Jump to content

Cornelia Puella Americana/VII

Unchecked
E Wikisource
 VI VIII 
VII

Haec est casa agricolae. Haec est casa Americāna et in Americā est. Agricola in Americā habitat. Casa agricolae nōn est magna; est parva. Casa iānuās et fenestrās habet. Haec iānua casae nunc est clausa sed fenestrae sunt apertae. Interdum fenestrae quoque sunt clausae. Casa est cāra agricolae et cāra fīliae agricolae. Casa est pulchra. Ibi sunt rosae et silva. Hae rosae sunt pulchrae quod Cornēlia saepe labōrat et rosās cūrat. Cornēlia rosās cūrat quod rosās amat. Silvae sunt magnae et pulchrae. Haec silva est grāta agricolae.

Nunc Cornēlia nōn est in casā; aquam portat et rosās cūrat. Agricola quoque nōn est in casā; est in viā. Agricola ex agrō ambulat. Cum agricolā in viā ambulat nauta. Agricola et nauta in viā ambulant. Nunc Cornēliam vident et sunt laetī. Cāra agricolae est fīlia parva. Agricola est bonus pater et fīliae benignus est.

Māter Cornēliae in casā est. Ibi cēnam parat. Grāta virīs est cēna. Virī cēnam laudant. Nunc Cornēlia agricolae et nautae cēnam dat. Nauta Cornēliae grātiās agit. Nauta fābulās nārrat. Nauta dē vītā perīculōsā nārrat. Nauta multās pictūrās ostendit. Nōn mihi, nōn tibi, sed amīcīs pictūrās mōnstrat. Laetī amīcī pictūrās spectant.

Nunc agricola et nauta in silvā ambulant. Silva est pulchra et silvam amant. Cornēlia et māter in casā labōrant. Nunc Cornēlia et māter quoque rosās cūrant.

Hic poēta est amīcus agricolae. Semper poēta dē casā agricolae scrībit. Multī dē casā agricolae legunt et poētae pecūniam dant. Haec pecūnia nōn est dōnum. Pecūniam dant quod fābulae poētae sunt grātae.

 VI VIII