bracarensis ecclesia convenissent, consedentibus simul episcopis, praesentibus quoque presbyteris, astantibusque ministris vel universo clero, Lucretius memoratae metropolitanae ecclesiae episcopus dixit: Diu est, sanctissimi fratres, quod secundum instituta venerabilium canonum et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, qui non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus opportunus est, sed etiam stabilem semper efficit charitatis fraternae concordiam, dum congregati simul in nomine (0561D)Domini sacerdotes ea inter se salutifera collatione requirunt quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis obtineant. Nunc igitur quoniam optatum nobis hujus congregationis diem gloriosissimus atque piissimus filius noster aspirante sibi Domino regali praecepto concessit, et simul positi 599-600 consedemus, prius, si placet, de institutis fidei catholicae perquiramus, tum deinde sanctorum Patrum instituta recensitis canonibus innotescant, postremo quaedam etiam quae ad obsequium Dei vel officium pertinent clericale diligentius pertractentur, ut si qua fortasse vel per ignorantiae (0562C)desidiam, vel per longi temporis incuriam, aut varia inter nos habentur aut dubia, ad unam sicut decet rationis ac veritatis formulam revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Prosecutio tuae beatitudinis justa est, ea namque de causa convenimus ut aliqua nobis ecclesiasticae constructionis utilitas commodetur. Lucretius episcopus dixit: Prius ergo de statutis fidei sicut superius dictum est proferamus; nam licet jam olim Priscillianae haeresis contagio Hispaniarum provinciis detecta sit et damnata, ne quis tamen aut per ignorantiam aut aliquibus, ut assolet, scripturis deceptus apocryphis aliqua adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus, manifestius ignaris hominibus declaretur qui in ipsa extremitate mundi et in ultimis hujus provinciae regionibus constituti (0562D)aut exiguam aut pene nullam rectae eruditionis notitiam contigerunt. Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse, quia eo tempore quo in his regionibus nefandissima Priscillianae sectae venena serpebant, beatissimus papa urbis Romae Leo, qui quadragesimus fere exstitit apostoli Petri successor, per Turibium notarium sedis suae ad synodum Gallaeciae contra impiam Priscilliani sectam scripta sua direxit. Cujus etiam praecepta Tarraconensis et Carthaginensis episcopi, Lusitani quoque et Baetici, facto inter se concilio, regulam fidei contra Priscillianam haeresem cum aliquibus capitulis conscribentes (0563A)ad Balconium tunc hujus Bracarensis Ecclesiae praesulem direxerunt. Unde quia et ipsum praescriptae fidei exemplar cum suis capitulis prae manibus hic habemus, pro instructione ignorantium, si vestrae placet reverentiae, recitetur. Omnes episcopi dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio, ut dum simplicioribus quibusque pristina sanctorum Patrum statuta panduntur, abominata jam olim a sede beatissimi Petri apostoli et damnatae Priscillianae haeresis figmenta cognoscant. Lectum est exemplar fidei cum capitulis suis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime sunt inserta. Post lectionem capitulorum omnes episcopi dixerunt: Licet horum capitulorum lectio necessaria recensita sit, tamen evidentius et simplicius ea quae sunt exsecrabilia, (0563B)ita praepositis etiam modo capitulis declarentur, ut et qui minus est eruditus intelligat, et sic sub anathematis sententia explosa jam olim Priscilliani erroris figmenta damnentur; ut quisquis clericus vel monachus sive laicus tale aliquid sentire adhuc vel defendere fuerit deprehensus, tanquam vere putre membrum continuo de corpore abscidatur catholicae Ecclesiae, ne aut societas ejus maculam suae pravitatis recte credentibus ingerat, aut amplius de permixtione talium aliquod orthodoxis reputetur opprobrium.

Proposita contra Priscillianam haeresem capitula et relecta continent haec.

I. Si quis Patrem et Filium et Spiritum sanctum (0563C)non confitetur tres personas unius esse substantiae et virtutis ac potestatis, sicut catholica et apostolica Ecclesia docet, sed unam tantum ac solitariam dicit esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, ipse etiam sit Paraclitus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit. II. Si quis extra sanctam Trinitatem alia nescio quae divinitatis nomina introducit dicens, quod in ipsa divinitate sit Trinitas Trinitatis, sicut Gnostici et Priscillianus dixerunt, anathema sit. III. Si quis dicit Filium Dei Dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse, sicut Paulus Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.(0563D) IV.Si quis Natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat jejunans in eodem die, et in dominico, quia Christum in vera hominis natura natum esse non credidit, sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. V. Si quis animas humanas vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. VI. Si quis animas humanas dicit prius in coelesti habitatione peccasse, et pro hoc in corpora humana in terram dejectas, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. VII. Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum angelum a Deo factum nec Dei opificium fuisse naturam (0564A)ejus, sed dicit eum ex chao et tenebris emersisse, nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. VIII. Si quis credit quia aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit, et tonitrua et fulgura et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. IX. Si quis animas et corpora humana fatalibus stellis credit astringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit. X. Si quis duodecim signa de sideribus, quae mathematici observare solent, per singula animi vel corporis membra disposita credunt et nominibus patriarcharum ascripta 601 dicunt, sicut Priscillianus (0564B)dicit, anathema sit. XI. Si quis conjugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XII. Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit esse figmentum, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum figurari, propter quod et resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XIII. Si quis dicit creationem universae carnis non opificium Dei, sed malignorum esse angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XIV. Si quis immundos putat cibos carnium, quos Deus in usus hominum dedit, et non propter afflictionem (0564C)corporis sui, sed quasi immunditiam putans ita ab eis abstineat, ut nec olera cocta cum carnibus praegustet, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XV. Si quis clericorum vel monachorum praeter matrem aut germanam vel thiam vel quae proxima sibi consanguinitate junguntur, alias aliquas quasi adoptivas feminas secum retinent et cum ipsis cohabitant, sicut Priscilliani secta docuit, anathema sit. XVI. Si quis quinta feria paschali, quae vocatur Coena Domini, hora legitima post nonam jejunus in ecclesia missas non tenet, sed secundum sectam Priscilliani festivitatem ipsius diei ab hora tertia per missas defunctorum soluto jejunio colit, anathema sit. XVII. Si quis scripturas, quas Priscillianus secundum (0564D)suum depravavit errorem vel tractatus Dictinii quos ipse Dictinius antequam converteretur scripsit vel quaecunque haereticorum scripta sub nomine patriarcharum, prophetarum vel apostolorum suo errori consona confixerunt, legit et impia eorum figmenta sequitur aut defendit, anathema sit. Propositis his capitulis et relectis Lucretius episcopus dixit: Quoniam ea, quae catholicis abominanda sunt et damnanda, manifestius et apertius etiam ignorantibus declarata sunt, necessarium post hoc arbitror, si vestrae fraternitati videtur, ut instituta nobis sanctorum Patrum, recensitis antiquis canonibus, innotescant; quae etsi non omnia certe vel pauca quaedam quae ad instructionem clericalis disciplinae (0565A)pertinent relegantur. Omnes episcopi dixerunt. Placet hoc dictum, et congrua res est, ut quibus fortasse per incuriam abolita sunt ecclesiastica constituta, audiant sanctorum canonum regulam et observent. Relecti ex Codice coram concilio 602 tam generalium synodorum canones quam localium: post quorum lectionem Lucretius episcopus dixit: Ecce ex ipsa canonum lectione agnoscat sancta fraternitas vestra non solum in generalibus conciliis, sed etiam in localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse, et secundum quod uniuscujusque rei exhibebat ratio prospexisse, sequentes sententiam doctrinae apostolicae dicentis: Probate quae bona sunt et tenete. Si ergo placet charitati vestrae, quia sunt aliqua (0565B)ecclesiasticae institutionis obsequia, quae in hujus praesertim extremitate provinciae, non per contentionem, quod absit, sed magis sicut praefati sumus per incuriam aut per ignorantiam variantur, constituamus quaedam inter nos capitula, ut quae non uno modo tenentur a nobis ad unam omnino formulam revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde hoc utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos per Dei gratiam et concordiam celebrentur officio, et idcirco si quid illud est magnum vel parvum quibus variari videmur, ad unam, sicut dictum est, formulam praefixis rationabiliter capitulis revocetur: praecipue cum et de certis quibusdam causis instructionem apud nos sedis (0565C)apostolicae habeamus, quae ad interrogationem quondam venerandae memoriae praecessoris tui Profuturi ab ipsa beatissimi Petri cathedra directa est. Lucretius episcopus dixit: Recte vestra fraternitas pro auctoritate sedis apostolicae reminiscita est, quae licet eodem tempore innotuerit quo directa est, tamen pro firmitate testimonii et instructione multorum, si vestrae unanimitati complacet, quia prae manibus est, coram his omnibus relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Justum est, ut quia mentio ipsius auctoritatis est habita, quae sit ejus doctrina a circumstantibus audiatur. Relecta est auctoritas sedis apostolicae ad quondam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta. Post cujus lectionem Lucretius episcopus (0565D)dixit: Manifestius patet apostolicam nobis opitulari doctrinam; et ideo sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variat, ad uniformem concordiae regulam praescriptis inter nos capitulis astringatur. Proposita sunt igitur capitula et relecta, quae continent haec:

I. De uno ordine psallendi. Placuit omnibus communi consensu ut unus 603 atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diverse ac private, neque (0566A)monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.

II. De solemnium diebus. Item placuit ut per solemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant.

III. De salutatione: Dominus vobiscum. Item placuit, ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro legitur Ruth, ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo; sicut et ab ipsis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana pravitas permutavit.

IV. De ordine missarum. Item placuit, ut eodem ordine missae celebrentur (0566B)ab omnibus, quem Profuturus quondam hujus metropolitanae Ecclesiae episcopus ab ipsa apostolicae sedis auctoritate suscepit scriptum.

V. De ordine baptizandi. Item placuit, ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis Ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus ab episcopis scriptum sibi et directum a sede beatissimi apostoli Petri suscepit.

VI. De primatu episcopi. Item placuit, ut conservato metropolitam episcopi primatu caeteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum.

VII. De rebus ecclesiae. (0566C)Item placuit, ut ex rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones, id est una episcopi, alia clericorum, tertia in recuperationem vel in luminaria ecclesiae: de qua parte sive archipresbyter sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat rationem.

VIII. De ordinatione alterius clerici. Item placuit, ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius episcopi scripta susceperit.

604 IX. De orario diaconi. Item placuit, ut quia in aliquantis hujus provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differri a subdiacono videantur, de caetero superposito scapulae, sicut decet, utantur (0566D)orario.

X. De vasibus altarium. Item placuit, ut non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.

XI. De lectoribus ecclesiae. Item placuit, ut lectores in ecclesia habitu saeculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant.

XII. De canonicis Scripturis. Item placuit, ut extra psalmos vel canonicarum (0567A)Scripturarum Novi et Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones.

XIII. Ubi omnes communicant. Item placuit, ut intra sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et in antiquis canonibus statutum est.

XIV. De oleribus et carnibus. Item placuit, ut quicunque in clero cibo carnium non utuntur, pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis, vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur; quod si contempserint, secundum quod de his talibus sancti Patres antiquitus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haeresis hujus (0567B)officio excommunicatos omnibus modis removeri.

XV. De auctore excommunicatorum. Item placuit, ut hi qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta; quae si quis spernit voluntarie se ipsum alienae damnationi tradet.

XVI. De hi qui se ipsos interficiunt. Item placuit, ut his qui sibi ipsis aut per ferrum aut per venenum aut per praecipitium aut suspendium vel quolibet modo violentam inferunt mortem, nulla illis in oblatione 605 commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur: multi enim hoc sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus (0567C)puniuntur.

XVII. De catechumenis defunctis. Item placuit, ut catechumenis sine redemptione baptismi defunctis simili modo neque oblationis commemoratio neque psallendi impendatur officium, nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.

XVIII. De corporibus defunctorum. Item placuit, ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sanctorum sepeliantur, sed si necesse est de foris circa murum basilicae usque adeo non abhorret. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent civitates, ut nullo modo intra ambitus murorum cujuslibet defuncti corpus humetur, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia obtinere?

XIX. De benedictione chrismatis. (0567D) Item placuit, ut si quis presbyter post hoc interdictum ausus fuerit chrisma benedicere, aut ecclesiam aut altarium consecrare, a suo officio deponatur, nam et antiqui hoc canones vetuerunt.

XX. De laicorum gradu. Item placuit, ut ex laico ad gradum sacerdotii ante non veniat, nisi prius anno integro in officio (0568A)lectorati vel subdiaconati disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus ad sacerdotium veniat; nam satis reprehensibile est ut qui necdum didicit jam docere praesumat, dum et antiquis hoc Patrum institutionibus interdictum sit.

XXI. De collatione fidelium. Item placuit, ut si quid ex collatione fidelium aut per festivitatem martyrum aut per commemorationes defunctorum offertur, 606 apud unum clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore aut semel aut bis in anno inter omnes clericos dividatur; nam non modica ex ipsa inaequalitate discordia generatur, si unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi defendat.

XXII. De praeceptis canonum antiquorum. (0568B)Item placuit, ut quaecumque praecepta antiquorum canonum, quae modo in concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire: si quis autem quasi contumax transgreditur illa, necesse est ut de suo degradetur officio.

