Jump to content

Cornelia Puella Americana/XXVII

Unchecked
E Wikisource
 XXVI XXVIII 
XXVII

“Mox, Cornēlia, in urbe erimus,” inquit pater. “Nunc dē proeliīs quae nāvibus pugnantur tibi nārrābō, nam nōn sōlum in terrā virī pugnant sed etiam in nāvibus pugnant. Ōlim nāvēs signa habuērunt et per haec signa amīcīs et hostibus nāvis nōta erat. In summā nāvī erant signa. Signa erant saepe figūrae avium aut animālium. Ōlim, ubi puer eram, ūnam ex hīs antīquīs nāvibus vīdī. Signum, figūram stēllae, habuit et sīc haec nāvis ubīque nota erat. Numquam nautae signa cēlāvērunt sed apertē ostendērunt et signa erant splendida in clārā lūce sī caelum erat clārum. Nautae nāvis inimīcae semper hīs signīs excitātī sunt. Saepe ūna nāvis sōla per aquās ībat. Sī haec nāvis aliam nāvem quae nōn erat amīca vidēbat, illam nāvem oppugnābat. Sī nāvem expugnāvit, virōs et pecūniam et cibum, omnia quae in nāvī erant, et nāvem ipsam rapuit. Magnam laetitiam illī nautae dūrī tum sēnsērunt, sī praemium erat magnum. Nōn iam silēbant sed clāmōrēs laetī erant.”

“Proelia nōn amō,” inquit Cornēlia. “Avēs et arborēs et collēs et flūmina, etiam nūbēs amō, sed proelia nōn amō. Omnia quae nātūra dat sunt bona, sed proelia sunt mala.”

Nunc tēctīs urbis appropinquābant. Mox Cornēlia nāvēs vidēbit.

 XXVI XXVIII