IX | XI |
Nunc Cornēlia nōn est aegra. Hodiē nōn est aegra sed herī erat aegra. Nocte quoque erat aegra. Quis est hic vir? Medicus est hic vir. Medicus est magnus et benignus. Medicus est amīcus agricolae et est benignus Cornēliae. Medicus medicīnam dat. Cum puerī et puellae sunt aegrī, medicus puerīs et puellīs medicīnam dat. Multī puerī et puellae sunt aegrī quod medicīnam nōn amant et ad medicum nōn properant. Cornēlia medicum exspectat et laeta medicum videt. Cornēlia medicīnam nōn amat sed medicus est amīcus et Cornēliae medicīnam dat et nunc puella nōn est misera.
Hodiē Cornēlia nōn est in scholā nostrā et linguam Latīnam nōn discit, sed in casā labōrat quod puella impigra est et labōrāre cupit. Rosās nōn cūrat sed in casā labōrat. Pater et māter sunt laetī quod Cornēlia nōn est aegra. Sed herī pater et māter erant miserī.
Ubi nunc est Cornēlia? Nunc est vesper et Cornēlia ex casā ambulat et sōla stat et lūnam et stellās spectat. Nunc lūna nōn est obscūra, est clāra. Nunc Cornēlia lūnam et stellās spectat … Nunc Cornēlia nōn est sōla. Cum Cornēliā stat frāter. Frāter rosam ex agrō portat et Cornēliae dat quod sorōrem parvam amat et laetus est quod nunc nōn est aegra.
IX | XI |