Relectis capitulis Lucretius episcopus dixit: Quia opitulante nobis Domino ea quae ad firmitatem catholicae orthodoxae fidei, vel quae ad officium ordinis ecclesiastici pertinebant unanimi sicut oportebat collatione decrevimus, restat nunc ut ex omnibus his quae per gratiam Dei salubriter statuta sunt, propriam unusquisque nostrum studeat docere atque informare dioecesim. Si quis autem ex nobis in parochiis suis post agnita hujus concilii constituta aut clericum aut monachum sanae huic doctrinae resistentem (0568C)invenerit aut in aliquo adhuc Priscillianae sectae errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia foris ejecerit, ita ut cum hujuscemodi homine nec cibum aliquis fidelium communicare praesumat, noverit se is qui talem recipit et fraternae esse excommunicationi obnoxium et divinae proculdubio sententiae reum. Omnes episcopi dixerunt: Quaecunque a nobis unito per Dei gratiam communi consensu decreta sunt pervigili necesse est sollicitudine observentur, quae ut stabilem placitae constitutionis obtineant firmitatem propria unusquisque his gestis manu subscribat. Et post episcoporum subscriptio subsecuta est.

Lucretius episcopus subscripsi. (0568D) Andreas episcopus subscripsi. Martinus episcopus subscripsi. Cortus [ U., Cortus] episcopus subscripsi Ildericus episcopus subscripsi. Lucetius episcopus subscripsi. Timotheus episcopus subscripsi. Maliosus [T. 2, Meliosus. U., G., Maliciosus] episcopus subscripsi. LXIV CONCILIUM BRACARENSE SECUNDUM DUODECIM EPISCOPORUM, HABITUM ANNO SECUNDO REGIS MIRONIS, DIE KALENDARUM JUNIARUM, AERA DCX. (0569) (0569A)607-608 Cum Gallaeciae provinciae episcopi tam ex Bracarensi quam ex Lucensi synodo cum suis metropolitanis praeceptione praefati regis simul in metropolitana Bracarensi ecclesia convenissent, id est Martinus, Nitigis, Remisol, Andreas, Lucretius, Adoricus, Witimer, Sardinarius, Viator, Anila, Polemius, Mahiloc, consedentibus his simul episcopis atque universo clero praesente, Martinus Bracarensis Ecclesiae episcopus dixit: Inspiratione hoc Dei credimus provenisse, sanctissimi fratres, ut per ordinationem domini gloriosissimi filii nostri regis ex utroque concilio conveniremus in unum, ut non solum de visione alterutra gratulemur, sed etiam ea quae ad ordinationem et disciplinam ecclesiasticam pertinent pariter colloquamur; scriptum est enim in Evangeliis (0569B)dicente Domino: Ubicunque fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum. Nitigis Lucensis Ecclesiae episcopus dixit: Nec aliud potest credi nisi ea quae ad utilitatem nostrarum pertinent animarum, divina inspiratione et inchoari et perfici posse: et ideo unanimes omnes atque id ipsum in Domino sentientes quaecunque ad instructionem nostram pertinent in medium prolata desideramus agnoscere. Martinus episcopus dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari, quia cum primum in Ecclesia Bracarensi episcoporum concilium congregatum est, post multa quae ad concordiam rectae fidei fuerant roborata aliqua etiam quae regularem sanctorum canonum continent discretionem firmavimus, quorum utilitas ut possit evidentius (0569C)in memoriam revocari, ipsa si vobis placet epistola in vestra praesentia relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnibus modis ut in omnium auribus qui hic astant recitetur.

Recitatis ergo capitulis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime sunt inserta, Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt recitata, quae nobis tunc aut varia aut dubia aut inordinata sunt visa, auxiliante Deo directa sunt et suam immobiliter obtinent firmitatem: quae autem tunc in memoriam non venerunt aut onerosum fuit in primo illo concilio multa simul ingerere, necessarium videtur modo ad notitiam sanctae vestrae charitatis deferri, eo specialiter prospectu ut speciali ventilata examine purgentur. Sancti enim Patres ac praecessores (0569D)nostri ad generales synodos undique collecti pro unitate rectae fidei fecerunt, sicut in Nicaea contra Arium trecenti decem et octo, et in Constantinopoli contra Macedonium centum et quinquaginta, et in Epheso contra Nestorium ducenti, et in Chalcedone contra (0570A)Eutychen sexcenti et triginta, aut certe speciales synodos per suas unusquisque provincias pro resecandis contemptionibus vel emendandis aliquorum negligentiis collegerunt, et prout eventus culparum aut qualiscunque excessus exegit per singulas quasque definitas canonum sententias mediante inter eos Dei spiritu conscripserunt, quas oportet nos legere et intelligere et tenere [ Ae., retinere]. Et quia opitulante Christi gratia de unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, illud modo nobis specialius est agendum, ut si quid fortasse extra apostolicam disciplinam per ignorantiam aut per negligentiam reprehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum Scripturarum vel antiquorum canonum instituta, adhibito communi (0570B)consensu omnia quae displicuerint rationabili judicio corrigamus: et primum, si placet, relectis beati apostoli Petri praeceptis, quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter scripsit, quidquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit agi videtur a nobis sine ulla cunctatione ad emendationem ducere festinemus, ne fortasse dum aliis praedicamus, ipsi reprobi effecti divino illo condemnemur 609-610 eloquio dicente: Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos post te. Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam apostoli Petri epistolam ad locum, ubi sacerdotes docet, audire. Tunc allato libro haec ex eadem epistola recitata sunt: Seniores obsecro consenior: pascite qui est in vobis gregem Dei providentes, non coacte sed (0570C)spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris sed forma facti gregis ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum recipiatis immarcescibilem gloriae coronam. His relectis omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quae ex epistola beati Petri apostoli recitata sunt, desideramus auxiliante Dei gratia divinis obedire praeceptis et apostolicae epistolae, quae nobis recitata est, in his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino, quod absit, judicio condemnemur, sed ut sanctorum Patrum vestigia subsequentes in ipsorum requiem mereamur esse participes, et immarcescibilem illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum ipsis accipere mereamur. Ob hoc ergo tuam simul (0570D)omnes deposcimus charitatem, ut has omnes causas singulis capitulis breviter comprehensas, qualiter corrigi debeant, his gestis subter annectas, quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium nostrorum evidentius fuerint perducta, propria unusquisque (0571A)manu pro eorum emendatione et confirmatione subscribat, ut non solum nobis, sed etiam successoribus nostris haec ad perfectionem episcopalis officii decreta proficiant.

I. Ut episcopus ambulet per dioecesem suam, et ante viginti dies Paschae catechumeni doceantur symbolum. Placuit omnibus episcopis atque convenit, ut per singulas Ecclesias episcopi per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et quaecunque officia quomodo peragantur; et si recte quidem invenerint, Deo gratias, sin autem minime, docere debeant ignaros, et hoc modis omnibus praecipere, ut sicut antiqui canones jubent ante dies viginti baptismi ad (0571B)purgationem exorcismi catechumeni currant: in quibus viginti diebus omnino catechumeni symbolum quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur. Postquam ergo haec suos clericos discusserint vel docuerint episcopi, alio die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, perjurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, aut quod nolunt sibi fieri alteri non faciant, et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem judicii, in qua unusquisque secundum sua opera recepturus est: et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

II. Ut episcopus per dioecesem ambulans duos solidos tantum accipiat, neque tertiam partem de oblationibus quaerat, et ut clerici non cogantur more servili. (0571C)Placuit ut nullus episcoporum, cum per suas dioeceses ambulant, praeter honorem cathedrae suae, id est duos solidos, aliquid aliud per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex quacunque oblatione populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed illa tertia pars pro luminariis ecclesiae vel recuperatione servetur, ut singulis annis episcopo inde ratio fiat: nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra tecta abstulit ecclesiae. Similiter et ut parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopi non cogantur, quia scriptum est: Neque vi dominantes in clero.

III. Ut episcopus in ordinatione clericorum commodum nullum accipiat. (0571D)Placuit ut de ordinationibus clericorum episcopi munera nulla accipiant, sed ut scriptum est quod gratis donante Deo accipiunt gratis dent, et non aliquo pretio gratia Dei et impositio manuum venundetur: quia antiqua definitio Patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit dicens: Anathema danti et accipienti. Propterea quia aliquanti multis sceleribus obruti sancto altario indigne ministrantes non hoc testimonio bonorum actuum sed profusione munerum obtinent, oportet ergo non per gratiam munerum, sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium clericos ordinare.

IV. Ut pro chrismate episcopus nihil accipiat. Placuit ut modicum balsami, quod benedictum pro (0572A)baptismi sacramento per ecclesias datur, quia singuli tremisses pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur, ne forte quod pro salute animarum per invocationem sancti Spiritus consecratur, sicut Simon magus donum Dei pecunia emere, ita nos venundare damnabiliter videamur.

V. Ut pro consecratione basilicae episcopus nihil exigat. Placuit ut quoties ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod e fundatore 611 requirant: sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuatur; si vero aut paupertas illum aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo. Hoc tantum unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam aut basilicam, nisi antea dotem basilicae et (0572B)obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat: nam non levis est ista temeritas, si sine luminariis vel sine sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt, tanquam domus privata, ita consecretur ecclesia.

VI. Ut si quis oratorium pro quaestu suo in terra sua fecerit non consecretur. Placuit ut si quis basilicam non pro devotione fidei sed pro quaestu cupiditatis aedificat, ut quidquid ibidem oblatione populi colligitur medium cum clericis dividat, eo quod basilicam in terra sua ipse condiderit, quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri, hoc ergo de caetero observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat, ut basilicam quae non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub (0572C)tributaria conditione est condita, audeat consecrare.

VII. Ut de baptizatis nullus accipiat praemium. Placuit ut unusquisque episcopus per ecclesias suas hoc praecipiat, ut hi qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid voluntarie pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis. Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habent quod offerre, nullum illis pignus violenter tollatur a clericis: nam multi pauperes hoc timentes filios suos a baptismo retrahunt, qui si forte dum differunt sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum exspolia pertimescentes a baptismi se gratia retraxerunt.

VIII. Ut qui clericum accusaverit et id non probaverit, excommunicetur. (0572D)Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requirantur ab illo: quod si non potuerit datis testimoniis approbare quae dixit, excommunicationem accusati accusator excipiat.

IX. Ut per singulos annos a metropolitano episcopis Pascha praenuntietur. Placuit ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata, illud omnismodis observetur, ut superventurum ipsius anni 612 Pascha, quoto Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur: quod caeteri episcopi vel reliquus clerus breviculo subnotantes unusquisque in (0573A)sua ecclesia, adveniente Natalis Domini die, astanti populo post lectionem evangelicam nuntiet, ut introitum Quadragesimae nullus ignoret; in cujus principio convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis per sanctorum basilicas ambulantes celebrent litanias; tertio autem die celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant quadragesimae observare jejunia, et mediante Quadragesima ex diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.

X. Ut presbyter post cibum non teneat missam pro mortuis. Placuit ut quia per stultitiam praesumpti nuper erroris aut certe ex veteris Priscillianae adhuc haeresis foetore corruptos cognovimus quosdam presbyteros (0573B)in hujus praesumptionis audacia retineri, ut in missa mortuorum etiam post acceptum merum oblationem ausi sunt consecrare, ideo hoc praefixae evidentis sententiae admonitione servetur, ut si quis presbyter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit reprehensus, id est ut nec jejunus, sed quocunque jam cibo praesumpto, oblationem consecraverit in altari, continuo ab officio suo privatus a proprio deponatur episcopo.

His ita [T. 2, itaque] gestis placuit omnibus pro confirmanda horum observantia propria unumquemque manu subscribere eo placitorum [E. 4, U., placito] facto, ut si quis eorum capitulorum terminum transgressus ad inordinatas consuetudines reverti (0573C)voluerit, totius concilii increpatione correctus severissimam sibi de sui ordinis inclinatione noverit imminere sententiam.

Martinus Bracarensis metropolitanae Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Remisol Besensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Lucetius Conimbrensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Adoricus Egestanae Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Sardinarius Lamicensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Viator Magnetensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. (0573D) Ex synodo Lucensi.

Nitigis Lucensis metropolitanae Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Andreas Iriensis [ U., G., Herenensis] Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. 613 Witimer Auriensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Polimius Asturicensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Anila Tudensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Mahiloc Britonensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. (0574A)Capitula sive canones ex Orientalium antiquorum Patrum synodis a venerabili Martino episcopo vel ab omni Bracarensi synodo excerpti vel emendati tituli, ubi clericorum seorsum et laicorum seorsum sententias restauravit, ut quod translatores a Graeco in Latinum obscurius dixerunt, vel scriptorum ignavia depravaverat aut immutaverat, simplicius et emendatius omnia uno hoc contineantur in loco, ut de quo capitulo quis scire voluerit, possit celerius invenire.

Domino beatissimo atque apostolicae sedis honore suscipiendo in Christo fratri Nitigi episcopo vel universo concilio Lucensis ecclesiae Martinus episcopus salutem: Sancti canones qui in partibus Orientis ab antiquis Patribus constituti sunt Graeco prius sermone conscripti sunt, postea autem succedenti tempore in Latinam linguam translati sunt: (0574B)et quia difficile est ut simplicius aliquid ex alia lingua transferatur in alteram, simulque et illud accidit, ut in tantis temporibus scriptores aut non intelligentes aut dormitantes multa praetermittant, et propterea in ipsis canonibus aliqua apud simpliciores videantur obscura; ideoque visum est ut cum omni diligentia et ea quae per translatores obscurius dicta sunt, et ea quae per scriptores sunt immutata, simplicius et emendatius restaurem, id primum observans, ut illa quae ad episcopos vel universum pertinent clerum una parte conscripta sint, similiter et quae ad laicos pertinent simul sint adunata, ut de quo capitulo aliquis scire voluerit, possit celerius invenire.

