Contra Faustum Manichaeum/IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber IX

Fairytale left blue.png VIII X Fairytale right blue.png

LIBER NONUS[recensere]

Ut illustretur Iudaeorum et Gentilium conversio in Deum Christianorum adhibetur imago duarum arborum quarum prior est amara et altera dulcis.

  1. FAUSTUS dixit: Quare non accipis Vetus Testamentum? Si Apostolis licuit sub eodem natis ab eo discedere, mihi quare non liceat id in quo natus non sum, non usurpare? omnes quippe Gentiles nascimur, non Iudaei, non denique Christiani: sed alios ad se ex eadem Gentilitate Testamentum Vetus adducit, facitque Iudaeos; alios Novum, et initiat Christianos: tamquam si duae arbores, dulcis et amara, radicibus suis unius terrae in se vim transferant, mutandam qualitatibus suis. Apostolis ergo in dulcem transeuntibus ex amaro, quam demens ero ego, si in amaram convertar ex dulci?
  2. AUGUSTINUS respondit: Cur ergo Apostolus, quem dicis relicto Iudaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christum credere noluerunt; et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum, tamquam oleastrum gentes insertas, ut fierent participes pinguedinis oleae? Nam cum de Iudaeorum lapsu admoneret Gentes ne superbirent, ita locutus est: Vobis enim, inquit, dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum glorifico, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si reiectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami: quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene. Incredulitate fracti sunt. Tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris. Et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 1. Videtis ergo vos, qui in ista inseri radice non vultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et impius populus Iudaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. Nam quid, nisi oleastrum Gentium sapit, adorare solem et lunam? Nisi forte propterea vos iam non putatis esse in oleastro Gentium, quia spinas novi generis addidistis, et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed perverso corde finxistis? Inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet Apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. Inde se quippe liberatum dicit, cum se a Iudaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice, atque in illa arbore, praedicatus est: in quem venientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi: quibus ne superbiant, dicitur: Noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: Et ipsi si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? 2 Ecce unde etiam ipse gloriatur, a fractura liberatus, et radicis pinguedini redditus. Qui ergo in vobis sunt, quos inde fregit impietas, redeant, et rursus inserantur. Qui autem numquam ibi fuerunt, veniant a naturali sterilitate praecisi, participes fecunditatis futuri.