V | VII |
LIBER SEXTUS
[recensere]De praescriptionibus Veteris Testamenti.
- FAUSTUS dixit: Accipis Vetus Testamentum? Quomodo, cuius praecepta non servo? Puto quidem quia nec tu: nam peritomen ego ut pudendam despui; ac, si non fallor, et tu. Cessationem sabbatorum, ut supervacuam; credo quod et tu. Sacrificia, ut idololatriam; non dubito quod et tu. Porcina certe non ego sola abstineo; tu item non solam comedis. Ego quidem, quia omnem carnem immundam existimem; tu vero, quia nihil immundum: quo utroque, ab utroque nostrum, Vetus destruitur Testamentum. Azimophagiae hebdomadas, scenopegiam, uterque nostrum tamquam inutilia et vana contempsit. Lineis vestibus non inserere purpuras. In adulteriis ponere vestem linostimam. Bovem et asinum iungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare. Calvum ac reburrum, et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt huiusmodi apud Deum immundi, uterque contempsimus, risimus, nec in secundis habuimus, nec in primis: quae omnia praecepta sunt et iustificationes Veteris Testamenti. Quod ergo obicis, tibi mecum commune est, sive crimen putandum, sive recte factum: uterque enim nostrum Vetus respuit Testamentum. Ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam; hoc, quia tibi mentiri libet, et illiberaliter agere, ut quod mente oderis, verbo collaudes: ego fallere non didici, quod sentio loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores, quam ipsa praecepta.
De praeceptis activis et de praeceptis figuratis.
- AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur Testamentum Vetus ab haeredibus Testamenti Novi, iam supra diximus. Sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere voluit; respondeo istos omnino nescire quid intersit inter praecepta vitae agendae, et praecepta vitae significandae. Exempli gratia: Non concupisces 1, praeceptum est agendae vitae; Circumcides omnem masculum octavo die 2, praeceptum est significandae vitae. Ex hac quippe imperitia Manichaei, et omnes quibus displicent litterae Veteris Testamenti, quidquid Deus mandavit priori populo ad celebrandum, umbram futurorum non intellegentes, et ea modo non observari animadvertentes, ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifestata sunt, ventura significarentur. Sed quid dicturi sunt adversus Apostolum, qui ait: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3? Ecce ipse aperuit cur illae Litterae accipiantur a nobis, et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut observentur a nobis. Cum enim dicit: Scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intellegenda, et in quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt; cum vero dicit: Figurae nostrae fuerunt; et: In figura contingebant illis 4, ostendit iam non opus esse ut cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus. Unde dicit alio loco: Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quae sunt umbra futurorum 5. Hinc etiam cum dicit: Nemo vos in eis iudicet, declarat quam non sit necesse ut iam haec observentur; cum autem dicit: Quae sunt umbra futurorum, ostendit quam oportuerit ut illo tempore observarentur, quo ista quae nobis iam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.
De carnali circumcisione.
- Proinde si Manichaei resurrectione Domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies, ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum, octavus fuit: profecto spoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum: et cordis circumcisione gaudentes, non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore Veteris Testamenti, quamvis iam tempore Novi Testamenti fieri observarique non cogerent. In quo enim membro congruentius exspoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? Sed, sicut dicit Apostolus: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 6. Itaque isti, qui nimis mundi sibi videntur, quia illa membra tamquam immunda aversantur, aut aversari se fingunt, in eas infidelitatis et erroris immunditias inciderunt, ut cum detestentur circumcisionem carnis, quam dixit Apostolus signaculum iustitiae fidei 7, in ipsis tamen carnalibus membris divina Dei sui membra credant colligata et inquinata detineri: ut cum carnem immundam dicunt, et Deum illic ex parte, qua ibi tenetur, immundum factum dicere compellantur; quippe quem mundari oportere asserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore afflictionum, sed etiam in voluptate corruptelarum. Ei namque se dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis arctius implicetur, et sordidius inquinetur. Cum ergo Apostolus dicat: Omnia munda mundis, utique hominibus qui possunt in deterius voluntatis perversitate mutari; quanto magis omnia munda sunt Deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? De cuius sapientia divina dictum est in eis Libris, quos reprehendendo vehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit, et attingit ubique propter suam munditiam 8. Quapropter, o immundissima vanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae, illum cui munda sunt omnia Deum iussisse constitui; et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab impudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum vestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae commaculari atque corrumpi? Quid enim patitur in variis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari? Ad id etiam quod dicere soletis: " Ergone deerat, ubi Deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei, nisi in illo membro? ", respondetur: Cur enim non et ibi? Primo, quia omnia munda mundis, quanto magis Deo? Deinde quia hoc Apostolus dixit, signaculum datum Abrahae iustitiae fidei, in tali circumcisione. Vos autem nolite erubescere, si potestis, cum vobis dicitur: Ergone deerat Deo vestro quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, implicaret? Pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent verecundiam, impudici petulantiam, Deus iustitiam.
