XXIX | XXXI |
LIBER TRIGESIMUS
[recensere]Cur Manichaeorum abstinentia a cibis religio daemoniorum, Moysis Prophetarumque doctrina Dei?
- FAUSTUS dixit: De vobis iamdudum Paulus scripsit: quia discedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus 1. Numquam plane tibi ego haec ab Apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse, Moysen et Prophetas doctrinas attulisse daemoniorum, et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et caeteris carnibus, quas immundas vocant, sollicite doceant abstinendum. De his ergo primo deliberandum vobis est, et diu multumque cogitandum, haec qui debeant accipi, in Deone ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. Hac enim tenus, aut Moyses et Prophetae nobiscum damnati erunt, aut et nos cum illis absoluti. Neque enim iusta haec nunc vestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis assectatores: vestros vero Prophetas, atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit, et leporina, et hericina carne, et sepiis ac lolliginibus, caeterisque generibus piscium carentibus squama 2, non in spiritu seductorio hoc, nec in doctrina daemoniorum, sed in Deo potius et in sancto Spiritu locutos esse arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, victus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et Prophetas: ut quod ratione convictus et veritate numquam fortasse fecisses, id nunc ventris causa facere videaris, blasphemare Moysen.
De abstinentia trium puerorum in Daniele.
- Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Daniele, quo vehementer perinde confundemini, si istud constiterit, a cibis abstinere, daemoniorum esse religio. Illi enim non tantum ab interdictis Lege, sed etiam a concessis abstinuisse leguntur 3: quos vehementer mirari soletis, et in martyribus numerare; cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse Apostoli testimonium constat. Ad haec et Daniel ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet, et carnem non edisse, nec bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo 4. Quid ergo et hic in doctrina se daemoniorum magnificat, et de seductorii spiritus commento gloriam captat?
De abstinentia christianorum in Quadragesima.
- De vobis vero quid dicam? id est, de christianioribus apud vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, et summa cum veneratione suscipiens, solum non deos existimat. Nec videtis, indociles, quia si hoc verum, et ab Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes, et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebretur in conventu catholico? Dico autem Quadragesimam, quam qui inter vos rite observandam putaverit, abstineat necesse est omnibus his quae capitulum hoc a Deo ad percipiendum nobis creata dicit, et daemoniorum insuper doctrinam vocat abstinentiam prae dictorum. Quid ergo et vos, carissimi? ritune tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur mysteria, et seductorii spiritus fraude capimini, et in hypocrisi loquimini mendacium, et cauteriatam habetis conscientiam vestram? Quod si horum nihil vos; nec nos igitur. Quid ergo sibi vult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus, et contra quos, quod nec Veteris Testamenti traditiones, nec Novi confirmet scita? Siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet; illud vero a quibusdam quamvis, abstineri tamen docet: sententia vero haec vestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam, daemoniorum vult esse doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate Prophetis, ferte parem et de vobis ipsis sententiam: quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic vos interdum abstinetis ab omnibus.
Cur reprehenduntur Manichaei de prohibitione nubendi, cum Ecclesia repleta virginibus?
- Aut si Moyses vobis et Prophetae, cum escas diiudicant, Dei legem sancire videntur, et non daemoniorum; si Daniel in Spiritu sancto observavit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias, et Misael pueri, divinae mentis instinctu, oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id faciunt; si Quadragesima sine vino et carnibus non superstitiose a vobis, sed divina lege servatur: videte, quaeso, videte, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibere nubere: quemadmodum nec illud quod dicit etiam virgines dicare Christo, daemoniorum esse doctrinas; quod vos perinde sine consideratione legentes, ut caetera, ad nos subinde respicitis: nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum doctrina captas notari, et vos esse antistites daemoniorum, qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris, ut pene iam maior in Ecclesiis omnibus virginum apud vos, quam mulierum numerositas habeatur? Quid ergo non et vos iam desistitis a talibus incoeptis? Quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi voluntas impletur, sed daemoniorum? Et tamen hoc nobis primo respondeatis velim, utrum omnino virgines facere, doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi? Si per prohibitionem, nihil ad nos: nam et ipsi tam stultum iudicamus inhibere volentem, quam nefas et impium satis nolentem cogere. Si vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti, id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc vestrum periculum, ipsi iam timeo Apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium videatur, cum Theclam oppigneratam iam thalamo, in amorem sermone suo perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso dicemus, ac sanctimonii totius auctore Iesu, et huius ipsius professionis puellarum caelibe sponso, qui in Evangelio tria genera taxans spadonum, unum nativum, alterum factitium, tertium voluntarium, eis tamen palmam attribuit: Qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum coelorum 5; significans virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate, spadonum vice in eius Ecclesia semper, tamquam in domo regia conversentur? Quid ergo, et hoc vobis doctrina videtur esse daemoniorum, et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in Deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? Mitto enim caeteros eiusdem Domini nostri Apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertem Veneris inter caeteros beatum Ioannem, qui per diversa professionem boni istius inter virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt, formam nobis atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos quidem, ut dixi, praetereo; quia eos vos exclusistis ex canone, facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et verbo semper praetulisse nuptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? Quod si haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus, et caeteri caeteris annuntiaverunt Apostoli, cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam sit daemoniorum voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii? Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines facere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum insitum est: et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum: dico autem hoc ipsum nubere. Quapropter et nos hortamur quidem volentes ut permaneant, non tamen cogimus invitas ut accedant. Novimus enim quantum voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere sit liberum: Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos: sin quoquo genere virgines facere crimen est, rei estis et vos. Iam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video.
Non significatione sed natura escas malas et immundas esse Manichaei putant.
- AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus: non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras; non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intellegitis, et unde iam quantum sufficere videbatur, in superioribus partibus operis huius locutus sum: et Christiani, non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent; vel semper, sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus sicut per Quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque vel minus seu voluerit, seu potuerit. Vos autem ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali; ac per hoc eas, tamquam immundiora et truculentiora dei vestri vincula, exhorrentes abicitis. Auditoribus autem vestris, quos tamquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis: sicut quibusdam concedit Apostolus secundum veniam, non omnem concubitum coniugalem, etiam qui fit sola causa generandi; sed eum qui fit per incontinentiam, sed tamen cum coniuge 6. Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum. Hoc vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis, et vestros auditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab omni tali tamquam mala et immunda contagione abstinetis: ac per hoc illud quod sequitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem huius capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium vobis obicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non poneres, et nobis in extremo diceres: " Qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video "; cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. Cum enim Apostolus dixisset: Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; secutus ait: Et iis qui cognoverunt veritatem: quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem 7. Haec sunt quae negatis; hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis huiusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint. Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis: hoc est quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de vobis tanto ante a sancto Spiritu prophetatum.
Nubere prohibent Manichei quia procreationem spernunt.
- Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit 8: ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quae vere Christi est Ecclesia: non vos Spiritus sanctus ita praenuntiaret, dicens: Prohibentes nubere 9. Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Denique vos eum praecipue concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est, et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum causa: unde vere non tam concumbere, quam nubere prohibetis. Concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. Nec ideo vos dicatis non prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis. Hinc est quod paulo ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et simulata praedicanda, et non etiam nativitas. Mortem quippe tamquam separationem animae, id est, naturae dei vestri a corpore inimicorum eius, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis: ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis: ita ut non sic vobis Maria displiceret, si concubuisset, et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit, et tamen peperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius praeponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: multum interesse inter abstinentes a cibis, propter sacramenti significationem, vel propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum, haec daemoniorum mendaciloquorum.