Cornelia Puella Americana/XI

E Wikisource
 X XII 
XI

Herī erat Cornēlia aegra. Hodiē Cornēlia nōn est aegra sed in casā manet. Saltat et laeta est. In casā labōrat quod est impigra puella. Māter quoque est laeta. Nunc Cornēlia cum mātre stat et medicum videt. Laeta est Cornēlia cum medicum videt. Medicus nōn est tardus. Nunc medicus est in casā et puellam vidēre cupit. Quid habet medicus? Medicus medicīnam habet. Cornēlia nōn est aegra sed nōn est valida et medicus Cornēliae medicīnam dare cupit. Cornēlia medicīnam nōn cupit quod nōn est aegra sed medicus Cornēliae medicīnam dat et Cornēliae praemium dat. Praemium est pecūnia sed nōn magna pecūnia. Diū medicus manet quod Cornēliae amīcus est. Māter et pater quoque sunt amīcī medicī.

Agricola nōn est in casā. In oppidō est. Ibi multa videt. Multa ad casam portat. Cornēlia patrem exspectat. Diū exspectat. Nunc pater est in casā. Cēnam cupit. Medicus cum Cornēliā et mātre et patre manet. Medicus hoc dīcit: “Aestāte in oppidō nōn maneō. In silvā sum. Ibi in tēctō nōn habitō, in casā nōn habitō; in tabernāculō habitō. Tabernāculum est in silvā. Silva est pulchra. Quod silva est magna, noctū lūna et stellae obscūrae sunt. Silvae mihi grātae sunt. Tabernāculum mihi grātum est. Saepe ibi sōlus sum. Laetus sum cum in oppidō nōn sum. Aestāte laetus sum in tabernāculō in silvā.” Pater Cornēliae respondet: “Aestāte labōrō, sed labōrāre cupiō et ego quoque laetus sum.” Diū medicus manet, sed vesperī “Valēte” dīcit.

 X XII