De Iudaeorum Sabbato.
- 1. Cessationem vero sabbatorum iam quidem supervacuam ducimus ad observandum, ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae; non tamen ad legendum et intellegendum: quia propheticis temporibus cum essent ista quae nobis hoc tempore patefacta sunt, non tantum sermonibus, sed et actionibus praefiguranda et praenuntianda; illo signo quod legimus, res ista praenotata est quam tenemus. Vos autem volo mihi dicatis, cur vestram cessationem nolitis implere? Iudaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. Vos autem cessantes quidem exspectatis quis Auditorum vestrorum propter vos pascendos cultello vel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum vobis afferat, mirum dictu, viva cadavera. Nam si non eas occidit, quid vos in tali facto metuitis? Si autem occiduntur cum decerpuntur, quomodo eis inest vita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando vos asseritis subvenire? Accipitis ergo viventes cucurbitas, quas, si possetis, deglutire deberetis: ut post illud unum vulnus, in quo eas cum decerpsit vester Auditor, reus factus est, vestra indulgentia liberandus; saltem deinceps ad officinam aqualiculi vestri, ubi Deum vestrum illo praelio confractum, reformare possetis, illaesae atque integrae pervenirent. Nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a vobis: quibus tam crebris vulneribus earum, quomodo vos non estis rei? Videte quemadmodum vobis expediret ut quod uno in septem diebus faciunt Iudaei, vos quotidie faceretis, et a tali etiam domestico opere cessaretis. Iam quid in igne cucurbitae patiuntur, ubi certe non reformatur vita, quae in eis est? Non enim fervens olla sancto ventri comparari potest: et tamen irridetis, tamquam superfluam sabbati cessationem. Quanto utique sanius, non solum eam non reprehenderetis in Patribus, quando superflua non fuit; sed etiam nunc, quando iam superflua est, ipsam potius teneretis, quam istam vestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non implendo rei estis secundum opinionem vestrae vanitatis, et implendo vani secundum iudicium veritatis? dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. Non ergo debuistis vesci, nisi eis quae cruda et illaesa possunt transvorari, ut unum saltem dolorem cum decerpuntur, non a vobis, sed a vestris Auditoribus paterentur.
- 2. Sed dicitis: Quomodo subvenimus tantae vitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi? Si ergo ista compensatione tam multos cibis vestris dolores infligitis; cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? Nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli vestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, verum etiam de omnibus oleribus facerent. Si autem non vellatur, aut decidatur, aut quoquo modo dematur ex terra vel arbore, venire ad escam nullo pacto potest. Hoc ergo facile debuit esse veniale, sine quo ei subvenire non valeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis, membris Dei vestri non dubitatis inferre. At enim plorat arbor, cum fructus carpitur: hoc quippe dicere non erubescitis. Certe novit omnia vita quae ibi est, et praesentit quis ad eam veniat. Venientibus ergo Electis, et poma carpentibus, gaudere debuit, non plorare: illum transitorium dolorem tanta felicitate compensans, et tantam evadens miseriam, si in alios incidisset. Cur itaque pomum non decerpitis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? Respondete, si potestis. Nec ipsa ieiunia vobis competunt: non enim oportet vacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur, et a miserandis nexibus divina membra solvuntur. Quapropter ille est misericordior inter vos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius valetudini obsit, saepe crudos cibos sumere, et multa consumere. Vos autem et tantas poenas escae vestrae irrogando crudeliter manducatis, et a membrorum divinorum purgatione cessando crudeliter ieiunatis.
De sacrificiis Veteris Testamenti.
