Jump to content

Cornelia Puella Americana/XX

Unchecked
E Wikisource
 XIX XXI 
XX

Māter Cornēliae cēnam parat. Cornēlia mātrem iuvat. Interdum Cornēlia omnem cēnam parāre cupit. Ōlim, ubi māter āfuit, Cornēlia paene omnem cēnam parāvit. Avunculus Cornēliae ad casam veniēbat. Māter ad oppidum īvit quod frātrem vidēre multum cupīvit. Cornēlia saltāvit et clāmāvit quod cēnam parāre et avunculum vidēre cupīvit. Avunculus Cornēliae erat dux mīlitum et diū longē aberat. Mox māter et avunculus ad casam vēnērunt. Ubi ad casam avunculus venit, Cornēliam patremque laetē salūtāvit.

Dux militum avunculus Corneliae

“Quamquam bellum amō,” inquit, “tamen laetus sum cum amīcōs videō. Cum longē domō absum, interdum inter amīcōs meōs esse cupiō. Amīcōs dēsīderō. Inimīcōs habeō nūllōs. Cum hostibus laetē pugnō. Hostēs semper superō, quod oppida eōrum ācriter oppugnāre et agrōs eōrum vastāre audeō. Īrātī sunt hostēs et saepe propter suōs agrōs vastātōs lacrimant, sed mīlitēs oppugnāre et vastāre iubeō. Numquam auxilium postulō, quamquam hostēs sunt validī et bene armātī. Eī quī auxilium rogant nōn validī videntur neque eōs hostēs timent. Fortiter pugnāre audeō, itaque multōs populōs superāvī et multa oppida occupāvī. Timidus nōn sum. Fortem mīlitem pugnāre putō.”

Mox avunculus Cornēliae ex casā īvit et circumspectāvit. Undique erant agrī pulchrī. Per agrōs fluēbat flūmen parvum et circum agrōs erat mūrus. Ecce! In stabulō erant equī. In hortō flōrēs erant pulchrī quod Cornēlia bene eōs cūrāvit. Avunculus omnēs hās rēs probāvit et Cornēliam patremque laudāvit quod bene labōrāvērunt. Posteā bonam cēnam quoque sorōris laudāvit. “Ita,” respondit māter Cornēliae, “bona erat cēnā sed Cornēliā hanc cēnam parāvit quod ego in oppidum īvī.” Tum avunculus multum Cornēliam laudāvit et in manūs pecūniam novam iēcit, quod Cornēlia erat impigra puella quamquam erat parva.

 XIX XXI