Jump to content

Contra Faustum Manichaeum/V

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber V

 IV VI 

LIBER QUINTUS

[recensere]

Testatur Faustus se Evangelium et ipsa consilia evangelica integre secutum esse.

  1. FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Tu me interrogas utrum accipiam, in quo idipsum accipere apparet, quia quae iubet observo. An ego de te quaerere debeo, utrum accipias, in quo nulla accipientis Evangelium videntur indicia? Ego patrem dimisi, et matrem, uxorem, filios, et caetera quae Evangelium iubet 1; et interrogas utrum accipiam Evangelium? Nisi adhuc nescis quid sit quod Evangelium nuncupatur. Est enim nihil aliud quam praedicatio, et mandatum Christi. Ego argentum et aurum reieci, et aes in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur, aut corpus operiatur, sollicitudinem gerens 2; et quaeris a me utrum accipiam Evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt 3; et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? Non ergo iam mirum est Ioannem Baptistam viso Iesu, et eius item auditis operibus, quaerere adhuc utrum ipse esset Christus: cui digne et merito Iesus nec dignatus quidem est renuntiare quod ipse esset; sed opera rursus eadem illi, quae iamdudum audierat, remandavit: Caeci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt 4, etc. Quod ego quoque circa te non immerito fecerim, si perroganti utrum accipiam Evangelium dixero: Omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, voluptates: hoc tibi ad interrogata satis responsum puta, et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.

Respondet Augustinus: accipere Evangelium non hoc solum est, si quod praecipit facias, sed ut etiam credas omnibus quae in eodem scripta sunt.

  1. Sed non, inquis, accipere Evangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias; sed ut etiam credas omnibus quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Iesus. Sed nec item est solum illud, Evangelium accipere, ut credas quia natus est Iesus; sed ut facias etiam quod praecepit. At si me idcirco Evangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto, nec tu ergo accipis; et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. Ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes: aut si tibi non praeiudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum quia accipias Evangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia damnata? Quod si Evangelium accipere, in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere, et servare mandata, quid ergo imperfectus imperfectum iudicas? Uterque nostrum eget alterutro. Sin, quod certius est, accipere Evangelium in sola observatione constat coelestium mandatorum, duplici modo improbus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. Et tamen age, ponamus, quia ita vis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in verbo, id est fateri Christum natum; altera vero in opere, quod est observatio praeceptorum: vide ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu vide quam levissimam et faciliorem.. Nec immerito plebs ad te confluit, a me refugit, nesciens utique quia regnum Dei non sit in verbo, sed in virtute. Quid ergo est quod me lacessis, si difficiliorem fidei aggressus partem, tibi ut infirmo reliqui faciliorem? Sed ego ad tribuendam, inquis, salutem animis, hanc partem fidei efficaciorem puto, ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est, Christum fateri natum.

Ad salutem aeternam consequendam opus non est in primis credere Christum esse natum, sed facere voluntatem Patris eius.

  1. Age ergo, ipsum eumdem interrogemus Christum, et unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore discamus. Quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? Qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei qui in coelis est 5. Non dixit: Qui me professus fuerit natum. Et alibi ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et docentes eos servare omnia quae mandavi vobis 6. Non dixit: Docentes eos quia sim natus, sed ut mandata conservent. Item alibi: Amici mei eritis, si feceritis quae praecipio vobis 7. Non dixit: Si natum me credideritis. Rursum: Si feceritis mandata mea, manebitis in mea caritate 8. Et alia multa. Necnon et in monte cum doceret: Beati pauperes spiritu, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 9; nusquam dixit: Beati qui me confessi fuerint natum. Et in discretione agnorum ab haedis in iudicio, dicturum se dicit iis qui ad dextram erunt: Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potastis me, et caetera: propterea percipite regnum 10. Non dixit: Quia natum me credidistis, regnum percipite. Necnon et diviti quaerenti vitam aeternam: Vade, inquit, vende omnia quae habes, et sequere me 11. Non dixit: Crede me natum, ut in aeternum vivas. Ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut vultis, fide delegi, ubique regnum, vita, beatitudo promittitur; vestrae vero nusquam. Aut docete sicubi scriptum est, beatum esse, regnumve percepturum, aut aeternam habiturum vitam, qui eum confessus fuerit natum ex femina. Interim tametsi et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. Cum vero eam nec partem fidei probaverimus, quid fiet? Nempe eritis vos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. Sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. Cui tamen accedit et illa alia beatitudo, ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse Christum Filium Dei vivi: quod aeque ipse ore suo testatur Iesus dicens ad Petrum: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi hoc caro et sanguis revelavit, sed Pater meus qui in coelis est 12. Quapropter non iam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus, et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes, alteram sine blasphemia praedicamus.