- Et audetis tamen etiam sacrificia Testamenti Veteris exsecrari, et idololatriam nominare, et in huiusmodi sacrilegium nos quoque sociare. Unde pro nobis prius respondemus, sic illa iam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis divinarum Scripturarum, ad intellegenda quae his praenuntiata sunt, amplectamur: quia et ipsa figurae nostrae fuerunt, et omnia talia multis et variis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significaverunt. Unde isto revelato, et suo tempore oblato, illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 9. Sed in eis videlicet interfectio vos movet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo conditionaliter serviat. Sed vos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. Dominus autem Iesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit 10. Qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui, cuidam leproso, quem mundaverat, ait: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus tuum, quod praecepit Moyses, in testimonium illis 11. Magis enim, quia et per Prophetas Deus saepe testatur, nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere quod nec eius rei egeat, qui nullius eget; compellitur animus humanus inquirere quid nos per haec docere voluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi iuberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset, et talibus signis praefigurari oporteret. Vos autem quanto melius et honestius istis, quamvis iam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus, sacrificiis subderemini, quam vobis ab Auditoribus vestris vivas escarum victimas offerri iuberetis et crederetis? Nam cum apostolus Paulus de quibusdam, propter epulas Evangelium praedicantibus, congruentissime dixerit: Quorum Deus venter est 12; quanto vos arrogantiore impietate iactatis; qui ventrem vestrum non Deum, sed quod sceleratioris audaciae est, Dei mundatorem dicere non timetis? Cuius porro dementiae est, pios se videri velle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant; quibus, ut putant, viventibus, tanta vulnera et manibus et dentibus ingerunt?
De animalibus mundis et de animalibus immundis.
- Cur autem, si carnibus vesci non vultis, non ipsa animalia Deo vestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita divinas, ut ipsa Dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant, vestris orationibus commendentur? An amplius eas adiuvatis ventre quam mente, et illa potius Dei natura salvatur, quae vestris visceribus exhalari meruerit, quam quae vestris precibus commendari? Propterea ergo ventri vestro pecora non sacrificatis, quia ea viva absumere non potestis, ut eorum animas intercessione vestri stomachi liberetis. O beata olera, quibus et manu evulsis, et ferro concisis, et igne cruciatis, et dente contritis, concessum est tamen ut ad vestrorum intestinorum aras, viva perveniant! et o misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in vestra corpora intrare non possunt! Ita delirantes adhuc putatis quod ideo sumus inimici Veteris Testamenti, quia nullam carnem immundam ducimus, tenentes Apostoli sententiam, dicentis: Omnia munda mundis 13; et illud ubi Dominus ait: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit 14. Quod non ad solas turbas Dominus dixit, sicut vester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum Veteri Testamento calumniaretur, voluit intellegi; sed etiam remotus a turbis, hoc idem discipulis suis evidentius et expressius elocutus est. Cum enim hanc Domini sententiam Testamento Veteri opposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam immunda carnium, a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit ne sibi diceretur: Cur ergo vos non quasdam, sed omnes carnes immundas existimatis, atque ab edendis omnibus temperatis; cum tu ipse proferas evangelicum testimonium, non coinquinari hominem ex iis quae in os ingrediuntur, et in ventrem vadunt, atque in latrinam emittuntur? Itaque has arctissimas, et fallaciam suam manifestissima veritate praefocantes angustias conatus evadere, ait hoc Dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto vera diceret, in turbas autem falsa iactaret: cum et hoc de Domino credere sacrilegum sit; et omnes qui legunt, noverint, hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. Quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum, ut ei solum praeferat Manichaeum, compendio requiro utrum ista Domini sententia, qua dixit non inquinari hominem iis quae in os eius intrant, vera an falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens, ad expugnandum Testamentum Vetus obiecit? Si autem vera est, cur adversus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne vescantur? nisi forte verum respondere velint, et dicere, Apostolum non dixisse: Omnia munda haereticis; sed: Omnia munda mundis. Cur enim non sint istis haec munda, idem Apostolus sequitur, et dicit: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 15. Unde revera Manichaeis omnino nihil est mundum, quandoquidem etiam ipsam Dei substantiam vel naturam, non solum coinquinari potuisse, sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse, verum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. Unde mirum est quod ita se dicunt immundas omnes carnes existimare, et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum, non solum escarum, sed omnium creaturarum. Nam et ipsa olera, et poma, et omnes fruges, et totam terram, et coelum, commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. Utinam ergo et in caeteris cibis errori suo congruerent, atque ab iis, quae immunda dicunt, omnibus abstinendo, fame potius morerentur, quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! Nam se corrigere atque emendare nolentibus, hoc esse utilius quis non intellegat?
Quare alia ex animalibus iudicantur munda, alia immunda?
