Cornelia Puella Americana/XXXI

E Wikisource
 XXX XXXII 
XXXI

Ōlim post fīnem hiemis nēmō nivem exspectāvit; erat, tamen, nix alta. Cornēlia et aliī puerī puellaeque erant laetī. Labōre factō, discipulī sē in duās partēs dīvīsērunt. Pars discipulōrum ex nive castra in monte nivis aedificāvērunt. Castra moenia valida habēbant. Reliquī discipulī erant exercitus quī castra oppugnābat. Ūnus puer hōs discipulōs dūxit. Eum imperātōrem appellāvērunt. Imperātor exercitum legiōnem suam appellāvit. Proelium nōn erat in inīquō locō neque erant cōpiae inīquō animō. Mīlitēs quī erant in castrīs magnam cōpiam tēlōrum sub moenibus posuērunt. Quae putās tēla fuisse? Imperātor et legiō eius tamen virtūtem magnam ostendērunt. Eī quī erant in castrīs eandem virtūtem ostendērunt. Imperātor moenia quae erant ante castra nōn esse idōnea ad oppugnandum cōnstituit, nam erant tam valida. Ulteriōra moenia nōn erant tam valida, itaque ad ea moenia cōpiās suās dūxit. Subitō nūbēs tēlōrum ad eōs iaciēbantur!

“Nōs circiter mīlle nova tēla faciēmus et moenia ipsa dēlēbimus,” inquit imperātor. Eōs hostēs vincēmus.”

Deinde legiō impigra ācriter impetum fēcit et mox per moenia ipsa cucurrērunt et aliōs mīlitēs in fugam dedērunt. Illa legiō igitur in proeliō vīcit. In hōc proeliō erat nūlla praeda, nūllus mīles vulnerātus est, nūllus hostis necātus est, ā nūllō deō auxilium postulāvērunt, sed post proelium laetī discipulī cum oculīs splendidīs domum īvērunt.

 XXX XXXII