I. De electione episcopi. (0574C)Non liceat populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut ipsi eum qui ordinandus est probent, si in sermone et fide et in spirituali vita edoctus est.

II. De ordinatione episcopi. Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui; sed si hoc aut pro necessitate aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur et omnium praesentium vel absentium subscriptiones 614 teneantur, et sic postea ordinatio fiat. Hujus autem rei potestas in omni provincia ad metropolitanum pertineat.

III. De evacuanda ordinatione quae absente metropolitano fuerit facta. Non debet ordinari episcopus absque consilio et (0574D)praesentia metropolitani episcopi: adesse autem oportet omnes qui sunt in provincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam convocare; et si quidem omnes occurrerint, melius; si autem hoc difficile fuerit, pluriores oportet occurrere: qui autem non convenerint praesentiam sui per suas epistolas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter praeter quod a nobis terminatum est fuerit factum, talem ordinationem nihil praevalere decernimus. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta et aliquis contra suam malitiam in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat.

IV. De primatu metropolitani. (0575A) Per singulas provincias oportet episcopum cognoscere primatum metropolitani episcopi et ipsum curam suscipere: nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a Patribus nostris constitutum continetur in canone, propter quod metropolitanus episcopus nihil sibi praesumptive assumat absque consilio caeterorum.

V. De eo qui per ambitionem de inferiori civitate ad majorem transiens vult agere clericatum. Si quis in parte alicujus fuerit ambitor inventus, sive episcopus sive presbyter vel diaconus, de inferiori civitate non transeat ad majorem; quod si quis contra haec magni concilii constituta importunus exstiterit, omnimodo evacuetur hujusmodi factum, (0575B)et suae iterum restauretur Ecclesiae, cujus episcopus aut presbyter aut diaconus prius fuerat constitutus.

VI. De non mutanda parochia. Episcopum a propria parochia non liceat transire in aliam neque sua sponte introire, neque invitatus neque ab episcopo coactus, sed permaneat in loco in quo a Deo est ordinatus, et in ea quam sortivit Ecclesia secundum antiquorum canonum constitutum.

VII. De praesumptione alienae dioecesis. Si quis episcopus, non per scripta metropolitani 615 episcopi aut qui cum eo sunt, rogatus de alia provincia in aliam venerit, sed praesumptive irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum qui ad illum nom pertinent importunus existat, vacua sint (0575C)et inania omnia quae ab eo fuerint constituta: ipse autem digna increpatione excommunicetur et abominetur a sancto concilio.

VIII. De non constituendo episcopo successore. Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem: si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum consilio et judicatu episcoporum, qui post exitum praecessoris potestatem habent ordinare quem dignum elegerint.

IX. De irruptione vacantis ecclesiae. Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum subripiens populos sine concilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab ecclesia esse oportet. (0575D)Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud in quo praesens metropolitanus episcopus fuerit.

X. De episcopo per necessitatem vacante. Si quis episcopus ordinatus pro contentione populi aut pro aliqua alia ratione et non pro sua culpa in parochiam quae ei fuerit data non ierit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere et de rebus ecclesiae in qua convenit nihil sibi praesumat: sustineat autem quid de eo sanctum concilium judicare voluerit.

XI. De contemptore episcopo. Si quis episcopus ab episcopo ordinatus noluerit agere sacerdotium neque consenserit in sibi commissa (0576A)ecclesia ambulare, istum [ Ae., statim] talem excommunicare oportet; quod si coactus contempserit, sanctum concilium quod placet de eodem determinet.

XII. De seditioso episcopo. Si quis episcopus ordinatus fuerit et non vult ipsam parochiam suscipere in qua nominatus est, sed alibi vult ordinari et vim facit et seditiones concitat contra eos qui illum ordinaverunt, hunc ab honore oportet removeri. Si autem in pristino honore presbyterii vult stare, non vetetur ut gradum quem habuit retineat; quod si reluctatus fuerit, etiam de honore presbyterii ab ordinatore proprio deponatur.

616 XIII. De dissensione judicii. (0576B)Si quis episcopus in aliquibus causationibus [B. R., T. 1, 2, accusationibus] judicatur, et viderit ipsos episcopos qui in provincia sunt inter se judicio discrepare, ut alii videantur eum qui judicatur justificare aliique condemnare, pro definitione hujus dissensionis hoc placuit sancto concilio, ut de vicina provincia alter metropolitanus episcopus convocetur, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem.

XIV. De praesumptione episcopi in rebus ecclesiae. Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus inscio clero aut ubi forte non est presbyter de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae cujus sunt restaurare cogatur, et in judicio episcoporum (0576C)dejiciatur auditus et tanquam furti aut latrocinii reus a suo privetur honore.

XV. De rebus ecclesiasticis gubernandis. Quae sunt ecclesiae debent ecclesiae conservari cum omni diligentia et bona conscientia et fide Dei qui omnia videt et judicat. Gubernari ergo oportet cum judicio et potestate episcopi, cui etiam omnis populus et congregatio commissa est animarum. Manifesta autem esse debent quae ad ecclesiam pertinent in conscientia eorum, qui circa episcopos sunt et presbyteres et diacones, ut hi omnes sciant quae sunt ecclesiae propria, ut si episcopo contigerit transitus, nihil eos latere possit ex his quae ad ecclesiam pertinent, ut nullo modo possint minui et perire. Neque res propriae episcopi debent importunitatem pro (0576D)rebus ecclesiae pati; dignum et re vera et justum est apud Deum et homines, ut ea quae episcopi propria sunt cui voluerit derelinquat, et neque ecclesiam perpati damnum neque episcopum pro rebus ecclesiae condemnari, aut post ejus obitum in causas quae ad eum non pertinent aut in maledictum incedere.

XVI. De rebus ecclesiae dispensandis. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae ut dispenset necessitatem habentibus. Cum omni reverentia et timore Dei participare eum oportet quae necessaria sunt: si tamen ipse aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquo, necessitatem nullomodo patiantur secundum sanctum Apostolum dicentem: (0577A)Victu et tegumento, his contenti sumus. Si autem res ecclesiasticas episcopus in 617 suas voluntates usurpare voluerit et lucra ecclesiae vel fructus agrorum non cum presbyterorum vel diaconorum consilio intaminaverit, aut fratribus vel filiis vel quibuscunque propinquis suis dederit potestatem, ut per eos latenter res laedantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio. Similiter id, si episcopus vel qui cum eo sunt presbyteri aut diacones accusentur, qui ea quae ex reditu vel ex quolibet actu veniunt ecclesiae in suos sinus colligunt et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.

XVII. De his qui ex vasis ministerii ecclesiae aliquid vendiderint. (0577B)Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non habere; in judicio tamen episcopi dimittendum est sive dignus sit sive indignus in suo recipi gradu, quia multoties pro hoc ipso quod de sacrosancto altario intaminaverint id cum episcopi potestate dimissum est.

XVIII. De synodo facienda. Propter ecclesiasticas curas et altercationum solutiones bene placuit per singulas provincias bis in anno concilium fieri, vocante metropolitano episcopo omnes provinciae episcopos, ita ut in his conciliis procedant omnes presbyteri, diacones vel hi qui in concilio eorum causae examinatae ad justum (0577C)judicium perducantur, ut si qui manifeste episcopi vel presbyteri aut diacones inventi fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur quandiu communi consensu mitiorem de his placuit dari sententiam. Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere praeter eos quibus sunt metropoles creditae.

XIX. De episcopo qui noluerit venire ad synodum. Non liceat ad concilium convocatos episcopos continere, sed ire, et ea quae ad utilitatem ecclesiae vel caeterorum pertinent aut docere si novit, aut doceri si nescit: nam si extra aegritudinem contempserit ire, reus erit fraterni concilii.

XX. De legitima aetate ordinandi presbyteri. (0577D)Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos nullomodo presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus, quia ipse Dominus tricesimo 618 anno baptizatus est et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est usque ad hanc aetatem legitimam conservari.

XXI. De eunuchis qui ab aliis fiunt vel qui ipsi sibi naturalia abscidunt. Si quis pro casu suae aegritudinis naturalia a medicis habuerit secta, similiter et qui a barbaris aut hominibus stultis fuerint castrati, et moribus digni fuerint visi, hos canon admittit ad clericatus officium (0578A)promoveri. Si quis autem sanus non per disciplinam religionis et abstinentiae, sed per abscisionem plasmati a Deo corporis, aestimans posse a se carnales concupiscentias amputari, castraverit se, non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus officium. Quod si jam ante fuerat promotus ad clericum, prohibitus a suo ministerio deponatur.

XXII. De neophytis. Neophytus qui nuper baptizatus fuerit jam aetate legitima, non continuo liceat eum ad ecclesiasticum ordinem promoveri, quia oportet illum prius doceri quod possit docere, et multo tempore post baptismum probari, ut bene probatus veniat ad clerum secundum praeceptum Apostoli dicentis: Non neophytum, ne forte in superbiam elatus in judicium incidat et laqueum (0578B)diaboli. Si autem succedenti tempore in aliquo peccato gravi a duobus vel tribus fuerit devictus, depositus de gradu suo cesset a clero. Si quis contra hanc regulam facere praesumpserit, quasi contrarius magni concilii projiciatur a clero.

XXIII. De poenitente non admittendo ad clerum. Poenitens, tantum si necessitas aut usus exegerit, inter ostiarios prius deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia vel Apostolum non legat. Si qui autem ante ordinati sunt, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant aut sacra non contingant: ex poenitente enim dicimus de eo qui post baptismum pro homicidio aut pro diversis criminibus aut gravissimis peccatis publicam poenitentiam sub cilicio gerens divino fuerit reconciliatus altario.

XXIV. De his qui sine discussione aut presbyteri aut diacones ordinati sunt. (0578C) Si quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur, criminosa peccata sua celaverunt, et post ordinationem ab aliis sunt detecti, 619 abjiciantur a clero. Similiter et de universo ordine cleri servetur; nam hoc sibi quod irreprehensibile est sancta et catholica defendet Ecclesia.

XXV. De presbyteris vel diaconibus qui post ordinationem denotantur. Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit et post ordinationem confessus fuerit quia ante erravit, non offerat, sed tantum pro religione nomen presbyteri portet. Si autem non ipse confessus, sed ab alio (0578D)publice fuerit convictus, nec ad hoc ipsum habeat potestatem ut nomen presbyteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit ordinem subdiaconatus accipiat.

XXVI. De his qui viduas aut dimissas ducunt aut in malis consiliis mixti sunt. Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit, non admittatur ad clerum, aut si obrepsit dejiciatur. Similiter si homicidii aut facto vel praecepto aut consilio aut assensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, dejiciatur et in fine vitae suae communionem recipiat.

XXVII. De fornicatoribus clericis. (0579A) Si quis presbyter aut diaconus fuerit fornicatus aut moechatus, projiciatur et agat poenitentiam.

XXVIII. De his quorum uxores moechantur. Si alicujus uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicujus clerici uxor adultera fuerit, dimittat eam: sin autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio alienus sit.

XXIX. De viduis clericorum. Si qua vidua episcopi vel presbyteri aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium sumat; nunquam communicet; morienti tantum ei sacramentum subveniat.

XXX. De filia episcopi vel presbyteri sive diaconi. (0579B) Si devota fuerit et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni: pater vero causas in concilio se noverit praestaturum; 620 mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam; sin autem vivente eo secesserit et egerit poenitentiam vel petierit communionem, in ultimo vitae deficiens accipiat communionem.

XXXI. De devota peccante vel quae se maritaverit. Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis et recipiat communionem. Prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae mulieris accedat; quod (0579C)si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur abstenta; corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vixerit, aut postquam ipse de hac vita discesserit.

XXXII. De subintroductis adoptivis mulieribus. Nullus episcopus neque presbyter neque diaconus neque omnino aliquis ex clero licentiam habeat intromittendi ad se quasi adoptivam aliquam mulierem, quasi in loco filiae aut sororis aut matris, nisi forte sororem veram ex germanitate aut sororem patris aut matris et illas solas personas quae ab omni mala suspicione alienae sunt. Similiter et religiosis feminis laicorum alienorum familiaritatem et consortium prohibemus, et eorum qui nec in Dei timore (0579D)subjecti sunt nec retinent continentiae disciplinam.

XXXIII. De non recipiendis clericis vagis et infirmanda ordinatione ejus, qui sine consensu episcopi sui ab alio episcopo ordinatus est. Si quis in contemptu positus presbyter vel diaconus vel quicunque ex clero recesserit ab Ecclesia sua, nullomodo in alia suscipiatur Ecclesia, sed omnimodo compellatur ut ad suam revertatur Ecclesiam. Si autem permanserit in superbia et reverti noluerit, excommunicetur et projiciatur. Si quis autem episcopus ausus fuerit illum in suam Ecclesiam ordinare, (0580A)non consentiente episcopo suo a quo recessit ordinatio ejus vacua deputetur.

XXXIV. De clericis desertoribus. Si quis presbyter aut diaconus aut aliquis de clero propriam Ecclesiam derelinquens ad alteram Ecclesiam vadit, et ibi multo tempore demoratur, omnino unquam ministret 621 in clero; et si admonuerit eum episcopus suus ut ad suam redeat parochiam, et redire noluerit, ubi est ibi de suo officio deponatur, ita ut nunquam in suum revertatur gradum propter dissolutionis peccatum. Si autem episcopus alter illum susceperit qui de reatu ejus est conscius, oportet ipsum episcopum sine increpatione in communi concilio non admitti, ut ecclesiasticum canonem ultra non solvat.