Idem Christus est filius Dei et filius hominis.

  1. AUGUSTINUS respondit: Iam supra commemoravi, quam saepe se Dominus Iesus Christus filium hominis dicat, et quanta vanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant, de nescio quo commentitio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum, contra Apostolum praedicant dicentem: Primus homo de terra terrenus 13: et quanta cura nos idem monuerit Apostolus dicens: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit 14. Quapropter restat ut filium hominis Christum ita credamus, sicut apostolica veritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. Cum igitur eum Evangelistae annuntient natum ex femina de domo David, hoc est, de familia David; Paulusque ad Timotheum scribat dicens: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 15: satis apparet quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram 16. Ideoque utrumque se dicit, et Filium Dei, et filium hominis. Unde ne pergam per plurima, uno loco in Evangelio secundum Ioannem ita scriptum est: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est 17. Dixit: Vocem Filii Dei audient; et dixit: Quia filius hominis est. Secundum hoc enim quod filius hominis est, accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma venturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis videatur. In qua forma etiam ascendit in coelum, et vox illa discipulis sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum 18. Nam secundum id quod Filius Dei, Deus aequalis est Patri, et cum Patre unum, non videbitur a malis: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 19. Cum ergo credentibus in se promittat vitam aeternam, nec aliud sit credere in eum, quam credere in verum Christum, qualem se ipse praedicat, et ab Apostolis praedicatur, hoc est, et verum Dei Filium et verum hominis filium; vos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum Deum, gentis adversae tumultu perterritum, membra sua misisse crucianda, nec postea tota purganda docetis, videtis quam sitis alieni a vita aeterna, quam promittit Christus illis qui credunt in eum. At enim dixit Petro confitenti eum Filium Dei: Beatus es, Simon Bar-Iona 20. Numquid ideo nihil promittit eis qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et Filius Dei et filius hominis? Habes etiam aperte vitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam 21. Quid vultis amplius? Credite ergo in filium hominis, ut habeatis vitam aeternam; quia ipse est et Filius Dei qui potest dare vitam aeternam; quia ipse est verus Deus et vita aeterna 22, sicut idem Ioannes ait in Epistola sua. Ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne venisse 23.

Perfectio operum nihil est sine fide.

  1. Quid ergo vos tamquam de mandatorum eius perfectione iactatis, quod ea quae in Evangelio praecepta sunt operamini? Quid enim illa prodessent, ubi non est fides vera, etiamsi vere implerentur a vobis? Nonne audistis Apostolum dicentem: Si distribuam omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 24? Quid ergo vos tamquam de christiana paupertate iactatis, cum christiana caritate careatis? Habent enim inter se, quam caritatem vocant, etiam latrones, sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non caritatem quam commendat Apostolus. Et ut eam a caeteris improbandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 25. Unde ergo habere potestis veram caritatem ex fide ficta surgentem? Aut quando vos pigebit fidem vestram fucare mendaciis, quando et primum hominem vestrum, cum suis hostibus in suae naturae veritate manentibus, mutabili fallacia dimicasse praedicatis; et ipsum Christum qui dicit: Ego sum veritas 26, speciem carnis, mortem crucis, vulnera passionis, cicatrices resurrectionis, mentitum esse suadetis? Proinde vos Christo vestro anteponi vultis, si illo mentiente, vos annuntiatis veritatem. Si autem Christum vestrum sectari vultis, quis non in vobis caveat falsitatem, ut in his quoque mandatis quae vos implere dicitis, non sit nisi sola fallacia? Quippe cum ausus sit Faustus dicere quod aes in zonis non portetis: nisi forte ideo verum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis: nec reprehenderentur ista in vobis, nisi quia profitemini aliud, et aliter vivitis. Adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo iam frater noster catholicus christianus, qui multos vestrum Romae in domum suam congregaverat, propter implenda praecepta Manichaei, satis quidem vana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum vestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in viam suam. Unde illi qui in eis perdurare voluerunt, a vestra societate schisma fecerunt; et quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur: a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti, et caprinae lodices, qua deliciarum affluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. Auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non vultis, saltem de litteris vestris: ne lingua vestra cum vita vestra, tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum, mendacibus, non elementis, sed verbis pugnare videatur.

