Concilium parisiense (614)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Concilium parisiense
614

editio: Fridericus Maassen, Concilia Aevi Merogingici, ex Monumenta Germaniae Historica, Legvm sectio III Concilia, tomus I, 1893, p. 185-192
fons: incognitus

Cum in Dei nomine secundum priscorum sanctorum patrum constitutiones in orbem Parisius ex evocationem gloriosissimi principis domni Hlotarii regis in synodali concilio convenissimus tam pro renovandis antiquorum canonum statutis, quae praesentis temporis necessarium fecit oportunitas iterari, quam his, quae adsurgentibus [186] undecumque querilarum materies recentes definitionis ordo poposcit institui, tractantes quid quomodo principis, quid salute populi utilius conpeterit vel quid ecclesiasticus ordo salubriter observaret.

I. Primo in loco, ut canonum statuta in omnibus conserventur et, quod per prolixa temporum spatia praetermissum est, vel deinceps perpetualiter observetur.

II. Hoc est: ut decedente episcopo in loco ipsius ille Christo propitio debeat ordinari, quem metropolitanus, a quo ordinandus est, cum conprovincialibus suis, clerus vel populus civitatis illius absque ullo quommodo vel datione pecuniae elegerint. Quod si aliter aut potestatis subreptione aut quacumque neglegentia absque electione metropolitani, cleri consensu vel civium fuerit in ecclesia intromissus, ordinatio ipsius secundum statuta patrum irrita habeatur.

III. (II.) Ut nullus episcoporum se vivente alium in loco suo non elegat nec qualiscumque persona illo superstite locum ipsius sub quocumque argumentum vel ingenium adoptare presumat nec a quemquam debeat ordinare, nisi certe conditionis extiterint, ut ecclesiam suam nec regere valeat aut ecclesiastica regula, ut ordo exposcit, conservare. Quod si quis contemptor constitutionis huius hoc adtemtare presumserit, canonica se noverit excepturum sententia.

[187] IV. Salubriter consilio uniamini instituemus observandum, ut, si episcopos, quod non credimus esse venturum, aut per iracundia, quod esse non debet, aut per pecunia abbatem, quia fratres nostri sunt, de loco suo eiecerit non canonice, ille abbas recurrat ad synodum. Et quia fragilis esse nostra natura videtur, si episcopus, qui eum eiecit ab hac luce, migraverit, successor eius abiectum fratrem revocet ad sedem.

V. (III) Ut, si quis clericus quolibet honore monitus contempto episcopo suo ad principe vel ad potentiores homines vel ubi aut ubi ambulare vel sibi patronum elegerit, non recipiatur, preter ut veniam debeat promoreri. Quod si fecerit, hii, qui ipsum post admonitionem pontificis sui retenere presumpserit, noverint se utrumque priorum canonum sententia esse damnandos.

VI. (IV.) Ut nullus iudicum neque presbyterum neque diaconem aut clericum aut iuniores ecclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condemnare presumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuria inrogari dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quamdiu reatu suo cognoscat et emendet.

VII. (V.) Liberti quorumcumque ingenuorum a sacerdotibus defensentur nec ad puplicum ullatenus revoventur. Quod si quis auso temerario eos inpremere voluerit aut ad puplicum revocare et admonitus per pontificem ad audientiam venire negregerit aut emendare quod perpetravit distullerit, communione privetur.

VIII. (VI.) Quaecumque pro sarcetecta ecclesiis fuerint adlegata, in potestate pontefices, presbyteri vel servientes sanctorum locorum, secundum voluntatem con-[188]ferentes, ad se debeant revocare. Quod si aliquis exinde quodcumque abstulerit, noverit se ab ecclesia sequestratum, quousque ea, quae abstulit, studeat reformare.

IX. (VII.) His etiam constitutionibus adnecti placuit, ut defuncto episcopo, presbytero vel diacono vel quemquam ex iuniore ordine clericum non preceptum neque per iudicem neque per qualemcumque personam res ecclesiae vel eorum proprietas, quousque aut de testamentis aut qualemcumque obligationem fecerit cognoscatur, a nullo penitus supra scriptae res contingantur, sed ab archidiacono vel clero in omnibus defendantur et conserventur. Quod si quis inmemor definitionis huius temere aliquid exinde auferre presumpserit aut auso temerario in res ipsas ingressus fuerit et de dominatione ecclesiae abstulerit, ut negatur pauperum a communione privetur.