XXXV. De importunis clericis. (0580B) Si quis episcopus, presbyter aut diaconus excommunicatus in concilio injuste se queritur condemnatum, ad majorem episcoporum concilium revertatur et eorum inquisitionem et judicium exspectans, si quas se causas justas habere putat, exponat. Si autem contempserit et importunans se palatio aures principum inquietare voluerit, hic ad nullam veniam poterit pervenire neque spem futurae reconciliationis habebit.

XXXVI. De purganda opinione haeresis. Si quis episcopus sive alicujus episcopi presbyter aut diaconus in alicujus haeresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus eum in communionem recipiat nisi (0580C)prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus, et ita liberam teneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicis sit decretum si in aliquam haeresis opinionem fuerint nominati.

XXXVII. De clericis excommunicatis. Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit sive presbyter sive diaconus, et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille aut presbyter vel diaconus facere oblationem vel matutinum aut vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere nec ultra recolligi; sed etiam eos qui ei communicaverint (0580D)omnes ab Ecclesia respui, maxime eos qui sciebant eum esse dejectum. Si autem permanserit turbans et concitans Ecclesiam per forasticam potestatem, oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli.

XXXVIII. De presbyteris ut in secundas nuptias non vadant. Presbyterem ad secundas nuptias convivam ire non oportet pro eo quod hi qui 622 ad secundas nuptias veniunt poenitentiam postulent. Quomodo (0581A)potest presbyter ille esse, qui propter convivium interest tali conjugio?

XXXIX. De his qui ad diaconatum eliguntur. Si quis ad ministerium diaconatus eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio et dixerit non posse in castitate permanere, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, alienus sit a ministerio et vacet a clero.

XL. Non liceat diaconum non jussum sedere. Non liceat diaconum ante presbyterem sedere nisi cum jussione presbyteri.

XLI. Non liceat quemlibet ministeria tangere. Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolytho in secretario tangere vasa (0581B)Domini.

XLII. Ut mulieres in sacrarium non intrent. Non liceat mulieres in secretarium ingredi.

XLIII. Si lector alterius viduam duxerit. Lector si viduam alterius uxorem acceperit, in lectoratu permaneat, aut si forte necessitas sit, subdiaconus fiat, nihil autem supra: similiter et si bigamus fuerit.

XLIV. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, inter lectores vel ostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat.

XLV. Ut non ascendat in pulpitum lector. Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui a presbytero lectores sunt ordinati.

XLVI. De conditionalibus non ordinandis, nisi cum consensu patronorum. (0581C) Si quis obligatus tributo servili vel aliqua conditione patrocinio cujuslibet domus, non est ordinandus clericus, nisi probatae vitae fuerit et patroni concessus accesserit.

XLVII. De non suscipiendis servis alienis in clero. Si quis servum alienum causa religionis doceat contemnere dominum suum et recedere 623 a servitio ejus, durissime in omnibus arguatur.

XLVIII. De non celebrandis natalitiis martyrum in Quadragesima. Non liceat in Quadragesima natales martyrum celebrare, sed tantum sabbato et dominico pro commemoratione eorum oblationes offerri: sed nec natalitia (0581D)nec nuptias liceat in Quadragesima celebrari.

XLIX. Non suscipi debere infantes ad baptismum, nisi ante tres septimanas paschae. Non liceat ante duas septimanas paschae, sed ante tres ad baptismum suscipere aliquem, oportet autem in his diebus ut hi qui baptizandi sunt symbolum discant et quinta feria novissimae septimanae episcopo vel presbytero reddant.

L. De non solvendo jejunio quinta feria paschae. Non liceat quinta feria novissimae septimanae jejunium solvere et omnem exhonorare Quadragesimam, (0582A)sed sincere abstinentes totam Quadragesimam perexire aridioribus cibis utentes.

LI. De chrismate conficiendo. Omni tempore episcopis liceat chrisma conficere et per suas dioeceses destinare, ita ut ad dirigendum chrisma diaconus aut subdiaconus ante diem paschae de singulis Ecclesiis ad episcopum destinentur.

LII. Non liceat presbytero, episcopo praesente, chrismare. Presbyter, praesente episcopo, non signet infantes, nisi forte ab episcopo fuerit illi praeceptum.

LIII. Non licet presbytero ante episcopum in baptisterium introire. Non liceat presbytero prius ab episcopo in baptisterium introire, sed cum episcopo, nisi forte aut (0582B)absens fuerit aut aegrotus.

LIV. De praegnantibus baptizandis. Si qua mulier praegnans desideraverit gratiam baptismi percipere, quando voluerit habeat potestatem; nam nihil in hoc participat mater infanti qui nascitur propter quod unicuique propria posse voluntas in confessione monstretur.

LV. Quid in altari offerri oporteat. Non oportet aliquid aliud in sanctuario 624 offerri praeter panem et vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet de corpore ejus sanguis effluxit et aqua. Haec tria unum sunt in Christo Jesu, haec hostia et oblatio Dei in odorem suavitatis.

LVI. De presbyteris forasticis. (0582C)Forasticis presbyteris praesente episcopo vel presbytero civitatis offerre non liceat neque ministrare in populo, nisi forte illis absentibus.

LVII. De non jejunando in die dominico neque genuflectendo, similiter et in Quinquagesima. Si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam aut aliqua necessitate die dominica pro quadam religione jejunaverit sicut Manichaei, anathema sit. Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit tam per omnes dominicas quam per omnes dies paschae usque ad Quinquagesimam non prostrati neque humiliati, sed erecto vultu ad Dominum orationum fungamur officio; quia in ipsis diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus.

LVIII. De non praegustandis carnibus et non exsecrandis. (0582D) Si quis non pro abstinentiae disciplina, sed pro exsecratione ab esca carnium se abstinet, placuit sancto concilio ut praegustet, et si sic vult abstineat; si autem spernit ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens nec suspicionem haeresis a se removens deponatur de ordine clericatus.

LIX. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis incantaturas vel ligaturas facere. Non liceat clericis incantatores esse et ligaturas (0583A)facere, quod est colligatio animarum. Si quis haec facit, de Ecclesia projiciatur.

LX. Non liceat sacerdotibus vel clericis spectaculis interesse. Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel in conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et recedere inde.

LXI. Non liceat convivia facere de confertis. Non liceat sacerdotes vel clericos sed nec religiosos laicos convivia facere de confertis.

LXII. De usuris vel negotiorum lucris. Si quis oblitus timorem Domini et sanctam 625 Scripturam quae dicit: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognitionem magni (0583B)concilii feneraverit et centesimas exegerit aut ex quolibet negotio turpia lucra quaesierit aut per diversas species vini vel frugis vel cujuslibet rei emendo vel vendendo aliqua incrementa susceperit, depositus de gradu suo alienus habeatur a clero.

LXIII. De clericis qui ad matutinum et vespertinum non veniunt Si quis presbyter vel diaconus vel quilibet clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit aut in quolibet loco in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.

LXIV. Non liceat clericos dominica ab ecclesia absentari. (0583C)Non liceat quemlibet clericum die dominica ab ecclesia absentem esse, sed missarum solemnibus interesse et jejunio.

LXV. Non liceat clericos ante horam tertiam prandere, nec ad mensam accedere vel recedere sine hymno. Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre.

LXVI. De attondenda coma clericorum vel habitu ordinato. Non oportet clericos comam nutrire et sic ministrare, sed attonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron talarem vestem induere, ut sint in (0583D)habitu ordinato.

LXVII. Non liceat psalmos poeticos in ecclesia dicere nec libros apocryphos legere. Non oportet psalmos compositos et vulgares in ecclesia dicere, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti.

LXVIII. Non liceat super monumenta mortuorum missas tenere. Non oportet clericos ignaros et [T. 2, aut] praesumptores super monumenta in campo ministeria [T. 2, mysteria] portare aut distribuere sacramenta, sed aut in ecclesia aut in basilica ubi martyrum (0584A)626 reliquiae sunt depositae ibi pro defunctis oblationem offerre.

LXIX. Non liceat Christianis prandia in monumenta portare. Non liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulcra deferre et sacrificia reddere mortuorum Deo.

LXX. Non liceat clericis vel laicis catholicis ab haereticis eulogias accipere aut cum ipsis vel schismaticis orare. Non liceat clericis vel laicis catholicis ab haereticis eulogias accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones, neque liceat aut cum haereticis aut schismaticis orare.

LXXI. Non liceat Christianis observationes diversas attendere. (0584B)Si quis paganorum consuetudinem sequens divinos et sortilegos in domo sua introduxerit, quasi ut malum foras mittant aut maleficia inveniant vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agat.

LXXII. Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium, observare lunae aut stellarum cursum. Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium et observare vel colere elementa aut lunae aut stellarum cursum aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda vel ad segetes vel arbores plantandas vel conjugia socianda, scriptum est enim: Omnia quae facitis aut in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo.

LXXIII. Non liceat Kalendas observare. (0584C)Non liceat iniquas observationes agere Kalendarum et otiis vacare gentilibus neque lauro aut viriditate arborum cingere domos. Omnis haec observatio paganismi est.

LXXIV. Non liceat medicinales herbas cum aliqua observatione colligere. Non liceat in collectione herbarum quae medicinales sunt aliquas observationes aut incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino aut oratione dominica, ut tantum Deus creator omnium et dominus honoretur.

627 Non liceat mulieres Christianas in lanificiis aliquid observare. Non liceat mulieribus Christianis aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Dominum invocent (0584D)adjutorem qui eis sapientiam texendi donavit.

LXXVI. De adulteris. Si cujus uxor adulterium fecerit aut vir in alienam uxorem irruerit, septem annis poenitentiam agant.

LXXVII. De mulieribus fornicariis et abortum facientibus. Si qua mulier fornicaverit et infantem qui exinde fuerit natus occiderit, et quae studuerit aborsum [Ae., T. 1, 2, abortum] facere et quod conceptum est necare aut certe ut non concipiat elaborat, sive ex adulterio sive ex legitimo conjugio, has tales mulieres in morte recipere communionem priores canones decreverunt. Nos tamen pro misericordia sive tales mulieres (0585A)sive conscias scelerum ipsarum decem annis agere poenitentiam judicamus.

LXXVIII. De homicidio voluntario vel non voluntario. Si quis voluntarie homicidium fecerit, ad januam ecclesiae catholicae semper subjaceat et communionem in exitu vitae suae recipiat. Si autem non voluntate, sed casu aliquod homicidium fecerit, prior canon septem annis agi poenitentiam jussit, secundus canon quinque annis mandavit.

LXXIX. De muliere quae duos fratres in conjugio vel viro qui duas sorores habet. Si qua mulier duos fratres aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione abstineantur usque ad mortem: in morte autem eis communio pro misericordia detur. Si vero supervixerint communione accepta (0585B)et de infirmitate convaluerint, agant poenitentiam plenam tempore constituto.

LXXX. De his qui nuptiis irruunt. Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, poenitentiam agat: conversatio autem et fides poenitentis compendiat tempus.

LXXXI. De his qui se animalibus commiscuerunt. Si quis ante viginti annos in cujuslibet animalis 628 commistione peccaverit, quindecim annis in humilitate subjaceat ad ecclesiae januam, et post hos [ G., post hoc] alios quinque annos tantum communione receptus poenitentiam agat, et sic gratiam sacramenti suscipiat. Interrogentur autem alii de eo, qualem vitam in poenitentia egerit et sic communionis misericordiam consequatur. Si quis autem post (0585C)viginti annos habens uxorem huic peccato irruerit, viginti et quinque annis humilitati subjaceat, et quinque annis orationibus tantum communicans postea (0586A)recipiat sacramentum. Quod si et hanc mensuram aliquis transgressus fuerit, sacramentum in exitu consequatur. Oportet enim tales inter daemoniosos orare.

LXXXII. De his qui usque ad finem vitae in peccatis perdurant, et in exitu communionem expetunt. Si quis de corpore exiens novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non ei denegetur. Quod si in desperatione positus post perceptam communionem iterum sanus fuerit factus, tantum orationis particeps sit, nam non accipiet sacramentum donec constitutum poenitentiae impleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debeant.

LXXXIII. De his qui intrantes in ecclesiam per nimiam luxuriam a sacramento se abstinent. (0586B) Si quis intra ecclesiam Dei et sacras Scripturas fabulando non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem projiciendum de Ecclesia catholica esse decernimus donec poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.

LXXXIV. De excommunicatis. Non liceat communicare excommunicatis neque in domos eorum introire neque orare cum eis; neque liceat in alia ecclesia suscipi qui ab alia ecclesia segregatur. Si autem aliquis episcopus, aut presbyter, (0586C)aut diaconus, aut quilibet ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi perturbans omnem disciplinam ecclesiasticam excommunicetur.