Manichaei et stulti sunt et mendaces.

  1. Sed ne in homines potius non implentes ea quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam vanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: Talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores; si autem faciatis, decepti sitis. Neque enim Christus vobis praecepit ut herbam non evellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes, vellere spicas sabbato non prohibuit 27, unde convinceret et praesentes Iudaeos, et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat; istos vero, quia fiebat. Sed plane Manichaeus praecepit ut otiosis manibus vestris, de homicidiis vivatis alienis: et illa quidem falsa sunt homicidia, sed vestra sunt vera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.

De Fausti superbia et intemperantia.

  1. Inest tamen ille haereticus typhus, intolerabilisque superbia. "Vides ", inquit, " in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt; et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? ". Si hoc esset iustum esse, iustificare seipsum, verbis suis volasset in coelum homo iste, cum haec loqueretur. Sed ego in delicias Fausti non invehor, notas omnibus Auditoribus Manichaeorum, et eis maxime qui sunt Romae: talem propono manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat impleri, non qualem videri nolebat. Et illum tamen quomodo video pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam Deum credat, nec captivum erubescat? Quomodo mitem, qui tantae auctoritati evangelicae mavult insultare, quam credere? Quomodo pacificum, qui naturam ipsam divinam, qua Deus est quidquid est, qui solus vere est, perpetuam pacem habere non potuisse putat? Quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta? Quomodo lugentem, nisi Deum suum captum et ligatum; donec solvatur et evadat, ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a Patre ligabitur, et non lugebitur? Quomodo esurientem et sitientem iustitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo ne sibi deesse videretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? Sed quam iustitiam isti esuriunt et sitiunt, quibus perfecta iustitia erit, damnatis in globo fratribus qui nihil suo vitio peccaverunt, sed hostili tabe, contra quam eos Pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?

De falsis contra Faustum persecutionibus.

  1. Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter iustitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere iustitia est? Pro qua impia perversitate, propter christianorum temporum mansuetudinem, quam parva et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? Sed, tamquam caecis fatuisque loquamini, iustitiae vestrae velut magnum esse vultis indicium, quod opprobria sustinetis, persecutionemque patimini. Porro si tanto est quisque iustior, quanto graviora perpetitur, omitto dicere, quod videre facillimum est, quam multo graviora vobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti. Illud dico, si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto, quisquis patitur persecutionem, iam etiam veram fidem iustitiamque tenere dicendus est; concedite ut ille sit fidei verioris, maiorisque iustitiae, quem multo vobis graviora perpessum potuerimus ostendere: et millia iam vobis nostrorum martyrum occurrant, atque ipse praecipue Cyprianus, cuius etiam litteris edocetur quod in Christum crediderit natum ex virgine Maria. Pro hac ille fide, quam vos detestamini, usque ad gladium mortemque pervenit, cum gregibus christianorum tunc ita credentibus, atque ita graviusque morientibus. Faustus autem convictus vel confessus quod manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad iudicium proconsulare perductis, eis ipsis christianis a quibus perducti sunt intercedentibus, levissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est: quod sua sponte quotidie servi Dei faciunt, se a turbulento strepitu populorum removere cupientes; et unde publica terrenorum principum vota per indulgentiam solent relaxare damnatos. Denique non multo post inde omnes eadem solemni sorte dimissi sunt. Fatemini ergo illos fidem tenuisse veriorem, iustioremque vitam, qui pro ea multo quam vos atrociora sustinere meruerunt; aut desinite vos inde iactare, quod multis detestabiles sitis: sed discernite quid sit persecutionem pati pro blasphemia, et persecutionem pati pro iustitia; et pro qua istarum patiamini, in vestris libris etiam atque etiam diligenter advertite.