X. (VIII.) Conperimus idemque cupiditatis instincto, deficientes abbatis, presbiteros vel hos, qui pro titulis deserviunt, presidium, quodcumque mortis tempore dereliquerint, ab episcopo vel ab archidiacono deripi et quasi sub augmentum ecclesiae vel episcopi in iure episcopi revocari et ecclesiam Dei per pravas cupiditates expoliata relinqui. Id statuemus observandum, ut nullus episcopus aut archidiaconus ausu temerario exinde aliqud auferre presumat, sed in loco, ubi moriens hoc dereliquerit, perpetualiter debeat permanere. Si quis super hanc difinitionem exinde aliquid abstulerit, anathematis stimmate feriatur.

XI. (IX.) Id etiam nostrum placuit adiungi consensum fixo in eterno permansurum atque a quocumque presole observandum iuxta antiquorum patrum constituta, ut nullus episcoporum vel saecularium cuiuscumque alterius episcopi seu ecclesiae seu privatas res aut regnorum divisione aut provinciarum sequestrationem conpetere aut [189] pervadere audeat aut quacumque acceptatione aut pervasione possedre aut retinere presumat. Quod si quis hoc facere adtemptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus vel a communionis gratia sequestratus, quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat.

XII. (X.) Et quia multe tergiversationes infidelium ecclesiam Dei quaerunt conlatis privari donariis, secundum constitutionem precedentium pontificum id convenit invilabiliter observari, ut testamenta, quae episcopi, presbyteri seu inferioris ordinis clerici vel donationes aut quaecumque strumenta propria voluntate confecerint, quibus aliquid ecclesiae aut quibuscumque personis conferre videantur omni stabilitate subsistant; id specialiter statuentes, ut, etiamsi quorumcumque religiosorum voluntas aut necessitate aut simplicitate faciente aliquid a legum saecularium ordine visa fuerit discrepare, voluntas tamen defunctorum debeat inconcussa manere et in omnibus Deo propitio custodire. De quibus rebus si quis animae suae contemptor aliquid alienare presumpserit, usque ad emendationis suae vel restitutionis rei ablate tempus a consortio ecclesiastico vel omnium Christianorum convivium habeatur alienus.

XIII. (XI.) Placuit etiam secundum constitutionem anteriorum, ut, si quis episcoporum cum coepiscopo suo quodcumque negotium exsequi voluerit, ad iudicio metropolitani sui recurrat. Quod si spreto metropolitano vel reliquos conprovinciales iudicem puplicum adierit, tamdiu a caritate metropolitani habeatur extraneus, quamdiu in proximum synodum coram fratribus facti huius debeat reddere rationem.

XIV. (XII.) Illud etiam unianimi consensu convenit, ut, si quis monachorum aut monacha in congregationem positi religiosam conversationem elegerint et postea aut ad parentes aut quamcumque propriam substantiam se de congregatione ipsa subtraxerint et ab episcopo suo per epistola admoniti ad septa monasterii sui redire distulerint, sin usque ad exitum vitae a communione suspensi nec prius ad eucharistiae gratia admittantur, quam ad ovilem suum, de quo se vagationis insolentia visi sunt subtraxisse, cum humillimae subplicationis debeant satisfactione reverti.

[190] XV. (XIII.) De viduabus et puellis, quae sibi in habitu religionis in domos proprias tam a parentibus quam per se vestem mutaverint et se postea contra instituta patrum vel precepta canonum coniugium crediderint copulandas, tamdiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque, quod inlicite perpetraverunt, emendent, aut si emendare neglexerint, communione vel omnium Christianorum convivium in perpetuo sint sequestrati.

XVI. (XIV.) Incestas vero coniunctiones ab omni Christianorum populo censuemus specialiter resecari, ita ut, si quis relicta fratris, sorore uxoris, privigna, consubrina vel relicta idem patrui atque avunculi vel in religionis habitu dedita coniugii crediderit consortio violanda, tamdiu a communionis gratia segregetur, quamdiu ab inlicitis coniunctionibus sequestratione manifestissima debeat abstenere.

XVII. (XV.) Ut nullus Iudaeorum qualemcumque militia aut actione puplica super Christianos aut adpetere a principe aut agere presumat. Quod si temptaverit, ab episcopo civitatis illius, ubi actionem contra canonum statuta conpetiit, cum omni familia sua baptismi gratia consequatur.

Factum syonodo VI. id. Octobris in basilica beati Petri apostoli Parisius, anno XXXI. regni gloriosissimi domni Hlotarii principis.

Ex civitate Lugdonum Aridius episcopus
Ex civitate Arelate Florianus episcopus
Ex civitate Rodomagum Hildulfus episcopus
Ex civitate Treueris Sabaudus episcopus
[191] Ex civitate Bessuntione Proardus episcopus
Ex civitate Colonia Solacius episcopus
Ex civitate Beturregas Austrigisilus episcopus
Ex civitate Burdegala Arnegisilus episcopus
Ex civitate Senonis Lupus episcopus
Ex civitate Remus Sunnacius episcopus
Ex civitate Elosa Leodomundus episcopus
Ex civitate Uicoiulio Palladius episcopus
Ex civitate Agustidunum Rocco episcopus
Ex civitate Sanctonex Audoberhtus episcopus
Ex civitate Cinnomannis Bertegramnus episcopus
Ex civitate Andecauis Magnobodus episcopus
Ex civitate Pectauis Ennoaldus episcopus
Ex civitate Redonis Haimoaldus episcopus
Ex civitate Namnatis Eufronius episcopus
Ex civitate Baiocas Leodoaldus episcopus
Ex civitate Abrincatas Hildoaldus episcopus
Ex civitate Uasatis Gudualdus episcopus
Ex civitate Matascone Deudatus episcopus
Ex civitate Aurilianis Liudigisilus episcopus
Ex civitate Aluiae Fredemendus episcopus
Ex civitate Alticiotro Disiderius episcopus
Ex civitate Caturcus Eusepius episcopus
Ex civitate Besuntione Protagius episcopus
Ex civitate Cabillonno Antestis episcopus
Ex civitate Lingoris Miechius episcopus
Ex civitate Carnotis Theodoaldus episcopus
Ex civitate Belisio Aquilenus episcopus
Ex civitate Sisterone Secundinus episcopus
Ex civitate Tholosa Hiltigisilus episcopus
Ex civitate Uallesse Leodomundus episcopus
Ex civitate Marace Gaugericus episcopus
Ex civitate Gracinopoli Suagrius episcopus
Ex civitate Niuerno Raurecus episcopus
Ex civitate Trigrassinum Agrigola episcopus
Ex civitate Dea Maximus episcopus
Ex civitate Ebrituno Lopacharus episcopus
Ex civitate Uapinco Ualatonius episcopus
[192] Ex civitate Uindesca Ambrosius episcopus
Ex civitate Antheopoli Eusepius episcopus
Ex civitate Apte Innocentius episcopus
Ex civitate Loxonia Chamnegisilus episcopus
Ex civitate Meldus Gundoaldus episcopus
Ex civitate Rotemus Uerus episcopus
Ex civitate Lugdono Glauatu Rigobertus episcopus
Ex civitate Cura Uictor episcopus
Ex civitate Ambianus Berachundus episcopus
Ex civitate Ebroegas Erminulfus episcopus
Ex civitate Latona Palladius episcopus
Ex civitate Nicia Abraham episcopus
Ex civitate Tollo Eudila episcopus
Ex civitate Senacio Marcellus episcopus
Ex civitate Nocciomo Berhtmundus episcopus
Ex civitate Uuarnacio Berhtulfus episcopus
Ex civitate Aginno Frauardus episcopus
Ex civitate Gaballetano Agricula episcopus
Ex civitate Loxouias Laonomundus episcopus
Ex civitate Equilisima Bassolus episcopus
Ex civitate Treiecto Bettulfus episcopus
Ex civitate Sedonis Dracoaldus episcopus
Ex civitate Tolosa Uuigillisilus episcopus
Ex civitate Catalaunis Leudomeris episcopus
Ex civitate Uiredono Harimeris episcopus
Ex civitate Sissionis Ansericus episcopus
Ex civitate Sammo Marcellus episcopus
Ex civitate Consorannis Iohannis episcopus
Ex civitate Parisius Ceraunius episcopus
Ex civitate Stratoburgo Ansoaldus episcopus
Ex civitate Spira Hildericus episcopus
Ex civitate Petrocorius Aggus episcopus
Ex civitate Lorione Helarianus episcopus
Ex civitate Castro ultra mare Iustus episcopus
Ex civitate Massilia Peter episcopus
Peter abba de Dorouerno