LXV CONCILIUM BRACARENSE TERTIUM HABITUM ANNO IV GLORIOSISSIMI DOMINI NOSTRI WAMBANIS REGIS, AERA DCCXIII. (0585) (0585C)629-630 Decenter satis per divinum Spiritum in Bracarensi urbe collecti de his quae intra Dei Ecclesiam perversa actione geruntur tractaturi convenimus, (0585D)ut adjuvante nos illo qui dixit: Ubicunque fuerint duo vel tres in nomine meo collecti ibi ero in medio eorum, pari animo parique devotionis studio exsurgentes male habitos exstirpemus errores. Etenim dum nos in unum synodalis actio aggregasset, debitis in sedibus collocati primum de sanctae fidei sacramento coepimus habere sermonem, scilicet ne aut vanitate disputantium, aut nescientia simplicium erroris, quidpiam in hoc sacrosancto sacramento fidei teneretur. Unde cum omnes nos in vera fide uti speculum perlustraremus illaesos in eo quia nullum nostrorum schismatici erroris foedaverat turbo, sed vera nos et simplex in hoc sacramento apostolica ostendit idoneos praedicatio, grates omnipotenti peregimus Deo: quam tamen nostrae fidei regulam ipsis verbis atque sententiis (0586C)commemorando reteximus, quibus eam in conventu Nicaeni concilii declaratam esse scimus.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, (0586D)factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine homo factus, passus sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde [ B. R., iterum] venturus in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: credimus et in Spiritum sanctum dominum et vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum (0587A)Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, exspectamus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.

Post hujus sanctae fidei sacramentum relatus est in cognitionem omnium nostrorum error manifestus pariter et diversus, qui tanta debet disciplinae arte retundi quanta et perversitate comprobatur admitti. Quidam enim in sacrificiis Domini relati sunt lac pro vino, pro vino botrum offerre: eucharistiam quoque vino madidam pro complemento communionis credunt populis porrigendam; et, quod pejus his omnibus est, quidam sacerdotum in vasis Domini epulas sibi apponunt et manducare in eis praesumunt. Quidam (0587B)etiam e sacerdotibus relati sunt quod, ecclesiasticae consuetudinis ordine praetermisso, missam sine orariis audeant dicere, et quod in solemnibus martyrum reliquias suo collo imponant et in sellulis non ab aliis se portandos nisi ab albatis diaconibus credant. Illud quoque quod plerique sacerdotum absque testimonio cum feminis commorentur, et quod quidam illorum honoratos fratres suos verberibus indiscretis subjiciunt; necnon et illud quod quidam Simonis cupiditate arrepti quos ordinaturi sunt sub cautione dimittant, qualiter postquam ordinati fuerint pecuniam ab illis promissam accipiant. Illud quoque quod familiam ecclesiae in propriis laboribus quassant, damnum rebus dominicis facientes. Quae omnia ne confuse viderentur esse prolata, discretis (0587C)titulorum ordinibus credimus subnectenda.

I. Ut, repulsis omnibus opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permistum in sacrificio offeratur. Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero 631 pro delictorum expiatione Domino dabitur quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos contra divinos ordines et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare, alios quoque intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere, quosdam etiam non expressum vinum in sacramento dominici calicis offerre, sed oblatis uvis populis communicare. Quod quam sit evangelicae atque apostolicae (0587D)doctrinae contrarium et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illum lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento benedixisse cognoscimus. Ait enim evangelica veritas: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac in sacrificando offerri, quia manifestum et evidens exemplum evangelicae veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerre non sinit. Illud (0588A)vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis nec hoc prolatum ex Evangelio testimonium recipit, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit; seorsum enim panis et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de inexpresso botro, id est de uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum; calix enim dominicus, juxta quod quidam doctor edisserit, vino et aqua permistus debet offerri; quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, (0588B)Christo populus adunatur et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur, quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini ut commistio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrum solum offertur in quo vini tantum efficientia demonstratur, salutis nostrae sacramentum negligitur quod per aquam significatur: non enim potest calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum emanavit sententia, quorum pietas in Deum religiosa horum sacramentorum et efficientias copiose 632 disseruit et institutiones verissime declaravit, (0588C)omnis talis error atque praesumptio cessare jam de caetero debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nulli deincep licitum erit aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententias conciliorum panem tantum et calicem vino et aqua permistum. De caetero aliter quam praeceptum est faciens tandiu a sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quem amisit.

II. Ne vasa Domino sacrato humanis usibus serviant. Omni cura omnique studio providendum est ne hi qui locum videntur obtinere regiminis contumeliam videantur inferre coelestibus sacramentis. Etenim, quod et auditui horribile et visui exsecrabile judicatur, relatum nobis est quod quidam sacerdotum sacrilega (0588D)temeritate praecipites vasa Domini in proprios usus assumant epulasque sibi in eis comesturi apponant. Quod malum et obstupentes deflemus et deflentes obstupescimus, ut illic humana temeritas sibi epulam praeparet ubi sanctum Spiritum cognoscitur advocasse, et ibi esum carnium crapulatus assumat ubi divina visus est celebrasse mysteria, et in quibus tantae rei sacramentum pro expiatione delictorum percepit in his expleat voluntatem ludibrii sui. Et ideo hujus de caetero praesumptionis persona, quae sciendo divina vasa vel ministeria aut in usus suos transtulerit aut comedere in his vel poculum sibi sumendum (0589A)elegerit, gradus sui vel officii periculum sustinebit; ita tamen ut si de saecularibus fuerit, perpetua excommunicatione damnetur; si vero religiosus, ab officio deponatur; sub hac quoque damnationis sententia et illi obnoxii tenebuntur, qui ecclesiastica ornamenta, vela vel quaelibet alia indumenta atque etiam utensilia sciendo in suos usus transtulerint vel aliis vendenda vel danda crediderint.

III. Ne sacerdos sine orario missam audeat celebrare. Cum antiqua et ecclesiastica noverimus institutione praefixum ut omnis sacerdos cum ordinatur orario utroque humero ambiatur, scilicet ut qui imperturbatus praecipitur consistere inter prospera et adversa virtutum semper ornamento utrobique circumseptus appareat, qua ratione tempore sacrificii non assumat (0589B)quod se in sacramento accepisse non dubitat? Proinde modis omnibus convenit, ut quod quisque percepit in consecratione honoris hoc retentet in oblatione 633 vel perceptione suae salutis; scilicet ut cum sacerdos ad solemnia missarum accedit aut per se Deo sacrificium oblaturus aut sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sumpturus non aliter accedat quam orario utroque humero circumseptus, sicut et tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens signum in suo pectore praeferat crucis. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitae subjacebit.

IV. Ne sacerdotes sive quicunque ex clero sine testimonio cum quibuslibet feminis habitent. (0589C) Quanquam antiqua canonum institutio de hujusmodi praesumptione absolutas et multiplices disciplinas atque institutiones ediderit, nos tamen brevitatis causa omnem fornicandi occasionem cupientes auferre, id omnimoda sancimus auctoritate tenendum, ut nullus sacerdotum sive quisquis ille de clero absque honesto et competenti testimonio, excepta sola matre, cum quibuslibet feminis secrete se praesumat adjungere, non solum cum extraneis mulieribus, sed nec ipsis etiam sororibus vel propinquis, ne licentia sororum vel propinquarum mulierum quisquis ille solutus familiarior habeatur ad perpetrandum scelus. Hujus ergo praeceptionis transgressor sex mensibus se noverit poenitentiae legibus subjacere.

V. De damnata praesumptione quorumdam episcoporum qui in festivitatibus martyrum ad ecclesiam procedentes, appensis collo reliquiis, ab albatis diaconibus in sellulis vehuntur. (0589D) Bona siquidem res est divina sacerdotibus contrectare mysteria, sed cavendum valde est ne hoc quisque ad usum pravitatis suae intorqueat, unde soli Deo de bono conscientiae placere debuerat; scriptum est enim: Vae his qui faciunt opus Domini fraudulenter et desidiose. Ut enim quorumdam episcoporum detestanda praesumptio nostro se coetui intulit dirimenda, agnovimus quosdam episcopos, quod in solemnitatibus martyrum ad ecclesiam progressuri reliquias collo suo imponant, et ut majoris fastus (0590A)apud homines gloria intumescant, quasi ipsi sint reliquiarum arca levitae albis induti in sellulis eos deportant. Quae detestanda praesumptio abrogari per omnia debet, ne sub sanctitatis specie simulata vanitas sola praevaleat, si modum suum uniuscujusque ordinis reverentia non agnoscat. Et ideo antiqua in hac parte et solemnis consuetudo servetur, ut in 634 festis quibusque diebus arcam Domini cum reliquiis non episcopi, sed levitae in humeris gestent, quibus et in veteri lege onus id et impositum novimus et praeceptum. Quod si etiam episcopus reliquias per se deportare elegerit, non ipse a diaconibus in sellula vectabitur, sed potius pedisequa eo una cum populis progressione procedente ad conventicula sanctarum ecclesiarum sanctae Dei reliquiae (0590B)per eumdem episcopum portabuntur. Jam vero qui haec instituta sciendo adimplere distulerit, quandiu in hoc vitio fuerit a sacrificando cessabit.

VI. De honesta honoratorum disciplina. Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare vel increpare in omni patientia praecipiat et doctrina, novimus quosdam ex fratribus tantis caedibus in honoratos subditos effervescere, quantas poterant latrocinantium promereri personae. Et ideo qui gradus jam ecclesiasticos meruerunt, id est presbyteres, abbates, sive levitae, excepto gravioribus et mortalibus culpis, nullis debent verberibus subjacere; non enim est dignum ut passim unusquisque praelatus honorabilia membra sua, prout voluerit et cum placuerit, verberibus subjiciat et doloribus; ne dum incaute subdita (0590C)percutit membra, ipse quoque debitam sibi subditorum reverentiam subtrahat, juxta illud quod quidam sapiens dixit: Leviter [B.R., T. 1, 2, leniter] castigatus reverentiam exhibet castiganti, asperitate autem nimiae increpationis nec increpationem recipit nec salutem. Et ideo si quis aliter quam dictum est praedictos honorabiles subditos licentia perceptae potestatis elatus malitia tantum crediderit verberandos, juxta modum verberum quem intulerit excommunicationis pariter et exsilii sententiam sustinebit.

VII. Ne promissione munerum honoris gratia venundetur. Quia non expedit ut donum sancti Spiritus pecuniis comparetur, quanquam ex hoc antiquorum canonum disciplinae et multiplices maneant et diversae, (0590D)tamen quia necesse est ut frequentius retundatur quod sine intermissione praesumitur, ideo novellae hujus institutionis formulam instituentes decernimus, ut quicunque pro conferendo cuiquam sacerdotii gradu aut munus quodcunque aut promissionem muneris antequam ordinetur acceperit, vel etiam postquam ordinatus fuerit in aliquo se pro hoc ipso praesumpserit munerari, sive ille qui dederit sive qui acceperit juxta sententiam Chalcedonensis concilii gradus sui periculum sustinebit.

635 VIII. Ne rectores ecclesiae plus propria quam ecclesiastica jura laborare intendant. Non decet rectores ecclesiae in suis strenuos et in (0591A)ecclesiasticis rebus esse remissos. Nam quorumdam fertur opinio, quod quidam sacerdotum familias ecclesiae in suis propriis laboribus quassent, rei propriae profectum augentes, dominicis vero dispendium nutrientes. Unde quicunque sub hoc neglectu res divinas laborare distulerit speciali placito distringendus est, qualiter si de rebus seu augmentis ecclesiae quaestum vel labores rei propriae auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit aut minorationem vel perditionem induxit: quidquid in rebus ecclesiae minorationis exhibuit, totum de rebus propriis ecclesiae illi restituat, ex cujus rebus atque suffragiis suos convinctus fuerit ampliasse labores. Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit aut dispendii vel perditionis (0591B)quidpiam pertulit, si hoc comprobare potuerit, totum illi a rebus ejusdem ecclesiae reformabitur, pro cujus utilitatibus id expendisse probatur.

Gratias itaque omnipotenti peragimus Deo: 636 post haec sit pax, salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro Wambani regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit; divinam postulantes clementiam, ut gloria Christi (0592A)regnum ejus corroboret usque ad ultimam senectutem, praestante ipso qui cum Patre et Spiritu sancto unus vivit et gloriatur in Trinitate Deus in saecula saeculorum.

Leodegisus in Christi nomine episcopus, cognomento Julianus, has constitutiones secundum quod nobis cum sanctis coepiscopis meis, qui mecum subscripserunt, Deo inspirante, complacuit, relegi et subscripsi. Genitivus Ecclesiae Tudensis episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Froaricus Portucalensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Isidorus Asturicensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. (0592B) Hilarius. Bela Britaniensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. (0592B)Auresinae Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Rectogenes Lucensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Ildulfus, qui cognominor Felix, Iriensis Ecclesiae episcopus, his constitutionibus interfui et subscripsi. LXVI CONCILIUM HISPALENSE PRIMUM. EPISTOLA EPISCOPORUM AD PEGASIUM EPISCOPUM MISSA (0591) (0591C)Domino sancto et reverenter a nobis honorando charissimo fratri Pegasio episcopo Leander, Joannes, Agapius, Stephanus, Basilius, Velatus, Sinticius et Petrus episcopi, qui in unum in urbe Hispalensi adfuimus, sanctitatem tuam charitatis studio salutantes, precamur Dominum qui nos de salute tua vel visione laetificare dignetur.

