Contra Faustum Manichaeum/XXIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber XXIX

Fairytale left blue.png XXVIII XXX Fairytale right blue.png

LIBER VIGESIMUS NONUS[recensere]

Christus non natus, et passus mortuusque specie tenus est.

  1. FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus, aut quod editus sit, si seminatus non fuit. Extra legem naturae esse constat virginem peperisse, multoque magis inventam etiam post partum virginem. Quare ergo et hoc praeter naturam non vis ut contigerit, pati eum potuisse volentem, sine sorte nativitatis? Mihi crede; quantum ad rem attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur: sed hoc interest, quod nos honeste, vos turpiter: nos passionis eius rationem aliquam reddimus et probabilem; vos nativitatis aut nullam praestatis, aut falsam: denique nos specie tenus passum confitemur, nec vere mortuum; vos pro certo puerperium fuisse creditis, et utero muliebri portatum. Aut si ita non est, fateamini et vos quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut videretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare soletis, necessario eum esse natum, quia alias hominibus videri aut loqui non posset, ridiculum est; cum multoties, ut iam probatum a nostris est, Angeli et visi hominibus et locuti esse monstrentur.

Christi nativitas eiusque resurrectio vere miracula Dei et non magia fuerunt.

  1. AUGUSTINUS respondit: Non vobis dicitur magia esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse iam supra commemoravimus: sed et si numquam factum fuisset, et Dominus Christus ita venire voluisset, ut non ex virgine assumpta, sed tamen in vera carne apparens, nos vera morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? Sed illud melius erat quod fecit, ut etiam de virgine nasceretur, et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato: contra vos ipsos maxime facto ipso loquens, vosque subvertens, qui masculum et feminam non Dei, sed diaboli opus esse praedicatis. Sed illud est quod magiae simile dicimini asserere, quod passionem mortemque eius specie tenus factam, et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori videretur qui non moriebatur. Ex quo fit ut eius quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam, fallacemque dicatis: neque enim eius qui non vere mortuus est, vera esse resurrectio potest. Ita fit ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderit; nec Thomas veritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamarit: Dominus meus et Deus meus 1: et tamen persuadere conamini, lingua vos loqui verum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt quae vobis obiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cuius discipuli veri non sitis, nisi mendaces vos quoque fueritis. Non autem ideo magia videri potest nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est: sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, numquam ulterius moritura. Alioquin omnia miracula Dei magica erunt, quia singulariter facta sunt: sed vere facta sunt, verumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus illuserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae adversentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant. Repellat ergo Dominus a parvulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamur: atque ita inter nos omnis contentio finiatur; imo vero maneat nobis adversus illos potius pro veritate certamen, quam cum illis in falsitate concordia.

Manichaei Christi mortem non veram sed imaginariam affirmant, nativitatem autem non saltem talem, sed prorsum nullam.

  1. Verumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? Cur hoc ipsi mortem non veram, sed imaginariam Christi affirmant; nativitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? Si auctoritatis evangelicae pondere erubuerunt, et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere: nativitatem quoque eius eadem evangelica testatur auctoritas. Etsi enim duo evangelistae ipsum partum Mariae narraverunt 2; nullus tamen Evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Iesus 3. An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia generationes alias Matthaeus, alias Lucas exsequitur, unde videntur non sibi convenire? Sed da hominem qui non intellegat, putabit etiam in multis quae ad Christi passionem pertinent, Evangelistas sibi non convenire: da vero qui intellegat, et ubique conveniunt. An quia mortem simulare honestum est, nativitatem autem etiam simulare turpe est? Cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari? Unde ergo mihi videatur nativitatem Christi, nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare voluisse, in consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.

Manichaei Christi nativitatem negant generationem spernentes. Mariae sanctitas et integritas.

  1. Absit autem ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt. Sed videte quid dicat Apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque compage caritatem persuadet Ecclesiae. Multo magis, inquit, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae videntur viliora esse corporis, iis abundantiorem honorem circumponimus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore 4. Illicitus itaque, et temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus est turpis; non ipsa membra, quae non solum in excellenti integritate caelibes et virgines servant, sed ipsi coniugati sancti patres ac matres, sic eis generationi tantummodo consulentes utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non libidini, sed rationi serviret. Quanto magis ergo in sancta virgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed divino tantum partui servierunt? Merito plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus, et confitendo quodammodo pareremus, etiam corporaliter servata integritate transfunderet. Nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem; ut cui munus fecunditatis attulerat, decus virginitatis auferret. Haec veraciter, non fallaciter facta sunt: sed nova sunt, sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia magna, quia mira, quia divina; et eo magis vera, certa, firmata.

" Et Angeli ", inquit, " visi et locuti sunt, quamvis nati non fuerint ". Quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec videri, nec loqui potuisse. Potuit, sed noluit: et hoc melius est quod voluit. Hoc autem eum voluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate, sicut deus vester, faceret, sed omnia voluntate. Hoc vero eum fecisse, ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed eius Evangelio credimus.