IX | XI |
LIBER DECIMUS
[recensere]Promissiones temporales quae continentur in Vetere Testamento.
- FAUSTUS dixit: Cur non accipis Testamentum Vetus? Quia et ab ipso hoc, et ex Novo didicimus, aliena non concupiscere. Quid autem, inquis, alienum habet Testamentum Vetus? Imo quid habet non alienum? Divitias promittit, et ventris saturitatem, et filios et nepotes, vitamque longam, et cum his Chananitidis regnum: sed omnia haec circumcisis et observantibus sabbata, et immolantibus sibi, et abstinentibus a porcina, et huiusmodi caeteris: quae quia ego negligo, et Christianus omnis, ut inepta scilicet, et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit, ad me iam spectare cognosco: memorque quia sit mandatum: Non concupisces aliena 1, Iudaeis bona sua habere, libens volensque permisi, solo scilicet Evangelio et regni coelorum splendida haereditate contentus. Nam ut Iudaeo, si sibi Evangelium usurparet, iure increpitans dicerem: Improbe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non servas? sic vereor ne mihi eadem Iudaeus increpitet, tenenti Testamentum Vetus, cuius mandata contemnam.
Promissiones Veteris Testamenti quae figurae sunt.
- AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe vana repetere istum non pudet, sed eadem saepe, quamvis vera, respondere me piget. Quisquis itaque etiam adversus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi: Cur tenes Vetus Testamentum, cuius praecepta non servas? respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis Libris praecepta vitae agendae; praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem: sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie Vetus dicitur Testamentum. Quamvis enim mihi aeterna speranda revelata sint; et illa tamen attestantia lego, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 2. Itaque si audistis quid respondeamus Iudaeis, audite et quid obiiciamus Manichaeis.
De Manichaeis et de Novo Testamento.
- Certe Faustus dixit, turbari nos posse, si nobis Iudaei dixerint: Quare tenetis Vetus Testamentum, cuius praecepta non observatis? Quibus nos, eiusdem Scripturae venerata atque servata auctoritate respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur: Quare tenetis evangelicos Libros, quorum vos ad decipiendos imperitos confingitis sectatores; et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis viribus oppugnatis? Certe videtis vos potius de Novo Testamento, quam nos de Vetere obiectis respondere non posse. Omnia enim quae in Vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus, et divinitus mandata, et congruis temporibus distributa. Vos autem cum vobis obiecta fuerint, quae in libris Novi Testamenti scripta sunt, nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo, et manifesta veritate faucibus pressis, anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? vel potius quid aliud possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est Faustus, non concupiscere aliena, non solum se ex Novo Testamento, sed etiam ex Vetere didicisse: quod certe a suo Deo non posset discere. Ille quippe, si non concupivit alienum, quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, nova saecula construxit? An dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod ab illa erat alienum? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? An angustum antea fuerat regnum lucis? Optandum igitur erat bellum, ut acquireretur de victoria latitudo regnandi. Quod si bonum est, et ante potuit concupisci: sed exspectabatur ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi iustius expugnaretur. Si autem non est bonum, quare inimico victo, super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus, plena felicitate vixisset? Sed utinam vere isti haec ipsa praecepta vitae agendae, quorum est unum, ne concupiscamus alienum, vellent ex illis Litteris discere: profecto mansuescerent, et mites intellegerent etiam illa praecepta vitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse. Nos autem quomodo Vetus Testamentum tamquam alienum concupiscimus, cum ea legamus quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3? Puto quod non concupiscit alienum, qui hoc legit quod scriptum est propter ipsum.