I. De mancipiis Ecclesiae ab episcopo manumissis. Interea consedentibus nobis in ecclesia Hispalensi sancta Jerusalem brevem mancipiorum Ecclesiae, quos libertasse visus fuerat decessor tuus sanctae recordationis Gaudentius episcopus, vestri nobis diacones obtulerunt, et non solum quos libertaverat ibidem relegimus, sed etiam quos proximis suis de familiis Ecclesiae donaverat in eodem 637 brevi recensuimus annotatos. Qua de re canonum constituta (0591D)consuluimus si talis libertas aut transactio potuisset esse stabilis. Comperimus autem in canone ut episcopus qui res proprias, excepto filiis et nepotibus, alteris et non Ecclesiae dimiserit, quidquid de Ecclesiae rebus aut donavit aut vendidit aut quoquo modo ab Ecclesia transtulerit, irritum haberetur. Et ideo si res praecessoris tui Gaudentii episcopi Ecclesia vestra non possidet, liberi qui ab eo facti sunt non sunt legitime absoluti liberti: caeterum si res illius in compensationem Ecclesiae vestrae deserviunt, illi prorsus maneant liberi; nam si, ut dictum est, praestitum de suis rebus non fecit, Ecclesiae (0592C)damnum utique inferre non debuit. Propterea ergo de uno consensu omnes significamus magis humanius quam severius cogitantes, ut hi quos constat tali conditione fuisse liberatos in jure Ecclesiae maneant ut idonei, et peculium suum non aliis personis, sed tantum filiis suis derelinquant. Ipsis quoque filiis et nepotibus cum peculio ipsorum quasi idoneis in jure Ecclesiae permanentibus in extraneam eis non liceat personam quidpiam transmutare. Sed si quis eorum sine haerede discesserit, peculium eorum sanctae proficiat Ecclesiae.

II. De mancipiis Ecclesiae ab episcopo proximis suis collatis. Ea vero mancipia quae memoratus episcopus de jure Ecclesiae sublata suis proximis contulit, si similia de proprio suo Ecclesiae ipsius non compensavit, Ecclesia (0592D)vestra absque aliqua oppositione recipiat. Hanc formam non solum vestra, hoc est Astigitana, servabit Ecclesia, sed et si qui per omnem Baeticam provinciam tali conditione vel sorte de jure Ecclesiae commearunt pari sententiae subjacebunt. Durum est enim atque irreligiosum ut episcopus, qui ecclesiasticis stipendiis vivit et proprietatem suam lucris Ecclesiae minime confert, aliorum oblationes 638 a jure ecclesiastico privet.

III. De clericis cum quibus mulieres cohabitant. Inter coetera vero cognoscite a nobis hoc definitum (0593A)pro abolendis maculis clericorum, quia quidam episcoporum non observantes nuper editum concilii Toletani decretum minus solliciti in subjectis existunt, proinde placuit, ut si presbyteres, diacones vel clerici consortia extranearum feminarum vel ancillarum familiaritatem per sacerdotis sui admonitionem a se minus removerint, in secundis judices easdem mulieres cum voluntate et permissu episcopi comprehensas in suis lucris usurpent, ut vitium hoc, dum sacerdos inhibere non praevalet, potestas judicialis coerceat; dato tamen a judicibus sacramento episcopis ut eas clericis nulla arte restituant; quod si restituerint, ipsi judices sententia excommunicationis feriantur. Mulieres vero illae juxta priores canones a sacerdote [T. 2, sacerdotibus] distractae, (0593B)pretium earum indigentibus dispensetur. Quae statuta manu nostra subscripsimus. Data ad sanctitatem vestram die pridie Nonas Novembres, anno quinto (0594A)regni gloriosissimi domini nostri Reccaredi regis, aera DCXXVIII.Sinticius Ecclesiae Italicensis episcopus hanc constitutionem

Leander Ecclesiae sanctae Hispalensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Joannes Ecclesiae Egabrensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Agapius Ecclesiae Cordubensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Stephanus Ecclesiae Eliberitanae episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Basilius Ecclesiae Eliplensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Velatus Ecclesiae Tuccitanensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. (0594B) firmavi et subscripsi. Petrus Ecclesiae Accitanae episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. LXVII CONCILIUM HISPALENSE SECUNDUM HABITUM DIE IDUUM NOVEMBRIUM, ANNO NONO REGNI GLORIOSISSIMI PRINCIPIS SISEBUTI, AERA DCLVII. (0593) 639 I. De Teudulfi Malacitanae Ecclesiae episcopi querimoniis adversus reliquos episcopos pro quibusdam parochiis. (0593B) (0593C)In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi Isidorus, Bisinnus, Rufinus, Fulgentius, Cambra, Fidentius, Teudulfus et Honorius episcopi, qui pariter in urbe Hispalensi pro aliquibus ecclesiasticis negotiis coadunati sumus. Consedentibus igitur nobis in secretario sacrosanctae Jerusalem Hispalensis ecclesiae cum illustribus viris Sisisclo rectore rerum publicarum atque Suanilane actore rerum fiscalium, stante religiosissimo clericorum coetu, prima actione Teudulfi Malacitanae Ecclesiae antistitis ad nos oblata precatio est asserentis antiquam ejusdem urbis parochiam militaris quondam hostilitatis discrimine fuisse descissam et ex parte aliqua ab ecclesiis Astigitanae, Eliberitanae atque Egabrensis urbium esse retentam. (0593D)Pro qua re placuit ut omnis parochia quae ab antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse Ecclesiam suam comprobaret, ejus privilegio restitueretur. Sicut enim per legem mundialem his, quos barbarica feritas captiva necessitate transvexit, postliminio revertentibus redditur antiqua possessio, non aliter et Ecclesia receptura parochiam quam ante retinuit cum rebus suis, sive ab aliis Ecclesiis possideantur, sive in cujuslibet possessionem transfusa sunt, non erit objicienda praescriptio temporis ubi necessitas interest hostilitatis.

II. De querimoniis Fulgentii et Honorii episcoporum pro quibusdam parochiis. (0594B) (0594C)Secundo examine inter memoratos fratres nostros Fulgentium Astigitanum et Honorium 640 Cordubensem episcopos discussio agitata est propter parochiam basilicae, quam horum alter Celticensem, alter Reginensem asseruit; et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio vindicata est, cujus quamvis vetusta retentio nullum juris praejudicium afferret, ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus synodalia decreta perlecta sunt, quorum auctoritas praemonet ita oportere inhiberi cupiditatem ut ne quis terminos alienos usurpet, ob hoc placuit inter alternas partes inspectionis viros mittendos, ita ut si in dioecesi possidentis sitam basilicam veteribus signis limes praefixus monstraverit, Ecclesiae cujus est justa retentio sit (0594D)aeternum dominium: quod si et limes legitimus eamdem basilicam non concludet, sed tam longi temporis probatur objecta praescriptio, appellatio repetentis episcopi non valebit, quia illi tricennalis objectio silentium ponit. Hoc enim et saecularium principum edicta praecipiunt et praesulum Romanorum decrevit auctoritas. Sin vero infra metas tricennalis temporis extra alienos terminos basilicae injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur.

III. De desertoribus clericis ut episcopis suis restituantur. Tertia definitione ad nos oblata precatio est a reverentissimo fratre nostro Cambrane Italicensi episcopo (0595A)pro quodam clerico Spassando, qui deserens Ecclesiae suae cultum in qua dicatus ab infantiae exordiis fuerat ad Ecclesiam Cordubensem se contulit; quem elegimus, ut si nihil proponeretur de eo citra dilatationis objecta proprio reformaretur episcopo. Scribitur enim in lege mundiali de colonis agrorum, ut ubi esse quisque jam coepit ibi perduret. Non aliter 641 et de clericis qui in agro Ecclesiae operantur canonum decreto praecipitur, nisi ut ubi permaneant ubi coeperunt. Ideoque placuit, ut si quis clericus ministeriis Ecclesiae propriae destitutis ad aliam transitum fecerit, compellente ad quem fuerit sacerdote ad Ecclesiam quam prius incoluerat remittatur. Qui vero eum susceperit nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam Ecclesiam remittendum (0595B)elegerit, quandiu eum restituat communione se privatum agnoscat. Deserto em autem clericum cingulo honoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio deligari convenit, sicque postea in ministerium ecclesiastici ordinis revocari. Nam non poterit in talibus pervagationibus aboleri licentia, nisi fuerit in eis propter correctionem disciplinae subsecuta censura.

IV. De bigamis ad presbyterium vel diaconatum non promovendis. Quarta actione nuntiatum est nobis apud Astigitanam Ecclesiam quasdam nuper ordinationes illicitas exstitisse, ita ut quidam viduarum mariti levitarum ministerio sacrarentur: quos quidem convenit a gradu suscepto in irritum devocari, nec ultra provehi (0595C)ad diaconii ministerium qui contra divina atque ecclesiastica jura instituti reperiuntur.

V. Ne presbyter diaconum aut presbyterem ordinare praesumat. Quinto judicio ad cognitionem nostram Aniani Egabrensis diaconi relatu deductum est de quibusdam ipsius Ecclesiae clericis, quorum dum unus ad presbyterium, duo ad levitarum ministerium sacrarentur, episcopus eorum oculorum detentus dolore fertur manum suam super eos tantum posuisse, et presbyter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse; qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus non fuisset mortis vocatione praeventus: sed quia jam ille examini divino (0595D)relictus humano judicio accusari non potest, hi qui supersunt et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius eloquium perceperunt, ne sibi licentiam talis ultra usurpatio faciat, decrevimus ut gradu sacerdotalis vel levitici ordinis, quem perverse adepti sunt, depositi aequo judicio abutantur [ Forte, abjiciantur]. Tales enim merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti.

642 VI. De presbyteris vel diaconibus ab uno episcopo non deponendis. Sexta actione comperimus Fragitanum Cordubensis (0596A)Ecclesiae presbyterem a pontifice suo injuste olim dejectum et innocentem exsilio condemnatum, quem rursus ordini suo restituentes id denuo adversus praesumptionem nostram decrevimus, ut juxta priscorum Patrum synodalem sententiam nullus nostrum sine concilii examine dejiciendum quemlibet presbyterem vel diaconum audeat; nam multi sunt qui indiscussos potestate tyrannica non auctoritate canonica damnant, et sicut nonnullos gratiae favore sublimant, ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant, et ad levem opinionis auram condemnant quorum crimen non approbant. Episcopus enim presbyteris ac ministris solus honorem dare potest, auferre solus non potest. Si enim hi qui in saeculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt in servitutis nexu non (0596B)revolvuntur, nisi publice apud praetores tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hi qui divinis altaribus consecrati bonore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno damnari nec uno judicante poterunt honoris sui privilegiis exui, sed praesentati synodali judicio, quod canon de illis praeceperit definiri.

VII. De his quae prohibentur presbyteris in ecclesiasticis sacramentis. Septimo examine relatum est nobis venerantissimum quondam Agapium Cordubensis sedis episcopum frequenter presbyteres destinasse, qui absente pontifice altaria erigerent, basilicas consecrarent: quod quidem non est mirum id praecepisse virum ecclesiasticis disciplinis ignarum et statim a saeculari militia (0596C)in sacerdotale ministerium delegatum. Ergo ne ultra talis a nobis licentia usurpetur, communi sententia statuendum oportuit, scientes quia sicut presbytero illicita consecratio est altarium, ita et constitutio. In divinis enim litteris praecipiente Domino solus Moyses in Tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse unxit, utique quia summus sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses et Aaron tenuerunt, presbyteres qui filiorum Aaron gestant figuram arripere non praesumant Nam quamvis cum episcopis plurima illis ministeriorum communis sit dispensatio, quaedam tamen auctoritate veteris 643 legis, (0596D)quaedam novellis ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum et diaconorum ac virginum consecratio, sicut constitutio altaris, benedictio vel unctio, siquidem nec licere eis ecclesiam vel altarium consecrare nec per impositionem manus fidelibus baptizatis vel conversis ex haeresibus Paraclitum Spiritum tradere, nec chrisma conficere nec chrismate baptizatorum frontem signare, sed nec publice quidem in missa quemquam poenitentium reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. Haec enim omnia illicita esse presbyteris, quia pontificatus (0597A)apicem non habent; quod solis deberi episcopis auctoritate canonum praecipitur, ut per hoc et discretio graduum et dignitatis fastigium summi pontificis demonstretur. Sed neque coram episcopo licere presbyteris in baptisterium introire, neque praesente antistite infantem tingere aut signare, nec poenitentes sine praecepto episcopi sui reconciliare, nec eo praesente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere vel benedicere aut salutare nec plebem utique exhortari.

VIII. De superbis Ecclesiae libertis ut ad servitium revocentur. Octava discussio est agitata de quodam Eliseo ex familia Egabrensis Ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus libertati de libertate confestim ad contumaciae (0597B)morbum transiliit, sicque per superbiam non solum ejusdem episcopi veneficis artibus salutem laedere voluit, sed etiam patronam Ecclesiam libertatis immemor damnavit. Adversus quem ingrati actio canonum ac legum auctoritate juste dirigitur, scilicet ut immeritae libertatis damno mulctatus ad servitii nexum quo natus est revocetur. Talium enim status, qui contra episcopum suum vel patronam Ecclesiam nititur, decidi potius quam servari convenit, ut quorum libertas perniciosa est sit salutifera servitus, et qui superbire noverint adepta libertate praediti discant obedire subjecti.

IX. De oeconomis ne ex laicis constituantur. Nona actione didicimus quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus (0597C)divinis constitutos oeconomos. Proinde pariter tractantes elegimus ut unusquisque nostrum secundum Chalcedonensium Patrum decreta ex proprio clero oeconomum sibi constituat. Indecorum est enim laicum vicarium esse episcopi et saeculares 644 in Ecclesia judicare: in uno enim eodemque officio non decet dispar professio. Quod etiam in lege divina prohibetur dicente Moyse: Non arabis in bove simul et asino; id est homines diversae professionis in officio uno non sociabis. Unde oportet nos et divinis libris et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui in administrationibus Ecclesiae pontificibus sociantur discrepare non debeant nec professione nec habitu; nam cohaerere et conjungi non possunt quibus et studia et vota diversa sunt. Si quis autem episcopus (0597D)post haec ecclesiasticam rem aut laicali procuratione administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernandam crediderit, vere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum Christo de rebus pauperum judicatur reus, sed etiam et concilio manebit obnoxius.

