Cornelia Puella Americana/XXVI

E Wikisource
 XXV XXVII 
XXVI

“Herī,” inquit Cornēlia, “in scholā erat puer quī in urbe magnā labōrat. Ibi sunt aedificia magna et hominēs nāvēs nāviculāsque faciunt. Hanc urbem et hās rēs vidēre cupiō.” “Potes īre, Cornēlia,” inquit pater. "Haec urbs nōn longē abest. Nōs omnēs ībimus.”

Ōlim igitur omnia parāvērunt quod māne ad urbem īre cupīvērunt. Ubi māter māne Cornēliam excitāvit, quod lūx erat obscūra et diēs nōn erat clārus et lūna iam in caelō erat, Cornēlia nōn intellēxit. Sed nūlla mora erat. Mox tamen lūx erat clārior et omnēs domum relinquere parātī erant. In omnibus arboribus avēs audiēbant. Avēs etiam in summīs arboribus erant. Caelum erat clārum; in caelō erat nūlla nūbēs. Diēs erat pulcher. Via angusta erat. Cornēlia et pater et māter per silvam et per collēs ībant. Mox prope rīpam flūminis ībant. Ibi quoque erant avēs; aut in saxīs prope rīpam sedēbant aut in flūmine natābant. Ubi via in silvā fuit, avēs et arborēs sōlae vidērī poterant. Cornēlia avēs vīdit sed nūllum hominem vīdit. Omnia spectābat et laeta erat.

Nunc omnia silēbant. Māter cibum sēcum portāverat nunc itaque māter et pater et Cornēlia prope viam sēdērunt et ēdērunt. Quamquam avēs nōn audiēbant, corpora parva inter arborēs vidēre poterant et ea Cornēlia laetē spectāvit. Pater ōlim avem pulchram vīderat dē quā nunc Cornēliae nārrāvit.

“Omnēs avēs sunt pulchrae nātūrā,” inquit pater, “sed hae avēs erant pulcherrimae.”

“Illae erant avēs pulchrae,” inquit Cornēlia. “Ego ūnam ex illīs avibus vidēre cupiō,” sed, heu, nūllam avem tam pulchram vīdit. Mox silvam relīquērunt et urbī magnae appropinquābant. “Mox, mox,” inquit Cornēlia, “nāvēs et nāviculās vidēbimus.”

 XXV XXVII