De evangelicis Christianorum virtutibus.

  1. Quam multi autem in nostra communione veraciter faciunt ista sublimiora praecepta evangelica, de quorum specie fallitis imperitos? Quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti, et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi ieiuniis vel crebris, vel quotidianis, vel etiam incredibiliter continuatis, corpus servituti subicientes? Quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad victum et tegumentum necessaria; unam animam et cor unum in Deum, caritatis igne conflantes? Atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes, perversa voluntate cito deficiunt; quam multi in tentationibus inveniuntur, quod alio animo talem vitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes propositum usque ad finem perseverant, et salvi fiunt? In quorum societate quasi dispares apparent; sed tamen eadem caritate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem, secundum Apostoli exhortationem habent uxores tamquam non habentes, et emunt tamquam non tenentes, et utuntur hoc mundo tamquam non utentes 28. His subiunguntur secundum abundantes divitias misericordiae Dei, etiam illi quibus dicitur: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram: hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 29. Qualibus etiam idem Apostolus dicit: Iam quidem omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis vobiscum. Et eorum portans infirmitatem, paulo post dicit: Saecularia igitur iudicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate 30. Neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, vendunt vel dimittunt omnia sua, et sequuntur Dominum, pertinent ad regnum coelorum; sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium caritatis subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: Esurivi, et dedistis mihi manducare 31, et caetera. Alioquin damnandi erunt illi, quorum domos tam diligenti et sollicita cura componit Apostolus, monens mulieres subditas esse viris suis, viros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione Domini; servos obedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod iustum est et aequum servis praestare 32. Sed absit ut istos a mandatis evangelicis alienos, et a vita aeterna separandos iudicet Apostolus, quia ubi ait Dominus: Si quis non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest esse discipulus meus 33, exhortans firmiores ad perfectionem; ibi statim et istos consolatus est dicens: Qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet: et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Unde non tantum qui modicum vini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates eius 34, sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae frigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur, non perdet mercedem suam 35.

De Manichaeorum absurditatibus.

  1. Quid autem fallitis Auditores vestros, qui cum suis uxoribus, et filiis, et familiis, et domibus, et agris vobis serviunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipit Evangelium? Sed quia eis non resurrectionem, sed revolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur, et vita Electorum vestrorum vivant, tam vana, et inepta, et sacrilega, quam vos vivitis, quando valde laudamini; aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres, vel in alios aliquos cibos veniant, quos vos manducaturi estis, ut vestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis evangelicis alienatis; sed et vos ipsos talia sentientes atque suadentes, maxime inde separare debetis. Si enim haec vanitas ad fidem evangelicam pertineret, non debuit dicere Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare 36; sed: Esuristis, et manducastis me; aut: Esurivi, et manducavi vos. Neque enim ex illo iam ministrationis merito, secundum vestra deliramenta, quisquam recipietur in regnum Dei, quia manducare sanctis dedit; sed quia vel manducavit quos anhelaret, vel manducatus est a quibus anhelaretur in coelum. Nec illi dicerent: Domine, quando te vidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? Sed dicerent: Quando te vidimus esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet: Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis 37; sed: Cum unus ex minimis meis vos manducavit, ego vos manducavi.

De Manichaeis et falso solis cultu.

  1. Haec portenta sentientes et docentes, et secundum haec viventes, audetis voss dicere evangelica praecepta servare, et catholicae Ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque Dominus benedicit, pro suis gradibus evangelica mandata servantes, et evangelica promissa sperantes. Sed vestrum oculum malevolus error in solam paleam nostrae segetis ducit: nam et triticum ibi cito videretis, si et esse velletis. In vobis autem, et qui manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, vani sunt. Ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit; et qui eam veram existimat, fallitur: nec ex ea potest existere bona vita; quia ex amore suo quisque vivit, vel bene vel male. Vos autem si spiritalis atque intellegibilis boni caritate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis notissimum est, solem istum corporeum, non pro divina substantia, et pro sapientiae luce coleretis.