X. De monasteriis non convellendis. Decima actione poscentibus monasteriorum Patribus pari sententia statuimus, ut coenobia nuper condita in provincia Baetica, sicut et illa quae sunt antiqua, immobili et inconcussa stabilitate permaneant solidata. (0598A)Si quis autem, quod absit, nostrum vel nobis succedentium sacerdotum quodlibet monasterium aut vi cupiditatis exspoliandum aut simulatione aliqua fraudis convellendum vel dissolvendum tentaverit, anathema effectus maneat a regno Dei extraneus, nec proficiat illi bonum fidei vel operis ad salutem qui tanti et tam salutaris vitae destruxerit tramitem. Super haec etiam universi Baeticae provinciae episcopi congregati eumdem sacrilegum et eversorem a communione suspendant, convulsum monasterium cum rebus suis restaurent, ut quod impie unus subverterit omnes pie reforment.

XI. De monasteriis virginum ut a monachis tueantur. Undecima actione consensu communi decrevimus ut monasteria virginum in provincia Baetica condita (0598B)monachorum administratione ac praesidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis virginibus providemus, quando eis Patres spirituales elegimus, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint, ea tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum peculiaritate nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiarem permissum, sed neque abbatem vel eum qui praeficitur extra eam quae praeest loqui virginibus 645 Christi aliquid quod ad institutionem morum pertinet licebit; nec cum sola quae praeest frequenter eis loqui oportet, sed sub testimonio duarum vel trium sororum, ita ut rara sit accessio et brevis omnino locutio. Absit enim ut monachos, quod etiam dictu nefas est, Christi virginibus familiares esse velimus, sed (0598C)juxta quod jussa regularum vel canonum admonent longe discretos atque sejunctos eorum tantum easdem gubernaculis deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus curae sit praedia earum rustica vel urbana intendere, fabricas exstruere, vel si quid aliud ad necessitatem monasterii providere, ut Christi famulae pro animarum suarum tantum utilitate sollicitae solis divinis cultibus vivant, operibus suis inserviant. Sane is qui ab abbate praeponitur judicio sui episcopi comprobetur. Vestes autem illae iisdem coenobiis faciant a quibus tuitionem exspectant, ab iisdem denuo, ut praedictum est, laborum fructus et procurationis suffragium recepturae. Si qui autem monasteriorum hanc ordinationem aut (0598D)contempserint aut qualibet inertiae dissolutione neglexerint, sciant quod eorum tepor atque superbia excommunicationis sit plectenda censura.

XII. De quodam Acephalorum episcopo. Duodecima actione ingressus est ad nos quidam ex haerese Acephalorum natione Syrus, ut asserit ipse, episcopus, duarum in Christo naturarum proprietatem abnegans et deitatem passibilem asserens: cujus dum nostris sensibus tanti erroris confusio patuisset, prolatis illi de incarnatione Domini nostri Jesu Christi testimoniis sanctorumque Patrum sententiis recitatis, omni eum deinde exhortatione ad (0599A)verae fidei rectitudinem sacerdotali modestia invitavimus. Qui salutaribus monitis pertinaciter per multos diuturnosque conflictus communionem renitens, tandem gratia divina edoctus cunctis coram astantibus haeresem propriam abdicavit, duasque naturas et unam personam in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo confessus est, credens impassibilem naturam deitatis atque in sola humanitate suscepisse infirmitates passionis et crucis. Conversus itaque atque receptus susceptae fidei confessionem cum stipulatione jurejurando protulit, atque ab omnibus suis erroribus purgatus apparuit. Talique pro merito gaudentes Christo gratias egimus, quod eumdem post pravitatem haeresis ad rectitudinem fidei divina gratia promovisset, quem optamus ut permanens (0599B)646 in fide Christi pure ac devotissime conservetur.

XIII. De duabus in Christo naturis et una persona. Tertia decima, id est ultima prosecutione, breviter narrandum putavimus ad refutationem eorumdem haereticorum qui duas naturas Christi post unionem delirantes confundunt, et passibilem in eo divinitatis substantiam asserunt; contra quorum blasphemias oportet nos in una persona Christi geminae naturae proprietatem ostendere, passionemque ejus in sola humanitatis susceptione manifestare, ut si forte aliqui stultorum hujus inscientiae errore decepti sunt, dum ista legerint resipiscant rectaeque fidei veritatem firmiter teneant. Nam proculdubio multi sunt qui secundum Apostoli vocem prurientes auribus a veritate (0599C)quidem auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur. Ergo, sicut immaculata fides et sancta Ecclesia Dei docet, confitemur Dominum nostrum Jesum Christum intemporaliter ex Patre Deo natum, temporaliter ex utero gloriosae virginis Mariae hominem editum, et ob hoc in una subsistenti persona duas naturas habentem, deitatis qua ante saecula genitus est, humanitatis in qua diebus ultimis editus est; in illa secundum formam Dei, in ista secundum formam servi consistens; in illa Patri manens aequalis, in ista sine peccato similis nostrae conditioni; in illa invisibilis, in ista visibilis; in illa inviolabilis, in ista passibilis; in illa ex qua mori non potuit, in ista in qua mortem suscepit. Cujus geminae naturae distinctio primum ex litteris legis, deinde ex propheticis (0599D)et evangelicis atque apostolicis depromenda est paginis, ut ea quae asserimus non argumentis sed exemplis scripturarum firmemus. Lex in una eademque Salvatoris nostri persona sic demonstrat utramque naturam; divinam, loquente Domino ad Moysen: Ecce mitto angelum meum qui praecedat te, observa eum et audi vocem ejus, quia est nomen meum in illo; humanam, loquente eodem Domino ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes; id est in carne Christi quae de Abrahae stirpe descendit. Propheta in Psalmis sub una eademque Christi persona sic ostendit utramque naturam, divinam secundum (0600A)illud: Ex utero ante luciferum genui te; humanam secundum hoc: Et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus; divinam secundum illud: Eructavit cor meum verbum bonum; humanam secundum hoc: Speciosus forma prae filiis hominum.

647 Prophetia in Proverbiis in una eademque Christi persona sic declarat utramque naturam: divinam secundum illud: Ante colles genuit me; humanam secundum hoc: Dominus creavit me in initio viarum suarum; divinam secundum illud: Necdum erant abyssi et ego jam concepta eram; humanam secundum hoc: Sapientia aedificavit sibi domum, corporis utique sui templum in quo Filius Dei inhabitaret, dum Verbum est caro factum. Prophetia in Isaia sub una eademque Christi persona sic demonstrat (0600B)utramque naturam, deitatis secundum illud: Nunquid qui alios parere facio ipse non pariam? dicit Dominus; humanitatis secundum hoc: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium: divinitatis secundum illud: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; humanitatis secundum hoc: Aperiatur terra et germinet Salvatorem et justitia oriatur simul; humanitatis secundum hoc: Parvulus natus est nobis; divinitatis secundum illud: Filius datus est nobis. Parvulus enim Christus ad susceptae humanitatis naturam pertinet, quia homo factus est; Filius autem datus ad divinitatem, quia Dei Filius, et ut ostenderet in utraque natura unam esse personam parvulum natum et Filium datum adjecit: Vocabitur nomen ejus magni consilii angelus, Deus fortis, Pater futuri saeculi. (0600C)In Evangelio quoque in uno eodemque Christo divinae naturae significatio est: Ego et Pater unum sumus; humanae naturae insinuatio: Pater major me est; divinae naturae significatio: Ego sum veritas et vita; humanae naturae insinuatio: Tristis est anima mea usque ad mortem; divinae naturae significatio: Omnia per ipsum facta sunt; humanae naturae insinuatio: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris.

Paulus quoque apostolus in uno eodemque Christo naturam divinitatis exprimit dum dicit: Primogenitus omnis creaturae ipse est ante omnes, et omnia in illo constant: naturam humanitatis declarat dum dicit: Ipse est caput corporis Ecclesiae; et alibi: Qui cum (0600D)in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Per hoc enim quod dixit: Qui cum in forma Dei esset, naturam in eo divinae majestatis ostendit: pro eo autem quod adjecit, Formam servi accepit, naturam in eo humanae humilitatis significavit. Et iterum: Cum esset, inquit, dives, pauper factus est ut illius inopia nos divites essemus. Ubi enim dixit: Cum esset dives, divinae naturae gloria panditur, et ubi adjecit, Pauper factus est, humanae infirmitatis subjectio demonstratur. In ipso initio apostolici symboli geminae sic ostenditur in una eademque Christi (0601A)persona naturae distinctio: deitatis ex Patre dum dicit: Credo in Deum Patrem omnipotentem et 648 in Jesum Christum Filium ejus unicum, Deum et Dominum nostrum; humanitatis ex matre dum adjecit: Natum de Spiritu sancto ex utero Mariae virginis.

Ecce ex utroque Testamento duae naturae in Christo: divinitatis una, altera humanitatis, quae quidem gemina unam fecit personam, quia unus idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.

Jam vero de passione ejusdem Salvatoris nostri et Domini Jesu Christi, quam in sola humanitate non in deitate sustinuit, sicut superius legis et prophetarum auctoritas, Evangeliorum quoque et apostolorum praedicatio adhibenda est.

Lex de passione corporis Christi sic dicit: Lavabit (0601B)in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum. Quid hic pallium, quid stola nisi caro Christi passionis sanguine decorata? Haec enim sola contumelias crucis sustinuit; divinae vero naturae majestas nihil injuriae sensit.

Propheta quoque in Psalmis passionem Christi in carne sola esse sic asserit: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ubi non deitatis sed tantum crucifixi corporis injuria intelligitur. Ibi enim in membrorum significatione sola caro clavis suspensa in ligno atque suffixa pronuntiatur, sicut et apud Jeremiam legitur: Venite, mittamus lignum in panem ejus, id est crucem in corpore ejus. Neque enim divinitas ligno suspendi potuit, sed (0601C)sola utique humanitas cruce suffixa pependit; cujus etiam caro tolerantiam mortis perpessa sic ostenditur alibi dum dicit: Caro mea requiescit in spe; utique quia sola in Christo carnis materia mortis fragilitate defuncta spem resurrectionis suae spectabat, etiam sine corruptione receptura dum adjicit: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Salomon autem in Canticis canticorum passionem carnis Christi sic praedicat dicens: Manus, inquit, meae distillaverunt myrrham et digiti mei guttam: ubi specialiter ostenditur in manibus ac digitis solam carnem Christi suffixam stipite, sicut in psalmo centesimo octavo decimo legitur: Confige clavis timoris tui carnes meas.

Isaias autem Christum in sola humanitate qua apparuit (0601D)passionis injuriam suscepisse ita praedixit: Homo, inquit, in plaga et sciens ferre infirmitates, vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Quis ipse nisi utique homo? nam pati et deficere in illo natura Dei non potuit, sed homo portavit in eo passionem et mortem, in quo et ipsa mors habet conditionem. Nam et cum de eo idem propheta dixisset: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? et adjecit: Quare rubrum est vestimentum tuum et indumentum tuum tanquam calcantium in torculari? Quid hic per indumentum 649 et vestimentum rubrum voluit ostendere nisi solam carnis Christi passionem crucis infectam cruore? Unde et in ipsa passione (0602A)chlamyde coccinea Christus induitur, ut imago sanguinis tantum in carne demonstraretur. Jeremias quoque corpus solum obtulisse Christum passioni sic loquitur: Non sum, inquit, contumax neque contradico, corpus meum dedi percutientibus: non dixit divinitatem quae passionem nescit perferre. Et iterum: Posui scapulas meas ad flagella et maxillas ad palmas. Quod et ipsum ad carnis patientiam non ad deitatis refertur injuriam. Et Zacharias: Videbunt, inquit, in quem confixerunt. Quem alium nisi indubitanter hominem, quem Judaei crucifixerunt, et in carne judicantem videbunt?

Ecce pronuntiata est passio corporis Christi ex lege et prophetis: transeamus inde ad Evangelia. Ibi quaeramus Christum Filium Dei in sola carne portasse (0602B)valetudines passionis, injuriam crucis, loquente ipso discipulis: Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis: tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur, et postquam flagellaverint occident eum, et die tertia resurget. Quod totum in Christo secundum hominem dictum non ad substantiam deitatis, sed ad naturam pertinet carnis. Quod etiam in sequentibus docetur, Judaeis dicentibus Christo: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? Et dixit Jesus: Solvite hoc templum et post triduum suscitabo illud. Hoc autem dixit de templo corporis sui, nam et in passione sua dum corripiens proditorem diceret: Juda, osculo filium hominis tradis? Quem interrogat tradere proditorem, nisi hominem? (0602C)quem et comprehenderunt, non deitatem quam caecati perfidia nec agnoscere potuerunt.

Beatus autem apostolus Paulus Christum in homine solo pertulisse crucem sic asseruit: Ut homo, inquit, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: qui proinde dicit: Ut homo, ut nuncupatione hominis distinctio naturae insinuaretur passibilis. Quod confirmans alias ait: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Qui non infirmatur, sed potens est in vobis; nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei. Passus est ergo Christus et mortuus, sed ex nostra infirmitate; vivit autem impassibilis et immortalis, sed ex sua virtute, quae tanta est ut in se (0602D)nec passionem recipiat nec mortem admittat. Petrus quoque apostolorum princeps crucis Christi supplicium sic praedicat in solo corpore consummatum: Qui 650 peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae viveremus, cujus livore sanati sumus. Et paulo post: Christo igitur passo in carne. Ergo si Christus in carne est passus, non est secundum Deum, sed secundum hominem crucifixus.

