VII | IX |
LIBER OCTAVUS
[recensere]Vetus non convenit Testamentum Novo, ut pannum novum nemo assuit vestimento veteri.
- FAUSTUS dixit: Quare non accipis Testamentum Vetus? Quia iam praeventus sum Novo: veteri autem et novo non convenit, ut Scriptura testatur. Nam: Pannum, inquit, novum nemo assuit vestimento veteri, alioquin maior scissura fiet 1. Quia ergo maiorem, sicuti vos, scissuram facere caveo, Christianam novitatem Hebraicae vetustati non misceo. Quis enim non etiam sordidum iudicet, novis vestibus indutis, non donare inferioribus vetera? Quapropter, ego etiamsi natus essem Iudaeus, ut fuerunt Apostoli, dignum tamen erat me, Novo accepto Testamento, Vetus repudiare, ut fecerunt ipsi. Nunc vero et naturae beneficio consecutus ut sub servitutis iugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis; quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultra addixero servituti? Quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes, ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo servire vellent 2. Quomodo ergo id ego admittam, in quo alium videam reprehendi? Turpe est redire in servitutem, sed turpius ire.
De praeceptis figurativis Veteris Testamenti.
- AUGUSTINUS respondit: Iam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem Veteris Testamenti, non ad Iudaicae servitutis imitationem, sed ad Christianae libertatis testificationem. Neque enim mea, sed Apostoli vox est: Quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3. Quapropter non in servitute facimus quae iussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus quae scripta sunt ad nos confirmandos. Quis itaque iam non intellegat, unde Galatas revocat Apostolus, non religiose Scripturam circumcisionis legentes, sed iam superstitiose circumcidi volentes 4? Unde non pannum novum vestimento veteri assuimus; sed erudimur in regno coelorum, ad similitudinem illius patrisfamilias, quem commemorat Dominus proferentem de thesauro suo nova et vetera 5. Ille autem assuit pannum novum vestimento veteri, qui continentiam vult habere spiritalem, et nondum deposuit spem carnalem. Nam legite diligenter, et videte de ieiunio Dominum interrogatum, respondisse: Nemo assuit pannum novum vestimento veteri 6. Adhuc enim discipuli Dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam ne occisum amitterent, formidabant. Unde Petrum revocantem se a passione, satanam appellat, quod non saperet quae Dei sunt, sed quae hominum 7. Proinde attendite in illa phantasia vestra de regno Dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tamquam ad exemplum vobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis: et invenietis ieiunia vestra quomodo prudentiae carnis, tamquam vestimento veteri assuantur. Verumtamen cum pannus novus vestimento veteri non conveniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra Dei vestri, non adiuncta atque consuta, sed, quod est vehementius, commixta et concreta cohaerere? An utrumque vetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? Nisi forte inde vultis probare unum fuisse novum, alterum vetus, quia maior scissura facta est; ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur, et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. Et tamen argute sibi videtur velut acu linguae divinarum Scripturarum firmamenta compungere, talium fabularum sordibus sartor, aut mendicus indutor.