- Testamento autem Veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus: Omnia munda mundis; et: Omnis creatura Dei bona est 16; si possunt, intellegant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis; illas autem Litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam, non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est: tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus; et tam illud animal, quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. Immundum quippe illud animal in Lege positum est, eo quod non ruminet: non autem hoc eius vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura: qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae, tamquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine revocare, quid est aliud, quam spiritaliter quodam modo ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia, tale vitium nos cavere praemonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutiit illum 17. Hae autem similitudines rerum in locutionibus et observationibus figuratis, propter quaerendi et comparandi exercitationem, rationales mentes utiliter et suaviter movent. Sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriori tempore fuerant revelanda. Quibus per Christum atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata. Ecce nos diximus qua causa, cum secundum Domini Apostolique sententiam nullas animalium carnes immundas habeamus, Veteri tamen Testamento, ubi quaedam immundae dictae sunt, non adversemur: vos iam dicite, quare immundas carnes existimetis.
De origine carnis secundum Manichaeos.
- Si secundum errorem vestrum, propter commixtionem gentis tenebrarum; non carnes, sed ipse Deus vester immundus est in ea parte, quam velut debellandis et captivandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit: deinde propter ipsam commixtionem, etiam quidquid aliud manducatis, immundum est. Sed dicitis: Multo amplius immundae sunt carnes. Et quare amplius immundae sint carnes, longum est eorum de hac re deliramenta commemorare; sed breviter attingam quod sat est, ut inspiciantur reprehensores Veteris Testamenti, tanta stultitiae vetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spiritali veritate solam carnem sapere convincantur. Fortasse s enim paulo prolixior ista responsio sic adversus eos lectorem instruet, ut in caeteris responsionibus non a nobis tam multa verba requirantur. Dicunt enim isti vaniloqui et mentis seductores, in illa pugna, quando primus eorum homo, tenebrarum gentem elementis fallacibus irretivit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in coelestibus fabricis colligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum coelum rotari coepisset, eamdem vertiginem ferre non valentes, conceptus suos abortu excussisse; eosdemque abortivos fetus et masculos et feminas de coelo in terram cecidisse, vixisse, crevisse, concubuisse, genuisse. Hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae moventur in terra, in aqua, in aere. Ergo si de coelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas immundiores putare: praesertim quia in ipsa structura mundi, eosdem principes tenebrarum, ita per omnes contextiones a summis usque ad ima colligatos dicunt, ut quanto quique amplius haberent commixti boni, tanto sublimius collocari mererentur; ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de coelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. Deinde, quid tam insanum dici potest, quam conceptos fetus ante vitae commixtionem tanto vivaciores fuisse, ut et abortivi et de coelo in terram ruentes viverent; commixta autem vita nisi tempore maturo editi, vivere non possint, et si de paulo altiore loco cadant, continuo moriantur? Utique si regnum vitae contra regnum mortis belligeravit, commixta vita vivaciores facere debuit, non corruptibiliores. Quod si in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas bonam et malam, sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. Unde igitur asserunt immundiores carnes, quas de coelo genus ducere affirmant, istas duntaxat omnibus notas? Nam ipsa prima corpora principum tenebrarum, ex arboribus ibidem natis tamquam vermiculos opinantur exorta; ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. Proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de coelo; quid causae est ut immundiora quam fructus arborum existimentur? Si propterea quia cum moriuntur, amittunt animam, ut iam immundum sit quidquid vita deserente remanserit; cur eodem pacto non sunt immunda olera vel poma, quae utique, sicut supra dictum est, cum decerpuntur vel avelluntur, moriuntur? Horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil vel ex terra vel ex arbore decerpunt. Deinde, cum duas animas esse in uno animantis corpore affirment, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum; numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit, et mala remanet? Si enim hoc esset, sic viveret animal occisum, quomodo vivebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellaverat adversum regna divina. Cum ergo in morte cuiuslibet animalis, utraque anima et bona et mala deserat carnem; cur immunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? Quia etsi aliquae vitae reliquiae remanent, ex utraque remanent: nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum Dei. Nullam igitur causam reperiunt, cur asseverent carnes frugibus immundiores. Sed videlicet fallacem castitatem suam ostentare conantes, eo putant immundiorem carnem, quod de concubitu existat: quasi non tanto vehementius cogantur membro illi divino manducando succurrere, quanto illic arctius colligatum putant. Postremo, si ista causa est maioris immunditiae carnium, ea comedant animalium corpora, quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera vermium, quorum nonnullos vulgo edunt quaedam Venetiae regiones ex arboribus natos. Ranas etiam quas repente ex una pluvia terra generat, in escam isti assumere debuerunt, ut Dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur; et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque vescantur, ex masculorum feminarumque coitu procreatis, et mundiores coeli et terrae filias ranas abiciant. Nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum, quorum parentes arbores fuerunt, quam ipse Manichaeus, quem pater et mater concumbendo genuerunt: mundiores etiam pediculi eorum, qui sine concubitu, sudore carnis vel corporis exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. Aut si iam quidquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant immundum, quia ipsa caro ex concubitu est; immunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. Ubi videant quid faciant, vel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. Nam stercore quid immundius ex carne proiicitur, et quid frugibus feracius adhibetur? Certe ipsi dicunt per attritiones et digestiones ciborum, fugere inde vitam, et exiguum quiddam in stercore remanere. Cur ergo ubi exigua vita remanet, inde cibi vestri, hoc est fructus terrae, de stercore et meliores et maiores et plures existunt? Caro non purgamentis terrae, sed fetibus pascitur: terra vero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. Eligant quid sit mundius: aut iam correcti desinant esse immundi et infideles quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur Apostolum dicentem: Omnia munda mundis 18. Domini est terra et plenitudo eius 19. Omnis creatura Dei bona est 20. Omnia quippe quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt: et nemo in eis peccat; nisi qui ordinem suum in Dei obedientia non custodiens, eorum quoque ordinem male utendo perturbat.