Ecce perpatuit de Filio Dei quod passus est, quod mortuus est, corporis hoc tantum fuisse, non deitatis; aliena sunt enim ista a Deo, testante propheta de illo: Deus sempiternus, Dominus creans fines terrae (0603A)non laborabit neque deficiet. Et [T. 1, 2, ac] psalmus [ U., Psalmista]: Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient. Omnes enim in Christo infirmitates humanitas sola portavit; caro enim habuit vagitus infantiae, non divinitas: caro est pannis involuta, non deitas: caro habuit alimenta, caro portavit aetatum commercia: nam et quod fatigatus est, quod esuriit, quod dormivit, quod flevit, quod passioni proximus tristis fuit, quod postremo ipsam passionem et mortis conditionem sustinuit, totum hoc ad infirmitatem pertinet humanitatis, non ad incomprehensibilem substantiam deitatis. Unus est enim Christus Deus et homo, Verbum et caro, sed unde Deus inde habet immortalitatem, unde homo inde pertulit passionem, et unde caro inde mortuus, et unde Verbum inde (0603B)aeternus. Neque enim potest esse deitate passibilis qui est virtute paternae naturae aequalis: unde et Patri derogatur dum natura deitatis in Filio passibilis creditur. Nam si una Patris et Filii substantia est, utique sicut Pater ita et Filius immortalis est, et si Ego et Pater unum sumus, sicut in Patre non est mors, ita nec in Dei Filio mors; et si verum est: Omnia quae habet Pater mea sunt, ergo immortalitas Patris cum Filio est communis. Nam quod ait Apostolus de infidelium ignorantia: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, non quasi Dominus gloriae sit crucifixus, ut natura deitatis videatur esse passibilis, sed quia unus in utraque natura est Christus, secundum assumpti hominis formam Dominus gloriae dicitur passus, sicut e contrario illud: Nemo (0603C)ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo filius hominis, dum de coelo non descendisset nisi tantum Dei Filius nondum idem factus hominis filius. Propter personae igitur unitatem et ad hominem referuntur in Christo quae Deo propria sunt, et divinitati ascribuntur quae hominis sunt; et ideo dum pati et mori non deitatis, sed carnis proprium sit, tamen propter personae unitatem ipse Deus et natus ex virgine et passus et mortuus praedicatur, sed infirmitate carnis nostrae, non virtute divinitatis 651 suae. Quod vero idem Apostolus ait: Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; sic hic dicitur Filius Dei mortuus, sicut dicitur de martyribus passis et mortuis, quorum tamen animae non sunt occisae in corporis passione ore Veritatis testante: (0603D)Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Ubi agnosci oportet, si anima martyrum corpore perempto suppliciis exstingui non potest, Deus, qui est conditor animarum, quomodo per crucem carnis pati potuit exitium mortis? Quod etiam alibi apertius declaratur, eodem Filio Dei loquente: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quod si ipsa deitas mortua exstitit, quaero: quis animam ipsam resumpsit? stultum est ergo crucis passionem divinae applicare naturae, sed tantum creabili et humanae. Sola enim caro crucis exitium sensit, sola (0604A)caro lanceam pertulit, sola sanguinem et aquam manavit, ipsa sola mortua, ipsa sola in sepulcro posita, ipsa sola de sepulcro tertia die resuscitata, quae etiam glorificata coelos adiit, in qua et venturus est judex in gloria Patris judicaturus vivos et mortuos.

Prolatis igitur Novi ac Veteris Testamenti testimoniis in quibus duae naturae Christi patefactae sunt in una subsistenti persona, et in quibus passio ejus apparuit in homine solo expleta, deinde oportuit sententias subnecti sanctorum Patrum qui in sacris litteris ingenti gloria fulserunt, ut etiam eorum traditione perpateat quia Dominus noster Jesus Christus ex duabus naturis et una persona subsistit, et quia mortem et passionem in sola carne suscepit.

Sanctus igitur Hilarius in expositione Epistolae ad (0604B)Timotheum sic loquitur: Nam et cum dicit Scriptura homo Christus, et cum dicit Christus mortuus, et cum dicit: Verbum caro factum est, non exspoliandus est per fraudulentiam legentis expositionibus suis sermo. Namque ubi homo Christus est praecedit mediator Dei atque hominum, ex Deo homo, utrumque unum, et inter hominem et Deum medius confessione in se utriusque naturae. Ubi Christus mortuus est subjicitur: qui resurrexit, qui est in dextera Dei: in morte ejus carnis nostrae infirmitas est, in resurrectione virtus ejus, in consensu Dei dignitas. Sanctus quoque Ambrosius in expositione Evangelii secundum Lucam sic asserit: Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit, nec mors illa divinitatis, sed hominis fuit. Et paulo post: Etenim Christus omnia (0604C)et in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur, caro tamen moritur ut resurgat. Item idem in eodem libro 652 exponens inter alia dicit: Tristis est anima mea: et alibi: Nunc anima mea turbata est valde: non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur, anima enim obnoxia passionibus, divinitas libera. Denique spiritus promptus, caro autem infirma; tristis est autem non ipse, sed anima, non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima: suscepit corpus meum, non me fefellit ut aliud esset et aliud videretur. Sanctus Athanasius in tractatu quem scripsit de Christi Nativitate sic dicit: In hoc sit ergo, fratres charissimi, fides nostra, in hoc tota salus et vita consistat, ut credamus Deum Dei Filium primum ante omnia saecula a Deo Patre invisibiliter et impassibiliter (0604D)genitum, deinde ex Maria virgine secundum hominem natum, et secundum hunc hominem passum, mortuum et sepultum resurrexisse, ab inferis ascendisse in coelum. Item idem in expositione de Fide: Verbum, inquit, nascitur de virgine Maria accipiens corpus animale, sed neque Sermo comprehensus est carne, sed in carne et supra carnem, et sicut Deus praescius, Dei virtus, Dei veritas, passus autem humana, sed Sermo Dei impassibilis est. In passione quidem moritur homo ut vivificaret protoplastum, qui ceciderat per inobedientiam. Sanctus Gregorius scribens ad Celedonium dicit: Naturae enim duae in (0605A)Christo, Deus et homo, non autem duo filii nec Dii duo. Item idem in sermone de Filio: Uno autem, inquit, capitulo moneo, ut altiora quidem ascribas divinitati et illi naturae quae passionibus et corpore probatur esse superior, humiliora vero humanae naturae attribuas, quae ex parte infirmitatis nostrae assumpta est. Item ipse in quarto libro contra Eunomium: Et ne aliquis incorruptibili naturae deitatis crucem passionis applicet, per alia manifestius talem emendat errorem, mediatorem ipsum Dei et hominum et hominem et Deum ipsum nominans, ut cum duo de uno dicantur, congruum intelligatur circa utrumque, circa deitatem quidem impassibilitas, circa humanitatem autem dispensatio passionis. Sanctus quoque Basilius in quarto libro contra Eunomium ita (0605B)scribit: Quid est: Dominus creavit me, et ante omnes colles genuit me? Ubi intelligendum hoc quod genuit de Dei Filio, hoc autem quod dicit creavit de ea parte qua in forma servi est, ut utramque naturam in una persona ostenderet. Sanctus Cyrillus in prima ad Successum epistola dicit: Ergo quantum quidem ad intellectum pertinet et ad videndum tantumdem oculis animae, quemadmodum incarnatus est Unigenitus, duas naturas esse dicimus, unum autem Filium et Christum et Deum et Dominum, Verbum incarnatum et hominem 653 factum confitemur. Item in secunda ad eumdem Successum epistola sic ait: Cum unus, inquit, sit et solus Filius Christus, idem ipse Deus et homo sicut in deitate perfectus, ita et in humanitate perfectus: non autem ipsum unigenitum Filium Dei, (0605C)secundum quod intelligitur et est Deus, passum esse in sua natura, sed passum esse terrena natura. Oportet etenim necessario utraque servari uni et vero Filio, et non pati secundum deitatem, et dici passum esse eumdem secundum humanitatem: ipsius enim passa est caro. Idem in expositione Levitici inter alia: Totum in his iterum circuminspice Salvatoris nostri mysterium et emundationem quae per sanctum baptismum fit: duas enim aviculas sumi jubet vivas et mundas, ut intelligas per volatilia coelestem hominem simul et Deum in duas naturas, quantum pertinet ad rationem, dividendum unicuique convenientem. Item sanctus Augustinus in Excerptis: Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est, (0605D)nec divinitas quippe in creaturam mutata est ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem ut desisteret esse creatura. Nam si substantia hominis, quod absit credere, in divinitatem conversa est, augmentavit aliquid deitati; sed absit ut augmentum recipiat ineffabilis et incomprehensibilis plenitudo. Manet ergo utraque Filii Dei natura et una persona. Rursus ipse adversus Maximum: Si ergo attendas distinctiones naturarum, Filius Dei de coelo descendit, et filius hominis crucifixus est: si unitatem personae, et filius hominis descendit de coelo et Filius Dei est crucifixus in terra. Idem in sequentibus: Oportebat Christum pati et resurgere (0606A)a mortuis die tertia. Ubi resurgeret nisi in eo quod potuit cadere? Ibi resurrexit ubi mortuus est: quaere mortem in Verbo, nunquam esse potuit: quaere mortem in anima, nunquam fuit: quaere mortem in carne, plane ibi fuit, et ideo ibi fuit quia mors vera fuit. Et paulo post: Quid miraris? certe vita est Christus. Quare mortua est vita? nec anima mortua est, nec Verbum mortuum est, caro mortua est. Quare? ut in ea mors moreretur. Idem in explanatione Joannis evangelistae: Quis ergo est per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Idem ipse Jesus Christus, sed in forma servi. Beatus quoque Leo apostolicae sedis antistes in ea epistola quam scripsit ad Flavianum (0606B)Constantinopolitanum episcopum sic ait: Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis 654 naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Et paulo post: Qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo: tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura, et sicut forma servi Dei formam non adimit, ita forma Dei (0606C)servi formam non minuit. Item paulo post: Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis, et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Sanctus quoque Fulgentius in libro quem de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi scripsit inter alia sic intulit: Dico itaque vobis juxta sanctorum Patrum traditionem Dominum nostrum Jesum Christum in duabus naturis et inconfusis, id est divinitatis et humanitatis, una persona sive substantia confiteri. Idem post alia: Si quis igitur in Domino nostro Jesu Christo aut duas naturas aut unam noluerit sive (0606D)dubitaverit credere ac praedicare personam, vel si quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem, id est Verbum incarnatum de Maria virgine pro nostra salute veraciter natum, tantum catholica fide reprehenditur ac demonstratur extraneus, ut sacramento redemptionis humanae resistat ingratus. Et paulo post: Verbum ergo caro factum unus et plenus est Christus, unus ex utraque atque in utraque, id est humana divinaque natura, in quo sic utriusque naturae prorsus initio gloriosa subsistat, ut sive divinitati Christi humanitatem quis demat, sive humanitati divinitatem detrahat, Christum sacrilega infidelitate et blasphema praedicatione dissolvat. (0607A)Item paulo post: Christus pro nobis est carne passus, qui de Deo Patre solus natus est impassibilis Deus. Ipsum itaque Christum Filium Dei pro nobis mortem carne gustasse salva immortalitate divinitatis ejus veraciter credimus. Et iterum post hoc: sed quia non est alter Deus, alter homo, sed idem unus est Christus Deus et homo, profecto idem Deus Christus est qui mortem sua carne suscepit, et idem homo Christus est qui mortem sua divinitate destruxit. Idem quippe Christus Dei Filius qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus immortalis accepit; et idem Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae divinitatis 655 carne mortuus non amisit. Hinc est quod etiam post resurrectionem suam (0607B)sicut in cicatricibus veris et in vera comestione piscis et mellis soliditatem in se verae carnis edocuit, ita clausis foribus ingrediens veram in se virtutem sempiternae divinitatis ostendit, ut agnosceretur et naturalis fuisse Christi morientis infirmitas, et eidem resurgenti naturalis inesse majestas.

Haec quidem quae tam divinae Scripturae quam etiam sanctorum Patrum eloquia docuerunt, decretis nostris breviter inserta protulimus demonstrantes geminam (0608A)carnis et deitatis naturam in una Domini et Salvatoris nostri persona, passum quoque eumdem in ea natura quae corporis est, non passum in ea natura quae deitatis est. His agitur concordi sententia in tribus secretariis definitis, pro confirmatione sui proprias subscriptiones 656 subjecimus.Cambra in Christi nomine Ecclesiae Italicensis episcopus

Isidorus in Christi nomine Ecclesiae Hispalensis episcopus subscripsi. Bisinus in Christi nomine Ecclesiae Eliberitanae episcopus subscripsi. Rufinus in Christi nomine Ecclesiae Asidonensis episcopus subscripsi. Fulgentius in Christi nomine Ecclesiae Astigitanae episcopus subscripsi. (0608B) subscripsi. Joannes in Christi nomine Ecclesiae Egabrensis episcopus subscripsi. Fidentius in Christi nomine Ecclesiae Tuccitanae episcopus subscripsi. Theudulphus in Christi nomine Ecclesiae Malacitanae episcopus subscripsi. Honorius in Christi nomine Ecclesiae Cordubensis episcopus subscripsi.