Jump to content

Cornelia Puella Americana/XII

Unchecked
E Wikisource
 XI XIII 
XII

Herī Cornēlia nōn erat in scholā. Hodiē Cornēlia nōn est in scholā. Hodiē domī manet. Nōn est aegra. Medicus est in tēctō magnō in oppidō et Cornēliae medicīnam nōn dat, sed Cornēlia nōn est valida. Hodiē nōn est laeta; est maesta. Nōn saltat. Ad scholam īre cupit et misera est quod nōn est in scholā. Diū lacrimat. Nōn est mala puella sed est misera. Māter quoque est maesta quod Cornēlia est misera. Māter puellam ad sē vocat et hoc dīcit: “Properā, Cornēlia. Hīc est pictūra nova.” Cornēlia nōn est laeta sed ad mātrem properat. Māter Cornēliae novam et pulchram pictūram ostendit. Diū Cornēlia pictūram spectat. Mox Cornēlia nōn lacrimat et est laeta. Laeta labōrat et Cornēlia et māter cēnam parant. Cum puella est impigra et labōrat, nōn misera est.

In scholā magistra hoc dīcit: “Misera sum quod Cornēlia est aegra.” Discipulī respondent: “Nōs quoque miserī sumus. Cornēlia rosās amat.” Nōn est aestās sed sunt rosae in agrīs. Puerī et puellae in agrīs ambulant et mox multās rosās ad scholam portant. Magistra discipulīs hoc dīcit: “Bonī puerī et puellae estis quod Cornēliae rosās datis.” Post ūnam hōram ex scholā properant. Ad casam Cornēliae eunt et sēcum rosās portant. Cum Cornēlia puerōs et puellās et rosās videt, laeta est. Māter quoque est laeta et discipulīs hoc dīcit: “Laetae sumus quod Cornēliae rosās datis. Grātiās agō.” Cornēliae māter hoc dīcit: “Hae rosae praemium sunt quod puella bona es.” Nunc Cornēlia saltat et laeta est. Vesperī cum mātre stat et discipulīs “Valēte” dīcit.

 XI XIII