De pane azymo, de vestimentis prohibitis et de aliis praeceptis.
- 1. Patres autem nostri qui Deo placuerunt, tenuerunt ordinem suum in ipsa obedientia, ut quidquid Deus temporibus congruis iubendo distribuit, sic observarent, quemadmodum ille distribuit. Itaque non solum carnes ad cibum datas, cum omnes natura mundae essent, quasdam tamen nonnulla significatione immundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat, ut talibus significationibus futura rerum manifestatio praefiguraretur: sed et azymum panem, et caetera huiusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit Apostolus 21, tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si observare contemnerent, quando sic illa fieri, et ista quae nunc revelata sunt, tunc sic praenuntiari oportebat; quam nos desipientes essemus, si nunc iam manifestato Novo Testamento, illas praenuntiativas observationes, aliquid nobis prodesse putaremus. Sicut sacrilegi et impii, si eosdem Libros qui propter nos scripti sunt, ut ea quae iam nobis revelata et in manifestatione annuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes, fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abiciendos, quia ea quae ibi scripta sunt, non iam observare corporaliter, sed intellegere et facere spiritaliter nos Dominus iubet. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit, sicut item dicit idem Apostolus 22. Omnia enim quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt 23. Quapropter, non manducare azymum per statutos septem dies, tempore Veteris Testamenti peccatum fuit; tempore autem Novi Testamenti non est peccatum: sed in spe futuri saeculi quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia, et corpus nostrum induens immortalitate 24, totos nos innovat, credere aliquid ex veteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros vel acturos, semper peccatum est, quamdiu volvuntur isti septem dies quibus peragitur tempus: sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura occultatum, a quibusdam sanctis intellegebatur; tempore autem Novi Testamenti in manifestatione revelatum, populis praedicatur. Unde Scriptura illa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. Scenopegiam non celebrare aliquando peccatum fuit 25; nunc non est peccatum: tabernaculo autem Dei quod est Ecclesia non compaginari, semper peccatum est; sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. Lineis vestibus miscere purpuram, et linostima veste indui aliquando peccatum fuit 26; nunc non est peccatum: sed inordinate vivere, et diversi generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum, vel ea quae se non continens nupsit, speciem virginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconvenienter ex diverso genere in vita cuiusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. Illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. Ergo ipsa Scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Bovem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat 27; nunc licet. Declaratum est enim per Apostolum, cum de bove triturante non infrenando Scripturam recoleret, dicentem: Numquid de bobus cura est Deo? Quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit iam licet? Quia idem ipse ibi secutus Apostolus ait: Propter nos Scriptura dicit 28. Et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos: magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos in quibus figurabatur. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit: sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat, et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut annuntient verbum Dei, non sine scandalo quisquam comites facit. Itaque eamdem Scripturam tenemus, et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur; et nunc auctoritate attestantem luce apertum, quod tunc tegebatur.
- 2. De calvo autem et reburro 29, quod eos immundos Lex dixerit, parum Faustus attenderat, aut in mendosum codicem inciderat. Sed utinam ipse calvam frontem habere voluisset, atque in ea crucem Christi figere non erubuisset: profecto Christum clamantem: Ego sum veritas 30, nec cum falsis vulneribus occubuisse, nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. Quin etiam dicit: " Ego fallere non didici; quod sentio loquor ". Non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur, et non solum de caeteris vanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tamquam non fallenti vult credi: utrum Christo melior, quo fallente ipse non fallit; an eo ipso non veracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur?