Disputatio:Concilium parisiense (614)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fuente del texto[recensere]

Lo he tomado de aquí:

  • Fridericus Maassen, «Concilia Aevi Merogingici» en Monumenta Germaniae Historica, Legvm sectio III Concilia, tomo I, 1893, p. 185-192

Y transcribo también la introducción porque puede resultar útil (dado que se trata de una edición crítica y ahí se explica el motivo de los paréntesis en la numeración de los cánones (los números con paréntesis cuadrado indican el cambio de página en la MGH):

Exstat haec synodus integra in codice Monacensi Lat. 5508 (nobis D) fol. 103 quem in ortographia secuti sumus, et demptis c. IV. subscriptionibusque in codice Phillippsii 1743, nunc Berolinensi, (nobis R) fol. 298, quo in libro praeterea ob corrosam chartam nonnulli loci, ut infra patebit, legi non possunt.

Inscriptio desideratur R; in codice D sic legitur: Synodo Parisius in basilica domni Petri.

Primus in lucem synodum protulit codice R nisus Sirmondus I, 470, cui tunc licuit hic illic verba legere, quae hodie omnino evanuerunt; postea codicis D ope concilium integrum ediderunt et Eusebius Amort, Elementa iuris canonici veteris et moderni. 1757 T. II, p. 410 et J. Friedrich, Drei unedirte Concilien aus der Merovingerzeit. 1867, p. 9.

Numeri, quos uncis inclusimus, cum editione Sirmondiana concordant.

Quae canonibus I. II. III. V. VI. VII, XV, XVII. Huius concilii definiuntur, a rege Chlotario edicto die 18. Octobris, a. 614. promulgato partim simpliciter, sicut in concilio continentur, partim mutata aliquantulum sententia comprobata sunt. Cuius comprobationis a rege pronuntiatae quae sit vis ac potestas, a Loeningio, Hinschio, Waitzio locis infra laudatis rectissime explicatur.

De subscriptionibus, quarum aliquot corruptae esse videntur, Friedrich l. l. p. 17 copiose disputavit.

Gracias. --RoyFocker 19:16, 15 Februarii 2010 (UTC)